Zum Hauptinhalt

Ars Amatoria II von Ovid

Dicite 'io Paean!' et 'io' bis dicite 'Paean!' 1 Decidit in casses praeda petita meos; 2 Laetus amans donat viridi mea carmina palma, 3 Praelata Ascraeo Maeonioque seni. 4 Talis ab armiferis Priameius hospes Amyclis 5 Candida cum rapta coniuge vela dedit; 6 Talis erat qui te curru victore ferebat, 7 Vecta peregrinis Hippodamia rotis. 8 Quid properas, iuvenis? mediis tua pinus in undis 9 Navigat, et longe quem peto portus abest. 10 Non satis est venisse tibi me vate puellam: 11 Arte mea capta est, arte tenenda mea est. 12 Nec minor est virtus, quam quaerere, parta tueri: 13 Casus inest illic; hoc erit artis opus. 14 Nunc mihi, siquando, puer et Cytherea, favete, 15 Nunc Erato, nam tu nomen amoris habes. 16 Magna paro, quas possit Amor remanere per artes, 17 Dicere, tam vasto pervagus orbe puer. 18 Et levis est, et habet geminas, quibus avolet, alas: 19 Difficile est illis inposuisse modum. 20 Hospitis effugio praestruxerat omnia Minos: 21 Audacem pinnis repperit ille viam. 22 Daedalus ut clausit conceptum crimine matris 23 Semibovemque virum semivirumque bovem, 24 'Sit modus exilio,' dixit 'iustissime Minos: 25 Accipiat cineres terra paterna meos. 26 Et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis, 27 Vivere non potui, da mihi posse mori. 28 Da reditum puero, senis est si gratia vilis: 29 Si non vis puero parcere, parce seni.' 30 Dixerat haec; sed et haec et multo plura licebat 31 Dicere: regressus non dabat ille viro. 32 Quod simul ut sensit, 'nunc, nunc, o Daedale,' dixit: 33 'Materiam, qua sis ingeniosus, habes. 34 Possidet et terras et possidet aequora Minos: 35 Nec tellus nostrae nec patet unda fugae. 36 Restat iter caeli: caelo temptabimus ire. 37 Da veniam coepto, Iupiter alte, meo: 38 Non ego sidereas adfecto tangere sedes: 39 Qua fugiam dominum, nulla, nisi ista, via est. 40 Per Styga detur iter, Stygias transnabimus undas; 41 Sunt mihi naturae iura novanda meae.' 42 Ingenium mala saepe movent: quis crederet umquam 43 Aerias hominem carpere posse vias? 44 Remigium volucrum disponit in ordine pinnas, 45 Et leve per lini vincula nectit opus, 46 Imaque pars ceris adstringitur igne solutis, 47 Finitusque novae iam labor artis erat. 48 Tractabat ceramque puer pinnasque renidens, 49 Nescius haec umeris arma parata suis. 50 Cui pater 'his' inquit 'patria est adeunda carinis, 51 Hac nobis Minos effugiendus ope. 52 Aera non potuit Minos, alia omnia clausit; 53 Quem licet, inventis aera rumpe meis. 54 Sed tibi non virgo Tegeaea comesque Bootae 55 Ensiger Orion aspiciendus erit: 56 Me pinnis sectare datis; ego praevius ibo: 57 Sit tua cura sequi; me duce tutus eris. 58 Nam sive aetherias vicino sole per auras 59 Ibimus, impatiens cera caloris erit: 60 Sive humiles propiore freto iactabimus alas, 61 Mobilis aequoreis pinna madescet aquis. 62 Inter utrumque vola; ventos quoque, nate, timeto, 63 Quaque ferent aurae, vela secunda dato.' 64 Dum monet, aptat opus puero, monstratque moveri, 65 Erudit infirmas ut sua mater aves. 66 Inde sibi factas umeris accommodat alas, 67 Perque novum timide corpora librat iter. 68 Iamque volaturus parvo dedit oscula nato, 69 Nec patriae lacrimas continuere genae. 70 Monte minor collis, campis erat altior aequis: 71 Hinc data sunt miserae corpora bina fugae. 72 Et movet ipse suas, et nati respicit alas 73 Daedalus, et cursus sustinet usque suos. 74 Iamque novum delectat iter, positoque timore 75 Icarus audaci fortius arte volat. 