Zum Hauptinhalt

On Benefits I von Seneca

Inter multos ac uarios errores temere inconsulteque uiuentium nihil propemodum, uir optime Liberalis, dixerim, [quam] quod beneficia nec dare scimus nec accipere. Sequitur enim, ut male conlocata male debeantur; de quibus non redditis sero querimur; ista enim perierunt, cum darentur. Nec mirum est inter plurima maximaque uitia nullum esse frequentius quam ingrati animi. Id euenire ex causis pluribus uideo. Prima illa est, quod non eligimus dignos, quibus tribuamus. Sed nomina facturi diligenter in patrimonium et uitam debitoris inquirimus, semina in solum effetum et sterile non spargimus: beneficia sine ullo dilectu magis proicimus quam damus. Nec facile dixerim, utrum turpius sit infitiari an repetere beneficium; id enim genus huius crediti est, ex quo tantum recipiendum sit, quantum ultro refertur; decoquere uero foedissimum ob hoc ipsum, quia non opus est ad liberandam fidem facultatibus sed animo; reddit enim beneficium, qui debet. Sed cum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est. Multos experimur ingratos, plures facimus, quia alias graues exprobratores exactoresque sumus, alias leues et quos paulo post muneris sui paeniteat, alias queruli et minima momenta calumniantes; gratiam omnem corrumpimus non tantum postquam dedimus beneficia, sed dum damus. Quis nostrum contentus fuit aut leuiter rogari aut semel? quis non, cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem adduxit, uoltum auertit, occupationes simulauit, longis sermonibus et de industria non inuenientibus exitum occasionem petendi abstulit et uariis artibus necessitates properantes elusit, in angusto uero conprensus aut distulit, id est timide negauit, aut promisit, sed difficulter, sed subductis superciliis, sed malignis et uix exeuntibus uerbis? Nemo autem libenter debet, quod non accepit, sed expressit. Gratus aduersus eum esse quisquam potest, qui beneficium aut superbe abiecit aut iratus inpegit aut fatigatus, ut molestia careret, dedit? Errat, si quis sperat responsurum sibi, quem dilatione lassauit, expectatione torsit. Eodem animo beneficium debetur, quo datur, et ideo non est neclegenter dandum--sibi enim quisque debet, quod a nesciente accepit--; ne tarde quidem, quia, cum omni in officio magni aestimetur dantis uoluntas, qui tarde fecit, diu noluit; utique non contumeliose: nam cum ita natura conparatum sit, ut altius iniuriae quam merita descendant et illa cito defluant, has tenax memoria custodiat, quid expectat, qui offendit, dum obligat? Satis aduersus illum gratus est, si quis beneficio eius ignoscit. Non est autem, quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum. Nam primum, ut dixi, nos illam augemus; deinde ne deos quidem inmortales ab hac tam effusa nec cess<ante benign>itate sacrilegi neclegentesque eorum deterrent: utuntur natura sua et cuncta interque illa ipsos munerum suorum malos interpretes iuuant. Hos sequamur duces, quantum humana inbecillitas patitur; demus beneficia, non feneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogitauit, cum daret. 'At male cessit.' Et liberi et coniuges spem fefellerunt, tamen et educamus et ducimus, adeoque aduersus experimenta pertinaces sumus, ut bella uicti et naufragi maria repetamus. Quanto magis permanere in dandis beneficiis decet! quae si quis non dat, quia non recepit, dedit, ut reciperet, bonamque ingratorum facit causam, quibus turpe est non reddere, si licet. Quam multi indigni luce sunt! tamen dies oritur. Quam multi, quod nati sunt, queruntur! tamen natura subolem nouam gignit ipsosque, qui non fuisse mallent, esse patitur. Hoc et magni animi et boni proprium est, non fructum beneficiorum sequi, sed ipsa et post malos quoque bonum quaerere. Quid magnifici erat multis prodesse, si nemo deciperet? nunc est uirtus dare beneficia non utique reditura, quorum a uiro egregio statim fructus perceptus est. Adeo quidem ista res fugare nos et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut, si spes mihi praecidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia quam non dare, quia, qui non dat, uitium ingrati antecedit. Dicam, quod sentio: qui beneficium non reddit, magis peccat; qui non dat, citius. 