Fasti I von Ovid
4 Abschnitte, 391 Zeilen, 2391 Wörter
Tempora cum causis Latium digesta per annum 1 lapsaque sub terras ortaque signa canam. 2 excipe pacato, Caesar Germanice, voltu 3 hoc opus et timidae derige navis iter, 4 officioque, levem non aversatus honorem, 5 en tibi devoto numine dexter ades. 6 sacra recognosces annalibus eruta priscis 7 et quo sit merito quaeque notata dies. 8 invenies illic et festa domestica vobis; 9 saepe tibi pater est, saepe legendus avus, 10 quaeque ferunt illi, pictos signantia fastos, 11 tu quoque cum Druso praemia fratre feres. 12 Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras 13 et quoscumque sacris addidit ille dies. 14 adnue conanti per laudes ire tuorum 15 deque meo pavidos excute corde metus. 16 da mihi te placidum, dederis in carmina vires: 17 ingenium voltu statque caditque tuo. 18 pagina iudicium docti subitura movetur 19 principis, ut Clario missa legenda deo. 20 quae sit enim culti facundia sensimus oris, 21 civica pro trepidis cum tulit arma reis. 22 scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes, 23 ingenii currant flumina quanta tui. 24 si licet et fas est, vates rege vatis habenas, 25 auspice te felix totus ut annus eat. 26 Tempora digereret cum conditor Urbis, in anno 27 constituit menses quinque bis esse suo. 28 scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras, 29 curaque finitimos vincere maior erat. 30 est tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum, 31 erroremque suum quo tueatur habet. 32 quod satis est, utero matris dum prodeat infans, 33 hoc anno statuit temporis esse satis; 34 per totidem menses a funere coniugis uxor 35 sustinet in vidua tristia signa domo. 36 haec igitur vidit trabeati cura Quirini, 37 cum rudibus populis annua iura daret. 38 Martis erat primus mensis, Venerisque secundus; 39 haec generis princeps, ipsius ille pater: 40 tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus, 41 quae sequitur, numero turba notata fuit. 42 at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras, 43 mensibus antiquis praeposuitque duos. 44 Ne tamen ignores variorum iura dierum, 45 non habet officii Lucifer omnis idem. 46 ille nefastus erit, per quem tria verba silentur: 47 fastus erit, per quem lege licebit agi. 48 nec toto perstare die sua iura putaris: 49 qui iam fastus erit, mane nefastus erat; 50 nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari, 51 verbaque honoratus libera praetor habet. 52 est quoque, quo populum ius est includere saeptis; 53 est quoque, qui nono semper ab orbe redit. 54 vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas; 55 Idibus alba Iovi grandior agna cadit; 56 Nonarum tutela deo caret. omnibus istis 57 (ne fallare cave) proximus ater erit. 58 omen ab eventu est: illis nam Roma diebus 59 damna sub averso tristia Marte tulit. 60 haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis, 61 ne seriem rerum scindere cogar, erunt. 62
1. A K : IAN : F
Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum 1 inque meo primum carmine Ianus adest. 2 Iane biceps, anni tacite labentis origo, 3 solus de superis qui tua terga vides, 4 dexter ades ducibus, quorum secura labore 5 otia terra ferax, otia pontus habet: 6 dexter ades patribusque tuis populoque Quirini, 7 et resera nutu candida templa tuo. 8 prospera lux oritur: linguis animisque favete; 9 nunc dicenda bona sunt bona verba die. 10 lite vacent aures, insanaque protinus absint 11 iurgia: differ opus, livida turba, tuum. 12 cernis odoratis ut luceat ignibus aether, 13 et sonet accensis spica Cilissa focis? 14 flamma nitore suo templorum verberat aurum, 15 et tremulum summa spargit in aede iubar. 16 vestibus intactis Tarpeias itur in arces, 17 et populus festo concolor ipse suo est, 18 iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget, 19 et nova conspicuum pondera sentit ebur. 20 colla rudes operum praebent ferienda iuvenci, 21 quos aluit campis herba Falisca suis. 22 Iuppiter arce sua totum cum spectet in orbem, 23 nil nisi Romanum quod tueatur habet. 24 salve, laeta dies, meliorque revertere semper, 25 a populo rerum digna potente coli. 26 Quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis? 27 nam tibi par nullum Graecia numen habet. 28 ede simul causam, cur de caelestibus unus 29 sitque quod a tergo sitque quod ante vides. 30 haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis, 31 lucidior visa est quam fuit ante domus. 