Zum Hauptinhalt

Fasti III von Ovid

2 Abschnitte, 390 Zeilen, 2331 Wörter

Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta, 1 Mars, ades et nitidas casside solve comas. 2 forsitan ipse roges quid sit cum Marte poetae: 3 a te qui canitur nomina mensis habet. 4 ipse vides manibus peragi fera bella Minervae: 5 num minus ingenuis artibus illa vacat? 6 Palladis exemplo ponendae tempora sume 7 cuspidis: invenies et quod inermis agas. 8 tum quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos 9 cepit, ut huic urbi semina magna dares. 10 Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?) 11 sacra lavaturas mane petebat aquas. 12 ventum erat ad molli declivem tramite ripam; 13 ponitur e summa fictilis urna coma: 14 fessa resedit humo, ventosque accepit aperto 15 pectore, turbatas restituitque comas. 16 dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae 17 fecerunt somnos et leve murmur aquae; 18 blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, 19 et cadit a mento languida facta manus. 20 Mars videt hanc visamque cupit potiturque cupita, 21 et sua divina furta fefellit ope. 22 somnus abit, iacet ipsa gravis; iam scilicet intra 23 viscera Romanae conditor urbis erat. 24 languida consurgit, nec scit cur languida surgat, 25 et peragit tales arbore nixa sonos: 26 'utile sit faustumque, precor, quod imagine somni 27 vidimus: an somno clarius illud erat? 28 ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis 29 decidit ante sacros lanea vitta focos. 30 inde duae pariter, visu mirabile, palmae 31 surgunt: ex illis altera maior erat, 32 et gravibus ramis totum protexerat orbem, 33 contigeratque sua sidera summa coma. 34 ecce meus ferrum patruus molitur in illas: 35 terreor admonitu, corque timore micat. 36 Martia, picus, avis gemino pro stipite pugnant 37 et lupa: tuta per hos utraque palma fuit.' 38 dixerat, et plenam non firmis viribus urnam 39 sustulit: implerat, dum sua visa refert. 40 interea crescente Remo, crescente Quirino, 41 caelesti tumidus pondere venter erat. 42 quo minus emeritis exiret cursibus annus 43 restabant nitido iam duo signa deo: 44 Silvia fit mater; Vestae simulacra feruntur 45 virgineas oculis opposuisse manus. 46 ara deae certe tremuit pariente ministra, 47 et subiit cineres territa flamma suos. 48 hoc ubi cognovit contemptor Amulius aequi 49 (nam raptas fratri victor habebat opes), 50 amne iubet mergi geminos. scelus unda refugit: 51 in sicca pueri destituuntur humo. 52 lacte quis infantes nescit crevisse ferino, 53 et picum expositis saepe tulisse cibos? 54 non ego te, tantae nutrix Larentia gentis, 55 nec taceam vestras, Faustule pauper, opes: 56 vester honos veniet, cum Larentalia dicam: 57 acceptus geniis illa December habet. 58 Martia ter senos proles adoleverat annos, 59 et suberat flavae iam nova barba comae: 60 omnibus agricolis armentorumque magistris 61 Iliadae fratres iura petita dabant. 62 saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti 63 et redigunt actos in sua rura boves. 64 ut genus audierunt, animos pater editus auget, 65 et pudet in paucis nomen habere casis, 66 Romuleoque cadit traiectus Amulius ense, 67 regnaque longaevo restituuntur avo. 68 moenia conduntur, quae, quamvis parva fuerunt, 69 non tamen expediit transiluisse Remo. 70 iam, modo quae fuerant silvae pecorumque recessus, 71 urbs erat, aeternae cum pater urbis ait: 72 'arbiter armorum, de cuius sanguine natus 73 credor et, ut credar, pignora multa dabo, 74 a te principium Romano dicimus anno: 75 primus de patrio nomine mensis erit.' 76 vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem: 77 dicitur haec pietas grata fuisse deo. 78 et tamen ante omnes Martem coluere priores; 79 hoc dederat studiis bellica turba suis. 80 Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam, 81 Volcanum tellus Hypsipylaea colit, 82 Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae, 83 pinigerum Fauni Maenalis ora caput: 84 Mars Latio venerandus erat, quia praesidet armis; 85 arma ferae genti remque decusque dabant. 