1 Beneficia in uolgus cum largiri institueris, 2 Perdenda sunt multa, ut semel ponas bene. 3 In priore uersu utrumque reprehendas; nam nec in uolgum effundenda sunt, et nullius rei, minime beneficiorum, honesta largitio est; quibus si detraxeris iudicium, desinunt esse beneficia, in aliud quodlibet incident nomen. Sequens sensus mirificus est, qui uno bene posito beneficio multorum amissorum damna solatur. Vide, oro te, ne hoc et uerius sit et magnitudini bene facientis aptius, ut illum hortemur ad danda, etiam si nullum bene positurus est. Illud enim falsum est 'perdenda sunt multa'; nullum perit, quia, qui perdit, conputauerat. Beneficiorum simplex ratio est: tantum erogatur; si redit aliquid, lucrum est, si non redit, damnum non est. Ego illud dedi, ut darem. Nemo beneficia in calendario scribit nec auarus exactor ad horam et diem appellat. Numquam illa uir bonus cogitat nisi admonitus a reddente; alioqui in formam crediti transeunt. Turpis feneratio est beneficium expensum ferre. Qualiscumque priorum euentus est, perseuera in alios conferre; melius apud ingratos iacebunt, quos aut pudor aut occasio aut imitatio aliquando gratos poterit efficere. Ne cessaueris, opus tuum perage et partes boni uiri exequere. Alium re, alium fide, alium gratia, alium consilio, alium praeceptis salubribus adiuua. Officia etiam ferae sentiunt, nec ullum tam inmansuetum animal est, quod non cura mitiget et in amorem sui uertat. Leonum ora a magistris inpune tractantur, elephantorum feritatem usque in seruile obsequium demeretur cibus; adeo etiam, quae extra intellectum atque aestimationem beneficii posita sunt, adsiduitas tamen meriti pertinacis euincit. Ingratus est aduersus unum beneficium? aduersus alterum non erit; duorum oblitus est? tertium etiam in eorum, quae exciderunt, memoriam reducet. 4 Is perdet beneficia, qui cito se perdidisse credit; at qui instat et onerat priora sequentibus, etiam ex duro et inmemori pectore gratiam extundit. Non audebit aduersus multa oculos adtollere; quocumque se conuertit memoriam suam fugiens, ibi te uideat: beneficiis illum tuis cinge. Quorum quae uis quaeue proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae et quare sorores sint, et quare manibus inplexis, et quare ridentes <et iuuenes> et uirgines solutaque ac perlucida ueste. Alii quidem uideri uolunt unam esse, quae det beneficium, alteram, quae accipiat, tertiam, quae reddat; alii tria beneficorum esse genera, promerentium, reddentium, simul accipientium reddentiumque. Sed utrumlibet ex istis iudica uerum: quid ista nos scientia iuuat? Quid ille consertis manibus in se redeuntium chorus? Ob hoc, quia ordo beneficii per manus transeuntis nihilo minus ad dantem reuertitur et totius speciem perdit, si usquam interruptus est, pulcherrimus, si cohaeret et uices seruat. In eo est aliqua tamen maioris dignatio, sicut promerentium. Voltus hilari sunt, quales solent esse, qui dant uel accipiunt beneficia; iuuenes, quia non debet beneficiorum memoria senescere; uirgines, quia incorrupta sunt et sincera et omnibus sancta; in quibus nihil esse adligati decet nec adstricti: solutis itaque tunicis utuntur; perlucidis autem, quia beneficia conspici uolunt. Sit aliquis usque eo Graecis emancipatus, ut haec dicat necessaria; nemo tamen erit, qui etiam illud ad rem iudicet pertinere, quae nomina illis Hesiodus inposuerit. Aglaien maximam natu adpellauit, mediam Euphrosynen, tertiam Thaliam. Horum nominum interpretationem, prout cuique uisum est, deflectit et ad rationem aliquam conatur perducere, cum