Zum Hauptinhalt

Ars Amatoria I von Ovid

Siquis in hoc artem populo non novit amandi, 1 Hoc legat et lecto carmine doctus amet. 2 Arte citae veloque rates remoque moventur, 3 Arte leves currus: arte regendus amor. 4 Curribus Automedon lentisque erat aptus habenis, 5 Tiphys in Haemonia puppe magister erat: 6 Me Venus artificem tenero praefecit Amori; 7 Tiphys et Automedon dicar Amoris ego. 8 Ille quidem ferus est et qui mihi saepe repugnet: 9 Sed puer est, aetas mollis et apta regi. 10 Phillyrides puerum cithara perfecit Achillem, 11 Atque animos placida contudit arte feros. 12 Qui totiens socios, totiens exterruit hostes, 13 Creditur annosum pertimuisse senem. 14 Quas Hector sensurus erat, poscente magistro 15 Verberibus iussas praebuit ille manus. 16 Aeacidae Chiron, ego sum praeceptor Amoris: 17 Saevus uterque puer, natus uterque dea. 18 Sed tamen et tauri cervix oneratur aratro, 19 Frenaque magnanimi dente teruntur equi; 20 Et mihi cedet Amor, quamvis mea vulneret arcu 21 Pectora, iactatas excutiatque faces. 22 Quo me fixit Amor, quo me violentius ussit, 23 Hoc melior facti vulneris ultor ero: 24 Non ego, Phoebe, datas a te mihi mentiar artes, 25 Nec nos aeriae voce monemur avis, 26 Nec mihi sunt visae Clio Cliusque sorores 27 Servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis: 28 Usus opus movet hoc: vati parete perito; 29 Vera canam: coeptis, mater Amoris, ades! 30 Este procul, vittae tenues, insigne pudoris, 31 Quaeque tegis medios, instita longa, pedes. 32 Nos venerem tutam concessaque furta canemus, 33 Inque meo nullum carmine crimen erit. 34 Principio, quod amare velis, reperire labora, 35 Qui nova nunc primum miles in arma venis. 36 Proximus huic labor est placitam exorare puellam: 37 Tertius, ut longo tempore duret amor. 38 Hic modus, haec nostro signabitur area curru: 39 Haec erit admissa meta terenda rota. 40 Dum licet, et loris passim potes ire solutis, 41 Elige cui dicas 'tu mihi sola places.' 42 Haec tibi non tenues veniet delapsa per auras: 43 Quaerenda est oculis apta puella tuis. 44 Scit bene venator, cervis ubi retia tendat, 45 Scit bene, qua frendens valle moretur aper; 46 Aucupibus noti frutices; qui sustinet hamos, 47 Novit quae multo pisce natentur aquae: 48 Tu quoque, materiam longo qui quaeris amori, 49 Ante frequens quo sit disce puella loco. 50 Non ego quaerentem vento dare vela iubebo, 51 Nec tibi, ut invenias, longa terenda via est. 52 Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis, 53 Raptaque sit Phrygio Graia puella viro, 54 Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas, 55 'Haec habet' ut dicas 'quicquid in orbe fuit.' 56 Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos, 57 Aequore quot pisces, fronde teguntur aves, 58 Quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas: 59 Mater in Aeneae constitit urbe sui. 60 Seu caperis primis et adhuc crescentibus annis, 61 Ante oculos veniet vera puella tuos: 62 Sive cupis iuvenem, iuvenes tibi mille placebunt. 63 Cogeris voti nescius esse tui: 64 Seu te forte iuvat sera et sapientior aetas, 65 Hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit. 66 Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra, 67 Cum sol Herculei terga leonis adit: 68 Aut ubi muneribus nati sua munera mater 69 Addidit, externo marmore dives opus. 70 Nec tibi vitetur quae, priscis sparsa tabellis, 71 Porticus auctoris Livia nomen habet: 72 Quaque parare necem miseris patruelibus ausae 73 Belides et stricto stat ferus ense pater. 