Heroides XV von Ovid
1 Abschnitt, 220 Zeilen, 1467 Wörter
XV. Sappho Phaoni
Ecquid, ut adspecta est studiosae littera dextrae, 1 Protinus est oculis cognita nostra tuis? 2 an, nisi legisses auctoris nomina Sapphus, 3 hoc breve nescires unde veniret opus? 4 Forsitan et quare mea sint alterna requiras 5 carmina, cum lyricis sim magis apta modis: 6 flendus amor meus est; elegiae flebile carmen; 7 non facit ad lacrimas barbitos ulla meas. 8 Uror ut indomitis ignem exercentibus Euris 9 fertilis accensis messibus ardet ager. 10 arva Phaon celebrat diversa Typhoidos Aetnae; 11 me calor Aetnaeo non minor igne tenet. 12 nec mihi, dispositis quae iungam carmina nervis, 13 proveniunt; vacuae carmina mentis opus. 14 nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae, 15 nec me Lesbiadum cetera turba iuvant. 16 vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro, 17 non oculis grata est Atthis ut ante meis 18 atque aliae centum, quas non sine crimine amavi. 19 improbe, multarum quod fuit, unus habes! 20 Est in te facies, sunt apti lusibus anni, 21 o facies oculis insidiosa meis! 22 sume fidem et pharetramfies manifestus Apollo; 23 accedant capiti cornuaBacchus eris. 24 et Phoebus Daphnen, et Cnosida Bacchus amavit 25 nec norat lyricos illa vel illa modos. 26 at mihi Pegasides blandissima carmina dictant; 27 iam canitur toto nomen in orbe meum; 28 nec plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque 29 laudis habet, quamvis grandius ille sonet. 30 si mihi difficilis formam natura negavit, 31 ingenio formae damna repende meae. 32 sum brevis. at nomen, quod terras impleat omnes, 33 est mihi: mensuram nominis ipsa fero. 34 candida si non sum, placuit Cepheia Perseo 35 Andromede patriae fusca colore suae. 36 et variis albae iunguntur saepe columbae 37 et niger a viridi turtur amatur ave. 38 si nisi quae facie poterit te digna videri, 39 nulla futura tua est, nulla futura tua est! 40 At mea cum legerem, sat iam formosa videbar: 41 unam iurabas usque decere loqui. 42 cantabam, memini (meminerunt omnia amantes) 43 oscula cantanti tu mihi rapta dabas. 44 hoc quoque laudabas, omni tibi parte placebam 45 sed tunc praecipue, cum fit Amoris opus. 46 tunc te plus solito lascivia nostra iuvabat 47 crebraque mobilitas aptaque verba ioco 48 et quod, ubi amborum fuerat confusa voluptas, 49 plurimus in lasso corpore languor erat. 50 Nunc tibi Sicelides veniunt nova praeda puellae. 51 quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo. 52 o vos erronem tellure remittite vestra, 53 Nisiades matres Nisiadesque nurus! 54 nec vos decipiant blandae mendacia linguae: 55 quod vobis dicit, dixerat ante mihi. 56 tu quoque quae montes celebras, Erycina, Sicanos 57 (nam tua sum) vati consule, diva, tuae! 58 an gravis inceptum peragit fortuna tenorem 59 et manet in cursu semper acerba suo? 60 sex mihi natales ierant, cum lecta parentis 61 ante diem lacrimas ossa bibere meas. 62 arsit inops frater meretricis captus amore 63 mixtaque cum turpi damna pudore tulit. 64 factus inops agili peragit freta caerula remo, 65 quasque male amisit, nunc male quaerit opes. 66 me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit; 67 hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit. 68 et tamquam desit, quae me sine fine fatiget, 69 accumulat curas filia parva meas. 70 Ultima tu nostris accedis causa querelis; 71 non agitur vento nostra carina suo. 72 ecce iacent collo sparsi sine lege capilli 73 nec premit articulos lucida gemma meos. 74 veste tegor vili, nullum est in crinibus aurum, 75 non Arabum noster dona capillus habet. 76 cui colar infelix aut cui placuisse laborem? 77 ille mei cultus unicus auctor abes. 78 molle meum levibusque cor est violabile telis 79 et semper causa est, cur ego semper amem, 80 sive ita nascenti legem dixere Sorores 81 nec data sunt vitae fila severa meae, 82 sive abeunt studia in mores artisque magistra 83 ingenium nobis molle Thalia facit. 84 quid mirum, si me primae lanuginis aetas 85 abstulit atque anni quos vir amare potest? 86 hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam! 87 (et faceres sed te prima rapina tenet!) 88 hunc si conspiciat, quae conspicit omnia, Phoebe, 89 iussus erit somnos continuare Phaon. 90 hunc Venus in caelum curru vexisset eburneo, 91 sed videt et Marti posse placere suo. 92 o nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas, 93 o decus atque aevi gloria magna tui, 94 huc ades inque sinus, formose, relabere nostros: 95 non ut ames oro, me sed amare sinas! 96 Scribimus et lacrimis oculi rorantur obortis; 97 adspice quam sit in hoc multa litura loco. 98 si tam certus eras hinc ire, modestius isses, 99 et modo dixisses "Lesbi puella, vale!" 100 non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti; 101 denique non timui, quod dolitura fui. 102 nil de te mecum est, nisi tantum iniuria. nec tu, 103 admoneat quod te, pignus amantis habes. 104 non mandata dedi. neque enim mandata dedissem 105 ulla, nisi ut nolles immemor esse mei. 106 per tibi qui numquam longe discedit Amorem 107 perque novem iuro, numina nostra, deas, 108 cum mihi nescio quis "fugiunt tua gaudia" dixit 109 nec me flere diu, nec potuisse loqui; 110 et lacrimae deerant oculis et verba palato, 111 adstrictum gelido frigore pectus erat. 112 postquam se dolor invenit nec pectora plangi 113 nec puduit scissis exululare comis, 114 non aliter quam si nati pia mater adempti 115 portet ad exstructos corpus inane rogos. 