Hesiodus puellis suis, quod uoluit, nomen inposuerit. Itaque Homerus uni mutauit, Pasithean adpellauit et in matrimonium promisit, ut scias non esse illas uirgines Vestales. Inueniam alium poetam, apud quem praecingantur et spissis aut Phryxianis prodeant. Ergo et Mercurius una stat, non quia beneficia ratio conmendat uel oratio, sed quia pictori ita uisum est. Chrysippus quoque, penes quem subtile illud acumen est et in imam penetrans ueritatem, qui rei agendae causa loquitur et uerbis non ultra, quam ad intellectum satis est, utitur, totum librum suum his ineptiis replet, ita ut de ipso officio dandi, accipiendi, reddendi beneficii pauca admodum dicat; nec his fabulas, sed haec fabulis inserit. Nam praeter ista, quae Hecaton transcribit, tres Chrysippus Gratias ait Iouis et Eurynomes filias esse, aetate autem minores quam Horas, sed meliuscula facie et ideo Veneri datas comites. Matris quoque nomen ad rem iudicat pertinere: Eurynomen enim dictam, quia late patentis patrimonii sit beneficia diuidere; tamquam matri post filias soleat nomen inponi aut poetae uera nomina reddant. Quemadmodum nomenclatori memoriae loco audacia est et, cuicumque nomen non potest reddere, inponit, ita poetae non putant ad rem pertinere uerum dicere, sed aut necessitate coacti aut decore corrupti id quemque uocari iubent, quod belle facit ad uersum. Nec illis fraudi est, si aliud in censum detulerunt; proximus enim poeta suum illas ferre nomen iubet. Hoc ut scias ita esse, ecce Thalia, de qua cum maxime agitur, apud Hesiodum Charis est, apud Homerum Musa. 5 Sed ne faciam, quod reprehendo, omnia ista, quae ita extra rem sunt, ut ne circa rem quidem sint, relinquam. Tu modo nos tuere, si quis mihi obiciet, quod Chrysippum in ordinem coegerim, magnum mehercules uirum, sed tamen Graecum, cuius acumen nimis tenue retunditur et in se saepe replicatur; etiam cum agere aliquid uidetur, pungit, non perforat. Hic uero quod acumen est? De beneficiis dicendum est et ordinanda res, quae maxime humanam societatem adligat; danda lex uitae, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas placeat, ne liberalitatem, quam nec deesse oportet nec superfluere, haec ipsa obseruatio restringat, dum temperat; docendi sunt <libenter dare>, libenter accipere, libenter reddere et magnum ipsis certamen proponere, eos, quibus obligati sunt, re animoque non tantum aequare sed uincere, quia, qui referre gratiam debet, numquam consequitur, nisi praecessit; hi docendi sunt nihil inputare, illi plus debere. Ad hanc honestissimam contentionem beneficiis beneficia uincendi sic nos adhortatur Chrysippus, ut dicat uerendum esse, ne, quia Charites Iouis filiae sunt, parum se grate gerere sacrilegium sit et tam bellis puellis fiat iniuria. Tu me aliquid eorum doce, per quae beneficentior gratiorque aduersus bene merentes fiam, per quae obligantium obligatorumque animi certent, ut, qui praestiterunt, obliuiscantur, pertinax sit memoria debentium. Istae uero ineptiae poetis relinquantur, quibus aures oblectare propositum est et dulcem fabulam nectere. At qui ingenia sanare et fidem in rebus humanis retinere, memoriam officiorum ingerere animis uolunt, serio loquantur et magnis uiribus agant; nisi forte existimas leui ac fabuloso sermone et anilibus argumentis prohiberi posse rem perniciosissimam, beneficiorum nouas tabulas. 