Zum Hauptinhalt

P. i Maronis Aeneidos Liber Nonvs von Vergil

1 Abschnitt, 428 Zeilen, 2831 Wörter

Atque ea diversa penitus dum parte geruntur, 1 Irim de caelo misit Saturnia Iuno 2 audacem ad Turnum. luco tum forte parentis 3 Pilumni Turnus sacrata valle sedebat. 4 ad quem sic roseo Thaumantias ore locuta est: 5 'Turne, quod optanti divum promittere nemo 6 auderet, volvenda dies en attulit ultro. 7 Aeneas urbe et sociis et classe relicta 8 sceptra Palatini sedemque petit Evandri. 9 nec satis: extremas Corythi penetravit ad urbes 10 Lydorumque manum, collectos armat agrestis. 11 quid dubitas? nunc tempus equos, nunc poscere currus. 12 rumpe moras omnis et turbata arripe castra.' 13 dixit, et in caelum paribus se sustulit alis 14 ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum. 15 agnovit iuvenis duplicisque ad sidera palmas 16 sustulit ac tali fugientem est voce secutus: 17 'Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam 18 detulit in terras? unde haec tam clara repente 19 tempestas? medium video discedere caelum 20 palantisque polo stellas. sequor omina tanta, 21 quisquis in arma vocas.' et sic effatus ad undam 22 processit summoque hausit de gurgite lymphas 23 multa deos orans, oneravitque aethera votis. 24

Iamque omnis campis exercitus ibat apertis 25 dives equum, dives pictai vestis et auri; 26 Messapus primas acies, postrema coercent 27 Tyrrhidae iuvenes, medio dux agmine Turnus: 28 ceu septem surgens sedatis amnibus altus 29 per tacitum Ganges aut pingui flumine Nilus 30 cum refluit campis et iam se condidit alveo. 31 hic subitam nigro glomerari pulvere nubem 32 prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis. 33 primus ab adversa conclamat mole Caicus: 34 'quis globus, o cives, caligine volvitur atra? 35 ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros, 36 hostis adest, heia!' ingenti clamore per omnis 37 condunt se Teucri portas et moenia complent. 38 namque ita discedens praeceperat optimus armis 39 Aeneas: si qua interea fortuna fuisset, 40 neu struere auderent aciem neu credere campo; 41 castra modo et tutos servarent aggere muros. 42 ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat, 43 obiciunt portas tamen et praecepta facessunt, 44 armatique cavis exspectant turribus hostem. 45

Turnus, ut ante volans tardum praecesserat agmen 46 viginti lectis equitum comitatus et urbi 47 improvisus adest, maculis quem Thracius albis 48 portat equus cristaque tegit galea aurea rubra, 49 'ecquis erit mecum, iuvenes, qui primus in hostem—? 50 en,' ait et iaculum attorquens emittit in auras, 51 principium pugnae, et campo sese arduus infert. 52 clamorem excipiunt socii fremituque sequuntur 53 horrisono; Teucrum mirantur inertia corda, 54 non aequo dare se campo, non obvia ferre 55 arma viros, sed castra fovere. huc turbidus atque huc 56 lustrat equo muros aditumque per avia quaerit. 57 ac veluti pleno lupus insidiatus ovili 58 cum fremit ad caulas ventos perpessus et imbris 59 nocte super media; tuti sub matribus agni 60 balatum exercent, ille asper et improbus ira 61 saevit in absentis; collecta fatigat edendi 62 ex longo rabies et siccae sanguine fauces: 63 haud aliter Rutulo muros et castra tuenti 64 ignescunt irae, duris dolor ossibus ardet. 65 qua temptet ratione aditus, et quae via clausos 66 excutiat Teucros vallo atque effundat in aequum? 67 classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat, 68 aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis, 69 invadit sociosque incendia poscit ovantis 70 atque manum pinu flagranti fervidus implet. 71 tum vero incumbunt (urget praesentia Turni), 72 atque omnis facibus pubes accingitur atris. 73 diripuere focos: piceum fert fumida lumen 74 taeda et commixtam Volcanus ad astra favillam. 75

