Zum Hauptinhalt

Book XXVIII von Livius

Cum transitu Hasdrubalis quantum in Italiam declinauerat belli tantum leuatae Hispaniae uiderentur, renatum ibi subito par priori bellum est. Hispanias ea tempestate sic habebant Romani Poenique: Hasdrubal Gisgonis filius ad Oceanum penitus Gadesque concesserat: nostri maris ora omnisque ferme Hispania qua in orientem uergit Scipionis ac Romanae dicionis erat. nouus imperator Hanno in locum Barcini Hasdrubalis nouo cum exercitu ex Africa transgressus Magonique iunctus cum in Celtiberia, quae media inter duo maria est, breui magnum hominum numerum armasset, Scipio aduersus eum M. Silanum cum decem haud amplius milibus militum, equitibus quingentis misit. Silanus quantis maximis potuit itineribus—impediebant autem et asperitates uiarum et angustiae saltibus crebris, ut pleraque Hispaniae sunt, inclusae—tamen non solum nuntios sed etiam famam aduentus sui praegressus, ducibus indidem ex Celtiberia transfugis ad hostem peruenit. eisdem auctoribus compertum est cum decem circiter milia ab hoste abessent bina castra circa uiam qua irent esse; laeua Celtiberos nouum exercitum, supra nouem milia hominum, dextra Punica tenere castra; ea stationibus uigiliis omni iusta militari custodia tuta et firma esse: illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum et tironum et minus timentium quod in sua terra essent. 1

Ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam maxime ad laeuam iubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis conspiceretur; ipse praemissis speculatoribus citato agmine ad hostem pergit. 2 Tria milia ferme aberat, cum hauddum quisquam hostium senserat; confragosa loca, et obsiti uirgultis tegebant colles. ibi in caua ualle atque ob id occulta considere militem et cibum capere iubet; interim speculatores transfugarum dicta adfirmantes uenerunt; tum sarcinis in medium coniectis arma Romani capiunt acieque iusta in pugnam uadunt. mille passuum aberant, cum ab hoste conspecti sunt trepidarique repente coeptum; et Mago ex castris citato equo ad primum clamorem et tumultum aduehitur. erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata et ducenti equites; hanc iustam legionem—et id ferme roboris erat—in prima acie locat: ceteros leuem armaturam in subsidiis posuit. cum ita instructos educeret e castris, uixdum in egressos uallo [eos] Romani pila coniecerunt. subsidunt Hispani aduersus emissa tela ab hoste, inde ad mittenda ipsi consurgunt; quae cum Romani conferti, ut solent, densatis excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus et gladiis geri res coepta est. ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, uelocitatem inutilem faciebat, et haud iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae et internata uirgulta ordines dirimebant et singuli binique uelut cum paribus conserere pugnam cogebantur. quod ad fugam impedimento hostibus erat, id ad caedem eos uelut uinctos praebebat; et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis leuis armatura et Carthaginienses, qui ex alteris castris subsidio uenerant, perculsi caedebantur. duo haud amplius milia peditum et equitatus omnis uix inito proelio cum Magone effugerunt: Hanno alter imperator cum eis qui postremi iam profligato proelio aduenerant uiuus capitur. Magonem fugientem equitatus ferme omnis et quod ueterum peditum erat secuti, decimo die in Gaditanam prouinciam ad Hasdrubalem peruenerunt: Celtiberi nouus miles in proximas dilapsi siluas inde domos diffugerunt. 3