6 Sed quemadmodum superuacua transcurram, ita exponam necesse est hoc primum nobis esse discendum, quid accepto beneficio debeamus. Debere enim se <ait> alius pecuniam, quam accepit, alius consulatum, alius sacerdotium, alius prouinciam. Ista autem sunt meritorum signa, non merita. Non potest beneficium manu tangi: res animo geritur. Multum interest inter materiam beneficii et beneficium; itaque nec aurum nec argentum nec quicquam eorum, quae pro maximis accipiuntur, beneficium est, sed ipsa tribuentis uoluntas. Inperiti autem id, quod oculis incurrit et quod traditur possideturque, solum notant, cum contra illud, quod in re carum atque pretiosum <est, parui pendunt>. Haec, quae tenemus, quae aspicimus, in quibus cupiditas nostra haeret, caduca sunt, auferre nobis et fortuna et iniuria potest; beneficium etiam amisso eo, per quod datum est, durat; est enim recte factum, quod inritum nulla uis efficit. Amicum a piratis redemi, hunc alius hostis excepit et in carcerem condidit: non beneficium, sed usum beneficii mei sustulit. Ex naufragio alicui raptos uel ex incendio liberos reddidi, hos uel morbus uel aliqua fortuita iniuria eripuit: manet etiam sine illis, quod in illis datum est. Omnia itaque, quae falsum beneficii nomen usurpant, ministeria sunt, per quae se uoluntas amica explicat. Hoc in aliis quoque rebus euenit, ut aliubi sit species rei, aliubi ipsa res. Imperator aliquem torquibus, murali et ciuica donat: quid habet per se corona pretiosum? quid praetexta? quid fasces? quid tribunal et currus? Nihil horum honor est, sed honoris insigne. Sic non est beneficium id, quod sub oculos uenit, sed beneficii uestigium et nota. 7 Quid est ergo beneficium? Beneuola actio tribuens gaudium capiensque tribuendo in id, quod facit, prona et sponte sua parata. Itaque non, quid fiat aut quid detur, refert, sed qua mente, quia beneficium non in eo, quod fit aut datur, consistit, sed in ipso dantis aut facientis animo. Magnum autem esse inter ista discrimen uel ex hoc intellegas licet, quod beneficium utique bonum est, id autem, quod fit aut datur, nec bonum nec malum est. Animus est, qui parua extollit, sordida inlustrat, magna et in pretio habita dehonestat; ipsa, quae adpetuntur, neutram naturam habent, nec boni nec mali: refert, quo illa rector inpellat, a quo forma rebus datur. Non est beneficium ipsum, quod numeratur aut traditur, sicut ne in uictimis quidem, licet opimae sint auroque praefulgeant, deorum est honor sed <in> recta ac pia uoluntate uenerantium. Itaque boni etiam farre ac fitilla religiosi sunt; mali rursus non effugiunt inpietatem, quamuis aras sanguine multo cruentauerint. 8 Si beneficia in rebus, non in ipsa bene faciendi uoluntate consisterent, eo maiora essent, quo maiora sunt, quae accipimus. Id autem falsum est; non numquam enim magis nos obligat, qui dedit parua magnifice, qui 'regum aequauit opes animo', qui exiguum tribuit sed libenter, qui paupertatis suae oblitus est, dum meam respicit, qui non uoluntatem tantum iuuandi habuit sed cupiditatem, qui accipere se putauit beneficium, cum daret, qui dedit tamquam <non> recepturus, recepit, tamquam non dedisset, qui occasionem, qua prodesset, et occupauit et quaesiit. Contra ingrata sunt, ut dixi, licet re ac specie magna uideantur, quae danti aut extorquentur aut excidunt, multoque gratius uenit, quod facili quam quod plena manu datur. Exiguum est, quod in me contulit, sed amplius non potuit; at hic quod dedit, magnum est, sed dubitauit, sed distulit, sed, cum daret, gemuit, sed superbe dedit, sed circumtulit et placere non ei, cui praestabat, uoluit; ambitioni dedit, non mihi. 9 Socrati cum multa pro suis quisque facultatibus offerrent, Aeschines, pauper auditor: 'Nihil' inquit 'dignum te, quod dare tibi possim, inuenio et hoc uno modo pauperem esse me sentio. Itaque dono tibi, quod unum habeo, me ipsum. Hoc munus rogo, qualecumque est, boni consulas cogitesque alios, cum multum tibi darent, plus sibi reliquisse.' Cui Socrates: 'Quidni tu' inquit 'magnum munus mihi dederis, nisi forte te paruo aestimas? Habebo itaque curae, ut te meliorem tibi reddam, quam accepi.' Vicit Aeschines hoc munere Alcibiadis parem diuitiis animum et omnem iuuenum opulentorum munificentiam. 