32 tum sacer ancipiti mirandus imagine Ianus 33 bina repens oculis obtulit ora meis. 34 extimui sensique metu riguisse capillos, 35 et gelidum subito frigore pectus erat. 36 ille tenens baculum dextra clavemque sinistra 37 edidit hos nobis ore priore sonos: 38 'disce metu posito, vates operose dierum, 39 quod petis, et voces percipe mente meas. 40 me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant: 41 aspice quam longi temporis acta canam. 42 lucidus hic aer et quae tria corpora restant, 43 ignis, aquae, tellus, unus acervus erat. 44 ut semel haec rerum secessit lite suarum 45 inque novas abiit massa soluta domos, 46 flamma petit altum, propior locus aera cepit, 47 sederunt medio terra fretumque solo. 48 tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles, 49 in faciem redii dignaque membra deo. 50 nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae, 51 ante quod est in me postque videtur idem. 52 accipe quaesitae quae causa sit altera formae, 53 hanc simul ut noris officiumque meum. 54 quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras, 55 omnia sunt nostra clausa patentque manu. 56 me penes est unum vasti custodia mundi, 57 et ius vertendi cardinis omne meum est. 58 cum libuit Pacem placidis emittere tectis, 59 libera perpetuas ambulat illa vias: 60 sanguine letifero totus miscebitur orbis, 61 ni teneant rigidae condita Bella serae. 62 praesideo foribus caeli cum mitibus Horis 63 (it, redit officio Iuppiter ipse meo): 64 inde vocor Ianus; cui cum Ceriale sacerdos 65 imponit libum farraque mixta sale, 66 nomina ridebis: modo namque Patulcius idem 67 et modo sacrifico Clusius ore vocor. 68 scilicet alterno voluit rudis illa vetustas 69 nomine diversas significare vices. 70 vis mea narrata est; causam nunc disce figurae: 71 iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides. 72 omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontes, 73 e quibus haec populum spectat, at illa Larem, 74 utque sedens primi vester prope limina tecti 75 ianitor egressus introitusque videt, 76 sic ego perspicio caelestis ianitor aulae 77 Eoas partes Hesperiasque simul. 78 ora vides Hecates in tres vertentia partes, 79 servet ut in ternas compita secta vias: 80 et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam, 81 cernere non moto corpore bina licet.' 82 dixerat: et voltu, si plura requirere vellem, 83 difficilem mihi se non fore pactus erat. 84 sumpsi animum, gratesque deo non territus egi, 85 verbaque sum spectans plura locutus humum: 86 'dic, age, frigoribus quare novus incipit annus, 87 qui melius per ver incipiendus erat? 88 omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, 89 et nova de gravido palmite gemma tumet, 90 et modo formatis operitur frondibus arbor, 91 prodit et in summum seminis herba solum, 92 et tepidum volucres concentibus aera mulcent, 93 ludit et in pratis luxuriatque pecus. 94 tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo 95 et luteum celsa sub trabe figit opus: 96 tum patitur cultus ager et renovatur aratro. 97 haec anni novitas iure vocanda fuit.' 98 quaesieram multis; non multis ille moratus 99 contulit in versus sic sua verba duos: 100 'bruma novi prima est veterisque novissima solis: 101 principium capiunt Phoebus et annus idem.' 102 post ea mirabar cur non sine litibus esset 103 prima dies. 'causam percipe' Ianus ait. 104 'tempora commisi nascentia rebus agendis, 105 totus ab auspicio ne foret annus iners. 106 quisque suas artes ob idem delibat agendo, 107 nec plus quam solitum testificatur opus.' 108 mox ego, 'cur, quamvis aliorum numina placem, 109 Iane, tibi primum tura merumque fero?' 110 'ut possis aditum per me, qui limina servo, 111 ad quoscumque voles' inquit 'habere deos.' 112 'at cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis, 113 et damus alternas accipimusque preces?' 114 tum deus incumbens baculo, quod dextra gerebat, 115 'omina principiis' inquit 'inesse solent. 116 ad primam vocem timidas advertitis aures, 117 et visam primum consulit augur avem. 118 templa patent auresque deum, nec lingua caducas 119 concipit ulla preces, dictaque pondus habent.' 120 desierat Ianus. nec longa silentia feci, 121 sed tetigi verbis ultima verba meis: 122 'quid volt palma sibi rugosaque carica' dixi 123 'et data sub niveo candida mella cado?' 124 'omen' ait 'causa est, ut res sapor ille sequatur 125 et peragat coeptum dulcis ut annus iter.' 126 'dulcia cur dentur video: stipis adice causam, 127 pars mihi de festo ne labet ulla tuo.' 128 risit, et 'o quam te fallunt tua saecula' dixit, 129 'qui stipe mel sumpta dulcius esse putas! 130 vix ego Saturno quemquam regnante videbam 131 cuius non animo dulcia lucra forent. 132 tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi: 133 vix ultra quo iam progrediatur habet. 