Peropportuna uictoria nequaquam tantum iam conflatum bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtiberorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, oppressa erat. itaque conlaudato benigne Silano Scipio spem debellandi si nihil eam ipse cunctando moratus esset nactus, ad id quod reliquum belli erat in ultimam Hispaniam aduersus Hasdrubalem pergit. Poenus cum castra tum forte in Baetica ad sociorum animos continendos in fide haberet, signis repente sublatis fugae magis quam itineris modo penitus ad Oceanum et Gades ducit. ceterum, quoad continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, antequam freto Gades traiceret exercitum omnem passim in ciuitates diuisit ut et muris se ipsi et armis muros tutarentur. 4 Scipio ubi animaduertit dissipatum passim bellum, et circumferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro uertit iter. ne tamen hostibus eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus peditum, mille equitum ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbem—Orongin barbari appellabant—mittit. sita in Maesessum finibus est, Hispanae gentis; ager frugifer; argentum etiam incolae fodiunt. ea arx fuerat Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas. Scipio castris prope urbem positis, priusquam circumuallaret urbem misit ad portas qui ex propinquo adloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam uim experirentur Romanorum. ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique uallo circumdata urbe in tres partes exercitum diuidit ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret. prima pars cum adorta ~oppugnare est,~ atrox sane et anceps proelium fuit; non subire, non scalas ferre ad muros prae incidentibus telis facile erat; etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti ut in periculo essent ne suspensi in murum extraherentur. quod ubi animaduertit Scipio nimia paucitate suorum exaequatum certamen esse et iam eo superare hostem quod ex muro pugnaret, duabus simul partibus prima recepta urbem est adgressus. quae res tantum pauoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent et Punicum praesidium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum se conligeret. 5

Timor inde oppidanos incessit ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine Poenus an Hispanus esset obuii passim caederentur; itaque patefacta repente porta frequentes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes ne tela procul conicerentur, dextras nudas ostentantes ut gladios abiecisse appareret. id utrum parum ex interuallo sit conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit incompertum est; impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam aduersa acies caesi; eademque porta signa infesta urbi inlata. et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur portae et refringebantur, et ut quisque intrauerat eques, ad forum occupandum—ita enim praeceptum erat—citato equo pergebat. additum erat et triariorum equiti praesidium; legionarii ceteras partes urbis peruadunt. direptione et caede obuiorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt. Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt, oppidanorum quoque trecenti ferme qui clauserant portas; ceteris traditum oppidum, suae redditae res. cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius nonaginta. 6 Laeta et ipsis qui rem gessere urbis eius expugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui; et speciosum aduentum suum ingentem turbam captiuorum prae se agentes fecerunt. Scipio conlaudato fratre cum quanto poterat uerborum honore Carthagini ab se captae captam ab eo Orongin aequasset, quia et hiemps instabat ut nec temptare Gades nec disiectum passim per prouinciam exercitum Hasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit; dimissisque in hiberna legionibus L. Scipione fratre Romam misso et Hannone hostium imperatore ceterisque nobilibus captiuis ipse Tarraconem concessit. 7

Eodem anno classis Romana cum M. Ualerio Laeuino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa in Uticensi Carthaginiensique agro late populationes fecit. extremis finibus Carthaginiensium circa ipsa moenia Uticae praedae actae sunt. repetentibus Siciliam classis Punica—septuaginta erant longae naues—occurrit; septemdecim naues ex iis captae sunt, quattuor in alto mersae; cetera fusa ac fugata classis. terra marique uictor Romanus cum magna omnis generis praeda Lilybaeum repetit. tuto inde mari pulsis hostium nauibus magni commeatus frumenti Romam subuecti. 8 Principio aestatis eius qua haec sunt gesta P. Sulpicius proconsul et Attalus rex cum Aeginae sicut ante dictum est hibernassent, Lemnum inde classe iuncta—Romanae quinque et uiginti quinqueremes, regiae quinque et triginta—transmiserunt. et Philippus ut, seu terra seu mari obuiam eundum hosti foret, paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit, Larisam diem ad conueniendum exercitui edixit. undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis conuenerunt. sustulerant enim animos Aetoli cum ab Romana societate tum post Attali aduentum finitimosque depopulabantur; nec Acarnanes solum Boeotique et qui Euboeam incolunt in magno metu erant, sed Achaei quoque, quos super Aetolicum bellum Machanidas etiam Lacedaemonius tyrannus haud procul Argiuorum fine positis castris terrebat. hi omnes suis quisque urbibus quae pericula terra marique portenderentur memorantes auxilia regem orabant. ne ex regno quidem ipsius tranquillae nuntiabantur res: et Scerdilaedum Pleuratumque motos esse, et Thracum maxime Maedos, si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniae incursuros. Boeoti quidem et interiores Graeciae populi Thermopylarum saltum, ubi angustae fauces coartant iter, fossa ualloque intercludi ab Aetolis nuntiabant ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent. 9

Vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant. legationes dimittit pollicitus prout tempus ac res sineret omnibus laturum auxilium. in praesentia quae maxime urgebat res, Peparethum praesidium urbi mittit, unde allatum erat Attalum ab Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum depopulatum. Polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum mille peltatis—pelta caetrae haud dissimilis est—Chalcidem mittit; additi quingenti Agrianum ut omnes insulae partes tueri posset. ipse Scotussam est profectus eodemque ab Larisa Macedonum copias traduci iussit. eo nuntiatum est concilium Aetolis Heracleam indictum regemque Attalum ad consultandum de summa belli uenturum. hunc conuentum ut turbaret subito aduentu, magnis itineribus Heracleam duxit. et concilio quidem dimisso [iam] uenit; segetibus tamen, quae iam prope maturitatem erant, maxime in sinu Aenianum euastatis Scotussam copias reducit. ibi exercitu omni relicto, cum cohorte regia Demetriadem sese recepit. inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, in Phocidem atque Euboeam et Peparethum mittit qui loca alta eligerent unde editi ignes apparerent: ipse in Tisaeo—mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi—speculam posuit ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid molirentur hostes, momento temporis acciperet. 10

Romanus imperator et Attalus rex a Peparetho Nicaeam traiecerunt; inde classem in Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quae ab Demetriaco sinu Chalcidem et Euripum petenti ad laeuam prima urbium Euboeae posita est. ita inter Attalum ac Sulpicium conuenit ut Romani a mari, regii a terra oppugnarent. 11 Quadriduo postquam adpulsa classis est, urbem adgressi sunt. id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo praepositus urbi erat, conloquiis absumptum est. duas arces urbs habet, unam imminentem mari; altera urbis media est. cuniculo inde uia ad mare ducit, quam a mari turris quinque tabulatorum egregium propugnaculum claudebat. ibi primo atrocissimum contractum est certamen, et turre instructa omni genere telorum et tormentis machinisque ad oppugnandam eam ex nauibus expositis. cum omnium animos oculosque id certamen auertisset, porta maritimae arcis Plator Romanos accepit momentoque arx occupata est. oppidani pulsi inde in mediam urbem ad alteram tendere arcem; et ibi positi erant qui fores portae obicerent. ita exclusi in medio caeduntur capiunturque. Macedonum praesidium conglobatum sub arcis muro stetit, nec fuga effuse petita nec pertinaciter proelio inito. eos Plator uenia ab Sulpicio impetrata in naues impositos ad Demetrium Phthiotidis exposuit; ipse ad Attalum se recepit. 12

Sulpicius tam facili ad Oreum successu elatus Chalcidem inde protinus uictrici classe petit, ubi haudquaquam ad spem euentus respondit. ex patenti utrimque coactum in angustias mare speciem intuenti primo gemini portus in ora duos uersi praebuerit; sed haud facile alia infestior classi statio est. nam et uenti ab utriusque terrae praealtis montibus subiti ac procellosi deiciunt, et fretum ipsum Euripi non septiens die, sicut fama fert, temporibus statis reciprocat, sed temere in modum uenti nunc huc nunc illuc uerso mari, uelut monte praecipiti deuolutus torrens rapitur. ita nec nocte nec die quies nauibus datur. cum classem tam infesta statio accepit, tum et oppidum, alia parte clausum mari, alia ab terra egregie munitum praesidioque ualido firmatum et praecipue fide praefectorum principumque, quae fluxa et uana apud Oreum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit. id prudenter, ut in temere suscepta re, Romanus fecit quod circumspectis difficultatibus ne frustra tempus tereret celeriter abstitit incepto classemque inde ad Cynum Locridis—emporium id est urbis Opuntiorum mille passuum a mari sitae—traiecit. 13 Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant sed serius Platoris fraude ex specula elati; et impari tum maritimis uiribus haud facilis erat in insulam classi accessus; ita re per cunctationem omissa ad Chalcidis auxilium, ubi signum accepit, impigre est motus. nam et ipsa Chalcis, quamquam eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto, ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat. igitur Philippus ab Demetriade Scotussam, inde de tertia uigilia profectus, deiecto praesidio fusisque Aetolis qui saltum Thermopylarum insidebant cum trepidos hostes Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam milia amplius sexaginta contendit. eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur— concesserat eam regi praedam Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite, expertibus regiis, direptum fuerat. cum Romana classis Oreum sese recepisset, Attalus ignarus aduentus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus, adeoque improuisa res fuit ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit. Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naues petit, et molientibus ab terra naues Philippus superuenit tumultumque etiam ex terra nauticis praebuit. inde Opuntem rediit, deos hominesque accusans quod tantae rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset. Opuntii quoque ab eadem ira increpiti quod, cum trahere obsidionem in aduentum suum potuissent, uiso statim hoste prope in uoluntariam deditionem concessissent. 14