10 Vides, quomodo animus inueniat liberalitatis materiam etiam inter angustias? Videtur mihi dixisse: 'Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse uoluisti; expediam dignum nihilo minus huic uiro munus, et quia de tuo non possum, de meo dabo.' Neque est, quod existimes illum uilem sibi fuisse: pretium se sui fecit. Ingeniosus adulescens inuenit, quemadmodum Socraten sibi daret. Non quanta quaeque sint, sed a quali profecta, prospiciendum. Callidus non difficilem aditum praebuit inmodica cupientibus spesque inprobas nihil re adiuturus uerbis fouit; at peior opinio, si lingua asper, uoltu grauis cum inuidia fortunam suam explicuit. Colunt enim detestanturque felicem et, si potuerint, eadem facturi odere facientem. Coniugibus alienis ne clam quidem sed aperte ludibrio habitis suas aliis permisere. Rusticus, inhumanus ac mali moris et inter matronas abominandus conuicio est, si quis coniugem suam in sella prostare uetuit et uulgo admissis inspectoribus uehi perspicuam undique. Si quis nulla se amica fecit insignem nec alienae uxori annuum praestat, hunc matronae humilem et sordidae libidinis et ancillariolum uocant. Inde decentissimum sponsaliorum genus est adulterium et in consensu uiduitas caelibatusque: nemo uxorem duxit, nisi qui abduxit. Iam rapta spargere, sparsa fera et acri auaritia recolligere certant, nihil pensi habere, paupertatem alienam contemnere, suam <magis> quam ullum aliud uereri malum, pacem iniuriis perturbare, inbecilliores ui ac metu premere. Nam prouincias spoliari et nummarium tribunal audita utrimque licitatione alteri addici non mirum, quoniam, quae emeris, uendere gentium ius est. 11 Sed longius nos inpetus euehit prouocante materia; itaque sic finiamus, ne in nostro saeculo culpa subsidat. Hoc maiores nostri questi sunt, hoc nos querimur, hoc posteri nostri querentur, euersos mores, regnare nequitiam, in deterius res humanas et omne nefas labi; at ista eodem stant loco stabuntque, paulum dumtaxat ultro aut citro mota, ut fluctus, quos aestus accedens longius extulit, recedens interiore litorum uestigio tenuit. Nunc in adulteria magis quam in alia peccabitur, abrumpetque frenos pudicitia; nunc conuiuiorum uigebit furor et foedissimum patrimoniorum exitium, culina; nunc cultus corporum nimius et formae cura prae se ferens animi deformitatem; nunc in petulantiam et audaciam erumpet male dispensata libertas; nunc in crudelitatem priuatam ac publicam ibitur bellorumque ciuilium insaniam, qua omne sanctum ac sacrum profanetur; habebitur aliquando ebrietati honor, et plurimum meri cepisse uirtus erit. Non expectant uno loco uitia, sed mobilia et inter se dissidentia tumultuantur, pellunt in uicem fuganturque; ceterum idem semper de nobis pronuntiare debebimus, malos esse nos, malos fuisse, - inuitus adiciam, et futuros esse. Erunt homicidae, tyranni, fures, adulteri, raptores, sacrilegi, proditores; infra omnia ista ingratus est, nisi quod omnia ista ab ingrato sunt, sine quo uix ullum magnum facinus adcreuit. Hoc tu caue tamquam maximum crimen ne admittas, ignosce tamquam leuissimo, si admissum est. Haec est enim iniuriae summa: beneficium perdidisti. Saluum est enim tibi ex illo, quod est optimum: dedisti. Quemadmodum autem curandum est, ut in eos potissimum beneficia conferamus, qui grate responsuri erunt, ita quaedam, etiam si male de illis sperabitur, faciemus tribuemusque, non solum si iudicabimus ingratos fore, sed si sciemus fuisse. Tamquam si filios alicui restituere potero magno periculo liberatos sine ullo meo, non dubitabo. Dignum etiam inpendio sanguinis mei tuebor et in partem discriminis ueniam; indignum si eripere latronibus potero clamore sublato, salutarem uocem homini non pigebit emittere. 