Zum Hauptinhalt

P. i Maronis Aeneidos Liber Tertivs von Vergil

Postquam res Asiae Priamique evertere gentem 1 immeritam visum superis, ceciditque superbum 2 Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia, 3 diversa exsilia et desertas quaerere terras 4 auguriis agimur divum, classemque sub ipsa 5 Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae, 6 incerti quo fata ferant, ubi sistere detur, 7 contrahimusque viros. vix prima inceperat aestas 8 et pater Anchises dare fatis vela iubebat, 9 litora cum patriae lacrimans portusque relinquo 10 et campos ubi Troia fuit. feror exsul in altum 11 cum sociis natoque penatibus et magnis dis. 12

Terra procul vastis colitur Mauortia campis 13 (Thraces arant) acri quondam regnata Lycurgo, 14 hospitium antiquum Troiae sociique penates 15 dum fortuna fuit. feror huc et litore curvo 16 moenia prima loco fatis ingressus iniquis 17 Aeneadasque meo nomen de nomine fingo. 18 sacra Dionaeae matri divisque ferebam 19 auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem 20 caelicolum regi mactabam in litore taurum. 21 forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo 22 virgulta et densis hastilibus horrida myrtus. 23 accessi viridemque ab humo convellere silvam 24 conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras, 25 horrendum et dictu video mirabile monstrum. 26 nam quae prima solo ruptis radicibus arbos 27 vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae 28 et terram tabo maculant. mihi frigidus horror 29 membra quatit gelidusque coit formidine sanguis. 30 rursus et alterius lentum convellere vimen 31 insequor et causas penitus temptare latentis; 32 ater et alterius sequitur de cortice sanguis. 33 multa movens animo Nymphas venerabar agrestis 34 Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis, 35 rite secundarent visus omenque levarent. 36 tertia sed postquam maiore hastilia nisu 37 adgredior genibusque adversae obluctor harenae, 38 (eloquar an sileam?) gemitus lacrimabilis imo 39 auditur tumulo et vox reddita fertur ad auris: 40 'quid miserum, Aenea, laceras? iam parce sepulto, 41 parce pias scelerare manus. non me tibi Troia 42 externum tulit aut cruor hic de stipite manat. 43 heu fuge crudelis terras, fuge litus auarum: 44 nam Polydorus ego. hic confixum ferrea texit 45 telorum seges et iaculis increvit acutis.' 46 tum vero ancipiti mentem formidine pressus 47 obstipui steteruntque comae et vox faucibus haesit. 48

Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno 49 infelix Priamus furtim mandarat alendum 50 Threicio regi, cum iam diffideret armis 51 Dardaniae cingique urbem obsidione videret. 52 ille, ut opes fractae Teucrum et Fortuna recessit, 53 res Agamemnonias victriciaque arma secutus 54 fas omne abrumpit: Polydorum obtruncat, et auro 55 ui potitur. quid non mortalia pectora cogis, 56 auri sacra fames! postquam pavor ossa reliquit, 57 delectos populi ad proceres primumque parentem 58 monstra deum refero, et quae sit sententia posco. 59 omnibus idem animus, scelerata excedere terra, 60 linqui pollutum hospitium et dare classibus Austros. 61 ergo instauramus Polydoro funus, et ingens 62 aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae 63 caeruleis maestae vittis atraque cupresso, 64 et circum Iliades crinem de more solutae; 65 inferimus tepido spumantia cymbia lacte 66 sanguinis et sacri pateras, animamque sepulcro 67 condimus et magna supremum voce ciemus. 68

Inde ubi prima fides pelago, placataque venti 69 dant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum, 70 deducunt socii navis et litora complent; 71 provehimur portu terraeque urbesque recedunt. 72 sacra mari colitur medio gratissima tellus 73 Nereidum matri et Neptuno Aegaeo, 74 quam pius Arquitenens oras et litora circum 75 errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit, 76 immotamque coli dedit et contemnere ventos. 77 huc feror, haec fessos tuto placidissima portu 78 accipit; egressi veneramur Apollinis urbem. 79 rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos, 80 vittis et sacra redimitus tempora lauro 81 occurrit; veterem Anchisen agnovit amicum. 82 iungimus hospitio dextras et tecta subimus. 83