Quis deus, o Musae, tam saeva incendia Teucris 76 avertit? tantos ratibus quis depulit ignis? 77 dicite: prisca fides facto, sed fama perennis. 78 tempore quo primum Phrygia formabat in Ida 79 Aeneas classem et pelagi petere alta parabat, 80 ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum 81 vocibus his adfata Iovem: 'da, nate, petenti, 82 quod tua cara parens domito te poscit Olympo. 83 pinea silva mihi multos dilecta per annos, 84 lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant, 85 nigranti picea trabibusque obscurus acernis. 86 has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret, 87 laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit. 88 solve metus atque hoc precibus sine posse parentem, 89 ne cursu quassatae ullo neu turbine venti 90 vincantur: prosit nostris in montibus ortas.' 91 filius huic contra, torquet qui sidera mundi: 92 'o genetrix, quo fata vocas? aut quid petis istis? 93 mortaline manu factae immortale carinae 94 fas habeant? certusque incerta pericula lustret 95 Aeneas? cui tanta deo permissa potestas? 96 immo, ubi defunctae finem portusque tenebunt 97 Ausonios olim, quaecumque evaserit undis 98 Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva, 99 mortalem eripiam formam magnique iubebo 100 aequoris esse deas, qualis Nereia Doto 101 et Galatea secant spumantem pectore pontum.' 102 dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris, 103 per pice torrentis atraque voragine ripas 104 adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum. 105

Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae 106 debita complerant, cum Turni iniuria Matrem 107 admonuit ratibus sacris depellere taedas. 108 hic primum nova lux oculis offulsit et ingens 109 visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus 110 Idaeique chori; tum vox horrenda per auras 111 excidit et Troum Rutulorumque agmina complet: 112 'ne trepidate meas, Teucri, defendere navis 113 neve armate manus; maria ante exurere Turno 114 quam sacras dabitur pinus. vos ite solutae, 115 ite deae pelagi; genetrix iubet.' et sua quaeque 116 continuo puppes abrumpunt vincula ripis 117 delphinumque modo demersis aequora rostris 118 ima petunt. hinc virgineae (mirabile monstrum) 119 reddunt se totidem facies pontoque feruntur. 120 Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse 121 turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis 122 rauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto. 123 at non audaci Turno fiducia cessit; 124 ultro animos tollit dictis atque increpat ultro: 125 'Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse 126 auxilium solitum eripuit: non tela neque ignis 127 exspectant Rutulos. ergo maria invia Teucris, 128 nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est, 129 terra autem in nostris manibus, tot milia gentes 130 arma ferunt Italae. nil me fatalia terrent, 131 si qua Phryges prae se iactant, responsa deorum; 132 sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva 133 fertilis Ausoniae Troes. sunt et mea contra 134 fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem 135 coniuge praerepta; nec solos tangit Atridas 136 iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis. 137 "sed periisse semel satis est": peccare fuisset 138 ante satis, penitus modo non genus omne perosos 139 femineum. quibus haec medii fiducia valli 140 fossarumque morae, leti discrimina parva, 141 dant animos; at non viderunt moenia Troiae 142 Neptuni fabricata manu considere in ignis? 143 sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum 144 apparat et mecum invadit trepidantia castra? 145 non armis mihi Volcani, non mille carinis 146 est opus in Teucros. addant se protinus omnes 147 Etrusci socios. tenebras et inertia furta 148 Palladii caesis late custodibus arcis 149 ne timeant, nec equi caeca condemur in aluo: 150 luce palam certum est igni circumdare muros. 151 haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga 152 esse ferant, decimum quos distulit Hector in annum. 153 nunc adeo, melior quoniam pars acta diei, 154 quod superest, laeti bene gestis corpora rebus 155 procurate, viri, et pugnam sperate parari.' 156 interea vigilum excubiis obsidere portas 157 cura datur Messapo et moenia cingere flammis. 158 bis septem Rutuli muros qui milite servent 159 delecti, ast illos centeni quemque sequuntur 160 purpurei cristis iuvenes auroque corusci. 161 discurrunt variantque vices, fusique per herbam 162 indulgent vino et vertunt crateras aenos. 163 conlucent ignes, noctem custodia ducit 164 insomnem ludo. 165