Compositis circa Opuntem rebus Toronen est profectus. et Attalus primo Oreum se recepit; inde, cum fama accidisset Prusian Bithyniae regem in fines regni sui transgressum, omissis Romanis rebus atque Aetolico bello in Asiam traiecit. et Sulpicius Aeginam classem recipit, unde initio ueris profectus erat. haud maiore certamine quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Toronen cepit. incolebant urbem eam profugi ab Thebis Phthioticis; urbe sua capta a Philippo cum in fidem Aetolorum perfugissent, sedem iis Aetoli eam dederant urbis uastae ac desertae priore eiusdem Philippi bello. tum ab Torone, sicut paulo ante dictum est, recepta profectus Tithronion et Drumias, Doridis parua atque ignobilia oppida, cepit. inde Elatiam iussis ibi se opperiri Ptolomaei Rhodiorumque legatis uenit. ubi cum de finiendo Aetolico bello ageretur—adfuerant enim legati nuper Heracleae concilio Romanorum Aetolorumque—nuntius adfertur Machanidam Olympiorum sollemne ludicrum parantes Eleos adgredi statuisse. praeuertendum id ratus legatis cum benigno responso dimissis—se neque causam eius belli fuisse nec moram, si modo aequa et honesta condicione liceat, paci facturum—cum expedito agmine profectus per Boeotiam Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit. et iam cum Heraeam uenisset, audito Machanidam fama aduentus sui territum refugisse Lacedaemonem, Aegium se ad concilium Achaeorum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset accitam, ibi ratus se inuenturum. paucis ante diebus inde ~Oxeas traiecerant Poeni, inde portus Acarnanum petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, ueriti ne in se iretur et intra Rhium—fauces eae sunt Corinthii sinus—opprimerentur. 15 Philippus maerebat quidem et angebatur cum ad omnia ipse raptim isset nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam; in concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec tempore defuisse quin ubi hostium arma concrepuissent eo quanta maxima posset celeritate tenderet: sed uix rationem iniri posse utrum a se audacius an fugacius ab hostibus geratur bellum. sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium ab Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis elapsum. sed non semper felicem esse fugam nec pro difficili id bellum habendum in quo, si modo congressus cum hoste sis, uiceris. quod primum esset, confessionem se hostium habere nequaquam pares esse sibi: breui et uictoriam haud dubiam habiturum, nec meliore euentu eos secum quam spe pugnaturos. 16