74 Nec te praetereat Veneri ploratus Adonis, 75 Cultaque Iudaeo septima sacra Syro. 76 Nec fuge linigerae Memphitica templa iuvencae: 77 Multas illa facit, quod fuit ipsa Iovi. 78 Et fora conveniunt (quis credere possit?) amori: 79 Flammaque in arguto saepe reperta foro: 80 Subdita qua Veneris facto de marmore templo 81 Appias expressis aera pulsat aquis, 82 Illo saepe loco capitur consultus Amori, 83 Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi: 84 Illo saepe loco desunt sua verba diserto, 85 Resque novae veniunt, causaque agenda sua est. 86 Hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet: 87 Qui modo patronus, nunc cupit esse cliens. 88 Sed tu praecipue curvis venare theatris: 89 Haec loca sunt voto fertiliora tuo. 90 Illic invenies quod ames, quod ludere possis, 91 Quodque semel tangas, quodque tenere velis. 92 Ut redit itque frequens longum formica per agmen, 93 Granifero solitum cum vehit ore cibum, 94 Aut ut apes saltusque suos et olentia nactae 95 Pascua per flores et thyma summa volant, 96 Sic ruit ad celebres cultissima femina ludos: 97 Copia iudicium saepe morata meum est. 98 Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae: 99 Ille locus casti damna pudoris habet. 100 Primus sollicitos fecisti, Romule, ludos, 101 Cum iuvit viduos rapta Sabina viros. 102 Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro, 103 Nec fuerant liquido pulpita rubra croco; 104 Illic quas tulerant nemorosa Palatia, frondes 105 Simpliciter positae, scena sine arte fuit; 106 In gradibus sedit populus de caespite factis, 107 Qualibet hirsutas fronde tegente comas. 108 Respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam 109 Quam velit, et tacito pectore multa movent. 110 Dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco, 111 Ludius aequatam ter pede pulsat humum, 112 In medio plausu (plausus tunc arte carebant) 113 Rex populo praedae signa petita dedit. 114 Protinus exiliunt, animum clamore fatentes, 115 Virginibus cupidas iniciuntque manus. 116 Ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae, 117 Ut fugit invisos agna novella lupos: 118 Sic illae timuere viros sine more ruentes; 119 Constitit in nulla qui fuit ante color. 120 Nam timor unus erat, facies non una timoris: 121 Pars laniat crines, pars sine mente sedet; 122 Altera maesta silet, frustra vocat altera matrem: 123 Haec queritur, stupet haec; haec manet, illa fugit; 124 Ducuntur raptae, genialis praeda, puellae, 125 Et potuit multas ipse decere timor. 126 Siqua repugnarat nimium comitemque negabat, 127 Sublatam cupido vir tulit ipse sinu, 128 Atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis ocellos? 129 Quod matri pater est, hoc tibi' dixit 'ero.' 130 Romule, militibus scisti dare commoda solus: 131 Haec mihi si dederis commoda, miles ero. 132 Scilicet ex illo sollemnia more theatra 133 Nunc quoque formosis insidiosa manent. 134 Nec te nobilium fugiat certamen equorum; 135 Multa capax populi commoda Circus habet. 136 Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris, 137 Nec tibi per nutus accipienda nota est: 138 Proximus a domina, nullo prohibente, sedeto, 139 Iunge tuum lateri qua potes usque latus; 140 Et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi, 141 Quod tibi tangenda est lege puella loci. 142 Hic tibi quaeratur socii sermonis origo, 143 Et moveant primos publica verba sonos. 144 Cuius equi veniant, facito, studiose, requiras: 145 Nec mora, quisquis erit, cui favet illa, fave. 146 At cum pompa frequens caelestibus ibit eburnis, 147 Tu Veneri dominae plaude favente manu; 148 Utque fit, in gremium pulvis si forte puellae 149 Deciderit, digitis excutiendus erit: 150 Etsi nullus erit pulvis, tamen excute nullum: 151 Quaelibet officio causa sit apta tuo. 152 Pallia si terra nimium demissa iacebunt, 153 Collige, et inmunda sedulus effer humo; 154 Protinus, officii pretium, patiente puella 155 Contingent oculis crura videnda tuis. 156 Respice praeterea, post vos quicumque sedebit, 157 Ne premat opposito mollia terga genu. 158 Parva leves capiunt animos: fuit utile multis 159 Pulvinum facili composuisse manu. 160 Profuit et tenui ventos movisse tabella, 161 Et cava sub tenerum scamna dedisse pedem. 