Templa dei saxo venerabar structa vetusto: 84 'da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis 85 et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae 86 Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli. 87 quem sequimur? quoue ire iubes? ubi ponere sedes? 88 da, pater, augurium atque animis inlabere nostris.' 89 vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente, 90 liminaque laurusque dei, totusque moveri 91 mons circum et mugire adytis cortina reclusis. 92 summissi petimus terram et vox fertur ad auris: 93 'Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum 94 prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto 95 accipiet reduces. antiquam exquirite matrem. 96 hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris 97 et nati natorum et qui nascentur ab illis.' 98 haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu 99 laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt, 100 quo Phoebus vocet errantis iubeatque reverti. 101 tum genitor veterum volvens monimenta virorum 102 'audite, o proceres,' ait 'et spes discite vestras. 103 Creta Iovis magni medio iacet insula ponto, 104 mons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae. 105 centum urbes habitant magnas, uberrima regna, 106 maximus unde pater, si rite audita recordor, 107 Teucrus Rhoeteas primum est advectus in oras, 108 optavitque locum regno. nondum Ilium et arces 109 Pergameae steterant; habitabant vallibus imis. 110 hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera 111 Idaeumque nemus, hinc fida silentia sacris, 112 et iuncti currum dominae subiere leones. 113 ergo agite et divum ducunt qua iussa sequamur: 114 placemus ventos et Cnosia regna petamus. 115 nec longo distant cursu: modo Iuppiter adsit, 116 tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.' 117 sic fatus meritos aris mactavit honores, 118 taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo, 119 nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam. 120 Fama volat pulsum regnis cessisse paternis 121 Idomenea ducem, desertaque litora Cretae, 122 hoste vacare domum sedesque astare relictas. 123 linquimus Ortygiae portus pelagoque volamus 124 bacchatamque iugis Naxon viridemque Donusam, 125 Olearon niveamque Paron sparsasque per aequor 126 Cycladas, et crebris legimus freta concita terris. 127 nauticus exoritur vario certamine clamor: 128 hortantur socii Cretam proavosque petamus. 129 prosequitur surgens a puppi ventus euntis, 130 et tandem antiquis Curetum adlabimur oris. 131 ergo avidus muros optatae molior urbis 132 Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem 133 hortor amare focos arcemque attollere tectis. 134

Iamque fere sicco subductae litore puppes, 135 conubiis arvisque novis operata iuventus, 136 iura domosque dabam, subito cum tabida membris 137 corrupto caeli tractu miserandaque venit 138 arboribusque satisque lues et letifer annus. 139 linquebant dulcis animas aut aegra trahebant 140 corpora; tum sterilis exurere Sirius agros, 141 arebant herbae et victum seges aegra negabat. 142 rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso 143 hortatur pater ire mari veniamque precari, 144 quam fessis finem rebus ferat, unde laborum 145 temptare auxilium iubeat, quo vertere cursus. 146

Nox erat et terris animalia somnus habebat: 147 effigies sacrae divum Phrygiique penates, 148 quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis 149 extuleram, visi ante oculos astare iacentis 150 in somnis multo manifesti lumine, qua se 151 plena per insertas fundebat luna fenestras; 152 tum sic adfari et curas his demere dictis: 153 'quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est, 154 hic canit et tua nos en ultro ad limina mittit. 155 nos te Dardania incensa tuaque arma secuti, 156 nos tumidum sub te permensi classibus aequor, 157 idem venturos tollemus in astra nepotes 158 imperiumque urbi dabimus. tu moenia magnis 159 magna para longumque fugae ne linque laborem. 160 mutandae sedes. non haec tibi litora suasit 161 Delius aut Cretae iussit considere Apollo. 162 est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, 163 terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; 164 Oenotri coluere viri; nunc fama minores 165 Italiam dixisse ducis de nomine gentem. 166 hae nobis propriae sedes, hinc Dardanus ortus 167 Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum. 168 surge age et haec laetus longaeuo dicta parenti 169 haud dubitanda refer: Corythum terrasque requirat 170 Ausonias; Dictaea negat tibi Iuppiter arva.' 171 talibus attonitus visis et voce deorum 172 (nec sopor illud erat, sed coram agnoscere vultus 173 velatasque comas praesentiaque ora videbar; 174 tum gelidus toto manabat corpore sudor) 175 corripio e stratis corpus tendoque supinas 176 ad caelum cum voce manus et munera libo 177 intemerata focis. perfecto laetus honore 178 Anchisen facio certum remque ordine pando. 179 agnovit prolem ambiguam geminosque parentis, 180 seque novo veterum deceptum errore locorum. 181 tum memorat: 'nate, Iliacis exercite fatis, 182 sola mihi talis casus Cassandra canebat. 183 nunc repeto haec generi portendere debita nostro 184 et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare. 185 sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros 186 crederet? aut quem tum vates Cassandra moveret? 187 cedamus Phoebo et moniti meliora sequamur.' 188 sic ait, et cuncti dicto paremus ovantes. 189 hanc quoque deserimus sedem paucisque relictis 190 vela damus vastumque cava trabe currimus aequor. 191