134 pluris opes nunc sunt quam prisci temporis annis, 135 dum populus pauper, dum nova Roma fuit, 136 dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum, 137 et dabat exiguum fluminis ulva torum. 138 Iuppiter angusta vix totus stabat in aede, 139 inque Iovis dextra fictile fulmen erat. 140 frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis, 141 pascebatque suas ipse senator oves: 142 nec pudor in stipula placidam cepisse quietem 143 et fenum capiti subposuisse fuit. 144 iura dabat populis posito modo praetor aratro, 145 et levis argenti lammina crimen erat. 146 at postquam fortuna loci caput extulit huius 147 et tetigit summo vertice Roma deos, 148 creverunt et opes et opum furiosa cupido, 149 et, cum possideant plurima, plura petunt. 150 quaerere ut absumant, absumpta requirere certant, 151 atque ipsae vitiis sunt alimenta vices: 152 sic quibus intumuit suffusa venter ab unda, 153 quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. 154 in pretio pretium nunc est: dat census honores, 155 census amicitias; pauper ubique iacet. 156 tu tamen auspicium si sit stipis utile quaeris, 157 curque iuvent nostras aera vetusta manus, 158 aera dabant olim: melius nunc omen in auro est, 159 victaque concessit prisca moneta novae. 160 nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus, 161 aurea: maiestas convenit ipsa deo. 162 laudamus veteres, sed nostris utimur annis: 163 mos tamen est aeque dignus uterque coli.' 164 finierat monitus. placidis ita rursus, ut ante, 165 clavigerum verbis adloquor ipse deum: 166 'multa quidem didici: sed cur navalis in aere 167 altera signata est, altera forma biceps?' 168 'noscere me duplici posses ut imagine' dixit, 169 'ni vetus ipsa dies extenuasset opus. 170 causa ratis superest: Tuscum rate venit ad amnem 171 ante pererrato falcifer orbe deus. 172 hac ego Saturnum memini tellure receptum 173 (caelitibus regnis a Iove pulsus erat). 174 inde diu genti mansit Saturnia nomen; 175 dicta quoque est Latium terra latente deo. 176 at bona posteritas puppem formavit in aere, 177 hospitis adventum testificata dei. 178 ipse solum colui, cuius placidissima laevum 179 radit harenosi Thybridis unda latus. 180 hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, 181 tantaque res paucis pascua bubus erat. 182 arx mea collis erat, quem volgo nomine nostro 183 nuncupat haec aetas Ianiculumque vocat. 184 tunc ego regnabam, patiens cum terra deorum 185 esset, et humanis numina mixta locis. 186 nondum Iustitiam facinus mortale fugarat 187 (ultima de superis illa reliquit humum), 188 proque metu populum sine vi pudor ipse regebat; 189 nullus erat iustis reddere iura labor. 190 nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar, 191 et', clavem ostendens, 'haec' ait 'arma gero.' 192 presserat ora deus. tunc sic ego nostra resolvi, 193 voce mea voces eliciente dei: 194 'cum tot sint iani, cur stas sacratus in uno, 195 hic ubi iuncta foris templa duobus habes?' 196 ille, manu mulcens propexam ad pectora barbam, 197 protinus Oebalii rettulit arma Tati, 198 utque levis custos, armillis capta, Sabinos 199 ad summae tacitos duxerit arcis iter. 200 'inde, velut nunc est, per quem descenditis', inquit 201 'arduus in valles per fora clivus erat. 202 et iam contigerat portam, Saturnia cuius 203 dempserat oppositas invidiosa seras; 204 cum tanto veritus committere numine pugnam, 205 ipse meae movi callidus artis opus, 206 oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi, 207 sumque repentinas eiaculatus aquas. 208 ante tamen madidis subieci sulpura venis, 209 clauderet ut Tatio fervidus umor iter. 210 cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis, 211 quae fuerat, tuto reddita forma loco est; 212 ara mihi posita est parvo coniuncta sacello: 213 haec adolet flammis cum strue farra suis.' 214 'at cur pace lates, motisque recluderis armis?' 215 nec mora, quaesiti reddita causa mihi est: 216 'ut populo reditus pateant ad bella profecto, 217 tota patet dempta ianua nostra sera. 218 pace fores obdo, ne qua discedere possit; 219 Caesareoque diu numine clausus ero.' 220 dixit, et attollens oculos diversa videntes 221 aspexit toto quicquid in orbe fuit: 222 pax erat, et vestri, Germanice, causa triumphi, 223 tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas. 224 Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros, 225 neve suum praesta deserat auctor opus. 226 Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis, 227 sacravere patres hac duo templa die. 228 accepit Phoebo nymphaque Coronide natum 229 insula, dividua quam premit amnis aqua. 230 Iuppiter in parte est: cepit locus unus utrumque 231 iunctaque sunt magno templa nepotis avo. 232