162 Hos aditus Circusque novo praebebit amori, 163 Sparsaque sollicito tristis harena foro. 164 Illa saepe puer Veneris pugnavit harena, 165 Et qui spectavit vulnera, vulnus habet. 166 Dum loquitur tangitque manum poscitque libellum 167 Et quaerit posito pignore, vincat uter, 168 Saucius ingemuit telumque volatile sensit, 169 Et pars spectati muneris ipse fuit. 170 Quid, modo cum belli navalis imagine Caesar 171 Persidas induxit Cecropiasque rates? 172 Nempe ab utroque mari iuvenes, ab utroque puellae 173 Venere, atque ingens orbis in Urbe fuit. 174 Quis non invenit turba, quod amaret, in illa? 175 Eheu, quam multos advena torsit amor! 176 Ecce, parat Caesar domito quod defuit orbi 177 Addere: nunc, oriens ultime, noster eris. 178 Parthe, dabis poenas: Crassi gaudete sepulti, 179 Signaque barbaricas non bene passa manus. 180 Ultor adest, primisque ducem profitetur in annis, 181 Bellaque non puero tractat agenda puer. 182 Parcite natales timidi numerare deorum: 183 Caesaribus virtus contigit ante diem. 184 Ingenium caeleste suis velocius annis 185 Surgit, et ignavae fert male damna morae. 186 Parvus erat, manibusque duos Tirynthius angues 187 Pressit, et in cunis iam Iove dignus erat. 188 Nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, fuisti, 189 Cum timuit thyrsos India victa tuos? 190 Auspiciis annisque patris, puer, arma movebis, 191 Et vinces annis auspiciisque patris: 192 Tale rudimentum tanto sub nomine debes, 193 Nunc iuvenum princeps, deinde future senum; 194 Cum tibi sint fratres, fratres ulciscere laesos: 195 Cumque pater tibi sit, iura tuere patris. 196 Induit arma tibi genitor patriaeque tuusque: 197 Hostis ab invito regna parente rapit; 198 Tu pia tela feres, sceleratas ille sagittas: 199 Stabit pro signis iusque piumque tuis. 200 Vincuntur causa Parthi: vincantur et armis; 201 Eoas Latio dux meus addat opes. 202 Marsque pater Caesarque pater, date numen eunti: 203 Nam deus e vobis alter es, alter eris. 204 Auguror, en, vinces; votivaque carmina reddam, 205 Et magno nobis ore sonandus eris. 206 Consistes, aciemque meis hortabere verbis; 207 O desint animis ne mea verba tuis! 208 Tergaque Parthorum Romanaque pectora dicam, 209 Telaque, ab averso quae iacit hostis equo. 210 Qui fugis ut vincas, quid victo, Parthe, relinquis? 211 Parthe, malum iam nunc Mars tuus omen habet. 212 Ergo erit illa dies, qua tu, pulcherrime rerum, 213 Quattuor in niveis aureus ibis equis. 214 Ibunt ante duces onerati colla catenis, 215 Ne possint tuti, qua prius, esse fuga. 216 Spectabunt laeti iuvenes mixtaeque puellae, 217 Diffundetque animos omnibus ista dies. 218 Atque aliqua ex illis cum regum nomina quaeret, 219 Quae loca, qui montes, quaeve ferantur aquae, 220 Omnia responde, nec tantum siqua rogabit; 221 Et quae nescieris, ut bene nota refer. 222 Hic est Euphrates, praecinctus harundine frontem: 223 Cui coma dependet caerula, Tigris erit. 224 Hos facito Armenios; haec est Danaeia Persis: 225 Urbs in Achaemeniis vallibus ista fuit. 226 Ille vel ille, duces; et erunt quae nomina dicas, 227 Si poteris, vere, si minus, apta tamen. 228 Dant etiam positis aditum convivia mensis: 229 Est aliquid praeter vina, quod inde petas. 