Book XL von Livius
1 Abschnitt, 3 Paragraphen, 4294 Wörter
Principio insequentis anni consules praetoresque sortiti prouincias sunt. consulibus nulla praeter Ligures, quae decerneretur, erat. iurisdictio urbana M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Ualerio euenit; Hispaniarum Q. Fuluio Flacco citerior, P. Manlio ulterior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terentio Istrae Sardinia. dilectus habere consules iussi. Q. Fabius ex Liguribus scripserat Apuanos ad rebellionem spectare, periculumque esse, ne impetum in agrum Pisanum facerent. et ex Hispaniis citeriorem in armis esse et cum Celtiberis bellari sciebant; in ulteriore, quia diu aeger esset praetor, luxuria et otio solutam disciplinam militarem esse. ob ea nouos exercitus conscribi placuit, quattuor legiones in Ligures, uti singulae quina milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites, sociorum iisdem Latini nominis quindecim milia peditum addita et octingenti equites. hi duo consulares exercitus essent. scribere praeterea iussi septem milia peditum sociorum ac Latini nominis et quadringentos equites et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui ex consulatu prorogatum imperium erat. in Hispaniam utramque quae ducerentur, quattuor milia peditum ciuium Romanorum et ducenti equites, et sociorum septem milia peditum cum trecentis equitibus scribi iussa. et Q. Fabio Labeoni cum exercitu, quem habebat, in Liguribus prorogatum in annum imperium est. 1 Ver procellosum eo anno fuit. pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum uento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit, forem ex aede Lunae, quae in Auentino est, raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant euertit, fastigia aliquot templorum a culminibus abrupta foede dissipauit. itaque in prodigium uersa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt. simul procuratum est quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a Formiis * * aedem Apollinis Caietae de caelo tactam. ob ea prodigia uiginti hostiis maioribus sacrificatum est et diem unum supplicatio fuit. 2
Per eos dies ex litteris A. Terentii propraetoris cognitum P. Sempronium in ulteriore prouincia, cum plus annum aeger fuisset, mortuum esse. eo maturius in Hispaniam praetores iussi proficisci. 3
Legationes deinde transmarinae in senatum introductae sunt, primae Eumenis et Pharnacis regum et Rhodiorum querentium de Sinopensium clade. Philippi quoque legati et Achaeorum et Lacedaemoniorum sub idem tempus uenerunt. iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque uisendas missus erat, responsa data sunt. Asiae regibus ac Rhodiis responsum est legatos ad eas res uisendas senatum missurum. 4 De Philippo auxerat curam Marcius: nam ita fecisse eum, quae senatui placuissent, fatebatur, ut facile appareret non diutius quam necesse esset facturum. neque obscurum erat rebellaturum, omniaque, quae tunc ageret diceretque, eo spectare. iam primum omnem fere multitudinem ciuium ex maritimis ciuitatibus cum familiis suis in Emathiam, quae nunc dicitur, quondam appellata Paeonia est, traduxit, Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratus in Romano bello. ingentem ea res fremitum Macedonia tota fecit, relinquentesque penates suos cum coniugibus ac liberis pauci tacitum dolorem continebant; exsecrationesque in agminibus proficiscentium in regem uincente odio metum exaudiebantur. his ferox animus omnes homines, omnia loca temporaque suspecta habebat. postremo negare propalam coepit satis tutum sibi quicquam esse, nisi liberos eorum, quos interfecisset, comprehensos in custodia haberet et tempore alium alio tolleret. 5 Eam crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit. Herodicum principem Thessalorum multis ante annis occiderat; generos quoque eius postea interfecit. in uiduitate relictae filiae singulos filios paruos habentes. Theoxena et Archo nomina iis erant mulieribus. Theoxena multis petentibus aspernata nuptias est: Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aenianum, nupsit et apud eum plures enixa partus, paruis admodum relictis omnibus, decessit. Theoxena, ut in suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit; et tamquam omnes ipsa enixa foret, suum sororisque filios in eadem habebat cura. postquam regis edictum de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, accepit, ludibrio futuros non regis modo sed custodum etiam libidini rata ad rem atrocem animum adiecit ausaque est dicere se sua manu potius omnes interfecturam quam in potestatem Philippi uenirent. Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae futurum esse. proficiscuntur ab Thessalonica Aeneam ad statum sacrificium, quod Aeneae conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt. ibi die per sollemnes epulas consumpto nauem praeparatam a Poride sopitis omnibus de tertia uigilia conscendunt tamquam redituri [in] Thessalonicam: sed traicere in Euboeam erat propositum. ceterum in aduersum uentum nequiquam eos tendentes prope terram lux oppressit, et regii, qui praeerant custodiae portus, lembum armatum ad retrahendam eam nauem miserunt cum graui edicto, ne reuerterentur sine ea. cum iam appropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum nautarumque intentus erat; interdum manus ad caelum tendens deos, ut ferrent opem, orabat. ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum reuoluta facinus, uenenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis 'mors' inquit 'una uindicta est. uiae ad mortem hae sunt: qua quemque animus fert, effugite superbiam regiam. agite, iuuenes mei, primum, qui maiores estis, capite ferrum aut haurite poculum, si segnior mors iuuat.' et hostes aderant et auctor mortis instabat. alii alio leto absumpti semianimes e naue praecipitantur. ipsa deinde uirum comitem mortis complexa in mare sese deiecit. naue uacua dominis regii potiti sunt. 6 Huius atrocitas facinoris nouam uelut flammam regis inuidiae adiecit, ut uulgo ipsum liberosque exsecrarentur; quae dirae breui ab omnibus diis exauditae, ut saeuiret ipse in suum sanguinem, effecerunt. Perseus enim cum in dies magis cerneret fauorem et dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi in scelere ratus ad id unum omnes cogitationes intendit. ceterum cum se ne ad id quidem, quod muliebri cogitabat animo, satis per se ualidum crederet, singulos amicorum patris temptare sermonibus perplexis institit. et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam praebuerunt speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant; deinde crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus indulgeret, Demetrius summa ope aduersaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna iuuenis, adiuuandum, quod futurum erat, rati fouendamque spem potentioris, Perseo se adiungunt. cetera in suum quaeque tempus agenda differunt: in praesentia placet omni ope in Romanos accendi regem impellique ad consilia belli, ad quae iam sua sponte animum inclinasset. simul ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composito sermones ad res Romanorum trahebant. ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque priuatis locis, alii singulos principum eluderent, iuuenis incautus et amore nominis Romani et certamine aduersus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat. itaque expertem eum pater omnium de rebus Romanis consiliorum habebat: totus in Persea uersus cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes agitabat. redierant forte, quos miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia, adduxerantque inde nobiles iuuenes et regii quosdam generis, quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur; erexeratque consociatio gentis eius animum regis. tum Perseus 'quid ista prosunt?' inquit. 'nequaquam tantum in externis auxiliis est praesidii, quantum periculi <in> fraude domestica. proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu, cuius, ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent. omnium paene Macedonum in eum ora conuersa sunt, nec regem se alium habituros aiunt quam quem Romani dedissent'. his per se aegra mens senis stimulabatur, et animo magis quam uultu ea crimina accipiebat. 7 Forte lustrandi exercitus uenit tempus, cuius sollemne est tale: caput mediae canis praecisae et pars ad dexteram, cum extis posterior ad laeuam uiae ponitur: inter hanc diuisam hostiam copiae armatae traducuntur. praeferuntur primo agmini arma insignia omnium ab ultima origine Macedoniae regum, deinde rex ipse cum liberis sequitur, proxima est regia cohors custodesque corporis, postremum agmen Macedonum cetera multitudo claudit. latera regis duo filii iuuenes cingebant, Perseus iam tricesimum annum agens, Demetrius quinquennio minor, medio iuuentae robore ille, hic flore, fortunati patris matura suboles, si mens sana fuisset. mos erat lustrationis sacro peracto decurrere exercitum, et diuisas bifariam [duas] acies concurrere ad simulacrum pugnae. regii iuuenes duces ei ludicro certamini dati: ceterum non imago fuit pugnae, sed tamquam de regno dimicaretur, ita concurrerunt, multaque uulnera rudibus facta, nec praeter ferrum quicquam defuit ad iustam belli speciem. pars ea, quae sub Demetrio erat, longe superior fuit. id aegre patiente Perseo laetari prudentes amici eius, eamque rem ipsam dicere praebituram causam criminandi iuuenis. 