86 quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos: 87 mensis in his etiam nomine Martis erit. 88 tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis, 89 sextus apud populos, Hernica terra, tuos; 90 inter Aricinos Albanaque tempora constat 91 factaque Telegoni moenia celsa manu; 92 quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer, 93 a tribus hunc primum turba Curensis habet; 94 et tibi cum proavis, miles Paeligne, Sabinis 95 convenit; huic genti quartus utrique deus. 96 Romulus, hos omnes ut vinceret ordine saltem, 97 sanguinis auctori tempora prima dedit. 98 nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas: 99 ille minor geminis mensibus annus erat. 100 nondum tradiderat victas victoribus artes 101 Graecia, facundum sed male forte genus: 102 qui bene pugnabat, Romanam noverat artem; 103 mittere qui poterat pila, disertus erat. 104 quis tunc aut Hyadas aut Pliadas Atlanteas 105 senserat, aut geminos esse sub axe polos, 106 esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur 107 Sidoniis, Helicen Graia carina notet, 108 signaque quae longo frater percenseat anno, 109 ire per haec uno mense sororis equos? 110 libera currebant et inobservata per annum 111 sidera; constabat sed tamen esse deos. 112 non illi caelo labentia signa tenebant, 113 sed sua, quae magnum perdere crimen erat, 114 illa quidem <e> feno, sed erat reverentia feno 115 quantam nunc aquilas cernis habere tuas. 116 pertica suspensos portabat longa maniplos, 117 unde maniplaris nomina miles habet. 118 ergo animi indociles et adhuc ratione carentes 119 mensibus egerunt lustra minora decem. 120 annus erat decimum cum luna receperat orbem: 121 hic numerus magno tunc in honore fuit, 122 seu quia tot digiti, per quos numerare solemus, 123 seu quia bis quinto femina mense parit, 124 seu quod adusque decem numero crescente venitur, 125 principium spatiis sumitur inde novis. 126 inde patres centum denos secrevit in orbes 127 Romulus, hastatos instituitque decem, 128 et totidem princeps, totidem pilanus habebat 129 corpora, legitimo quique merebat equo. 130 quin etiam partes totidem Titiensibus ille, 131 quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit. 132 adsuetos igitur numeros servavit in anno; 133 hoc luget spatio femina maesta virum. 134 neu dubites primae fuerint quin ante Kalendae 135 Martis, ad haec animum signa referre potes. 136 laurea flaminibus quae toto perstitit anno 137 tollitur, et frondes sunt in honore novae; 138 ianua tum regis posita viret arbore Phoebi; 139 ante tuas fit idem, Curia prisca, fores. 140 Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, 141 cedit ab Iliacis laurea cana focis. 142 adde quod arcana fieri novus ignis in aede 143 dicitur, et vires flamma refecta capit. 144 nec mihi parva fides annos hinc isse priores 145 Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli. 146 hinc etiam veteres initi memorantur honores 147 ad spatium belli, perfide Poene, tui. 148 denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde 149 incipit a numero nomina quisquis habet. 150 primus, oliviferis Romam deductus ab arvis, 151 Pompilius menses sensit abesse duos, 152 sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci 153 nos putat, Egeria sive monente sua. 154 sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec 155 Caesaris in multis haec quoque cura fuit. 156 non haec ille deus tantaeque propaginis auctor 157 credidit officiis esse minora suis, 158 promissumque sibi voluit praenoscere caelum 159 nec deus ignotas hospes inire domos. 160 ille moras solis, quibus in sua signa rediret, 161 traditur exactis disposuisse notis; 162 is decies senos ter centum et quinque diebus 163 iunxit et a pleno tempora quinta die. 164 hic anni modus est: in lustrum accedere debet, 165 quae consummatur partibus, una dies. 166