Laeti regem socii audierunt. reddidit inde Achaeis Heraeam et Triphuliam, Alipheram autem Megalopolitis quod suorum fuisse finium satis probabant restituit. inde nauibus acceptis ab Achaeis—erant autem tres quadriremes et biremes totidem—Anticyram traiecit. inde quinqueremibus septem et lembis uiginti amplius, quos ut adiungeret Carthaginiensium classi miserat in Corinthium sinum, profectus ad Eruthras Aetolorum, quae prope Eupalium sunt, escensionem fecit. haud fefellit Aetolos; nam hominum quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniae atque Apolloniae fuit in siluas montesque refugit: pecora quae inter festinationem abigi nequierant sunt direpta et in naues compulsa. cum iis ceteraque praeda Nicia praetore Achaeorum Aegium misso cum Corinthum petisset, pedestres inde copias per Boeotiam terra duci iussit: ipse ab Cenchreis praeter terram Atticam super Sunium nauigans inter medias prope hostium classes, Chalcidem peruenit. inde conlaudata fide ac uirtute quod neque timor nec spes flexisset eorum animos, hortatusque in posterum ut eadem constantia permanerent in societate si suam quam Oritanorum atque Opuntiorum fortunam mallent, ab Chalcide Oreum nauigat, principumque iis qui fugere capta urbe quam se Romanis tradere maluerant summa rerum et custodia urbis permissa ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum ad opem ferendam sociis profectus erat, traiecit. Cassandreae deinde centum nauium longarum carinis positis contractaque ad effectum eius operis multitudine fabrorum naualium, quia res in Graecia tranquillas et profectio Attali fecerat et in tempore laborantibus sociis latum ab se auxilium, retro in regnum concessit ut Dardanis bellum inferret. 17 Extremo aestatis eius qua haec in Graecia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus filius legatus ab M. Liuio consule Romam ad senatum nuntiasset consulem satis praesidii Galliae prouinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, patres non M. Liuium tantum redire ad urbem sed collegam quoque eius C. Claudium iusserunt. id modo in decreto interfuit quod M. Liui exercitum reduci, Neronis legiones Hannibali oppositas manere in prouincia iusserunt. inter consules ita per litteras conuenit ut, quemadmodum uno animo rem publicam gessissent, ita quamquam ex diuersis regionibus conuenirent uno tempore ad urbem accederent; Praeneste qui prior uenisset, collegam ibi opperiri iussus. forte ita euenit ut eodem die ambo Praeneste uenirent. inde praemisso edicto ut triduo post frequens senatus ad aedem Bellonae adesset, omni multitudine obuiam effusa ad urbem accessere. non salutabant modo uniuersi circumfusi, sed contingere pro se quisque uictrices dextras consulum cupientes, alii gratulabantur, alii gratias agebant quod eorum opera incolumis res publica esset. in senatu cum more omnium imperatorum expositis rebus ab se gestis postulassent ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et dis immortalibus haberetur honos et ipsis triumphantibus urbem inire liceret, se uero ea quae postularent decernere patres merito deorum primum, dein secundum deos consulum responderunt; et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne cum bellum communi animo gessissent triumphum separarent, ita conuenit, quoniam et in prouincia M. Liui res gesta esset et eo die quo pugnatum foret eius forte auspicium fuisset et exercitus Liuianus deductus Romam uenisset, Neronis deduci de prouincia non potuisset, ut M. Liuium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inueheretur. 18

Ita consociatus triumphus cum utrique, tum magis ei qui quantum merito anteibat tantum honore collegae cesserat, gloriam auxit. illum equitem aiebant sex dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiae, et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis conlatis pugnasse quo eum castra aduersus sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset. ita unum consulem pro utraque parte Italiae aduersus ~duos duces~ duos imperatores hinc consilium suum hinc corpus opposuisse. nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem; Hasdrubalem uero qua alia re quam aduentu eius obrutum atque exstinctum esse? itaque iret alter consul sublimis curru multiiugis si uellet equis: uno equo per urbem uerum triumphum uehi, Neronemque etiamsi pedes incedat uel parta eo bello uel spreta eo triumpho gloria memorabilem fore. hi sermones spectantium Neronem usque in Capitolium prosecuti sunt. pecuniae in aerarium tulerunt sestertium triciens, octoginta milia aeris. militibus M. Liuius quinquagenos senos asses diuisit; tantundem C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus cum ad exercitum redisset. notatum est eo die plura carmina militaribus iocis in C. Claudium quam in consulem suum iactata; equites L. Ueturium et Q. Caecilium legatos magnis tulisse laudibus hortatosque esse plebem ut eos consules in proximum annum crearent; adiecisse equitum praerogatiuae auctoritatem consules postero die in contione quam forti fidelique duorum praecipue legatorum opera usi essent commemorantes. 19 Cum comitiorum tempus appeteret et per dictatorem comitia haberi placuisset, C. Claudius consul M. Liuium collegam dictatorem dixit, Liuius Q. Caecilium magistrum equitum. a M. Liuio dictatore creati consules L. Ueturius Q. Caecilius, is ipse qui tum erat magister equitum. inde praetorum comitia habita; creati C. Seruilius M. Caecilius Metellus Ti. Claudius Asellus Q. Mamilius Turrinus, qui tum aedilis plebis erat. comitiis perfectis dictator, magistratu abdicato dimissoque exercitu, in Etruriam prouinciam ex senatus consulto est profectus ad quaestiones habendas qui Etruscorum Umbrorumue populi defectionis ab Romanis ad Hasdrubalem sub aduentum eius consilia agitassent quique eum auxiliis aut commeatu aut ope aliqua iuuissent. haec eo anno domi militiaeque gesta. 20