8 Conuiuium eo die sodalium, qui simul decurrerant, uterque habuit, cum uocatus ad cenam ab Demetrio Perseus negasset. festo die benigna inuitatio et hilaritas iuuenalis utrosque in uinum traxit. commemoratio ibi certaminis ludicri et iocosa dicta in aduersarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur, iactabantur. ad has excipiendas uoces speculator ex conuiuis Persei missus cum incautior obuersaretur, exceptus a iuuenibus forte triclinio egressis male mulcatur. huius rei ignarus Demetrius 'quin comisatum' inquit 'ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?' omnes ire se conclamarunt praeter eos, qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant. cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum ueste abdiderunt, quo se tutari, si qua uis fieret, possent. nihil occulti esse in intestina discordia potest. utraque domus speculatorum et proditorum plena erat. praecucurrit index ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio quattuor adulescentes uenire. etsi causa apparebat nam ab iis pulsatum conuiuam suum audierat, infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore aedium uersisque in uiam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam uenientes, aditu ianuae arcet. Demetrius per uinum, quod excluderetur, paulisper uociferatus in conuiuium redit, totius rei ignarus. 9 Postero die Perseus, cum primum conueniendi potestas patris fuit, regiam ingressus perturbato uultu in conspectu patris tacitus procul constitit. cui cum pater 'satin salue?' et, quaenam ea maestitia esset, interrogaret eum, 'de lucro tibi' inquit 'uiuere me scito. iam non occultis a fratre petimur insidiis; nocte cum armatis domum ad interficiendum me uenit, clausisque foribus parietum praesidio me a furore eius sum tutatus.' cum pauorem mixtum admiratione patri iniecisset, 'atqui si aures praebere potes' inquit, 'manifestam rem teneas faciam.' enimuero se Philippus dicere auditurum, uocarique extemplo Demetrium iussit; et seniores amicos duos, expertes iuuenalium inter fratres certaminum, infrequentes iam in regia, Lysimachum et Onomastum arcessit, quos in consilio haberet. dum ueniunt amici, solus filio procul stante multa secum animo uolutans inambulauit. postquam uenisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem cum duobus amicis et totidem custodibus corporis; filiis, ut ternos inermes secum introducerent, permisit. ibi cum consedisset, 'sedeo' inquit 'miserrimus pater iudex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, aut conficti aut admissi criminis labem apud meos inuenturus. iam pridem quidem hanc procellam imminentem timebam, cum uultus inter uos minime fraternos cernerem, cum uoces quasdam exaudirem. sed interdum spes animum subibat deflagrare iras uestras, purgari suspiciones posse. etiam hostes armis positis foedus icisse, et priuatas multorum simultates finitas: subituram uobis aliquando germanitatis memoriam, puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter uos, meorum denique praeceptorum, quae uereor ne uana surdis auribus cecinerim. quotiens ego audientibus uobis detestatus exempla discordiarum fraternarum horrendos euentus eorum rettuli, qui se stirpemque suam, domos, regna funditus euertissent. meliora quoque exempla parte altera posui: sociabilem consortionem inter binos Lacedaemoniorum reges, salutarem per multa saecula ipsis patriaeque: eandem ciuitatem, postquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem exortus sit, euersam. iam hos Eumenem Attalumque fratres, ab tam exiguis rebus, prope ut puderet regii nominis, mihi Antiocho, cuilibet regum huius aetatis, nulla re magis quam fraterna unanimitate, regnum aequasse. ne Romanis quidem exemplis abstinui, quae aut uisa aut audita habebam, T. et L. Quinctiorum, qui bellum mecum gesserunt, P. et L. Scipionum, qui Antiochum deuicerunt, patris patrique eorum, quorum perpetuam uitae concordiam mors quoque miscuit. neque uos illorum scelus similisque sceleri euentus deterrere a uecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere. uiuo et spirante me hereditatem meam ambo et spe et cupiditate improba creuistis. eo usque me uiuere uultis, donec alterius uestrum superstes haud ambiguum regem alterum mea morte faciam. nec fratrem nec patrem potestis pati. nihil cari, nihil sancti est. in omnium uicem regni unius insatiabilis amor successit. agite, conscelerate aures paternas, decernite criminibus, mox ferro decreturi, dicite palam quidquid aut ueri potestis aut libet comminisci: reseratae aures sunt, quae posthac secretis alterius ab altero criminibus claudentur.' haec furens ira cum dixisset, lacrimae omnibus obortae, et diu maestum silentium tenuit. 