Zum Hauptinhalt

P. i Maronis Aeneidos Liber Dvodecimvs von Vergil

1 Abschnitt, 432 Zeilen, 2804 Wörter

Turnus ut infractos adverso Marte Latinos 1 defecisse videt, sua nunc promissa reposci, 2 se signari oculis, ultro implacabilis ardet 3 attollitque animos. Poenorum qualis in arvis 4 saucius ille gravi venantum vulnere pectus 5 tum demum movet arma leo, gaudetque comantis 6 excutiens cervice toros fixumque latronis 7 impavidus frangit telum et fremit ore cruento: 8 haud secus accenso gliscit violentia Turno. 9 tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: 10 'nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent 11 ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent: 12 congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus. 13 aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam 14 desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), 15 et solus ferro crimen commune refellam, 16 aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.' 17

Olli sedato respondit corde Latinus: 18 'o praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci 19 virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est 20 consulere atque omnis metuentem expendere casus. 21 sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta 22 multa manu, nec non aurumque animusque Latino est; 23 sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis 24 nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu 25 sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri: 26 me natam nulli veterum sociare procorum 27 fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. 28 victus amore tui, cognato sanguine victus 29 coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi; 30 promissam eripui genero, arma impia sumpsi. 31 ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur 32 bella, vides, quantos primus patiare labores. 33 bis magna victi pugna vix urbe tuemur 34 spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta 35 sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent. 36 quo referor totiens? quae mentem insania mutat? 37 si Turno exstincto socios sum ascire paratus, 38 cur non incolumi potius certamina tollo? 39 quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet 40 Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet!) 41 prodiderim, natam et conubia nostra petentem? 42 respice res bello varias, miserere parentis 43 longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe 44 dividit.' haudquaquam dictis violentia Turni 45 flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo. 46 ut primum fari potuit, sic institit ore: 47 'quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me 48 deponas letumque sinas pro laude pacisci. 49 et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra 50 spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis. 51 longe illi dea mater erit, quae nube fugacem 52 feminea tegat et vanis sese occulat umbris.' 53

At regina nova pugnae conterrita sorte 54 flebat et ardentem generum moritura tenebat: 55 'Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae 56 tangit honos animum: spes tu nunc una, senectae 57 tu requies miserae, decus imperiumque Latini 58 te penes, in te omnis domus inclinata recumbit. 59 unum oro: desiste manum committere Teucris. 60 qui te cumque manent isto certamine casus 61 et me, Turne, manent; simul haec invisa relinquam 62 lumina nec generum Aenean captiva videbo.' 63 accepit vocem lacrimis Lavinia matris 64 flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem 65 subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. 66 Indum sanguineo veluti violaverit ostro 67 si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa 68 alba rosa, talis virgo dabat ore colores. 69 illum turbat amor figitque in virgine vultus; 70 ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam: 71 'ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto 72 prosequere in duri certamina Martis euntem, 73 o mater; neque enim Turno mora libera mortis. 74 nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno 75 haud placitura refer. cum primum crastina caelo 76 puniceis invecta rotis Aurora rubebit, 77 non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant 78 et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum, 79 illo quaeratur coniunx Lavinia campo.' 80 Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit, 81 poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis, 82 Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, 83 qui candore nives anteirent, cursibus auras. 84 circumstant properi aurigae manibusque lacessunt 85 pectora plausa cavis et colla comantia pectunt. 86 ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco 87 circumdat loricam umeris, simul aptat habendo 88 ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae, 89 ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti 90 fecerat et Stygia candentem tinxerat unda. 91 exim quae mediis ingenti adnixa columnae 92 aedibus astabat, validam vi corripit hastam, 93 Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem 94 vociferans: 'nunc, o numquam frustrata vocatus 95 hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor, 96 te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus 97 loricamque manu valida lacerare revulsam 98 semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis 99 vibratos calido ferro murraque madentis.' 100 his agitur furiis, totoque ardentis ab ore 101 scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis, 102 mugitus veluti cum prima in proelia taurus 103 terrificos ciet aut irasci in cornua temptat 104 arboris obnixus trunco, ventosque lacessit 105 ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena. 106

Nec minus interea maternis saevus in armis 107 Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, 108 oblato gaudens componi foedere bellum. 109 tum socios maestique metum solatur Iuli 110 fata docens, regique iubet responsa Latino 111 certa referre viros et pacis dicere leges. 112