Postquam altum tenuere rates nec iam amplius ullae 192 apparent terrae, caelum undique et undique pontus, 193 tum mihi caeruleus supra caput astitit imber 194 noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. 195 continuo venti volvunt mare magnaque surgunt 196 aequora, dispersi iactamur gurgite vasto; 197 involvere diem nimbi et nox umida caelum 198 abstulit, ingeminant abruptis nubibus ignes, 199 excutimur cursu et caecis erramus in undis. 200 ipse diem noctemque negat discernere caelo 201 nec meminisse viae media Palinurus in unda. 202 tris adeo incertos caeca caligine soles 203 erramus pelago, totidem sine sidere noctes. 204 quarto terra die primum se attollere tandem 205 visa, aperire procul montis ac volvere fumum. 206 vela cadunt, remis insurgimus; haud mora, nautae 207 adnixi torquent spumas et caerula verrunt. 208 servatum ex undis Strophadum me litora primum 209 excipiunt. Strophades Graio stant nomine dictae 210 insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno 211 Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam 212 clausa domus mensasque metu liquere priores. 213 tristius haud illis monstrum, nec saevior ulla 214 pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis. 215 virginei volucrum vultus, foedissima ventris 216 proluvies uncaeque manus et pallida semper 217 ora fame. 218 huc ubi delati portus intravimus, ecce 219 laeta boum passim campis armenta videmus 220 caprigenumque pecus nullo custode per herbas. 221 inruimus ferro et divos ipsumque vocamus 222 in partem praedamque Iovem; tum litore curvo 223 exstruimusque toros dapibusque epulamur opimis. 224 at subitae horrifico lapsu de montibus adsunt 225 Harpyiae et magnis quatiunt clangoribus alas, 226 diripiuntque dapes contactuque omnia foedant 227 immundo; tum vox taetrum dira inter odorem. 228 rursum in secessu longo sub rupe cavata 229 [arboribus clausam circum atque horrentibus umbris] 230 instruimus mensas arisque reponimus ignem; 231 rursum ex diverso caeli caecisque latebris 232 turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis, 233 polluit ore dapes. sociis tunc arma capessant 234 edico, et dira bellum cum gente gerendum. 235 haud secus ac iussi faciunt tectosque per herbam 236 disponunt ensis et scuta latentia condunt. 237 ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere 238 litora, dat signum specula Misenus ab alta 239 aere cavo. invadunt socii et nova proelia temptant, 240 obscenas pelagi ferro foedare volucris. 241 sed neque vim plumis ullam nec vulnera tergo 242 accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae 243 semesam praedam et vestigia foeda relinquunt. 244 una in praecelsa consedit rupe Celaeno, 245 infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem; 246 'bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis, 247 Laomedontiadae, bellumne inferre paratis 248 et patrio Harpyias insontis pellere regno? 249 accipite ergo animis atque haec mea figite dicta, 250 quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo 251 praedixit, vobis Furiarum ego maxima pando. 252 Italiam cursu petitis ventisque vocatis: 253 ibitis Italiam portusque intrare licebit. 254 sed non ante datam cingetis moenibus urbem 255 quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis 256 ambesas subigat malis absumere mensas.' 257 dixit, et in silvam pennis ablata refugit. 258 at sociis subita gelidus formidine sanguis 259 deriguit: cecidere animi, nec iam amplius armis, 260 sed votis precibusque iubent exposcere pacem, 261 sive deae seu sint dirae obscenaeque volucres. 262 et pater Anchises passis de litore palmis 263 numina magna vocat meritosque indicit honores: 264 'di, prohibete minas; di, talem avertite casum 265 et placidi servate pios.' tum litore funem 266 deripere excussosque iubet laxare rudentis. 267 tendunt vela Noti: fugimus spumantibus undis 268 qua cursum ventusque gubernatorque vocabat. 269 iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos 270 Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis. 271 effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna, 272 et terram altricem saevi exsecramur Ulixi. 273 mox et Leucatae nimbosa cacumina montis 274 et formidatus nautis aperitur Apollo. 275 hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi; 276 ancora de prora iacitur, stant litore puppes. 277