76 Hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces, 77 Vidit, et inceptum dextra reliquit opus. 78 Iam Samos a laeva (fuerant Naxosque relictae 79 Et Paros et Clario Delos amata deo) 80 Dextra Lebinthos erat silvisque umbrosa Calymne 81 Cinctaque piscosis Astypalaea vadis, 82 Cum puer, incautis nimium temerarius annis, 83 Altius egit iter, deseruitque patrem. 84 Vincla labant, et cera deo propiore liquescit, 85 Nec tenues ventos brachia mota tenent. 86 Territus a summo despexit in aequora caelo: 87 Nox oculis pavido venit oborta metu. 88 Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos, 89 Et trepidat nec, quo sustineatur, habet. 90 Decidit, atque cadens 'pater, o pater, auferor!' inquit, 91 Clauserunt virides ora loquentis aquae. 92 At pater infelix, nec iam pater, 'Icare!' clamat, 93 'Icare,' clamat 'ubi es, quoque sub axe volas?' 94 'Icare' clamabat, pinnas aspexit in undis. 95 Ossa tegit tellus: aequora nomen habent. 96 Non potuit Minos hominis conpescere pinnas; 97 Ipse deum volucrem detinuisse paro. 98 Fallitur, Haemonias siquis decurrit ad artes, 99 Datque quod a teneri fronte revellit equi. 100 Non facient, ut vivat amor, Medeides herbae 101 Mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis. 102 Phasias Aesoniden, Circe tenuisset Ulixem, 103 Si modo servari carmine posset amor. 104 Nec data profuerint pallentia philtra puellis: 105 Philtra nocent animis, vimque furoris habent. 106 Sit procul omne nefas; ut ameris, amabilis esto: 107 Quod tibi non facies solave forma dabit: 108 Sis licet antiquo Nireus adamatus Homero, 109 Naiadumque tener crimine raptus Hylas, 110 Ut dominam teneas, nec te mirere relictum, 111 Ingenii dotes corporis adde bonis. 112 Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos 113 Fit minor, et spatio carpitur ipsa suo. 114 Nec violae semper nec hiantia lilia florent, 115 Et riget amissa spina relicta rosa. 116 Et tibi iam venient cani, formose, capilli, 117 Iam venient rugae, quae tibi corpus arent. 118 Iam molire animum, qui duret, et adstrue formae: 119 Solus ad extremos permanet ille rogos. 120 Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes 121 Cura sit et linguas edidicisse duas. 122 Non formosus erat, sed erat facundus Ulixes, 123 Et tamen aequoreas torsit amore deas. 124 A quotiens illum doluit properare Calypso, 125 Remigioque aptas esse negavit aquas! 126 Haec Troiae casus iterumque iterumque rogabat: 127 Ille referre aliter saepe solebat idem. 128 Litore constiterant: illic quoque pulchra Calypso 129 Exigit Odrysii fata cruenta ducis. 130 Ille levi virga (virgam nam forte tenebat) 131 Quod rogat, in spisso litore pingit opus. 132 'Haec' inquit 'Troia est' (muros in litore fecit): 133 'Hic tibi sit Simois; haec mea castra puta. 134 Campus erat' (campumque facit), 'quem caede Dolonis 135 Sparsimus, Haemonios dum vigil optat equos. 136 Illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi: 137 Hac ego sum captis nocte revectus equis.' 138 Pluraque pingebat, subitus cum Pergama fluctus 139 Abstulit et Rhesi cum duce castra suo. 140 Tum dea 'quas' inquit 'fidas tibi credis ituro, 141 Perdiderint undae nomina quanta, vides?' 142 Ergo age, fallaci timide confide figurae, 143 Quisquis es, aut aliquid corpore pluris habe. 144 Dextera praecipue capit indulgentia mentes; 145 Asperitas odium saevaque bella movet. 146 Odimus accipitrem, quia vivit semper in armis, 147 Et pavidum solitos in pecus ire lupos. 148 At caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo, 149 Quasque colat turres, Chaonis ales habet. 150 Este procul, lites et amarae proelia linguae: 151 Dulcibus est verbis mollis alendus amor. 152 Lite fugent nuptaeque viros nuptasque mariti, 153 Inque vicem credant res sibi semper agi; 154 Hoc decet uxores; dos est uxoria lites: 155 Audiat optatos semper amica sonos. 