Zum Hauptinhalt

P. i Maronis Aeneidos Liber Decimvs von Vergil

Panditur interea domus omnipotentis Olympi 1 conciliumque vocat divum pater atque hominum rex 2 sideream in sedem, terras unde arduus omnis 3 castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos. 4 considunt tectis bipatentibus, incipit ipse: 5 'caelicolae magni, quianam sententia vobis 6 versa retro tantumque animis certatis iniquis? 7 abnueram bello Italiam concurrere Teucris. 8 quae contra vetitum discordia? quis metus aut hos 9 aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? 10 adveniet iustum pugnae (ne arcessite) tempus, 11 cum fera Karthago Romanis arcibus olim 12 exitium magnum atque Alpis immittet apertas: 13 tum certare odiis, tum res rapuisse licebit. 14 nunc sinite et placitum laeti componite foedus.' 15 Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra 16 pauca refert: 17 'o pater, o hominum rerumque aeterna potestas 18 (namque aliud quid sit quod iam implorare queamus?), 19 cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur 20 per medios insignis equis tumidusque secundo 21 Marte ruat? non clausa tegunt iam moenia Teucros; 22 quin intra portas atque ipsis proelia miscent 23 aggeribus murorum et inundant sanguine fossae. 24 Aeneas ignarus abest. numquamne levari 25 obsidione sines? muris iterum imminet hostis 26 nascentis Troiae nec non exercitus alter, 27 atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis 28 Tydides. equidem credo, mea vulnera restant 29 et tua progenies mortalia demoror arma. 30 si sine pace tua atque invito numine Troes 31 Italiam petiere, luant peccata neque illos 32 iuveris auxilio; sin tot responsa secuti 33 quae superi manesque dabant, cur nunc tua quisquam 34 vertere iussa potest aut cur nova condere fata? 35 quid repetam exustas Erycino in litore classis, 36 quid tempestatum regem ventosque furentis 37 Aeolia excitos aut actam nubibus Irim? 38 nunc etiam manis (haec intemptata manebat 39 sors rerum) movet et superis immissa repente 40 Allecto medias Italum bacchata per urbes. 41 nil super imperio moveor. speravimus ista, 42 dum fortuna fuit. vincant, quos vincere mavis. 43 si nulla est regio Teucris quam det tua coniunx 44 dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae 45 excidia obtestor: liceat dimittere ab armis 46 incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. 47 Aeneas sane ignotis iactetur in undis 48 et quacumque viam dederit Fortuna sequatur: 49 hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae. 50 est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera 51 Idaliaeque domus: positis inglorius armis 52 exigat hic aevum. magna dicione iubeto 53 Karthago premat Ausoniam; nihil urbibus inde 54 obstabit Tyriis. quid pestem evadere belli 55 iuvit et Argolicos medium fugisse per ignis 56 totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, 57 dum Latium Teucri recidiuaque Pergama quaerunt? 58 non satius cineres patriae insedisse supremos 59 atque solum quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta 60 redde, oro, miseris iterumque revolvere casus 61 da, pater, Iliacos Teucris.' tum regia Iuno 62 acta furore gravi: 'quid me alta silentia cogis 63 rumpere et obductum verbis vulgare dolorem? 64 Aenean hominum quisquam divumque subegit 65 bella sequi aut hostem regi se inferre Latino? 66 Italiam petiit fatis auctoribus (esto) 67 Cassandrae impulsus furiis: num linquere castra 68 hortati sumus aut vitam committere ventis? 69 num puero summam belli, num credere muros, 70 Tyrrhenamque fidem aut gentis agitare quietas? 71 quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra 72 egit? ubi hic Iuno demissave nubibus Iris? 73 indignum est Italos Troiam circumdare flammis 74 nascentem et patria Turnum consistere terra, 75 cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater: 76 quid face Troianos atra vim ferre Latinis, 77 arva aliena iugo premere atque avertere praedas? 78 quid soceros legere et gremiis abducere pactas, 79 pacem orare manu, praefigere puppibus arma? 80 tu potes Aenean manibus subducere Graium 81 proque viro nebulam et ventos obtendere inanis, 82 et potes in totidem classem convertere nymphas: 83 nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est? 84 "Aeneas ignarus abest": ignarus et absit. 85 est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera: 86 quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas? 87 nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo 88 conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis 89 obiecit? quae causa fuit consurgere in arma 90 Europamque Asiamque et foedera solvere furto? 91 me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter, 92 aut ego tela dedi fovive Cupidine bella? 93 tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis 94 haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.' 95 Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant 96 caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima 97 cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant 98 murmura venturos nautis prodentia ventos. 99 tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, 100 infit (eo dicente deum domus alta silescit 101 et tremefacta solo tellus, silet arduus aether, 102 tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus): 103 'accipite ergo animis atque haec mea figite dicta. 104 quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris 105 haud licitum, nec vestra capit discordia finem, 106 quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem, 107 Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo, 108 seu fatis Italum castra obsidione tenentur 109 sive errore malo Troiae monitisque sinistris. 110 nec Rutulos solvo. sua cuique exorsa laborem 111 fortunamque ferent. rex Iuppiter omnibus idem. 112 fata viam invenient.' Stygii per flumina fratris, 113 per pice torrentis atraque voragine ripas 114 adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. 115 hic finis fandi. solio tum Iuppiter aureo 116 surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt. 117