Ergo insperata tandem tellure potiti 278 lustramurque Iovi votisque incendimus aras, 279 Actiaque Iliacis celebramus litora ludis. 280 exercent patrias oleo labente palaestras 281 nudati socii: iuvat evasisse tot urbes 282 Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis. 283 interea magnum sol circumvolvitur annum 284 et glacialis hiems Aquilonibus asperat undas. 285 aere cavo clipeum, magni gestamen Abantis, 286 postibus adversis figo et rem carmine signo: 287 Aeneas haec de Danais victoribus arma; 288 linquere tum portus iubeo et considere transtris. 289 certatim socii feriunt mare et aequora verrunt: 290 protinus aerias Phaeacum abscondimus arces 291 litoraque Epiri legimus portuque subimus 292 Chaonio et celsam Buthroti accedimus urbem. 293

Hic incredibilis rerum fama occupat auris, 294 Priamiden Helenum Graias regnare per urbis 295 coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum, 296 et patrio Andromachen iterum cessisse marito. 297 obstipui, miroque incensum pectus amore 298 compellare virum et casus cognoscere tantos. 299 progredior portu classis et litora linquens, 300 sollemnis cum forte dapes et tristia dona 301 ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam 302 libabat cineri Andromache manisque vocabat 303 Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem 304 et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras. 305 ut me conspexit venientem et Troia circum 306 arma amens vidit, magnis exterrita monstris 307 deriguit visu in medio, calor ossa reliquit, 308 labitur, et longo vix tandem tempore fatur: 309 'verane te facies, verus mihi nuntius adfers, 310 nate dea? vivisne? aut, si lux alma recessit, 311 Hector ubi est?' dixit, lacrimasque effudit et omnem 312 implevit clamore locum. vix pauca furenti 313 subicio et raris turbatus vocibus hisco: 314 'vivo equidem vitamque extrema per omnia duco; 315 ne dubita, nam vera vides. 316 heu! quis te casus deiectam coniuge tanto 317 excipit, aut quae digna satis fortuna revisit, 318 Hectoris Andromache? Pyrrhin conubia servas?' 319 deiecit vultum et demissa voce locuta est: 320 'o felix una ante alias Priameia virgo, 321 hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis 322 iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos 323 nec victoris heri tetigit captiva cubile! 324 nos patria incensa diversa per aequora vectae 325 stirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum 326 servitio enixae tulimus; qui deinde secutus 327 Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos 328 me famulo famulamque Heleno transmisit habendam. 329 ast illum ereptae magno flammatus amore 330 coniugis et scelerum furiis agitatus Orestes 331 excipit incautum patriasque obtruncat ad aras. 332 morte Neoptolemi regnorum reddita cessit 333 pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos 334 Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit, 335 Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem. 336 sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere? 337 aut quisnam ignarum nostris deus appulit oris? 338 quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura? 339 quem tibi iam Troia— 340 ecqua tamen puero est amissae cura parentis? 341 ecquid in antiquam virtutem animosque virilis 342 et pater Aeneas et avunculus excitat Hector?' 343 talia fundebat lacrimans longosque ciebat 344 incassum fletus, cum sese a moenibus heros 345 Priamides multis Helenus comitantibus adfert, 346 agnoscitque suos laetusque ad limina ducit, 347 et multum lacrimas verba inter singula fundit. 348 procedo et parvam Troiam simulataque magnis 349 Pergama et arentem Xanthi cognomine rivum 350 agnosco, Scaeaeque amplector limina portae; 351 nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur. 352 illos porticibus rex accipiebat in amplis: 353 aulai medio libabant pocula Bacchi 354 impositis auro dapibus, paterasque tenebant. 355 Iamque dies alterque dies processit, et aurae 356 vela vocant tumidoque inflatur carbasus Austro: 357 his vatem adgredior dictis ac talia quaeso: 358 'Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, 359 qui tripodas Clarii et laurus, qui sidera sentis 360 et volucrum linguas et praepetis omina pennae, 361 fare age (namque omnis cursum mihi prospera dixit 362 religio, et cuncti suaserunt numine divi 363 Italiam petere et terras temptare repostas; 364 sola novum dictuque nefas Harpyia Celaeno 365 prodigium canit et tristis denuntiat iras 366 obscenamque famem), quae prima pericula vito? 367 quidve sequens tantos possim superare labores?' 368 hic Helenus caesis primum de more iuvencis 369 exorat pacem divum vittasque resolvit 370 sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe, 371 ipse manu multo suspensum numine ducit, 372 atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos: 373