(2. B F) 3. C C (4. D C)
Quid vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque, 1 dicere? promissi pars sit et ista mei. 2 felices animae, quibus haec cognoscere primis 3 inque domos superas scandere cura fuit! 4 credibile est illos pariter vitiisque locisque 5 altius humanis exseruisse caput. 6 non Venus et vinum sublimia pectora fregit 7 officiumque fori militiaeve labor; 8 nec levis ambitio perfusaque gloria fuco 9 magnarumque fames sollicitavit opum. 10 admovere oculis distantia sidera mentis 11 aetheraque ingenio subposuere suo. 12 sic petitur caelum, non ut ferat Ossan Olympus 13 summaque Peliacus sidera tangat apex. 14 nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis, 15 ponemusque suos ad vaga signa dies. 16 Ergo ubi nox aderit venturis tertia Nonis, 17 sparsaque caelesti rore madebit humus, 18 octipedis frustra quaerentur bracchia Cancri: 19 praeceps occiduas ille subibit aquas. 20
5. E NON : F
Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris 1 signa dabunt imbres exoriente Lyra. 2
(6. F F) (7. G C) (8. H C) 9. A AGON : (? NP) 3
Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis, 4 Ianus Agonali luce piandus erit. 5 nominis esse potest succinctus causa minister, 6 hostia caelitibus quo feriente cadit, 7 qui calido strictos tincturus sanguine cultros 8 semper agatne rogat nec nisi iussus agit. 9 pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu 10 nomen Agonalem credit habere diem. 11 pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum, 12 una sit ut proprio littera dempta loco. 13 an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros, 14 a pecoris lux est ipsa notata metu? 15 fas etiam fieri solitis aetate priorum 16 nomina de ludis Graeca tulisse diem. 17 et pecus antiquus dicebat agonia sermo; 18 veraque iudicio est ultima causa meo. 19 utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum 20 numina lanigerae coniuge debet ovis. 21 victima quae dextra cecidit victrice vocatur; 22 hostibus a domitis hostia nomen habet. 23 ante, deos homini quod conciliare valeret, 24 far erat et puri lucida mica salis. 25 nondum pertulerat lacrimatas cortice murras 26 acta per aequoreas hospita navis aquas, 27 tura nec Euphrates nec miserat India costum, 28 nec fuerant rubri cognita fila croci. 29 ara dabat fumos herbis contenta Sabinis, 30 et non exiguo laurus adusta sono; 31 siquis erat factis prati de flore coronis 32 qui posset violas addere, dives erat. 33 hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri, 34 in sacris nullum culter habebat opus. 35 prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae, 36 ulta suas merita caede nocentis opes: 37 nam sata vere novo teneris lactentia sucis 38 eruta saetigerae comperit ore suis. 39 sus dederat poenas: exemplo territus huius 40 palmite debueras abstinuisse, caper. 41 quem spectans aliquis dentes in vite prementem, 42 talia non tacito dicta dolore dedit: 43 'rode, caper, vitem: tamen hinc, cum stabis ad aram, 44 in tua quod spargi cornua possit erit.' 45 verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis 46 spargitur adfuso cornua, Bacche, mero. 47 culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae: 48 quid bos, quid placidae commeruistis oves? 49 flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas 50 viderat inceptos destituisse favos; 51 caerula quem genetrix aegre solata dolentem 52 addidit haec dictis ultima verba suis: 53 'siste, puer, lacrimas: Proteus tua damna levabit 54 quoque modo repares quae periere dabit. 55 decipiat ne te versis tamen ille figuris, 56 impediant geminas vincula firma manus.' 57 pervenit ad vatem iuvenis, resolutaque somno 58 alligat aequorei bracchia capta senis. 59 ille sua faciem transformis adulterat arte; 60 mox domitus vinclis in sua membra redit, 61 oraque caerulea tollens rorantia barba 62 'qua' dixit 'repares arte requiris apes? 63 obrue mactati corpus tellure iuvenci: 64 quod petis a nobis, obrutus ille dabit.' 65 iussa facit pastor; fervent examina putri 66 de bove: mille animas una necata dedit. 67 poscit ovem fatum: verbenas improba carpsit, 68 quas pia dis ruris ferre solebat anus. 69 quid tuti superest, animam cum ponat in aris 70 lanigerumque pecus ruricolaeque boves? 71 placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, 72 ne detur celeri victima tarda deo. 73 quod semel est geminae pro virgine caesa Dianae, 74 nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit. 75 exta canum vidi Triviae libare Sapaeos 76 et quicumque tuas accolit, Haeme, nives. &nb 77