10 Tum Perseus 'aperienda nimirum nocte ianua fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque ferro iugulum, quando non creditur nisi perpetratum facinus, et eadem petitus insidiis audio, quae latro atque insidiator. non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et paelice genitum appellant. nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, saeuires, nec adeo uilis tibi uita esset nostra, ut nec praeterito periculo meo mouereris, neque futuro, si insidiantibus <sit> impune. itaque si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris: sin autem, quod circumuentis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum, quos numquam uiderint, fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti uocem mittere licet, per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si uoce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti interuenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in uestibulo meo deprehendisses. quod tum uociferarer in re praesenti pauidus, hoc nunc postero die queror. frater, non comisantium in uicem <animis> iam diu uiuimus inter nos. regnare utique uis. huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gentium ius, obstat uetustus Macedoniae mos, obstat uero etiam patris iudicium. haec transcendere nisi per meum sanguinem non potes. omnia moliris et temptas. adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parricidio tuo. hesterno die in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnae funestum prope proelium fecisti, nec me aliud a morte uindicauit, quam quod me ac meos uinci passus sum. ab hostili proelio, tamquam fraterno lusu, pertrahere me ad cenam uoluisti. credis me, pater, inter inermes conuiuas cenaturum fuisse, ad quem armati comisatum uenerunt? credis nihil a gladiis nocte pericul<i mihi futur>um fuisse, quem rudibus te inspectante prope occiderunt? quid hoc noctis, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro succinctis iuuenibus uenis? conuiuam me tibi committere ausus non sum: comisatorem te cum armatis uenientem recipiam? si aperta ianua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater, quo querentem audis. nihil ego, tamquam accusator, criminose nec dubia argumentis colligendo ago. quid enim? negat uenisse se cum multitudine ad ianuam meam, an ferro succinctos secum fuisse? quos nominauero, arcesse. possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt: non tamen audebunt negare. si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem, [rem] pro manifesto haberes: fatentes pro deprehensis habe. 11 Exsecrare nunc cupiditatem regni, et furias fraternas concita. sed ne sint caecae, pater, exsecrationes tuae, discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis: noxium incesse caput. qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam iratos paternos deos: qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat. quo enim alio confugiam, cui non sollemne lustrale exercitus tui, non decursus militum, non domus, non epulae, non nox ad quietem data naturae beneficio mortalibus tuta est? si iero ad fratrem inuitatus, moriendum est; si recepero intra ianuam comisatum fratrem, moriendum est: nec eundo nec manendo insidias euito. quo me conferam? nihil praeter deos, pater, et te colui. non Romanos habeo, ad quos confugiam: perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo, quia tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae maritimam oram, indignor. nec me nec te incolumi Macedoniam suam futuram sperant. si me scelus fratris, te senectus absumpserit, aut ne ea quidem exspectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua futura sciunt. si quid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, mihi quoque id relictum crederem receptaculum. at in Macedonibus satis praesidii est. uidisti hesterno die impetum militum in me. quid illis defuit nisi ferrum? quod illis defuit interdiu, conuiuae fratris noctu sumpserunt. quid de magna parte principum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis et fortunae posuerunt et in eo, qui omnia apud Romanos potest? neque hercule istum mihi tantum, fratri maiori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri, praeferant. iste enim est, cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet. pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio liberatae, pro isto Macedones qui pace Romana gaudent. mihi praeter te, pater, quid usquam aut spei aut praesidii est? 12 Quo spectare illas litteras ad te nunc missas T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait, quod Demetrium Romam miseris, et hortatur, ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum? T. Quinctius nunc est auctor omnium rerum isti et magister. eum sibi te abdicato patre in locum tuum substituit. illic ante omnia clandestina cocta sunt consilia. quaeruntur adiutores consiliis, cum te plures et principes Macedonum cum isto mittere iubet. qui hinc integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc et infecti Romanis delenimentis redeunt. Demetrius iis unus omnia est, eum iam regem uiuo patre appellant. haec si indignor, audiendum est statim non ab aliis solum sed etiam a te, pater, cupiditatis regni crimen. ego uero, si in