Zum Hauptinhalt

Hercules von Seneca

Hercvles Sator deorum, cuius excussum manu 1 utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus, 2 secure regna: protuli pacem tibi, 3 quacumque Nereus porrigi terras uetat. 4 non est tonandum; perfidi reges iacent, 5 saeui tyranni. fregimus quidquid fuit 6 tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens, 7 adhuc negatur? parui certe Ioue 8 ubique dignus teque testata est meum 9 patrem nouerca. quid tamen nectis moras? 10 numquid timemur? numquid impositum sibi 11 non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem? 12 quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi 13 certe remisit, omne concessit malum 14 quod terra genuit, pontus aer inferi: 15 nullus per urbes errat Argolicas leo, 16 Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera; 17 sparsit peremptus aureum serpens nemus 18 et hydra uires posuit et notos Hebro 19 cruore pingues hospitum fregi greges 20 hostique traxi spolia Thermodontiae. 21 uici regentem fata nec tantum redi, 22 sed trepidus atrum Cerberum uidit dies 23 et ille solem. nullus Antaeus Libys 24 animam resumit, cecidit ante aras suas 25 Busiris, una Geryon sparsus manu 26 taurusque populis horridus centum pauor. 27 quodcumque tellus genuit infesta occidit 28 meaque fusum est dextera: iratis deis 29 non licuit esse. si negat mundus feras, 30 animum nouerca, redde nunc nato patrem 31 uel astra forti. nec peto ut monstres iter; 32 permitte tantum, genitor: inueniam uiam. 33 Vel si times ne terra concipiat feras, 34 properet malum quodcumque, dum terra Herculem 35 habet uidetque: nam quis inuadet mala 36 aut quis per urbes rursus Argolicas erit 37 Iunonis odio dignus? in tutum meas 38 laudes redegi, nulla me tellus silet: 39 me sensit ursae frigidum Scythicae genus 40 Indusque Phoebo subditus, cancro Libys; 41 te, clare Titan, testor: occurri tibi 42 quacumque fulges, nec meos lux prosequi 43 potuit triumphos, solis excessi uices 44 intraque nostras substitit metas dies. 45 natura cessit, terra defecit gradum: 46 lassata prior est. nox et extremum chaos 47 in me incucurrit: inde ad hunc orbem redi, 48 nemo unde retro est. tulimus Oceani minas, 49 nec ulla ualuit quatere tempestas ratem 50 quamcumque pressi—pars quota est Perseus mei? 51 Iam uacuus aether non potest odio tuae 52 sufficere nuptae quasque deuincam feras 53 tellus timet concipere nec monstra inuenit. 54 ferae negantur: Hercules monstri loco 55 iam coepit esse; quanta non fregi mala, 56 quot scelera nudus? quidquid immane obstitit, 57 solae manus strauere; nec iuuenis feras 58 timui nec infans. quidquid est iussum leue est, 59 nec ulla nobis segnis illuxit dies. 60 o quanta fudi monstra quae nullus mihi 61 rex imperauit! institit uirtus mihi 62 Iunone peior. Sed quid inpauidum genus 63 fecisse prodest? non habent pacem dei: 64 purgata tellus omnis in caelo uidet 65 quodcumque timuit: transtulit Iuno feras. 66 ambit peremptus cancer ardentem plagam 67 Libyaeque sidus fertur et messes alit; 68 annum fugacem tradit Astraeae leo, 69 at ille, iactans feruidam collo iubam, 70 austrum madentem siccat et nimbos rapit. 71 inuasit omnis ecce iam caelum fera 72 meque antecessit: uictor e terris meos 73 specto labores, astra portentis prius 74 ferisque Iuno tribuit, ut caelum mihi 75 faceret timendum—sparserit mundum licet 76 caelumque terris peius ac peius Styge 77 irata faciat, dabitur Alcidae locus. 