Interea Rutuli portis circum omnibus instant 118 sternere caede viros et moenia cingere flammis. 119 at legio Aeneadum vallis obsessa tenetur 120 nec spes ulla fugae. miseri stant turribus altis 121 nequiquam et rara muros cinxere corona 122 Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes 123 Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, 124 prima acies; hos germani Sarpedonis ambo 125 et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta. 126 fert ingens toto conixus corpore saxum, 127 haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon, 128 nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo. 129 hi iaculis, illi certant defendere saxis 130 molirique ignem nervoque aptare sagittas. 131 ipse inter medios, Veneris iustissima cura, 132 Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum, 133 qualis gemma micat fulvum quae dividit aurum, 134 aut collo decus aut capiti, vel quale per artem 135 inclusum buxo aut Oricia terebintho 136 lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis 137 accipit et molli subnectens circulus auro. 138 te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes 139 vulnera derigere et calamos armare veneno, 140 Maeonia generose domo, ubi pinguia culta 141 exercentque viri Pactolusque inrigat auro. 142 adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni 143 aggere murorum sublimem gloria tollit, 144 et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi. 145 Illi inter sese duri certamina belli 146 contulerant: media Aeneas freta nocte secabat. 147 namque ut ab Evandro castris ingressus Etruscis 148 regem adit et regi memorat nomenque genusque 149 quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma 150 quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni 151 edocet, humanis quae sit fiducia rebus 152 admonet immiscetque preces, haud fit mora, Tarchon 153 iungit opes foedusque ferit; tum libera fati 154 classem conscendit iussis gens Lydia divum 155 externo commissa duci. Aeneia puppis 156 prima tenet rostro Phrygios subiuncta leones, 157 imminet Ida super, profugis gratissima Teucris. 158 hic magnus sedet Aeneas secumque volutat 159 eventus belli varios, Pallasque sinistro 160 adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae 161 noctis iter, iam quae passus terraque marique. 162

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, 163 quae manus interea Tuscis comitetur ab oris 164 Aenean armetque rates pelagoque vehatur. 165 Massicus aerata princeps secat aequora Tigri, 166 sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi 167 quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae 168 gorytique leves umeris et letifer arcus. 169 una toruus Abas: huic totum insignibus armis 170 agmen et aurato fulgebat Apolline puppis. 171 sescentos illi dederat Populonia mater 172 expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos 173 insula inexhaustis Chalybum generosa metallis. 174 tertius ille hominum divumque interpres Asilas, 175 cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent 176 et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes, 177 mille rapit densos acie atque horrentibus hastis. 178 hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae, 179 urbs Etrusca solo. sequitur pulcherrimus Astyr, 180 Astyr equo fidens et versicoloribus armis. 181 ter centum adiciunt (mens omnibus una sequendi) 182 qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis, 183 et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae. 184

Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, 185 transierim, Cunare, et paucis comitate Cupavo, 186 cuius olorinae surgunt de vertice pennae 187 (crimen, Amor, vestrum) formaeque insigne paternae. 188 namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, 189 populeas inter frondes umbramque sororum 190 dum canit et maestum Musa solatur amorem, 191 canentem molli pluma duxisse senectam 192 linquentem terras et sidera voce sequentem. 193 filius aequalis comitatus classe catervas 194 ingentem remis Centaurum promovet: ille 195 instat aquae saxumque undis immane minatur 196 arduus, et longa sulcat maria alta carina. 197

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, 198 fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, 199 qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, 200 Mantua dives avis, sed non genus omnibus unum: 201 gens illi triplex, populi sub gente quaterni, 202 ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires. 203 hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, 204 quos patre Benaco velatus harundine glauca 205 Mincius infesta ducebat in aequora pinu. 206 it gravis Aulestes centenaque arbore fluctum 207 verberat adsurgens, spumant vada marmore verso. 208 hunc vehit immanis Triton et caerula concha 209 exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti 210 frons hominem praefert, in pristim desinit alvus, 211 spumea semifero sub pectore murmurat unda. 212

Tot lecti proceres ter denis navibus ibant 213 subsidio Troiae et campos salis aere secabant. 214