medio ponitur, non agnosco. quem enim suo loco moueo, ut ipse in eius locum succedam? unus ante me pater est, et ut diu sit, deos rogo. supersteset ita sim, si merebor, ut ipse me esse uelithereditatem regni, si pater tradet, accipiam. cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere festinat ordinem aetatis, naturae, moris Macedonum, iuris gentium. obstat frater maior, ad quem iure, uoluntate etiam patris, regnum pertinet. tollatur: non primus regnum fraterna caede petiero. pater senex et [filio] solus [orbatus] de se magis timebit, quam ut filii necem ulciscatur. Romani laetabuntur, probabunt, defendent factum. hae spes incertae, pater, sed non inanes sunt. ita enim se res habet: periculum uitae propellere a me potes, puniendo eos, qui ad me interficiendum ferrum sumpserunt; si facinori eorum successerit, mortem meam idem tu persequi non poteris.' 13 Postquam dicendi finem Perseus fecit, coniecti eorum, qui aderant, oculi in Demetrium sunt, uelut confestim responsurus esset. deinde diu silentium fuit, cum perfusum fletu appareret omnibus loqui non posse. tandem uicit dolorem ipsa necessitas, cum dicere iuberent, atque ita orsus est. 'omnia, quae reorum antea fuerant auxilia, pater, praeoccupauit accusator. simulatis lacrimis in alterius perniciem ueras meas lacrimas suspectas tibi fecit. cum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur, ultro mihi non insidiatoris modo sed latronis manifesti et percussoris speciem induit. periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem. perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne apud te quidem spei quicquam reliqui habeam. circumuentum, solum, inopem inuidia gratiae externae, quae obest potius quam prodest, onerat. iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione uitae meae, ut et hoc, quod iam quale sit scies, suspectum alio uitae nostrae tenore faceret, et illam uanam criminationem spei uoluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret? simul et illud quaesiuit, ut repentina et minime praeparata accusatio uideretur, quippe ex noctis huius metu et tumultu repentino exorta. oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non exspectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis me ante accusatum: si illa, separata hac, uana accusatio erat inuidiamque tuam aduersus me magis quam crimen meum indicatura, hodie quoque eam aut praetermitti aut in aliud tempus differri, ut per se quae<re>retur, utrum ego tibi an tu mihi, nouo quidem et singulari genere odii, insidias fecisses. ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo ea, quae tu confudisti, et noctis huius insidias aut tuas aut meas detegam. occidendi sui consilium inisse me uideri uult, ut scilicet maiore fratre sublato, cuius iure gentium, more Macedonum, tuo etiam, ut ait, iudicio regnum est futurum, ego minor in eius, quem occidissem, succederem locum. quid ergo illa sibi uult pars altera orationis, qua Romanos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem regni me uenisse? nam si et in Romanis tantum momenti credebam esse, ut quem uellent imponerent Macedoniae regem, et meae tantum apud eos gratiae confidebam, quid opus parricidio fuit? an ut cruentum diadema fraterna caede gererem? ut illis ipsis, apud quos aut uera aut certe simulata probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, exsecrabilis et inuisus essem? nisi T. Quinctium credis, cuius nutu et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pietate uiuat cum fratre, mihi fraternae caedis fuisse auctorem. idem non Romanorum gratiam solum, sed Macedonum iudicia ac paene omnium deorum hominumque consensum collegit, per quae omnia se mihi parem in certamine non futurum crediderit: idem, tamquam [in] aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris ultimam spem confugisse me insimulat. uis hanc formulam cognitionis esse, ut, uter timuerit, ne alter dignior uideretur regno, is consilium opprimendi fratris iudicetur cepisse? 14 Exsequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis. pluribus modis se petitum criminatus est, et omnes insidiarum uias in unum diem contulit. uolui interdiu eum post lustrationem, cum concurrimus, et quidem, si diis placet, lustrationum die occidere; uolui, cum ad cenam inuitaui, ueneno scilicet tollere; uolui, cum comisatum gladiis succincti me secuti sunt, ferro interficere. tempora quidem qualia sint ad parricidium electa, uides: lusus, conuiuii, comisationis. quid? dies qualis? quo lustratus exercitus, quo inter diuisam uictimam, praelatis omnium, qui umquam fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praeuecti sumus, et secutum est Macedonum agmen: hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro circumdatam intuens, parricidium uenena gladios in comisationem praeparatos uolutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem? sed caecus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere uult, aliud alio confundit. nam si ueneno te inter cenam tollere uolui, quid minus aptum fuit quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, inuitatus ad cenam abnueres? cum autem iratus negasses, utrum, ut placarem te, danda opera fuit, ut aliam quaererem occasionem, quoniam semel uenenum paraueram, an ab illo consilio uelut transiliendum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eo<dem> die, per speciem comisationis occiderem? quo deinde modo, si te metu mortis credebam cenam uitasse meam, non ab eodem metu comisationem quoque uitaturum existimabam? 