Haec super e vallo prospectant Troes et armis 166 alta tenent, nec non trepidi formidine portas 167 explorant pontisque et propugnacula iungunt, 168 tela gerunt. instat Mnestheus acerque Serestus, 169 quos pater Aeneas, si quando adversa vocarent, 170 rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros. 171 omnis per muros legio sortita periclum 172 excubat exercetque vices, quod cuique tuendum est. 173 Nisus erat portae custos, acerrimus armis, 174 Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida 175 venatrix iaculo celerem levibusque sagittis, 176 et iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter 177 non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma, 178 ora puer prima signans intonsa iuventa. 179 his amor unus erat pariterque in bella ruebant; 180 tum quoque communi portam statione tenebant. 181 Nisus ait: 'dine hunc ardorem mentibus addunt, 182 Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido? 183 aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum 184 mens agitat mihi, nec placida contenta quiete est. 185 cernis quae Rutulos habeat fiducia rerum: 186 lumina rara micant, somno vinoque soluti 187 procubuere, silent late loca. percipe porro 188 quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat. 189 Aenean acciri omnes, populusque patresque, 190 exposcunt, mittique viros qui certa reportent. 191 si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti 192 fama sat est), tumulo videor reperire sub illo 193 posse viam ad muros et moenia Pallantea.' 194 obstipuit magno laudum percussus amore 195 Euryalus, simul his ardentem adfatur amicum: 196 'mene igitur socium summis adiungere rebus, 197 Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam? 198 non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes, 199 Argolicum terrorem inter Troiaeque labores 200 sublatum erudiit, nec tecum talia gessi 201 magnanimum Aenean et fata extrema secutus: 202 est hic, est animus lucis contemptor et istum 203 qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.' 204 Nisus ad haec: 'equidem de te nil tale verebar, 205 nec fas; non ita me referat tibi magnus ovantem 206 Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis. 207 sed si quis (quae multa vides discrimine tali) 208 si quis in adversum rapiat casusve deusve, 209 te superesse velim, tua vita dignior aetas. 210 sit qui me raptum pugna pretiove redemptum 211 mandet humo, solita aut si qua id Fortuna vetabit, 212 absenti ferat inferias decoretque sepulcro. 213 neu matri miserae tanti sim causa doloris, 214 quae te sola, puer, multis e matribus ausa 215 persequitur, magni nec moenia curat Acestae.' 216 ille autem: 'causas nequiquam nectis inanis 217 nec mea iam mutata loco sententia cedit. 218 acceleremus' ait, vigiles simul excitat. illi 219 succedunt servantque vices; statione relicta 220 ipse comes Niso graditur regemque requirunt. 221