156 Non legis iussu lectum venistis in unum: 157 Fungitur in vobis munere legis amor. 158 Blanditias molles auremque iuvantia verba 159 Adfer, ut adventu laeta sit illa tuo. 160 Non ego divitibus venio praeceptor amandi: 161 Nil opus est illi, qui dabit, arte mea; 162 Secum habet ingenium, qui, cum libet, 'accipe' dicit; 163 Cedimus: inventis plus placet ille meis. 164 Pauperibus vates ego sum, quia pauper amavi; 165 Cum dare non possem munera, verba dabam. 166 Pauper amet caute: timeat maledicere pauper, 167 Multaque divitibus non patienda ferat. 168 Me memini iratum dominae turbasse capillos: 169 Haec mihi quam multos abstulit ira dies! 170 Nec puto, nec sensi tunicam laniasse; sed ipsa 171 Dixerat, et pretio est illa redempta meo. 172 At vos, si sapitis, vestri peccata magistri 173 Effugite, et culpae damna timete meae. 174 Proelia cum Parthis, cum culta pax sit amica, 175 Et iocus, et causas quicquid amoris habet. 176 Si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti, 177 Perfer et obdura: postmodo mitis erit. 178 Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus: 179 Frangis, si vires experiere tuas. 180 Obsequio tranantur aquae: nec vincere possis 181 Flumina, si contra, quam rapit unda, nates. 182 Obsequium tigresque domat Numidasque leones; 183 Rustica paulatim taurus aratra subit. 184 Quid fuit asperius Nonacrina Atalanta? 185 Succubuit meritis trux tamen illa viri. 186 Saepe suos casus nec mitia facta puellae 187 Flesse sub arboribus Milaniona ferunt; 188 Saepe tulit iusso fallacia retia collo, 189 Saepe fera torvos cuspide fixit apros: 190 Sensit et Hylaei contentum saucius arcum: 191 Sed tamen hoc arcu notior alter erat. 192 Non te Maenalias armatum scandere silvas, 193 Nec iubeo collo retia ferre tuo: 194 Pectora nec missis iubeo praebere sagittis; 195 Artis erunt cauto mollia iussa meae. 196 Cede repugnanti: cedendo victor abibis: 197 Fac modo, quas partes illa iubebit, agas. 198 Arguet, arguito; quicquid probat illa, probato; 199 Quod dicet, dicas; quod negat illa, neges. 200 Riserit, adride; si flebit, flere memento; 201 Imponat leges vultibus illa tuis. 202 Seu ludet, numerosque manu iactabit eburnos, 203 Tu male iactato, tu male iacta dato: 204 Seu iacies talos, victam ne poena sequatur, 205 Damnosi facito stent tibi saepe canes: 206 Sive latrocinii sub imagine calculus ibit, 207 Fac pereat vitreo miles ab hoste tuus. 208 Ipse tene distenta suis umbracula virgis, 209 Ipse fac in turba, qua venit illa, locum. 210 Nec dubita tereti scamnum producere lecto, 211 Et tenero soleam deme vel adde pedi. 212 Saepe etiam dominae, quamvis horrebis et ipse, 213 Algenti manus est calfacienda sinu. 214 Nec tibi turpe puta (quamvis sit turpe, placebit), 215 Ingenua speculum sustinuisse manu. 216 Ille, fatigata praebendo monstra noverca 217 Qui meruit caelum, quod prior ipse tulit, 218 Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas 219 Creditur, et lanas excoluisse rudes. 220 Paruit imperio dominae Tirynthius heros: 221 nunc et dubita ferre, quod ille tulit. 222 Iussus adesse foro, iussa maturius hora 223 Fac semper venias, nec nisi serus abi. 224 Occurras aliquo, tibi dixerit: omnia differ, 225 Curre, nec inceptum turba moretur iter. 226 Nocte domum repetens epulis perfuncta redibit: 227 Tum quoque pro servo, si vocat illa, veni. 228 Rure erit, et dicet 'venias': Amor odit inertes: 229 Si rota defuerit, tu pede carpe viam. 230 Nec grave te tempus sitiensque Canicula tardet, 231 Nec via per iactas candida facta nives. 232 Militiae species amor est; discedite, segnes: 233 Non sunt haec timidis signa tuenda viris. 