116 gaudet et e nostro crescit maerore Charaxus 117 frater et ante oculos itque reditque meos. 118 utque pudenda mei videatur causa doloris, 119 "quid dolet haec? certe filia vivit!" ait. 120 non veniunt in idem pudor atque amor; omne videbat 121 vulgus; eram lacero pectus aperta sinu. 122 Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt 123 somnia formoso candidiora die. 124 illic te invenio, quamvis regionibus absis; 125 sed non longa satis gaudia somnus habet. 126 saepe tuos nostra cervice onerare lacertos, 127 saepe tuae videor supposuisse meos. 128 oscula cognosco, quae tu committere lingua 129 aptaque consueras accipere, apta dare. 130 blandior interdum verisque simillima verba 131 eloquor et vigilant sensibus ora meis; 132 ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt 133 et iuvatet siccae non licet esse mihi. 134 At cum se Titan ostendit et omnia secum, 135 tam cito me somnos destituisse queror; 136 antra nemusque peto, tamquam nemus antraque prosint: 137 conscia deliciis illa fuere meis. 138 illuc mentis inops, ut quam furialis Enyo 139 attigit, in collo crine iacente feror. 140 antra vident oculi scabro pendentia tofo, 141 quae mihi Mygdonii marmoris instar erant: 142 invenio silvam, quae saepe cubilia nobis 143 praebuit et multa texit opaca coma. 144 at non invenio dominum silvaeque meumque. 145 vile solum locus estdos erat ille loci. 146 cognovi pressas noti mihi caespitis herbas; 147 de nostro curvum pondere gramen erat. 148 incubui tetigique locum qua parte fuisti; 149 grata prius lacrimas combibit herba meas. 150 quin etiam rami positis lugere videntur 151 frondibus et nullae dulce queruntur aves. 152 sola virum non ulta pie maestissima mater 153 concinit Ismarium Daulias ales Ityn. 154 ales Ityn, Sappho desertos cantat amores; 155 hactenus, ut media cetera nocte, silent. 156 Est nitidus vitroque magis perlucidus omni 157 fons sacer; hunc multi numen habere putant. 158 quem supra ramos expandit aquatica lotos, 159 una nemus, tenero caespite terra viret. 160 hic ego cum lassos posuissem flebilis artus, 161 constitit ante oculos Naias una meos; 162 constitit et dixit: "quoniam non ignibus aequis 163 ureris, Ambracia est terra petenda tibi. 164 Phoebus ab excelso, quantum patet, adspicit aequor: 165 Actiacum populi Leucadiumque vocant. 166 hinc se Deucalion Pyrrhae succensus amore 167 misit, et illaeso corpore pressit aquas. 168 nec mora, versus amor fugit lentissima mersi 169 pectora; Deucalion igne levatus erat. 170 hanc legem locus ille tenet. pete protinus altam 171 Leucada nec saxo desiluisse time!" 172 Ut monuit, cum voce abiit. ego frigida surgo 173 nec lacrimas oculi continuere mei. 174 ibimus, o nymphe, monstrataque saxa petemus; 175 sit procul insano victus amore timor. 176 quidquid erit, melius quam nunc erit. aura, subito 177 et mea non magnum corpora pondus habent. 178 tu quoque, mollis Amor, pinnas suppone cadenti, 179 ne sim Leucadiae mortua crimen aquae. 180 inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam, 181 et sub ea versus unus et alter erunt: 182 "grata lyram posui tibi, Phoebe, poetria Sappho: 183 convenit illa mihi, convenit illa tibi." 184 Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras, 185 cum profugum possis ipse referre pedem? 186 tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda; 187 et forma et meritis tu mihi Phoebus eris. 188 an potes, o scopulis undaque ferocior omni, 189 si moriar, titulum mortis habere meae? 190 a quanto melius tecum mea pectora iungi, 191 quam saxis poterant praecipitanda dari! 192 haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas 193 visaque sunt totiens ingeniosa tibi. 194 nunc vellem facunda forem! dolor artibus obstat 195 ingeniumque meis substitit omne malis. 196 non mihi respondent veteres in carmina vires; 197 plectra dolore tacent muta, dolore lyra est. 198 Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles, 199 Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra, 200 Lesbides, infamem quae me fecistis amatae, 201 desinite ad citharas turba venire meas! 202 abstulit omne Phaon, quod vobis ante placebat, 203 me miseram! dixi quam modo paene: "meus." 204 efficite ut redeat. vates quoque vestra redibit. 205 ingenio vires ille dat, ille rapit. 206 Ecquid ago precibus pectusve agreste movetur, 207 an riget et Zephyri verba caduca ferunt? 208 qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent; 209 hoc te, si saperes, lente, decebat opus. 210 sive redis, puppique tuae votiva parantur 211 munera, quid laceras pectora nostra mora? 212 solve ratem! Venus orta mari mare praestat amanti. 213 aura dabit cursumtu modo solve ratem! 214 ipse gubernator residens in puppe Cupido; 215 ipse dabit tenera vela legetque manu. 216 sive iuvat longe fugisse Pelasgida Sappho 217 (nec tamen invenies, cur ego digna fugi) 218 hoc saltem miserae crudelis epistula dicat, 219 ut mihi Leucadiae fata petantur aquae. 220