Cetera per terras omnis animalia somno 222 laxabant curas et corda oblita laborum: 223 ductores Teucrum primi, delecta iuventus, 224 consilium summis regni de rebus habebant, 225 quid facerent quisve Aeneae iam nuntius esset. 226 stant longis adnixi hastis et scuta tenentes 227 castrorum et campi medio. tum Nisus et una 228 Euryalus confestim alacres admittier orant: 229 rem magnam pretiumque morae fore. primus Iulus 230 accepit trepidos ac Nisum dicere iussit. 231 tum sic Hyrtacides: 'audite o mentibus aequis 232 Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis 233 quae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti 234 conticuere. locum insidiis conspeximus ipsi, 235 qui patet in bivio portae quae proxima ponto. 236 interrupti ignes aterque ad sidera fumus 237 erigitur. si fortuna permittitis uti 238 quaesitum Aenean et moenia Pallantea, 239 mox hic cum spoliis ingenti caede peracta 240 adfore cernetis. nec nos via fallit euntis: 241 vidimus obscuris primam sub vallibus urbem 242 venatu adsiduo et totum cognovimus amnem.' 243 hic annis gravis atque animi maturus Aletes: 244 'di patrii, quorum semper sub numine Troia est, 245 non tamen omnino Teucros delere paratis, 246 cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis 247 pectora.' sic memorans umeros dextrasque tenebat 248 amborum et vultum lacrimis atque ora rigabat. 249 'quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis 250 praemia posse rear solvi? pulcherrima primum 251 di moresque dabunt vestri: tum cetera reddet 252 actutum pius Aeneas atque integer aevi 253 Ascanius meriti tanti non immemor umquam.' 254 'immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,' 255 excipit Ascanius 'per magnos, Nise, penatis 256 Assaracique larem et canae penetralia Vestae 257 obtestor, quaecumque mihi fortuna fidesque est, 258 in vestris pono gremiis. revocate parentem, 259 reddite conspectum; nihil illo triste recepto. 260 bina dabo argento perfecta atque aspera signis 261 pocula, devicta genitor quae cepit Arisba, 262 et tripodas geminos, auri duo magna talenta, 263 cratera antiquum quem dat Sidonia Dido. 264 si vero capere Italiam sceptrisque potiri 265 contigerit victori et praedae dicere sortem, 266 vidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis 267 aureus; ipsum illum, clipeum cristasque rubentis 268 excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise. 269 praeterea bis sex genitor lectissima matrum 270 corpora captivosque dabit suaque omnibus arma, 271 insuper his campi quod rex habet ipse Latinus. 272 te vero, mea quem spatiis propioribus aetas 273 insequitur, venerande puer, iam pectore toto 274 accipio et comitem casus complector in omnis. 275 nulla meis sine te quaeretur gloria rebus: 276 seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum 277 verborumque fides.' contra quem talia fatur 278 Euryalus: 'me nulla dies tam fortibus ausis 279 dissimilem arguerit; tantum fortuna secunda 280 haud adversa cadat. sed te super omnia dona 281 unum oro: genetrix Priami de gente vetusta 282 est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus 283 mecum excedentem, non moenia regis Acestae. 284 hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli 285 inque salutatam linquo (nox et tua testis 286 dextera), quod nequeam lacrimas perferre parentis. 287 at tu, oro, solare inopem et succurre relictae. 288 hanc sine me spem ferre tui, audentior ibo 289 in casus omnis.' percussa mente dedere 290 Dardanidae lacrimas, ante omnis pulcher Iulus, 291 atque animum patriae strinxit pietatis imago. 292 tum sic effatur: 293 'sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis. 294 namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae 295 solum defuerit, nec partum gratia talem 296 parva manet. casus factum quicumque sequentur, 297 per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat: 298 quae tibi polliceor reduci rebusque secundis, 299 haec eadem matrique tuae generique manebunt.' 300 sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem 301 auratum, mira quem fecerat arte Lycaon 302 Cnosius atque habilem vagina aptarat eburna. 303 dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis 304 exuvias, galeam fidus permutat Aletes. 305 protinus armati incedunt; quos omnis euntis 306 primorum manus ad portas, iuvenumque senumque, 307 prosequitur votis. nec non et pulcher Iulus, 308 ante annos animumque gerens curamque virilem, 309 multa patri mandata dabat portanda; sed aurae 310 omnia discerpunt et nubibus inrita donant. 311

Egressi superant fossas noctisque per umbram 312 castra inimica petunt, multis tamen ante futuri 313 exitio. passim somno vinoque per herbam 314 corpora fusa vident, arrectos litore currus, 315 inter lora rotasque viros, simul arma iacere, 316 vina simul. prior Hyrtacides sic ore locutus: 317 'Euryale, audendum dextra: nunc ipsa vocat res. 318 hac iter est. tu, ne qua manus se attollere nobis 319 a tergo possit, custodi et consule longe; 320 haec ego vasta dabo et lato te limite ducam.' 321 sic memorat vocemque premit, simul ense superbum 322 Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis 323 exstructus toto proflabat pectore somnum, 324 rex idem et regi Turno gratissimus augur, 325 sed non augurio potuit depellere pestem. 326 tris iuxta famulos temere inter tela iacentis 327 armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis 328 nactus equis ferroque secat pendentia colla. 329 tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit 330 sanguine singultantem; atro tepefacta cruore 331 terra torique madent. nec non Lamyrumque Lamumque 332 et iuvenem Serranum, illa qui plurima nocte 333 luserat, insignis facie, multoque iacebat 334 membra deo victus—felix, si protinus illum 335 aequasset nocti ludum in lucemque tulisset: 336 impastus ceu plena leo per ovilia turbans 337 (suadet enim vesana fames) manditque trahitque 338 molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento. 339 nec minor Euryali caedes; incensus et ipse 340 perfurit ac multam in medio sine nomine plebem, 341 Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque 342 ignaros; Rhoetum vigilantem et cuncta videntem, 343 sed magnum metuens se post cratera tegebat. 344 pectore in adverso totum cui comminus ensem 345 condidit adsurgenti et multa morte recepit. 346 purpuream vomit ille animam et cum sanguine mixta 347 vina refert moriens, hic furto fervidus instat. 348 iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem 349 deficere extremum et religatos rite videbat 350 carpere gramen equos, breviter cum talia Nisus 351 (sensit enim nimia caede atque cupidine ferri) 352 'absistamus' ait, 'nam lux inimica propinquat. 353 poenarum exhaustum satis est, via facta per hostis.' 354 multa virum solido argento perfecta relinquunt 355 armaque craterasque simul pulchrosque tapetas. 356 Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis 357 cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim 358 quae mittit dona, hospitio cum iungeret absens, 359 Caedicus; ille suo moriens dat habere nepoti; 360 post mortem bello Rutuli pugnaque potiti: 361 haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat. 362 tum galeam Messapi habilem cristisque decoram 363 induit. excedunt castris et tuta capessunt. 364