78 Si post feras, post bella, post Stygium canem 79 hauddum astra merui, Siculus Hesperium latus 80 tangat Pelorus, una iam tellus erit: 81 illinc fugabo maria; si iungi iubes, 82 committat undas Isthmos, et iuncto salo 83 noua ferantur Atticae puppes uia. 84 mutetur orbis, uallibus currat nouis 85 Hister nouasque Tanais accipiat uias. 86 Da, da tuendos, Iuppiter, saltem deos: 87 illa licebit fulmen a parte auferas, 88 ego quam tuebor. siue glacialem polum, 89 seu me tueri feruidam partem iubes, 90 hac esse superos parte securos puta. 91 Cirrhaea Paean templa et aetheriam domum 92 serpente caeso meruit—o quotiens iacet 93 Python in hydra! Bacchus et Perseus deis 94 iam se intulere—sed quota est mundi plaga 95 oriens subactus aut quota est Gorgon fera? 96 quis astra natus laudibus meruit suis 97 ex te et nouerca? quem tuli mundum peto. 98 Sed tu, comes laboris Herculei, Licha, 99 perfer triumphos, Euryti uictos lares 100 stratumque regnum. uos pecus rapite ocius 101 qua templa tollens ora Cenaei Iouis 102 aestu timendum spectat Euboicum mare. 103 Chorvs Par ille est superis cui pariter dies 104 et fortuna fuit; mortis habet uices 105 lente cum trahitur uita gementibus. 106 Quisquis sub pedibus fata rapacia 107 et puppem posuit fluminis ultimi, 108 non captiua dabit bracchia uinculis 109 nec pompae ueniet nobile ferculum: 110 numquam est ille miser cui facile est mori. 111 Illum si medio decipiat ratis 112 ponto, cum Borean expulit Africus 113 aut Eurus Zephyrum, cum mare diuidunt, 114 non puppis lacerae fragmina conligit, 115 ut litus medio speret in aequore: 116 uitam qui poterit reddere protinus, 117 solus non poterit naufragium pati. 118 Nos turpis macies et lacrimae tenent 119 et crinis patrio puluere sordidus. 120 nos non flamma rapax, non fragor obruit: 121 felices sequeris, mors, miseros fugis. 122 Stamus, sed patriae messibus heu locus 123 et siluis dabitur, lapsaque sordidae 124 fient templa casae; iam gelidus Dolops 125 hac ducet pecudes qua tepet obrutus 126 stratae qui superest Oechaliae cinis. 127 illo Thessalicus pastor in oppido 128 indocta referens carmina fistula 129 cantu nostra canet tempora flebili; 130 et dum pauca deus saecula contrahet, 131 quaeretur patriae quis fuerit locus. 132 Felix incolui non steriles focos 133 nec ieiuna soli iugera Thessali: 134 ad Trachina uocor, saxa rigentia 135 et dumeta iugis horrida torridis, 136 uix gratum pecori montiuago nemus. 137 At si quas melior sors famulas uocat, 138 illas aut uolucer transferet Inachus 139 aut Dircaea colent moenia, qua fluit 140 Ismenos tenui flumine languidus— 141 hic mater tumidi nupserat Herculis? 142 Falsa est de geminis fabula noctibus, 143 aether cum tenuit sidera longius 144 commisitque uices Lucifer Hespero 145 et Solem uetuit Delia tardior: 146 quae cautes Scythiae, quis genuit lapis? 147 num Titana ferum te Rhodope tulit, 148 te praeruptus Athos, te fera Caspia, 149 quae uirgata tibi praebuit ubera? 150 nullis uulneribus peruia membra sunt: 151 ferrum sentit hebes, lentior est chalybs; 152 in nudo gladius corpore frangitur 153 et saxum resilit, fataque neglegit 154 et mortem indomito pectore prouocat. 155 Non illum poterant figere cuspides, 156 non arcus Scythica tensus harundine, 157 non quae tela gerit Sarmata frigidus 158 aut qui soliferae suppositus plagae 159 uicino Nabatae uulnera derigit 160 Parthus Gnosiacis certior ictibus. 161 Muros Oechaliae corpore propulit; 162 nil obstare ualet; uincere quod parat 163 iam uictum est—quota pars uulnere concidit? 164 pro fato potuit uultus iniquior 165 et uidisse sat est Herculeas minas. 166 quis uastus Briareus, quis tumidus Gyges, 167 supra Thessalicum cum stetit aggerem 168 caeloque insereret uipereas manus, 169 hoc uultu riguit? commoda cladibus 170 magnis magna patent, nil superest mali: 171 iratum miserae uidimus Herculem. 172 Iole At ego infelix non templa suis 173 conlapsa deis sparsosue focos, 174 natis mixtos arsisse patres 175 hominique deos, templa sepulcris: 176 nullum querimur commune malum. 177 alio nostras fortuna uocat 178 lacrimas, alias flere ruinas 179 mea fata iubent. 180 quae prima querar? quae summa gemam? 181 pariter cunctas deflere iuuat, 182 nec plura dedit pectora Tellus, 183 ut digna sonent uerbera fatis. 