'Nate dea (nam te maioribus ire per altum 374 auspiciis manifesta fides; sic fata deum rex 375 sortitur voluitque vices, is vertitur ordo), 376 pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres 377 aequora et Ausonio possis considere portu, 378 expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae 379 scire Helenum farique vetat Saturnia Iuno. 380 principio Italiam, quam tu iam rere propinquam 381 vicinosque, ignare, paras invadere portus, 382 longa procul longis via dividit invia terris. 383 ante et Trinacria lentandus remus in unda 384 et salis Ausonii lustrandum navibus aequor 385 infernique lacus Aeaeaeque insula Circae, 386 quam tuta possis urbem componere terra. 387 signa tibi dicam, tu condita mente teneto: 388 cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam 389 litoreis ingens inventa sub ilicibus sus 390 triginta capitum fetus enixa iacebit, 391 alba solo recubans, albi circum ubera nati, 392 is locus urbis erit, requies ea certa laborum. 393 nec tu mensarum morsus horresce futuros: 394 fata viam invenient aderitque vocatus Apollo. 395 has autem terras Italique hanc litoris oram, 396 proxima quae nostri perfunditur aequoris aestu, 397 effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais. 398 hic et Narycii posuerunt moenia Locri, 399 et Sallentinos obsedit milite campos 400 Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei 401 parva Philoctetae subnixa Petelia muro. 402 quin ubi transmissae steterint trans aequora classes 403 et positis aris iam vota in litore solves, 404 purpureo velare comas adopertus amictu, 405 ne qua inter sanctos ignis in honore deorum 406 hostilis facies occurrat et omina turbet. 407 hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto; 408 hac casti maneant in religione nepotes. 409 ast ubi digressum Siculae te admoverit orae 410 ventus, et angusti rarescent claustra Pelori, 411 laeva tibi tellus et longo laeva petantur 412 aequora circuitu; dextrum fuge litus et undas. 413 haec loca vi quondam et vasta convulsa ruina 414 (tantum aevi longinqua valet mutare vetustas) 415 dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus 416 una foret: venit medio vi pontus et undis 417 Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes 418 litore diductas angusto interluit aestu. 419 dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis 420 obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos 421 sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras 422 erigit alternos, et sidera verberat unda. 423 at Scyllam caecis cohibet spelunca latebris 424 ora exsertantem et navis in saxa trahentem. 425 prima hominis facies et pulchro pectore virgo 426 pube tenus, postrema immani corpore pistrix 427 delphinum caudas utero commissa luporum. 428 praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni 429 cessantem, longos et circumflectere cursus, 430 quam semel informem vasto vidisse sub antro 431 Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa. 432 praeterea, si qua est Heleno prudentia 433

Dichtung