12 Sequitur, ut dicamus, quae beneficia danda sint et quemadmodum. Primum demus necessaria, deinde utilia, deinde iocunda, utique mansura. Incipiendum est autem a necessariis; aliter enim ad animum peruenit, quod uitam continet, aliter, quod exornat aut instruit. Potest in eo aliquis fastidiosus esse aestimator, quo facile cariturus est, de quo dicere licet: 'Recipe, non desidero; meo contentus sum.' Interim non reddere tantum libet, quod acceperis, sed abicere. Ex his, quae necessaria sunt, quaedam primum optinent locum, sine quibus non possumus uiuere, quaedam secundum, sine quibus non debemus, quaedam tertium, sine quibus nolumus. Prima huius notae sunt: hostium manibus eripi et tyrannicae irae et proscriptioni et aliis periculis, quae uaria et incerta humanam uitam obsident. Quidquid horum discusserimus, quo maius ac terribilius erit, hoc maiorem inibimus gratiam; subit enim cogitatio, quantis sint liberati malis, et lenocinium est muneris antecedens metus. Nec tamen ideo debemus tardius quemquam seruare, quam possumus, ut muneri nostro timor inponat pondus. Proxima ab his sunt, sine quibus possumus quidem uiuere, sed ut mors potior sit, tamquam libertas et pudicitia et mens bona. Post haec habebimus coniunctione ac sanguine usuque et consuetudine longa cara, ut liberos, coniuges, penates, cetera, quae usque eo animus sibi adplicuit, ut ab illis quam uita diuelli grauius existimet. Subsecuntur utilia, quorum uaria et lata materia est; hic erit pecunia non superfluens sed ad sanum modum habendi parata; hic erit honor et processus ad altiora tendentium; nec enim utilius quicquam est quam sibi utilem fieri. Iam cetera ex abundanti ueniunt delicatos factura; in his sequemur, ut opportunitate grata sint, ut non uolgaria, quaeque aut pauci habuerint aut pauci intra hanc aetatem aut hoc modo, quae, etiam si natura pretiosa non sunt, tempore aut loco fiant. Videamus, quid oblatum maxime uoluptati futurum sit, quid frequenter occursurum habenti, ut totiens nobiscum quotiens cum illo sit; utique cauebimus, ne munera superuacua mittamus, ut feminae aut seni arma uenatoria, ut rustico libros, ut studiis ac litteris dedito retia. Aeque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere uolumus, suum cuique morbum exprobratura mittamus, sicut ebrioso uina et ualetudinario medicamenta. Maledictum enim incipit esse, non munus, in quo uitium accipientis adgnoscitur. 13 Si arbitrium dandi penes nos est, praecipue mansura quaeremus, ut quam minime mortale munus sit. Pauci enim sunt tam grati, ut, quid acceperint, etiam si non uident, cogitent. Ingratos quoque memoria cum ipso munere incurrit, ubi ante oculos est et obliuisci sui non sinit, sed auctorem suum ingerit et inculcat. Eo quidem magis duratura quaeramus, quia numquam admonere debemus; ipsa res euanescentem memoriam excitet. Libentius donabo argentum factum quam signatum; libentius statuas quam uestem et quod usus breuis deterat. Apud paucos post rem manet gratia; plures sunt, apud quos non diutius in animo sunt donata, quam in usu. Ego, si fieri potest, consumi munus meum nolo; extet, haereat amico meo, conuiuat. Nemo tam stultus est, ut monendus sit, ne cui gladiatores aut uenationem iam munere edito mittat et uestimenta aestiua bruma, hiberna solstitio. Sit in beneficio sensus communis; tempus, locum obseruet, personas, quia momentis quaedam grata et ingrata sunt. Quanto acceptius est, si id damus, quod quis non habet, quam cuius copia abundat? quod diu quaerit nec inuenit, quam quod ubique uisurus est? Munera non tam pretiosa quam rara et exquisita sint, quae etiam apud diuitem sibi locum faciant, sicut gregalia quoque poma et post paucos dies itura in fastidium delectant, si prouenere maturius. Illa quoque non erunt sine honore, quae aut nemo illis alius dedit aut nos nulli alii. 14 Alexandro Macedoni, cum uictor Orientis animos supra humana tolleret, Corinthii per legatos gratulati sunt et ciuitate illum sua donauerunt. Cum risisset hoc Alexander officii genus, unus ex legatis: 'Nulli' inquit 'ciuitatem umquam dedimus alii quam tibi et Herculi.' Libens accepti non dilutum honorem et legatos inuitatione aliaque humanitate prosecutus cogitauit, non qui sibi ciuitatem darent, sed cui