184 Me uel Sipylum flebile saxum 185 fingite, superi, 186 uel in Eridani ponite ripis, 187 ubi maesta sonat Phaethontiadum 188 silua sororum; 189 me uel Siculis addite saxis, 190 ubi fata gemam Thessala Siren, 191 uel in Edonas tollite siluas, 192 qualis natum Daulias ales 193 solet Ismaria flere sub umbra: 194 formam lacrimis aptate meis 195 resonetque malis aspera Trachin. 196 Cypria lacrimas Myrrha tuetur, 197 raptum coniunx Ceyca gemit, 198 sibi Tantalis est facta superstes; 199 fugit uultus Philomela suos 200 natumque sonat flebilis Atthis: 201 cur mea nondum capiunt uolucres 202 bracchia plumas? 203 felix, felix, cum silua domus 204 nostra feretur 205 patrioque sedens ales in agro 206 referam querulo murmure casus 207 uolucremque Iolen fama loquetur. 208 Vidi, uidi miseranda mei 209 fata parentis, 210 cum letifero stipite pulsus 211 tota iacuit sparsus in aula: 212 pro, si tumulum fata dedissent, 213 quotiens, genitor, quaerendus eras! 214 potuine tuam spectare necem, 215 nondum teneras uestite genas 216 necdum forti sanguine, Toxeu? 217 Quid uestra queror fata, parentes, 218 quos in tutum mors aequa tulit? 219 mea me lacrimas fortuna rogat: 220 iam iam dominae captiua colus 221 fusosque legam. 222 Pro, saeue decor formaque mortem 223 paritura mihi, 224 tibi cuncta domus concidit uni, 225 dum me genitor negat Alcidae 226 atque Herculeus socer esse timet. 227 Sed iam dominae tecta petantur. 228 Chorvs Quid regna tui clara parentis 229 proauosque tuos respicis amens? 230 fugiat uultus fortuna prior. 231 felix quisquis nouit famulum 232 regemque pati 233 uultusque suos uariare potest. 234 rapuit uires pondusque mali 235 casus animo qui tulit aequo. 236 Nvtrix O quam cruentus feminas stimulat furor, 237 cum patuit una paelici et nuptae domus! 238 Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta 239 minus est timenda, nulla non melior fera est. 240 Namque ut reluxit paelicis captae decus 241 et fulsit Iole qualis innubis dies 242 purisue clarum noctibus sidus micat, 243 stetit furenti similis ac toruum intuens 244 Herculea coniunx; feta ut Armenia iacens 245 sub rupe tigris hoste conspecto exilit 246 aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens 247 Maenas Lyaeum dubia quo gressus agat 248 haesit parumper; tum per Herculeos lares 249 lymphata rapitur, tota uix satis est domus: 250 incurrit, errat, sistit, in uultus dolor 251 processit omnis, pectori paene intimo 252 nihil est relictum; fletus insequitur minas. 253 nec unus habitus durat aut uno furit 254 contenta uultu: nunc inardescunt genae, 255 pallor ruborem pellit et formas dolor 256 errat per omnes; queritur implorat gemit. 257 Sonuere postes ecce praecipiti gradu, 258 secreta mentis ore confuso exerit. 259 Deianira Quamcumque partem sedis aetheriae premis, 260 coniunx Tonantis, mitte in Alciden feram 261 quae mihi satis sit. si qua fecundum caput 262 palude tota uastior serpens mouet, 263 ignara uinci, si quid excessit feras 264 immane dirum horribile, quo uiso Hercules 265 auertat oculos, hoc specu immenso exeat. 266 Vel si ferae negantur, hanc animam, precor, 267 conuerte in aliquod—quodlibet possum malum 268 hac mente fieri. commoda effigiem mihi 269 parem dolori: non capit pectus minas. 270 quid excutis telluris extremae sinus 271 orbemque uersas? quid rogas Ditem mala? 272 omnes in isto pectore inuenies feras 273 quas timuit; odiis accipe hoc telum tuis: 274 ego sum, nouerca, perdere Alciden potens: 275 perfer manus quocumque; quid cessas, dea? 276 utere furente! quod iubes fieri nefas? 277 reperi, quid haeres? ipsa iam cesses licet, 278 haec ira satis est. Nvt. Pectoris sani parum, 279 alumna, questus comprime et flammas doma; 280 frena dolorem. coniugem ostende Herculis. 281 De. Iole meis captiua germanos dabit 282 natis Iouisque fiet ex famula nurus? 