Postera vix summos spargebat lumine montis 113 orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt 114 Solis equi lucemque elatis naribus efflant: 115 campum ad certamen magnae sub moenibus urbis 116 dimensi Rutulique viri Teucrique parabant 117 in medioque focos et dis communibus aras 118 gramineas. alii fontemque ignemque ferebant 119 velati limo et verbena tempora vincti. 120 procedit legio Ausonidum, pilataque plenis 121 agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis 122 Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis, 123 haud secus instructi ferro quam si aspera Martis 124 pugna vocet. nec non mediis in milibus ipsi 125 ductores auro volitant ostroque superbi, 126 et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas 127 et Messapus equum domitor, Neptunia proles; 128 utque dato signo spatia in sua quisque recessit, 129 defigunt tellure hastas et scuta reclinant. 130 tum studio effusae matres et vulgus inermum 131 invalidique senes turris ac tecta domorum 132 obsedere, alii portis sublimibus astant. 133

At Iuno ex summo (qui nunc Albanus habetur; 134 tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti) 135 prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas 136 Laurentum Troumque acies urbemque Latini. 137 extemplo Turni sic est adfata sororem 138 diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris 139 praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem 140 Iuppiter erepta pro virginitate sacravit): 141 'nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro, 142 scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae 143 magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile, 144 praetulerim caelique libens in parte locarim: 145 disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem. 146 qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant 147 cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi; 148 nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis, 149 Parcarumque dies et vis inimica propinquat. 150 non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum. 151 tu pro germano si quid praesentius audes, 152 perge; decet. forsan miseros meliora sequentur.' 153 vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profundit 154 terque quaterque manu pectus percussit honestum. 155 'non lacrimis hoc tempus' ait Saturnia Iuno: 156 'accelera et fratrem, si quis modus, eripe morti; 157 aut tu bella cie conceptumque excute foedus. 158 auctor ego audendi.' sic exhortata reliquit 159 incertam et tristi turbatam vulnere mentis. 160 Interea reges ingenti mole Latinus 161 quadriiugo vehitur curru (cui tempora circum 162 aurati bis sex radii fulgentia cingunt, 163 Solis avi specimen), bigis it Turnus in albis, 164 bina manu lato crispans hastilia ferro. 165 hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, 166 sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis 167 et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, 168 procedunt castris, puraque in veste sacerdos 169 saetigeri fetum suis intonsamque bidentem 170 attulit admovitque pecus flagrantibus aris. 171 illi ad surgentem conversi lumina solem 172 dant fruges manibus salsas et tempora ferro 173 summa notant pecudum, paterisque altaria libant. 174

Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur: 175 'esto nunc Sol testis et haec mihi terra vocanti, 176 quam propter tantos potui perferre labores, 177 et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx 178 (iam melior, iam, diva, precor), tuque inclute Mavors, 179 cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques; 180 fontisque fluviosque voco, quaeque aetheris alti 181 religio et quae caeruleo sunt numina ponto: 182 cesserit Ausonio si fors victoria Turno, 183 convenit Evandri victos discedere ad urbem, 184 cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles 185 Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent. 186 sin nostrum adnuerit nobis victoria Martem 187 (ut potius reor et potius di numine firment), 188 non ego nec Teucris Italos parere iubebo 189 nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae 190 invictae gentes aeterna in foedera mittant. 191 sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto, 192 imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri 193 constituent urbique dabit Lavinia nomen.' 194

Sic prior Aeneas, sequitur sic deinde Latinus 195 suspiciens caelum, tenditque ad sidera dextram: 196 'haec eadem, Aenea, terram, mare, sidera, iuro 197 Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem, 198 vimque deum infernam et duri sacraria Ditis; 199 audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit. 200 tango aras, medios ignis et numina testor: 201 nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet, 202 quo res cumque cadent; nec me vis ulla volentem 203 avertet, non, si tellurem effundat in undas 204 diluvio miscens caelumque in Tartara solvat, 205 ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat) 206 'numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras, 207 cum semel in silvis imo de stirpe recisum 208 matre caret posuitque comas et bracchia ferro, 209 olim arbos, nunc artificis manus aere decoro 210 inclusit patribusque dedit gestare Latinis.' 211 talibus inter se firmabant foedera dictis 212 conspectu in medio procerum. tum rite sacratas 213 in flammam iugulant pecudes et viscera vivis 214 eripiunt, cumulantque oneratis lancibus aras. 215 At vero Rutulis impar ea pugna videri 216 iamdudum et vario misceri pectora motu, 217 tum magis ut propius cernunt non viribus aequos. 218 adiuvat incessu tacito progressus et aram 219 suppliciter venerans demisso lumine Turnus 220 pubentesque genae et iuvenali in corpore pallor. 221 quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit 222 sermonem et vulgi variare labantia corda, 223 in medias acies formam adsimulata Camerti, 224 cui genus a proavis ingens clarumque paternae 225 nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis, 226 in medias dat sese acies haud nescia rerum 227 rumoresque serit varios ac talia fatur: 228 'non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam 229 obiectare animam? numerone an viribus aequi 230 non sumus? en, omnes et Troes et Arcades hi sunt, 231 fatalisque manus, infensa Etruria Turno: 232 vix hostem, alterni si congrediamur, habemus. 233 ille quidem ad superos, quorum se devovet aris, 234 succedet fama vivusque per ora feretur; 235 nos patria amissa dominis parere superbis 236 cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.' 237

