Zum Hauptinhalt

Heroides XI von Ovid

XI. Canace Macareo

Aeolis Aeolidae quam non habet ipsa salutem 1 mittit et armata verba notata manu. 2

Siqua tamen caecis errabunt scripta lituris, 3 oblitus a dominae caede libellus erit. 4 dextra tenet calamum, strictum tenet altera ferrum 5 et iacet in gremio charta soluta meo. 6 haec est Aeolidos fratri scribentis imago; 7 sic videor duro posse placere patri. 8 Ipse necis cuperem nostrae spectator adesset 9 auctorisque oculis exigeretur opus 10 ut ferus est multoque suis truculentior euris, 11 spectasset siccis vulnera nostra genis. 12 scilicet est aliquid cum saevis vivere ventis; 13 ingenio populi convenit ille sui. 14 ille Noto Zephyroque et Sithonio Aquiloni 15 imperat et pinnis, Eure proterve, tuis. 16 imperat heu! ventis; tumidae non imperat irae 17 possidet et vitiis regna minora suis. 18 quid iuvat admotam per avorum nomina caelo 19 inter cognatos posse referre Iovem? 20 num minus infestum, funebria munera, ferrum 21 feminea teneo, non mea tela, manu? 22 O utinam, Macareu, quae nos commisit in unum, 23 venisset leto serior hora meo! 24 cur umquam plus me, frater, quam frater amasti 25 et tibi, non debet quod soror esse, fui? 26 ipsa quoque incalui, qualemque audire solebam, 27 nescio quem sensi corde tepente deum. 28 fugerat ore color, macies adduxerat artus, 29 sumebant minimos ora coacta cibos; 30

nec somni faciles et nox erat annua nobis 31 et gemitum nullo laesa dolore dabam. 32 nec cur haec facerem, poteram mihi reddere causam 33 nec noram quid amans esset; at illud eram. 34 Prima malum nutrix animo praesensit anili; 35 prima mihi nutrix "Aeoli," dixit, "amas!" 36 erubui gremioque pudor deiecit ocellos; 37 haec satis in tacita signa fatentis erant. 38 iamque tumescebant vitiati pondera ventris 39 aegraque furtivum membra gravabat onus. 40 quas mihi non herbas, quae non medicamina nutrix 41 attulit audaci supposuitque manu, 42 ut penitus nostris—hoc te celavimus unum— 43 visceribus crescens excuteretur onus! 44 a! nimium vivax admotis restitit infans 45 artibus et tecto tutus ab hoste fuit. 46 iam noviens erat orta soror pulcherrima Phoebi 47 et nova luciferos Luna movebat equos; 48 nescia, quae faceret subitos mihi causa dolores, 49 et rudis ad partus et nova miles eram. 50 nec tenui vocem. "quid" ait "tua crimina prodis?" 51 oraque clamantis conscia pressit anus. 52 quid faciam infelix? gemitus dolor edere cogit, 53 sed timor et nutrix et pudor ipse vetant. 54 contineo gemitus elapsaque verba reprendo 55 et cogor lacrimas combibere ipsa meas. 56 mors erat ante oculos et opem Lucina negabat 57 et grave si morerer mors quoque crimen erat; 58 cum super incumbens scissa tunicaque comaque 59 pressa refovisti pectora nostra tuis, 60 et mihi "vive, soror, soror o carissima," aisti 61 "vive nec unius corpore perde duos. 62 spes bona det vires; fratri nam nupta futura es. 63 illius de quo mater et uxor eris." 64 Mortua, crede mihi, tamen ad tua verba revixi 65 et positum est uteri crimen onusque mei. 66 quid tibi grataris? media sedet Aeolus aula; 67 crimina sunt oculis subripienda patris. 68 frugibus infantem ramisque albentis olivae 69 et levibus vittis sedula celat anus 70 fictaque sacra facit dicitque precantia verba; 71 dat populus sacris, dat pater ipse viam. 72 iam prope limen erat. patrias vagitus ad aures 73 venit et indicio proditur ille suo. 74 eripit infantem mentitaque sacra revelat 75 Aeolus. insana regia voce sonat. 76 ut mare fit tremulum, tenui cum stringitur aura, 77 ut quatitur tepido fraxina virga Noto, 78 sic mea vibrari pallentia membra videres; 79 quassus ab imposito corpore lectus erat. 80 inruit et nostrum vulgat clamore pudorem 81 et vix a misero continet ore manus. 82 ipsa nihil praeter lacrimas pudibunda profudi. 83 torpuerat gelido lingua retenta metu. 84 Iamque dari parvum canibusque avibusque nepotem 85 iusserat in solis destituique locis. 86 vagitus dedit ille miser—sensisse putares— 87 quaque suum poterat voce rogabat avum. 88 quid mihi tunc animi credis, germane, fuisse 89 (nam potes ex animo colligere ipse tuo) 90 cum mea me coram silvas inimicus in altas 91 viscera montanis ferret edenda lupis? 92 exierat thalamo. tunc demum pectora plangi 93 contigit inque meas unguibus ire comas. 94 Interea patrius vultu maerente satelles 95 venit et indignos edidit ore sonos: 96 'Aeolus hunc ensem mittit tibi'—tradidit ensem— 97 'et iubet ex merito scire, quid iste velit.' 98 scimus et utemur violento fortiter ense; 99 pectoribus condam dona paterna meis. 100 his mea muneribus, genitor, conubia donas? 101 hac tua dote, pater, filia dives erit? 102 tolle procul, decepte, faces, Hymenaee, maritas 103 et fuge turbato tecta nefanda pede! 104 ferte faces in me quas fertis, Erinyes atrae, 105 et meus ex isto luceat igne rogus! 106 nubite felices Parca meliore sorores; 107 amissae memores sed tamen este mei! 108 Quid puer admisit tam paucis editus horis? 109 quo laesit facto vix bene natus avum? 110 si potuit meruisse necem, meruisse putetur; 111 a! miser admisso plectitur ille meo! 112 nate, dolor matris, rapidarum praeda ferarum, 113 ei mihi! natali dilacerate tuo, 114 nate, parum fausti miserabile pignus amoris, 115 haec tibi prima dies, haec tibi summa fuit. 116 non mihi te licuit lacrimis perfundere iustis, 117 in tua non tonsas ferre sepulcra comas; 118 non super incubui, non oscula frigida carpsi; 119 diripiunt avidae viscera nostra ferae. 120 Ipsa quoque infantis cum vulnere prosequar umbras; 121 nec mater fuero dicta nec orba diu. 122 tu tamen, o frustra miserae sperate sorori, 123 sparsa, precor, nati collige membra tui 124 et refer ad matrem socioque impone sepulcro 125 urnaque nos habeat quamlibet arta duos! 126 vive memor nostri lacrimasque in vulnera funde, 127 neve reformida corpus amantis amans. 128 tu, rogo, dilectae nimium mandata sororis 129 perfer! mandatum persequar ipsa patris. 130

Dichtung