dedissent; et homo gloriae deditus, cuius nec naturam nec modum nouerat, Herculis Liberique uestigia sequens ac ne ibi quidem resistens, ubi illa defecerant, ad socium honoris sui respexit a dantibus, tamquam caelum, quod mente uanissima conplectebatur, teneret, quia Herculi aequabatur. Quid enim illi simile habebat uesanus adulescens, cui pro uirtute erat felix temeritas? Hercules nihil sibi uicit; orbem terrarum transiuit non concupiscendo, sed iudicando, quid uinceret, malorum hostis, bonorum uindex, terrarum marisque pacator; at hic a pueritia latro gentiumque uastator, tam hostium pernicies quam amicorum, qui summum bonum duceret terrori esse cunctis mortalibus, oblitus non ferocissima tantum, sed ignauissima quoque animalia timeri ob malum uirus. 15 Ad propositum nunc reuertamur. Beneficium qui quibuslibet dat, nulli gratum dat; nemo se stabularii aut cauponis hospitem iudicat nec conuiuam dantis epulum, ubi dici potest: 'Quid enim in me contulit? Nempe hoc, quod et in illum uix bene notum sibi et in illum etiam inimicum ac turpissimum hominem. Numquid enim me dignum iudicauit? morbo suo morem gessit.' Quod uoles gratum esse, rarum effice: quis patitur sibi inputari <uolgaria>? Nemo haec ita interpretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam; illa uero, in quantum libet, exeat, sed eat, non erret. Licet ita largiri, ut unusquisque, etiam si cum multis accepit, in populo se esse non putet. Nemo non habeat aliquam familiarem notam, per quam speret se propius admissum; dicat: 'Accepi idem, quod ille, sed ultro. Accepi, quod ille, sed ego intra breue tempus, cum ille diu meruisset. Sunt, qui idem habeant, sed non eisdem uerbis datum, non eadem comitate tribuentis. Ille accepit, cum rogasset; ego non rogaram. Ille accepit, sed facile redditurus, sed cuius senectus et libera orbitas magna promittebat; mihi plus dedit, quamuis idem dederit, quia sine spe recipiendi dedit.' Quemadmodum meretrix ita inter multos se diuidet, ut nemo non aliquod signum familiaris animi ferat, ita, qui beneficia sua amabilia esse uult, excogitet, quomodo et multi obligentur et tamen singuli habeant aliquid, quo se ceteris praeferant. 16 Ego uero beneficiis non obicio moras; quo plura maioraque fuerint, plus adferent laudis. At sit iudicium; neque enim cordi esse cuiquam possunt forte ac temere data. Quare si quis existimat nos, cum ista praecipimus, benignitatis fines introrsus referre et illi minus laxum limitem aperire, ne perperam monitiones nostras exaudit. Quam enim uirtutem magis ueneramur? cui magis stimulos addimus? quibusue tam conuenit haec adhortatio quam nobis societatem generis humani sancientibus? Quid ergo est? Cum sit nulla honesta uis animi, etiam si a recta uoluntate incepit, nisi quam uirtutem modus fecit, ueto liberalitatem nepotari. Tunc iuuat accepisse beneficium et supinis quidem manibus, ubi illud ratio ad dignos perducit, non quolibet casus et consilii indigens inpetus defert; quod ostentare libet et inscribere sibi. Beneficia tu uocas, quorum auctorem fateri pudet? At illa quanto gratiora sunt quantoque in partem interiorem animi numquam exitura descendunt, cum delectant cogitantem magis a quo, quam quid acceperis? Crispus Passienus solebat dicere quorundam se iudicium malle quam beneficium, quorundam beneficium malle quam iudicium, et subiciebat exempla: 'Malo' aiebat 'diui Augusti iudicium, malo Claudii beneficium.' Ego uero nullius puto expetendum esse beneficium, cuius uile iudicium est. Quid ergo? non erat accipiendum a Claudio, quod dabatur? Erat, sed sicut a fortuna, quam scires posse statim malam fieri. Quid ista inter se mixta diuidimus? Non est beneficium, cui deest pars optima, datum esse iudicio; alioqui pecunia ingens, si non ratione nec recta uoluntate donata est, non magis beneficium est quam thesaurus. Multa sunt autem, quae oportet accipere nec debere. 17

Prosa