Dichtung

1. D : K : MAR : NP

'Si licet occultos monitus audire deorum 1 vatibus, ut certe fama licere putat, 2 cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus, 3 dic mihi matronae cur tua festa colant.' 4 sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors 5 (sed tamen in dextra missilis hasta fuit): 6 'nunc primum studiis pacis deus utilis armis 7 advocor, et gressus in nova castra fero. 8 nec piget incepti: iuvat hac quoque parte morari, 9 hoc solam ne se posse Minerva putet. 10 disce, Latinorum vates operose dierum, 11 quod petis, et memori pectore dicta nota. 12 parva fuit, si prima velis elementa referre, 13 Roma, sed in parva spes tamen huius erat. 14 moenia iam stabant, populis angusta futuris, 15 credita sed turbae tum nimis ampla suae. 16 quae fuerit nostri si quaeris regia nati, 17 aspice de canna straminibusque domum. 18 in stipula placidi capiebat munera somni, 19 et tamen ex illo venit in astra toro. 20 iamque loco maius nomen Romanus habebat, 21 nec coniunx illi nec socer ullus erat. 22 spernebant generos inopes vicinia dives, 23 et male credebar sanguinis auctor ego. 24 in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat 25 iugeraque inculti pauca tenere soli. 26 cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque 27 atque aliquam de qua procreet anguis habet. 28 extremis dantur conubia gentibus: at quae 29 Romano vellet nubere nulla fuit. 30 indolui patriamque dedi tibi, Romule, mentem. 31 "tolle preces", dixi "quod petis arma dabunt." 32 festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet, 33 illa facta die dum sua sacra canet. 34 intumuere Cures et quos dolor attigit idem: 35 tum primum generis intulit arma socer. 36 iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant, 37 tractaque erant longa bella propinqua mora: 38 conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem, 39 quas inter mea sic est nurus ausa loqui: 40 "o pariter raptae, quoniam hoc commune tenemus, 41 non ultra lente possumus esse piae. 42 stant acies: sed utra di sint pro parte rogandi 43 eligite; hinc coniunx, hinc pater arma tenet. 44 quaerendum est viduae fieri malitis an orbae. 45 consilium vobis forte piumque dabo." 46 consilium dederat: parent, crinesque resolvunt 47 maestaque funerea corpora veste tegunt. 48 iam steterant acies ferro mortique paratae, 49 iam lituus pugnae signa daturus erat, 50 cum raptae veniunt inter patresque virosque, 51 inque sinu natos, pignora cara, tenent. 52 ut medium campi scissis tetigere capillis, 53 in terram posito procubuere genu; 54 et, quasi sentirent, blando clamore nepotes 55 tendebant ad avos bracchia parva suos. 56 qui poterat, clamabat avum tum denique visum, 57 et, qui vix poterat, posse coactus erat. 58 tela viris animique cadunt, gladiisque remotis 59 dant soceri generis accipiuntque manus, 60 laudatasque tenent natas, scutoque nepotem 61 fert avus: hic scuti dulcior usus erat. 62 inde ~diem quae prima~ meas celebrare Kalendas 63 Oebaliae matres non leve munus habent, 64 aut quia committi strictis mucronibus ausae 65 finierant lacrimis Martia bella suis; 66 vel quod erat de me feliciter Ilia mater 67 rite colunt matres sacra diemque meum. 68 quid quod hiems adoperta gelu tum denique cedit, 69 et pereunt lapsae sole tepente nives; 70 arboribus redeunt detonsae frigore frondes, 71 uvidaque in tenero palmite gemma tumet; 72 quaeque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras, 73 fertilis occultas invenit herba vias? 74 nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi, 75 nunc avis in ramo tecta laremque parat. 76 tempora iure colunt Latiae fecunda parentes, 77 quarum militiam votaque partus habet. 78 adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat, 79 qui nunc Esquilias nomina collis habet, 80 illic a nuribus Iunoni templa Latinis 81 hac sunt, si memini, publica facta die. 82 quid moror et variis onero tua pectora causis? 83 eminet ante oculos quod petis ecce tuos. 84 mater amat nuptas: matris me turba frequentat. 85 haec nos praecipue tam pia causa decet.' 86 ferte deae flores: gaudet florentibus herbis 87 haec dea; de tenero cingite flore caput: 88 dicite 'tu nobis lucem, Lucina, dedisti': 89 dicite 'tu voto parturientis ades.' 90 siqua tamen gravida est, resoluto crine precetur 91 ut solvat partus molliter illa suos. 92 Quis mihi nunc dicet quare caelestia Martis 93 arma ferant Salii Mamuriumque canant? 94 nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae; 95 nympha, Numae coniunx, ad tua facta veni. 96 vallis Aricinae silva praecinctus opaca 97 est lacus, antiqua religione sacer; 98 hic latet Hippolytus loris direptus equorum, 99 unde nemus nullis illud aditur equis. 100 licia dependent longas velantia saepes, 101 et posita est meritae multa tabella deae. 102 saepe potens voti, frontem redimita coronis, 103 femina lucentes portat ab Urbe faces. 104 regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces, 105 et perit exemplo postmodo quisque suo. 106 defluit incerto lapidosus murmure rivus: 107 saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi. 108 Egeria est quae praebet aquas, dea grata Camenis: 109 illa Numae coniunx consiliumque fuit. 110 principio nimium promptos ad bella Quirites 111 molliri placuit iure deumque metu. 112 inde datae leges, ne firmior omnia posset, 113 coeptaque sunt pure tradita sacra coli. 114 exuitur feritas, armisque potentius aequum est, 115 et cum cive pudet conseruisse manus, 116 atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara 117 vinaque dat tepidis farraque salsa focis. 