283 num flamma cursus pariter et torrens feret 284 et ursa pontum sicca caeruleum bibet? 285 non ibo inulta: gesseris caelum licet 286 totusque pacem debeat mundus tibi, 287 est aliquid hydra peius: iratae dolor 288 nuptae. quis ignis tantus in caelum furit 289 ardentis Aetnae? quidquid est uictum tibi 290 hic uincet animus—capta praeripiet toros? 291 adhuc timebam monstra, iam nullum est malum: 292 cessere pestes, in locum uenit ferae 293 inuisa paelex. summe pro rector deum 294 et clare Titan, Herculis tantum fui 295 coniunx timentis; uota quae superis tuli 296 cessere captae, paelici felix fui, 297 illi meas audistis, o superi, preces, 298 incolumis illi remeat—o nulla dolor 299 contente poena, quaere supplicia horrida, 300 incogitata, infanda, Iunonem doce 301 quid odia ualeant: nescit irasci satis. 302 Pro me gerebas bella, propter me uagas 303 Achelous undas sanguine infecit suo, 304 cum lenta serpens fieret, in taurum trucem 305 nunc flecteret serpente deposita minas, 306 et mille in hoste uinceres uno feras. 307 iam displicemus, capta praelata est mihi— 308 non praeferetur: qui dies thalami ultimus 309 nostri est futurus, hic erit uitae tuae. 310 Quid hoc? recedit animus et ponit minas; 311 iam cessat ira—quid miser langues dolor? 312 perdis furorem, coniugis sanctae fidem 313 mihi reddis iterum. quid uetas flammas ali? 314 quid frangis ignes? hunc mihi serua impetum, 315 pares eamus—non erit uotis opus: 316 aderit nouerca quae manus nostras regat 317 nec inuocata. Nvt. Quod paras demens scelus? 318 perimes maritum, cuius extremus dies 319 primusque laudes nouit et caelo tenus 320 erecta terras fama suppositas habet? 321 iam tota in istos terra consurget lares 322 domusque soceri prima et Aetolum genus 323 sternetur omne, saxa iam dudum ac faces 324 in te ferentur, uindicem tellus suum 325 defendet omnis: una quot poenas dabis! 326 Effugere terras crede et humanum genus 327 te posse—fulmen genitor Alcidae gerit: 328 iam iam minaces ire per caelum faces 329 specta et tonantem fulmine excusso diem. 330 mortem quoque ipsam, quam putes tutam, time: 331 dominatur illic patruus Alcidae tui. 332 quocumque perges, misera, cognatos deos 333 illi uidebis. De. Maximum fieri scelus 334 et ipsa fateor, sed dolor fieri iubet. 335 Nvt. Moriere. De. Moriar Herculis nempe incluti 336 coniunx nec ullus nocte discussa dies 337 uiduam notabit nec meos paelex toros 338 captiua capiet. ante ab occasu dies 339 nascetur, Indos ante glacialis polus 340 Scythasue tepida Phoebus inficiet rota, 341 quam me relictam Thessalae inspiciant nurus. 342 meo iugales sanguine extinguam faces. 343 aut pereat aut me perimat; elisis feris 344 et coniugem addat, inter Herculeos licet 345 me quoque labores numeret: Alcidae toros 346 moritura certe corpore amplectar meo. 347 Ire, ire ad umbras Herculis nuptam libet, 348 sed non inultam: si quid ex nostro Hercule 349 concepit Iole, manibus euellam meis 350 ante et per ipsas paelicem inuadam faces. 351 me nuptiali uictimam feriat die 352 infestus, Iolen dum supra exanimem ruam: 353 felix iacet quicumque quos odit premit. 354 Nvt. Quid ipsa flammas pascis et uastum foues 355 ultro dolorem? misera, quid cassum times? 356 dilexit Iolen: nempe cum staret parens 357 regisque natam peteret—in famulae locum 358 regina cecidit: perdidit uires amor 359 multumque ab illa traxit infelix status. 360 illicita amantur, excidit quidquid licet. 361 De. Fortuna amorem peior inflammat magis: 362 amat uel ipsum quod caret patrio lare, 363 quod nudus auro crinis et gemma iacet, 364 ipsas misericors forsan aerumnas amat; 365 hoc usitatum est Herculi: captas amat. 366 Nvt. Dilecta Priami nempe Dardanii soror 367 concessa famula est; adice quot nuptas prius, 368 quot uirgines dilexit: errauit uagus. 369

Dichtung