234 Nox et hiems longaeque viae saevique dolores 235 Mollibus his castris et labor omnis inest. 236 Saepe feres imbrem caelesti nube solutum, 237 Frigidus et nuda saepe iacebis humo. 238 Cynthius Admeti vaccas pavisse Pheraei 239 Fertur, et in parva delituisse casa. 240 Quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus, 241 Curam mansuri quisquis amoris habes. 242 Si tibi per tutum planumque negabitur ire, 243 Atque erit opposita ianua fulta sera, 244 At tu per praeceps tecto delabere aperto: 245 Det quoque furtivas alta fenestra vias. 246 Laeta erit, et causam tibi se sciet esse pericli; 247 Hoc dominae certi pignus amoris erit. 248 Saepe tua poteras, Leandre, carere puella: 249 Transnabas, animum nosset ut illa tuum. 250 Nec pudor ancillas, ut quaeque erit ordine prima, 251 Nec tibi sit servos demeruisse pudor. 252 Nomine quemque suo (nulla est iactura) saluta, 253 Iunge tuis humiles, ambitiose, manus. 254 Sed tamen et servo (levis est inpensa) roganti 255 Porrige Fortunae munera parva die: 256 Porrige et ancillae, qua poenas luce pependit 257 Lusa maritali Gallica veste manus. 258 Fac plebem, mihi crede, tuam; sit semper in illa 259 Ianitor et thalami qui iacet ante fores. 260 Nec dominam iubeo pretioso munere dones: 261 Parva, sed e parvis callidus apta dato. 262 Dum bene dives ager, cum rami pondere nutant, 263 Adferat in calatho rustica dona puer. 264 Rure suburbano poteris tibi dicere missa, 265 Illa vel in Sacra sint licet empta via. 266 Adferat aut uvas, aut quas Amaryllis amabat++ 267 At nunc castaneas non amat illa nuces. 268 Quin etiam turdoque licet missaque columba 269 Te memorem dominae testificere tuae. 270 Turpiter his emitur spes mortis et orba senectus. 271 A, pereant, per quos munera crimen habent! 272 Quid tibi praecipiam teneros quoque mittere versus? 273 Ei mihi, non multum carmen honoris habet. 274 Carmina laudantur, sed munera magna petuntur: 275 Dummodo sit dives, barbarus ipse placet. 276 Aurea sunt vere nunc saecula: plurimus auro 277 Venit honos: auro conciliatur amor. 278 Ipse licet venias Musis comitatus, Homere, 279 Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras. 280 Sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae; 281 Altera non doctae turba, sed esse volunt. 282 Utraque laudetur per carmina: carmina lector 283 Commendet dulci qualiacumque sono; 284 His ergo aut illis vigilatum carmen in ipsas 285 Forsitan exigui muneris instar erit. 286 At quod eris per te facturus, et utile credis, 287 Id tua te facito semper amica roget. 288 Libertas alicui fuerit promissa tuorum: 289 Hanc tamen a domina fac petat ille tua: 290 Si poenam servo, si vincula saeva remittis, 291 Quod facturus eras, debeat illa tibi: 292 Utilitas tua sit, titulus donetur amicae: 293 Perde nihil, partes illa potentis agat. 294 Sed te, cuicumque est retinendae cura puellae, 295 Attonitum forma fac putet esse sua. 296 Sive erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus: 297 Sive erit in Cois, Coa decere puta. 298 Aurata est? ipso tibi sit pretiosior auro; 299 Gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba. 300 Astiterit tunicata, 'moves incendia' clama, 301 Sed timida, caveat frigora, voce roga. 302 Conpositum discrimen erit, discrimina lauda: 303 Torserit igne comam, torte capille, place. 304 Brachia saltantis, vocem mirare canentis, 305 Et, quod desierit, verba querentis habe. 306 Ipsos concubitus, ipsum venerere licebit 307 Quod iuvat, et quae dat gaudia voce notes. 308 Ut fuerit torva violentior illa Medusa, 309 Fiet amatori lenis et aequa suo. 310 Tantum, ne pateas verbis simulator in illis, 311 Effice, nec vultu destrue dicta tuo. 312 Si latet, ars prodest: adfert deprensa pudorem, 313 Atque adimit merito tempus in omne fidem. 