Interea praemissi equites ex urbe Latina, 365 cetera dum legio campis instructa moratur, 366 ibant et Turno regi responsa ferebant, 367 ter centum, scutati omnes, Volcente magistro. 368 iamque propinquabant castris murosque subibant 369 cum procul hos laevo flectentis limite cernunt, 370 et galea Euryalum sublustri noctis in umbra 371 prodidit immemorem radiisque adversa refulsit. 372 haud temere est visum. conclamat ab agmine Volcens: 373 'state, viri. quae causa viae? quive estis in armis? 374 quove tenetis iter?' nihil illi tendere contra, 375 sed celerare fugam in silvas et fidere nocti. 376 obiciunt equites sese ad divortia nota 377 hinc atque hinc, omnemque aditum custode coronant. 378 silva fuit late dumis atque ilice nigra 379 horrida, quam densi complerant undique sentes; 380 rara per occultos lucebat semita callis. 381 Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda 382 impediunt, fallitque timor regione viarum. 383 Nisus abit; iamque imprudens evaserat hostis 384 atque locos qui post Albae de nomine dicti 385 Albani (tum rex stabula alta Latinus habebat), 386 ut stetit et frustra absentem respexit amicum: 387 'Euryale infelix, qua te regione reliqui? 388 quave sequar?' rursus perplexum iter omne revolvens 389 fallacis silvae simul et vestigia retro 390 observata legit dumisque silentibus errat. 391 audit equos, audit strepitus et signa sequentum; 392 nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris 393 pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis 394 fraude loci et noctis, subito turbante tumultu, 395 oppressum rapit et conantem plurima frustra. 396 quid faciat? qua vi iuvenem, quibus audeat armis 397 eripere? an sese medios moriturus in enses 398 inferat et pulchram properet per vulnera mortem? 399 ocius adducto torquet hastile lacerto 400 suspiciens altam Lunam et sic voce precatur: 401 'tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, 402 astrorum decus et nemorum Latonia custos. 403 si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris 404 dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi 405 suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi, 406 hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.' 407 dixerat et toto conixus corpore ferrum 408 conicit. hasta volans noctis diverberat umbras 409 et venit aversi in tergum Sulmonis ibique 410 frangitur, ac fisso transit praecordia ligno. 411 volvitur ille vomens calidum de pectore flumen 412 frigidus et longis singultibus ilia pulsat. 413 diversi circumspiciunt. hoc acrior idem 414 ecce aliud summa telum librabat ab aure. 415 dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque 416 stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro. 417 saevit atrox Volcens nec teli conspicit usquam 418 auctorem nec quo se ardens immittere possit. 419 'tu tamen interea calido mihi sanguine poenas 420 persolves amborum' inquit; simul ense recluso 421 ibat in Euryalum. tum vero exterritus, amens, 422 conclamat Nisus nec se celare tenebris 423 amplius aut tantum potuit perferre dolorem: 424 'me, me, adsum qui feci, in me convertite ferrum, 425 o Rutuli! mea fraus omnis, nihil iste nec ausus 426 nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor; 427 tantum infelicem nimium dilexit ami 428

Dichtung