15 Non est res, qua erubescam, pater, si die festo inter aequales largiore uino sum usus. tu quoque uelim inquiras, qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum conuiuium sit, illo etiam prauo forsitangaudio prouehente, quod in iuuenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat. miseria haec et metus crapulam facile excusserunt; quae si non interuenissent, insidiatores nos sopiti iaceremus. si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus eram, non temperassem uino in unum diem, non milites meos abstinuissem? et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater 'nihil aliud scio', inquit 'nihil arguo, nisi quod cum ferro comisatum uenerunt.' si quaeram, unde id ipsum scias, necesse erit te fateri aut speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum, ut omnes uiderent. et ne quid ipse aut prius inquisisse aut nunc criminose argumentari uideretur, te quaerere ex iis, quos nominasset, iubebat, an ferrum habuissent, ut tamquam in re dubia, cum id quaesisses, quod ipsi fatentur, pro conuictis haberentur. quin tu illud quaeri iubes, num tui occidendi causa ferrum sumpserint, num me auctore et sciente? hoc enim uideri uis, non illud quod fatentur et palam est. ei sui se tuendi causa sumpsisse dicunt. recte an perperam fecerint, ipsi sui facti rationem reddent: meam causam, quae nihil eo facto contingitur, ne miscueris. aut explica, utrum aperte an clam te aggressuri fuerimus. si aperte, cur non omnes ferrum habuimus? cur nemo praeter eos, qui tuum speculatorem pulsauerunt? si clam, quis ordo consilii fuit? conuiuio soluto cum comisator ego discessissem, quattuor substitissent, ut sopitum te adgrederentur? quomodo fefellissent et alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa fuerant? quomodo autem trucidato te ipsi euasuri fuerunt? quattuor gladiis domus tua capi et expugnari potuit? 16 Quin tu omissa ista nocturna fabula ad id, quod doles, quod inuidia urit, reuerteris? 'cur usquam [regni] tui mentio fit, Demetri? cur dignior patris fortunae successor quibusdam uideris quam ego? cur spem meam, quae, si tu non esses, certa erat, dubiam et sollicitam facis?' haec sentit Perseus, etsi non dicit; haec istum inimicum, haec accusatorem faciunt; haec domum, haec regnum tuum criminibus et suspicionibus replent. ego autem, pater, quem ad modum nec nunc sperare regnum nec ambigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tu me maiori cedere uis, sic illud nec debui facere nec debeo, ut indignus te patre [indignus] omnibus uidear. id enim uitiis meis, non cedendi, cui ius fasque est, modestia consequar. Romanos obicis mihi, et ea, quae gloriae esse debent, in crimen uertis. ego nec obses Romanis ut traderer nec ut legatus mitterer Romam, petii. a te missus ire non recusaui. utroque tempore ita me gessi, ne tibi pudori, ne regno tuo, ne genti Macedonum essem. itaque mihi cum Romanis, pater, amicitiae causa tu fuisti. quoad tecum illis pax manebit, mecum quoque gratia erit: si bellum esse coeperit, qui obses, qui legatus pro patre non inutilis fui, idem hostis illis acerrimus ero. nec hodie ut prosit mihi gratia Romanorum, postulo: ne obsit, tantum deprecor. nec in bello coepit nec ad bellum reseruatur: pacis pignus fui, ad pacem retinendam legatus missus sum: neutra res mihi nec gloriae nec crimini sit. ego si quid impie in te, pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam deprecor poenam: si innocens sum, ne inuidia conflagrem, cum crimine non possim, deprecor. non hodie me primum frater accusat, sed hodie primum aperte, nullo meo in se merito. si mihi pater suscenseret, te maiorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te adulescentiae, te errori ueniam impetrare meo. ubi praesidium esse oportebat, ibi exitium est. e conuiuio et comisatione prope semisomnus raptus sum ad causam parricidii dicendam. sine aduocatis, sine patronis ipse pro me dicere cogor. si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer? ignarus, quid arcessitus essem, te iratum et iubentem dicere causam, fratrem accusantem audiui. ille diu ante praeparata ac meditata in me oratione est usus: ego id tant 17