Talibus incensa est iuvenum sententia dictis 238 iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur: 239 ipsi Laurentes mutati ipsique Latini. 240 qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem 241 sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur 242 infectum et Turni sortem miserantur iniquam. 243 his aliud maius Iuturna adiungit et alto 244 dat signum caelo, quo non praesentius ullum 245 turbavit mentes Italas monstroque fefellit. 246 namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra 247 litoreas agitabat avis turbamque sonantem 248 agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas 249 cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. 250 arrexere animos Itali, cunctaeque volucres 251 convertunt clamore fugam (mirabile visu), 252 aetheraque obscurant pennis hostemque per auras 253 facta nube premunt, donec vi victus et ipso 254 pondere defecit praedamque ex unguibus ales 255 proiecit fluvio, penitusque in nubila fugit. 256

Tum vero augurium Rutuli clamore salutant 257 expediuntque manus, primusque Tolumnius augur 258 'hoc erat, hoc votis' inquit 'quod saepe petivi. 259 accipio agnoscoque deos; me, me duce ferrum 260 corripite, o miseri, quos improbus advena bello 261 territat invalidas ut avis, et litora vestra 262 vi populat. petet ille fugam penitusque profundo 263 vela dabit. vos unanimi densete catervas 264 et regem vobis pugna defendite raptum.' 265 dixit, et adversos telum contorsit in hostis 266 procurrens; sonitum dat stridula cornus et auras 267 certa secat. simul hoc, simul ingens clamor et omnes 268 turbati cunei calefactaque corda tumultu. 269 hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum 270 corpora constiterant contra, quos fida crearat 271 una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo, 272 horum unum ad medium, teritur qua sutilis aluo 273 balteus et laterum iuncturas fibula mordet, 274 egregium forma iuvenem et fulgentibus armis, 275 transadigit costas fulvaque effundit harena. 276 at fratres, animosa phalanx accensaque luctu, 277 pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum 278 corripiunt caecique ruunt. quos agmina contra 279 procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant 280 Troes Agyllinique et pictis Arcades armis: 281 sic omnis amor unus habet decernere ferro. 282 diripuere aras, it toto turbida caelo 283 tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, 284 craterasque focosque ferunt. fugit ipse Latinus 285 pulsatos referens infecto foedere divos. 286 infrenant alii currus aut corpora saltu 287 subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt. 288 Messapus regem regisque insigne gerentem 289 Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus, 290 adverso proterret equo; ruit ille recedens 291 et miser oppositis a tergo involvitur aris 292 in caput inque umeros. at fervidus advolat hasta 293 Messapus teloque orantem multa trabali 294 desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur: 295 'hoc habet, haec melior magnis data victima divis.' 296 concurrunt Itali spoliantque calentia membra. 297 obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara 298 corripit et venienti Ebyso plagamque ferenti 299 occupat os flammis: olli ingens barba reluxit 300 nidoremque ambusta dedit. super ipse secutus 301 caesariem laeva turbati corripit hostis 302 impressoque genu nitens terrae applicat ipsum; 303 sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum 304 pastorem primaque acie per tela ruentem 305 ense sequens nudo superimminet; ille securi 306 adversi frontem mediam mentumque reducta 307 dissicit et sparso late rigat arma cruore. 308 olli dura quies oculos et ferreus urget 309 somnus, in aeternam conduntur lumina noctem. 310 At pius Aeneas dextram tendebat inermem 311 nudato capite atque suos clamore vocabat: 312 'quo ruitis? quaeve ista repens discordia surgit? 313 o cohibete iras! ictum iam foedus et omnes 314 compositae leges. mihi ius concurrere soli; 315 me sinite atque auferte metus. ego foedera faxo 316 firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.' 317 has inter voces, media inter talia verba 318 ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est, 319 incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, 320 quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne, 321 attulerit; pressa est insignis gloria facti, 322 nec sese Aeneae iactavit vulnere quisquam. 323 Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit 324 turbatosque duces, subita spe fervidus ardet; 325 poscit equos atque arma simul, saltuque superbus 326 emicat in currum et manibus molitur habenas. 327 multa virum volitans dat fortia corpora leto. 328 seminecis volvit multos: aut agmina curru 329 proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas. 330 qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri 331 sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis 332 bella movens immittit equos, illi aequore aperto 333 ante Notos Zephyrumque volant, gemit ultima pulsu 334 Thraca pedum circumque atrae Formidinis ora 335 Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur: 336 talis equos alacer media inter proelia Turnus 337 fumantis sudore quatit, miserabile caesis 338 hostibus insultans; spargit rapida ungula rores 339 sanguineos mixtaque cruor calcatur harena. 340 iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque, 341 hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo 342 Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse 343 nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis 344 vel conferre manum vel equo praevertere ventos. 345 Parte alia media Eumedes in proelia fertur, 346 antiqui proles bello praeclara Dolonis, 347 nomine avum referens, animo manibusque parentem, 348 qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, 349 ausus Pelidae pretium sibi poscere currus; 350 illum Tydides alio pro talibus ausis 351 adfecit pretio nec equis aspirat Achilli. 352 hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto, 353 ante levi iaculo longum per inane secutus 354 sistit equos biiugis et curru desilit atque 355 semianimi lapsoque supervenit, et pede collo 356 impresso dextrae mucronem extorquet et alto 357 fulgentem tingit iugulo atque haec insuper addit: 358 'en agros et, quam bello, Troiane, petisti, 359 Hesperiam metire iacens: haec praemia, qui me 360 ferro ausi temptare, ferunt, sic moenia condunt.' 361 huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit 362 Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque 363 et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten. 364 ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto 365 insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus, 366 qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo: 367 sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt 368 conversaeque ruunt acies; fert impetus ipsum 369 et cristam adverso curru quatit aura volantem. 370 non tulit instantem Phegeus animisque frementem 371 obiecit sese ad currum et spumantia frenis 372 ora citatorum dextra detorsit equorum. 373 dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum 374 lancea consequitur rumpitque infixa bilicem 375 loricam et summum degustat vulnere corpus. 376 ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem 377 ibat et auxilium ducto mucrone petebat, 378 cum rota praecipitem et procursu concitus axis 379 impulit effunditque solo, Turnusque secutus 380 imam inter galeam summi thoracis et oras 381 abstulit ense caput truncumque reliquit harenae. 382