118 ecce deum genitor rutilas per nubila flammas 119 spargit, et effusis aethera siccat aquis. 120 non alias missi cecidere frequentius ignes: 121 rex pavet et volgi pectora terror habet. 122 cui dea 'ne nimium terrere: piabile fulmen 123 est' ait 'et saevi flectitur ira Iovis. 124 sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi 125 tradere, Romani numen utrumque soli. 126 nec sine vi tradent: adhibe tu vincula captis'; 127 atque ita qua possint edidit arte capi. 128 lucus Aventino suberat niger ilicis umbra, 129 quo posses viso dicere 'numen inest'. 130 in medio gramen, muscoque adoperta virenti 131 manabat saxo vena perennis aquae; 132 inde fere soli Faunus Picusque bibebant: 133 huc venit et fonti rex Numa mactat ovem, 134 plenaque odorati disponit pocula Bacchi, 135 cumque suis antro conditus ipse latet. 136 ad solitos veniunt silvestria numina fontes 137 et relevant multo pectora sicca mero. 138 vina quies sequitur: gelido Numa prodit ab antro 139 vinclaque sopitas addit in arta manus. 140 somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant 141 rumpere; pugnantes fortius illa tenent. 142 tum Numa: 'di nemorum, factis ignoscite nostris 143 si scelus ingenio scitis abesse meo, 144 quoque modo possit fulmen monstrate piari.' 145 sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait: 146 'magna petis, nec quae monitu tibi discere nostro 147 fas sit: habent fines numina nostra suos. 148 di sumus agrestes et qui dominemur in altis 149 montibus; arbitrium est in sua tecta Iovi. 150 hunc tu non poteris per te deducere caelo, 151 at poteris nostra forsitan usus ope.' 152 dixerat haec Faunus; par est sententia Pici. 153 'deme tamen nobis vincula', Picus ait, 154 'Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte: 155 nubila promissi Styx mihi testis erit.' 156 emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant, 157 quaque trahant superis sedibus arte Iovem 158 scire nefas homini. nobis concessa canentur 159 quaeque pio dici vatis ab ore licet. 160 eliciunt caelo te, Iuppiter; unde minores 161 nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant. 162 constat Aventinae tremuisse cacumina silvae, 163 terraque subsedit pondere pressa Iovis: 164 corda micant regis totoque e corpore sanguis 165 fugit et hirsutae deriguere comae. 166 ut rediit animus, 'da certa piamina' dixit 167 'fulminis, altorum rexque paterque deum, 168 si tua contigimus manibus donaria puris, 169 hoc quoque quod petitur si pia lingua rogat.' 170 adnuit oranti, sed verum ambage remota 171 abdidit et dubio terruit ore virum. 172 'caede caput' dixit; cui rex 'parebimus' inquit; 173 'caedenda est hortis eruta cepa meis.' 174 addidit hic 'hominis'; 'sumes' ait ille 'capillos.' 175 postulat hic animam; cui Numa 'piscis' ait. 176 risit, et 'his' inquit 'facito mea tela procures, 177 o vir conloquio non abigende deum. 178 sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem 179 Cynthius, imperii pignora certa dabo.' 180 dixit et ingenti tonitru super aethera motum 181 fertur, adorantem destituitque Numam. 182 ille redit laetus memoratque Quiritibus acta: 183 tarda venit dictis difficilisque fides. 184 'at certe credemur' ait 'si verba sequetur 185 exitus: en audi crastina, quisquis ades. 186 protulerit terris cum totum Cynthius orbem, 187 Iuppiter imperii pignora certa dabit.' 188 discedunt dubii, promissaque tarda videntur, 189 dependetque fides a veniente die. 190 mollis erat tellus rorata mane pruina: 191 ante sui populus limina regis adest. 192 prodit et in solio medius consedit acerno; 193 innumeri circa stantque silentque viri. 194 ortus erat summo tantummodo margine Phoebus: 195 sollicitae mentes speque metuque pavent. 196 constitit atque caput niveo velatus amictu 197 iam bene dis notas sustulit ille manus, 198 atque ita 'tempus adest promissi muneris' inquit; 199 'pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem.' 200 dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem, 201 et gravis aetherio venit ab axe fragor. 202 ter tonuit sine nube deus, tria fulgura misit. 203 credite dicenti: mira sed acta loquor: 204 a media caelum regione dehiscere coepit: 205 summisere oculos cum duce turba suo. 206 ecce levi scutum versatum leniter aura 207 decidit: a populo clamor ad astra venit. 208 tollit humo munus caesa prius ille iuvenca 209 quae dederat nulli colla premenda iugo, 210 idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est, 211 quaque notes oculis angulus omnis abest. 212 tum, memor imperii sortem consistere in illo, 213 consilium multae calliditatis init: 214 plura iubet fieri simili caelata figura, 215 error ut ante oculos insidiantis eat. 216 Mamurius, morum fabraene exactior artis 217 difficile est, illud, dicere, clausit opus. 218 cui Numa munificus 'facti pete praemia' dixit: 219 'si mea nota fides, inrita nulla petes.' 220 iam dederat Saliis a saltu nomina ducta 221 armaque et ad certos verba canenda modos; 222 tum sic Mamurius: 'merces mihi gloria detur, 223 nominaque extremo c 224

Dichtung