Ludi Romani ter toti instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Seruilio Caepione Ser. Cornelio Lentulo; item ludi plebeii semel toti instaurati ab aedilibus plebis M. Pomponio Mathone et Q. Mamilio Turrino. 21

Tertio decimo anno Punici belli L. Ueturio Philone et Q. Caecilio Metello consulibus, Bruttii ambobus ut cum Hannibale bellum gererent prouincia decreta. praetores exinde sortiti sunt M. Caecilius Metellus urbanam, Q. Mamilius peregrinam, C. Seruilius Siciliam, Ti. Claudius Sardiniam. exercitus ita diuisi: consulum alteri quem C. Claudius prioris anni consul, alteri quem Q. Claudius propraetor—eae binae legiones erant—habuisset exercitum: in Etruria duas uolonum legiones a C. Terentio propraetore M. Liuius proconsul, cui prorogatum in annum imperium erat, acciperet, et Q. Mamilius ut collegae iurisdictione tradita Galliam cum exercitu cui L. Porcius praetor praefuerat obtineret decretum est, iussusque populari agros Gallorum qui ad Poenos sub aduentum Hasdrubalis defecissent. C. Seruilio cum Cannensibus duabus legionibus, sicut C. Mamilius tenuerat, Sicilia tuenda data. ex Sardinia uetus exercitus, cui A. Hostilius praefuerat, deportatus; nouam legionem quam Ti. Claudius traiceret secum consules conscripserunt. Q. Claudio ut Tarentum, C. Hostilio Tubulo ut Capuam prouinciam haberet prorogatum in annum imperium est. M. Ualerius proconsul, qui tuendae circa Siciliam maritimae orae praefuerat, triginta nauibus C. Seruilio praetori traditis cum cetera omni classe redire ad urbem iussus. 22 In ciuitate tanto discrimine belli sollicita cum omnium secundorum aduersorumque causas in deos uerterent, multa prodigia nuntiabantur: Tarracinae Iouis aedem, Satrici Matris Matutae de caelo tactam; Satricanos haud minus terrebant in aedem Iouis foribus ipsis duo perlapsi angues; ab Antio nuntiatum est cruentas spicas metentibus uisas esse; Caere porcus biceps et agnus mas idem feminaque natus erat; et Albae duo soles uisos ferebant et nocte Fregellis lucem obortam; et bos in agro Romano locutus et ara Neptuni multo manasse sudore in circo Flaminio dicebatur; et aedes Cereris Salutis Quirini de caelo tactae. prodigia consules hostiis maioribus procurare iussi et supplicationem unum diem habere—ea ex senatus consulto facta—: plus omnibus aut nuntiatis peregre aut uisis domi prodigiis terruit animos hominum ignis in aede Uestae exstinctus, caesaque flagro est Uestalis cuius custodia eius noctis fuerat iussu P. Licini pontificis. id quamquam nihil portendentibus dis ceterum neglegentia humana acciderat, tamen et hostiis maioribus procurari et supplicationem ad Uestae haberi placuit. 23