Atque ea dum campis victor dat funera Turnus, 383 interea Aenean Mnestheus et fidus Achates 384 Ascaniusque comes castris statuere cruentum 385 alternos longa nitentem cuspide gressus. 386 saevit et infracta luctatur harundine telum 387 eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit: 388 ense secent lato vulnus telique latebram 389 rescindant penitus, seseque in bella remittant. 390 iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx 391 Iasides, acri quondam cui captus amore 392 ipse suas artis, sua munera, laetus Apollo 393 augurium citharamque dabat celerisque sagittas. 394 ille, ut depositi proferret fata parentis, 395 scire potestates herbarum usumque medendi 396 maluit et mutas agitare inglorius artis. 397 stabat acerba fremens ingentem nixus in hastam 398 Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli 399 concursu, lacrimis immobilis. ille retorto 400 Paeonium in morem senior succinctus amictu 401 multa manu medica Phoebique potentibus herbis 402 nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra 403 sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum. 404 nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo 405 subvenit, et saevus campis magis ac magis horror 406 crebrescit propiusque malum est. iam pulvere caelum 407 stare vident: subeunt equites et spicula castris 408 densa cadunt mediis. it tristis ad aethera clamor 409 bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum. 410 Hic Venus indigno nati concussa dolore 411 dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, 412 puberibus caulem foliis et flore comantem 413 purpureo; non illa feris incognita capris 414 gramina, cum tergo volucres haesere sagittae. 415 hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo 416 detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem 417 inficit occulte medicans, spargitque salubris 418 ambrosiae sucos et odoriferam panaceam. 419 fovit ea vulnus lympha longaevus Iapyx 420 ignorans, subitoque omnis de corpore fugit 421 quippe dolor, omnis stetit imo vulnere sanguis. 422 iamque secuta manum nullo cogente sagitta 423 excidit, atque novae rediere in pristina vires. 424 'arma citi properate viro! quid statis?' Iapyx 425 conclamat primusque animos accendit in hostem. 426 'non haec humanis opibus, non arte magistra 427 proveniunt, neque te, Aenea, mea dextera servat: 428 maior agit deus atque opera ad maiora remittit.' 429 ille avidus pugnae suras incluserat auro 430 hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat. 431 postqua 432

Dichtung