Iamque dies caelo concesserat almaque curru 215 noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum: 216 Aeneas (neque enim membris dat cura quietem) 217 ipse sedens clavumque regit velisque ministrat. 218 atque illi medio in spatio chorus, ecce, suarum 219 occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe 220 numen habere maris nymphasque e navibus esse 221 iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, 222 quot prius aeratae steterant ad litora prorae. 223 agnoscunt longe regem lustrantque choreis; 224 quarum quae fandi doctissima Cymodocea 225 pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso 226 eminet ac laeva tacitis subremigat undis. 227 tum sic ignarum adloquitur: 'vigilasne, deum gens, 228 Aenea? vigila et velis immitte rudentis. 229 nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus, 230 nunc pelagi nymphae, classis tua. perfidus ut nos 231 praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat, 232 rupimus invitae tua vincula teque per aequor 233 quaerimus. hanc genetrix faciem miserata refecit 234 et dedit esse deas aevumque agitare sub undis. 235 at puer Ascanius muro fossisque tenetur 236 tela inter media atque horrentis Marte Latinos. 237 iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco 238 Arcas eques; medias illis opponere turmas, 239 ne castris iungant, certa est sententia Turno. 240 surge age et Aurora socios veniente vocari 241 primus in arma iube, et clipeum cape quem dedit ipse 242 invictum ignipotens atque oras ambiit auro. 243 crastina lux, mea si non inrita dicta putaris, 244 ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.' 245 dixerat et dextra discedens impulit altam 246 haud ignara modi puppim: fugit illa per undas 247 ocior et iaculo et ventos aequante sagitta. 248 inde aliae celerant cursus. stupet inscius ipse 249 Tros Anchisiades, animos tamen omine tollit. 250 tum breviter supera aspectans convexa precatur: 251 'alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi 252 turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones, 253 tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques 254 augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.' 255 tantum effatus, et interea revoluta ruebat 256 matura iam luce dies noctemque fugarat; 257 principio sociis edicit signa sequantur 258 atque animos aptent armis pugnaeque parent se. 259

Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra 260 stans celsa in puppi, clipeum cum deinde sinistra 261 extulit ardentem. clamorem ad sidera tollunt 262 Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras, 263 tela manu iaciunt, quales sub nubibus atris 264 Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant 265 cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo. 266 at Rutulo regi ducibusque ea mira videri 267 Ausoniis, donec versas ad litora puppis 268 respiciunt totumque adlabi classibus aequor. 269 ardet apex capiti cristisque a vertice flamma 270 funditur et vastos umbo vomit aureus ignis: 271 non secus ac liquida si quando nocte cometae 272 sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor 273 ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris 274 nascitur et laevo contristat lumine caelum. 275 Haud tamen audaci Turno fiducia cessit 276 litora praecipere et venientis pellere terra. 277 [ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:] 278 'quod votis optastis adest, perfringere dextra. 279 in manibus Mars ipse viris. nunc coniugis esto 280 quisque suae tectique memor, nunc magna referto 281 facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam 282 dum trepidi egressisque labant vestigia prima. 283 audentis Fortuna iuvat.' 284 haec ait, et secum versat quos ducere contra 285 uel quibus obsessos possit concredere muros. 286

Interea Aeneas socios de puppibus altis 287 pontibus exponit. multi servare recursus 288 languentis pelagi et brevibus se credere saltu, 289 per remos alii. speculatus litora Tarchon, 290 qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda, 291 sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, 292 advertit subito proras sociosque precatur: 293 'nunc, o lecta manus, validis incumbite remis; 294 tollite, ferte rates, inimicam findite rostris 295 hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. 296 frangere nec tali puppim statione recuso 297 arrepta tellure semel.' quae talia postquam 298 effatus Tarchon, socii consurgere tonsis 299 spumantisque rates arvis inferre Latinis, 300 donec rostra tenent siccum et sedere carinae 301 omnes innocuae. sed non puppis tua, Tarchon: 302 namque inflicta vadis, dorso dum pendet iniquo 303 anceps sustentata diu fluctusque fatigat, 304 solvitur atque viros mediis exponit in undis, 305 fragmina remorum quos et fluitantia transtra 306 impediunt retrahitque pedes simul unda relabens. 307

Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer 308 totam aciem in Teucros et contra in litore sistit. 309 signa canunt. primus turmas invasit agrestis 310 Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos 311 occiso Therone, virum qui maximus ultro 312 Aenean petit. huic gladio perque aerea suta, 313 per tunicam squalentem auro latus haurit apertum. 314 inde Lichan ferit exsectum iam matre perempta 315 et tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferri 316 quo licuit parvo? nec longe Cissea durum 317 immanemque Gyan sternentis agmina clava 318 deiecit leto; nihil illos Herculis arma 319 nec validae iuvere manus genitorque Melampus, 320 Alcidae comes usque gravis dum terra labores 321 praebuit. ecce Pharo, voces dum iactat inertis, 322 intorquens iaculum clamanti sistit in ore. 323 tu quoque, flaventem prima lanugine malas 324 dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, 325 Dardania stratus dextra, securus amorum 326 qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres, 327 ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci 328 progenies, septem numero, septenaque tela 329 coniciunt; partim galea clipeoque resultant 330 inrita, deflexit partim stringentia corpus 331 alma Venus. fidum Aeneas adfatur Achaten: 332 'suggere tela mihi, non ullum dextera frustra 333 torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium 334 Iliacis campis.' tum magnam corripit hastam 335 et iacit: illa volans clipei transverberat aera 336 Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit. 337 huic frater subit Alcanor fratremque ruentem 338 sustentat dextra: traiecto missa lacerto 339 protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, 340 dexteraque ex umero nervis moribunda pependit. 341 tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto 342 Aenean petiit: sed non et figere contra 343 est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. 344

Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus 345 advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta 346 sub mentum graviter pressa, pariterque loquentis 347 vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille 348 fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem. 349 tris quoque Threicios Boreae de gente suprema 350 et tris quos Idas pater et patria Ismara mittit, 351 per varios sternit casus. accurrit Halaesus 352 Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles, 353 insignis Messapus equis. expellere tendunt 354 nunc hi, nunc illi: certatur limine in ipso 355 Ausoniae. magno discordes aethere venti 356 proelia ceu tollunt animis et viribus aequis; 357 non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; 358 anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra: 359 haud aliter Troianae acies aciesque Latinae 360 concurrunt, haeret pede pes densusque viro vir. 361

At parte ex alia, qua saxa rotantia late 362 intulerat torrens arbustaque diruta ripis, 363 Arcadas insuetos acies inferre pedestris 364 ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci, 365 aspera aquis natura loci dimittere quando 366 suasit equos, unum quod rebus restat egenis, 367 nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris; 368 'quo fugitis, socii? per vos et fortia facta, 369 per ducis Evandri nomen devictaque bella 370 spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, 371 fidite ne pedibus. ferro rumpenda per hostis 372 est via. qua globus ille virum densissimus urget, 373 hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit. 374 numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste 375 mortales; totidem nobis animaeque manusque. 376 ecce maris magna claudit nos obice pontus, 377 deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petamus?' 378 haec ait, et medius densos prorumpit in hostis. 379

Obvius huic primum fatis adductus iniquis 380 fit Lagus. hunc, vellit magno dum pondere saxum, 381 intorto figit telo, discrimina costis 382 per medium qua spina dabat, hastamque receptat 383 ossibus haerentem. quem non super occupat Hisbo, 384 ille quidem hoc sperans; nam Pallas ante ruentem, 385 dum furit, incautum crudeli morte sodalis 386 excipit atque ensem tumido in pulmone recondit. 387 hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta 388 Anchemolum thalamos ausum incestare novercae. 389 vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in arvis, 390 Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, 391 indiscreta suis gratusque parentibus error; 392 at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas. 393 nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis; 394 te decisa suum, Laride, dextera quaerit 395 semianimesque micant digiti ferrumque retractant. 396 Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis 397 facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis. 398

Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter 399 traicit. hoc spatium tantumque morae fuit Ilo; 400 Ilo namque procul validam derexerat hastam, 401 quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra, 402 te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus 403 caedit semianimis Rutulorum calcibus arva. 404 ac velut optato ventis aestate coortis 405 dispersa immittit silvis incendia pastor, 406 correptis subito mediis extenditur una 407 horrida per latos acies Volcania campos, 408 ille sedens victor flammas despectat ovantis: 409 non aliter socium virtus coit omnis in unum 410 teque iuvat, Palla. sed bellis acer Halaesus 411 tendit in adversos seque in sua colligit arma. 412 hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque, 413 Strymonio dextram fulgenti deripit ense 414 elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis 415 ossaque dispersit cerebro permixta cruento. 416 fata canens silvis genitor celarat Halaesum; 417 ut senior leto canentia lumina solvit, 418 iniecere manum Parcae telisque sacrarunt 419 Evandri. quem sic Pallas petit ante precatus: 420 'da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, 421 fortunam atque viam duri per pectus Halaesi. 422 haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.' 423 audiit illa deus; dum texit Imaona Halaesus, 424 Arcadio infelix telo dat pectus inermum. 425 At non caede viri tanta perterrita Lausus, 426 pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem 427 oppositum interimit, pugnae nodumque moramque. 428 sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci 429 et vos, o Grais imperdita corpora, Teucri. 430 agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis; 431 extremi addensent acies nec 432

Dichtung