230 Saepe illic positi teneris adducta lacertis 231 Purpureus Bacchi cornua pressit Amor: 232 Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas, 233 Permanet et capto stat gravis ille loco. 234 Ille quidem pennas velociter excutit udas: 235 Sed tamen et spargi pectus amore nocet. 236 Vina parant animos faciuntque caloribus aptos: 237 Cura fugit multo diluiturque mero. 238 Tunc veniunt risus, tum pauper cornua sumit, 239 Tum dolor et curae rugaque frontis abit. 240 Tunc aperit mentes aevo rarissima nostro 241 Simplicitas, artes excutiente deo. 242 Illic saepe animos iuvenum rapuere puellae, 243 Et Venus in vinis ignis in igne fuit. 244 Hic tu fallaci nimium ne crede lucernae: 245 Iudicio formae noxque merumque nocent. 246 Luce deas caeloque Paris spectavit aperto, 247 Cum dixit Veneri 'vincis utramque, Venus.' 248 Nocte latent mendae, vitioque ignoscitur omni, 249 Horaque formosam quamlibet illa facit. 250 Consule de gemmis, de tincta murice lana, 251 Consule de facie corporibusque diem. 252 Quid tibi femineos coetus venatibus aptos 253 Enumerem? numero cedet harena meo. 254 Quid referam Baias, praetextaque litora velis, 255 Et quae de calido sulpure fumat aqua? 256 Hinc aliquis vulnus referens in pectore dixit 257 'Non haec, ut fama est, unda salubris erat.' 258 Ecce suburbanae templum nemorale Dianae 259 Partaque per gladios regna nocente manu: 260 Illa, quod est virgo, quod tela Cupidinis odit, 261 Multa dedit populo vulnera, multa dabit. 262 Hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas, 263 Praecipit imparibus vecta Thalea rotis. 264 Nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes, 265 Dicere praecipuae molior artis opus. 266 Quisquis ubique, viri, dociles advertite mentes, 267 Pollicitisque favens, vulgus, adeste meis. 268 Prima tuae menti veniat fiducia, cunctas 269 Posse capi; capies, tu modo tende plagas. 270 Vere prius volucres taceant, aestate cicadae, 271 Maenalius lepori det sua terga canis, 272 Femina quam iuveni blande temptata repugnet: 273 Haec quoque, quam poteris credere nolle, volet. 274 Utque viro furtiva venus, sic grata puellae: 275 Vir male dissimulat: tectius illa cupit. 276 Conveniat maribus, nequam nos ante rogemus, 277 Femina iam partes victa rogantis agat. 278 Mollibus in pratis admugit femina tauro: 279 Femina cornipedi semper adhinnit equo. 280 Parcior in nobis nec tam furiosa libido: 281 Legitimum finem flamma virilis habet. 282 Byblida quid referam, vetito quae fratris amore 283 Arsit et est laqueo fortiter ulta nefas? 284 Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amavit, 285 Et nunc obducto cortice pressa latet: 286 Illius lacrimis, quas arbore fundit odora, 287 Unguimur, et dominae nomina gutta tenet. 288 Forte sub umbrosis nemorosae vallibus Idae 289 Candidus, armenti gloria, taurus erat, 290 Signatus tenui media inter cornua nigro: 291 Una fuit labes, cetera lactis erant. 292 Illum Cnosiadesque Cydoneaeque iuvencae 293 Optarunt tergo sustinuisse suo. 294 Pasiphae fieri gaudebat adultera tauri; 295 Invida formosas oderat illa boves. 296 Nota cano: non hoc, centum quae sustinet urbes, 297 Quamvis sit mendax, Creta negare potest. 298 Ipsa novas frondes et prata tenerrima tauro 299 Fertur inadsueta subsecuisse manu. 300 It comes armentis, nec ituram cura moratur 301 Coniugis, et Minos a bove victus erat. 302 Quo tibi, Pasiphae, pretiosas sumere vestes? 303 Ille tuus nullas sentit adulter opes. 304 Quid tibi cum speculo, montana armenta petenti? 305 Quid totiens positas fingis, inepta, comas? 306 Crede tamen speculo, quod te negat esse iuvencam. 