Priusquam proficiscerentur consules ad bellum moniti a senatu sunt ut in agros reducendae plebis curam haberent: deum benignitate summotum bellum ab urbe Romana et Latio esse et posse sine metu in agris habitari; minime conuenire Siciliae quam Italiae colendae maiorem curam esse. sed res haudquaquam erat populo facilis et liberis cultoribus bello absumptis et inopia seruitiorum et pecore direpto uillisque dirutis aut incensis; magna tamen pars auctoritate consulum compulsa in agros remigrauit. mouerant autem huiusce rei mentionem Placentinorum et Cremonensium legati querentes agrum suum ab accolis Gallis incursari ac uastari, magnamque partem colonorum suorum dilapsam esse, et iam infrequentes se urbes, agrum uastum ac desertum habere. Mamilio praetori mandatum ut colonias ab hoste tueretur: consules ex senatus consulto edixerunt ut qui ciues Cremonenses atque Placentini essent ante certam diem in colonias reuerterentur. 24

Principio deinde ueris et ipsi ad bellum profecti sunt. Q. Caecilius consul exercitum ab C. Nerone, L. Ueturius a Q. Claudio propraetore accepit, nouisque militibus quos ipse conscripserat suppleuit. in Consentinum agrum consules exercitum duxerunt, passimque depopulati, cum agmen iam graue praeda esset, in saltu angusto a Bruttiis iaculatoribusque Numidis turbati sunt ita ut non praeda tantum sed armati quoque in periculo fuerint. maior tamen tumultus quam pugna fuit, et praemissa praeda incolumes legiones in loca culta euasere. inde in Lucanos profecti; ea sine certamine tota gens in dicionem populi Romani rediit. 25 Cum Hannibale nihil eo anno rei gestum est. nam neque ipse se obtulit in tam recenti uolnere publico priuatoque neque lacessierunt quietum Romani; tantam inesse uim etsi omnia alia circa eum ruerent in uno illo duce censebant. ac nescio an mirabilior aduersis quam secundis rebus fuerit, quippe qui cum in hostium terra per annos tredecim, tam procul ab domo, uaria fortuna bellum gereret, exercitu non suo ciuili sed mixto ex conluuione omnium gentium, quibus non lex, non mos, non lingua communis, alius habitus, alia uestis, alia arma, alii ritus, alia sacra, alii prope di essent, ita quodam uno uinculo copulauerit eos ut nulla nec inter ipsos nec aduersus ducem seditio exstiterit, cum et pecunia saepe in stipendium et commeatus in hostium agro deesset, quorum inopia priore Punico bello multa infanda inter duces militesque commissa fuerant. post Hasdrubalis uero exercitum cum duce in quibus spes omnis reposita uictoriae fuerat deletum cedendoque in angulum Bruttium cetera Italia concessum, cui non uideatur mirabile nullum motum in castris factum? nam ad cetera id quoque accesserat ut ne alendi quidem exercitus nisi ex Bruttio agro spes esset, qui ut omnis coleretur exiguus tamen tanto alendo exercitui erat; tum magnam partem iuuentutis abstractam a cultu agrorum bellum occupauerat et mos uitio etiam insitus genti per latrocinia militiam exercendi; nec ab domo quicquam mittebatur, de Hispania retinenda sollicitis tamquam omnia prospera in Italia essent. 26

In Hispania res quadam ex parte eandem fortunam, quadam longe disparem habebant; eandem quod proelio uicti Carthaginienses duce amisso in ultimam Hispaniae oram usque ad Oceanum compulsi erant, disparem autem quod Hispania non quam Italia modo sed quam ulla pars terrarum bello reparando aptior erat locorum hominumque ingeniis. itaque ergo prima Romanis inita prouinciarum, quae quidem continentis sint, postrema omnium nostra demum aetate ductu auspicioque Augusti Caesaris perdomita est. ibi tum Hasdrubal Gisgonis, maximus clarissimusque eo bello secundum Barcinos dux, regressus ab Gadibus rebellandi spe, adiuuante Magone Hamilcaris filio dilectibus per ulteriorem Hispaniam habitis ad quinquaginta milia peditum, quattuor milia et quingentos equites armauit. de equestribus copiis ferme inter auctores conuenit: peditum septuaginta milia quidam adducta ad Silpiam urbem scribunt. ibi super campos patentes duo duces Poeni ea mente ne detractarent certamen consederunt. 27 Scipio cum ad eum fama tanti comparati exercitus per 28

Prosa