314 Saepe sub autumnum, cum formosissimus annus, 315 Plenaque purpureo subrubet uva mero, 316 Cum modo frigoribus premimur, modo solvimur aestu, 317 Aere non certo, corpora languor habet. 318 Illa quidem valeat; sed si male firma cubarit, 319 Et vitium caeli senserit aegra sui, 320 Tunc amor et pietas tua sit manifesta puellae, 321 Tum sere, quod plena postmodo falce metas. 322 Nec tibi morosi veniant fastidia morbi, 323 Perque tuas fiant, quae sinet ipsa, manus. 324 Et videat flentem, nec taedeat oscula ferre, 325 Et sicco lacrimas conbibat ore tuas. 326 Multa vove, sed cuncta palam; quotiesque libebit, 327 Quae referas illi, somnia laeta vide. 328 Et veniat, quae lustret anus lectumque locumque, 329 Praeferat et tremula sulpur et ova manu. 330 Omnibus his inerunt gratae vestigia curae: 331 In tabulas multis haec via fecit iter. 332 Nec tamen officiis odium quaeratur ab aegra: 333 Sit suus in blanda sedulitate modus: 334 Neve cibo prohibe, nec amari pocula suci 335 Porrige: rivalis misceat illa tuus. 336 Sed non cui dederas a litore carbasa vento, 337 Utendum, medio cum potiere freto. 338 Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu: 339 Si bene nutrieris, tempore firmus erit. 340 Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas: 341 Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit: 342 Nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo, 343 Quaque venit, multas accipit amnis aquas. 344 Fac tibi consuescat: nil adsuetudine maius: 345 Quam tu dum capias, taedia nulla fuge. 346 Te semper videat, tibi semper praebeat aures; 347 Exhibeat vultus noxque diesque tuos. 348 Cum tibi maior erit fiducia, posse requiri, 349 Cum procul absenti cura futurus eris, 350 Da requiem: requietus ager bene credita reddit, 351 Terraque caelestes arida sorbet aquas. 352 Phyllida Demophoon praesens moderatius ussit: 353 Exarsit velis acrius illa datis. 354 Penelopen absens sollers torquebat Ulixes; 355 Phylacides aberat, Laodamia, tuus. 356 Sed mora tuta brevis: lentescunt tempore curae, 357 Vanescitque absens et novus intrat amor. 358 Dum Menelaus abest, Helene, ne sola iaceret, 359 Hospitis est tepido nocte recepta sinu. 360 Quis stupor hic, Menelae, fuit? tu solus abibas, 361 Isdem sub tectis hospes et uxor erant. 362 Accipitri timidas credis, furiose, columbas? 363 Plenum montano credis ovile lupo? 364 Nil Helene peccat, nihil hic committit adulter: 365 Quod tu, quod faceret quilibet, ille facit. 366 Cogis adulterium dando tempusque locumque; 367 Quid nisi consilio est usa puella tuo? 368 Quid faciat? vir abest, et adest non rusticus hospes, 369 Et timet in vacuo sola cubare toro. 370 Viderit Atrides: Helenen ego crimine solvo: 371 Usa est humani commoditate viri. 372 Sed neque fulvus aper media tam saevus in ira est, 373 Fulmineo rabidos cum rotat ore canes, 374 Nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet, 375 Nec brevis ignaro vipera laesa pede, 376 Femina quam socii deprensa paelice lecti: 377 Ardet et in vultu pignora mentis habet. 378 In ferrum flammasque ruit, positoque decore 379 Fertur, ut Aonii cornibus icta dei. 380 Coniugis admissum violataque iura marita est 381 Barbara per natos Phasias ulta suos. 382 Altera dira parens haec est, quam cernis, hirundo: 383 Aspice, signatum sanguine pectus habet. 384 Hoc bene compositos, hoc firmos solvit amores; 385 Crimina sunt cautis ista timenda viris. 386 Nec mea vos uni damnat censura puellae: 387 Di melius! vix hoc nupta tenere potest. 388 Ludite, sed furto celetur culpa modesto: 389

Dichtung