307 Quam cuperes fronti cornua nata tuae! 308 Sive placet Minos, nullus quaeratur adulter: 309 Sive virum mavis fallere, falle viro! 310 In nemus et saltus thalamo regina relicto 311 Fertur, ut Aonio concita Baccha deo. 312 A, quotiens vaccam vultu spectavit iniquo, 313 Et dixit 'domino cur placet ista meo? 314 Aspice, ut ante ipsum teneris exultet in herbis: 315 Nec dubito, quin se stulta decere putet.' 316 Dixit, et ingenti iamdudum de grege duci 317 Iussit et inmeritam sub iuga curva trahi, 318 Aut cadere ante aras commentaque sacra coegit, 319 Et tenuit laeta paelicis exta manu. 320 Paelicibus quotiens placavit numina caesis, 321 Atque ait, exta tenens 'ite, placete meo!' 322 Et modo se Europen fieri, modo postulat Io, 323 Altera quod bos est, altera vecta bove. 324 Hanc tamen implevit, vacca deceptus acerna, 325 Dux gregis, et partu proditus auctor erat. 326 Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore 327 (Et quantum est uno posse carere viro?), 328 Non medium rupisset iter, curruque retorto 329 Auroram versis Phoebus adisset equis. 330 Filia purpureos Niso furata capillos 331 Pube premit rabidos inguinibusque canes. 332 Qui Martem terra, Neptunum effugit in undis, 333 Coniugis Atrides victima dira fuit. 334 Cui non defleta est Ephyraeae flamma Creusae, 335 Et nece natorum sanguinolenta parens? 336 Flevit Amyntorides per inania lumina Phoenix: 337 Hippolytum pavidi diripuistis equi. 338 Quid fodis inmeritis, Phineu, sua lumina natis? 339 Poena reversura est in caput ista tuum. 340 Omnia feminea sunt ista libidine mota; 341 Acrior est nostra, plusque furoris habet. 342 Ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas; 343 Vix erit e multis, quae neget, una, tibi. 344 Quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae: 345 Ut iam fallaris, tuta repulsa tua est. 346 Sed cur fallaris, cum sit nova grata voluptas 347 Et capiant animos plus aliena suis? 348 Fertilior seges est alienis semper in agris, 349 Vicinumque pecus grandius uber habet. 350 Sed prius ancillam captandae nosse puellae 351 Cura sit: accessus molliet illa tuos. 352 Proxima consiliis dominae sit ut illa, videto, 353 Neve parum tacitis conscia fida iocis. 354 Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando: 355 Quod petis, ex facili, si volet illa, feres. 356 Illa leget tempus (medici quoque tempora servant) 357 Quo facilis dominae mens sit et apta capi. 358 Mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum 359 Ut seges in pingui luxuriabit humo. 360 Pectora dum gaudent nec sunt adstricta dolore, 361 Ipsa patent, blanda tum subit arte Venus. 362 Tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis: 363 Militibus gravidum laeta recepit equum. 364 Tum quoque temptanda est, cum paelice laesa dolebit: 365 Tum facies opera, ne sit inulta, tua. 366 Hanc matutinos pectens ancilla capillos 367 Incitet, et velo remigis addat opem, 368 Et secum tenui suspirans murmure dicat 369 'At, puto, non poteras ipsa referre vicem.' 370 Tum de te narret, tum persuadentia verba 371 Addat, et insano iuret amore mori. 372 Sed propera, ne vela cadant auraeque residant: 373 Ut fragilis glacies, interit ira mora. 374 Quaeris, an hanc ipsam prosit violare ministram? 375 Talibus admissis alea grandis inest. 376 Haec a concubitu fit sedula, tardior illa, 377 Haec dominae munus te parat, illa sibi. 378 Casus in eventu est: licet hic indulgeat ausis, 379 Consilium tamen est abstinuisse meum. 380 Non ego per praeceps et acuta cacumina vadam, 381 Nec iuvenum quisquam me duce captus erit. 382 Si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas, 383 Corpore, non tantum sedulitate placet, 384 Fac domina potiare prius, comes illa sequatur: 385 Non tibi ab ancilla est incipienda venus. 386 Hoc unum moneo, siquid modo creditur arti, 387 &nbsp 388

Dichtung