Zum Hauptinhalt

Odes IV von Horaz

13 Abschnitte, 474 Zeilen, 2177 Wörter

I

Intermissa, Venus, diu 1 rursus bella moves? Parce precor, precor. 2 Non sum qualis eram bonae 3 sub regno Cinarae. Desine, dulcium 4 mater saeva Cupidinum, 5 circa lustra decem flectere mollibus 6 iam durum imperiis: abi, 7 quo blandae iuvenum te revocant preces. 8 Tempestiuius in domum 9 Pauli purpureis ales oloribus 10 comissabere Maximi, 11 si torrere iecur quaeris idoneum; 12 namque et nobilis et decens 13 et pro sollicitis non tacitus reis 14 et centum puer artium 15 late signa feret militiae tuae, 16 et, quandoque potentior 17 largi muneribus riserit aemuli, 18 Albanos prope te lacus 19 ponet marmoream sub trabe citrea. 20 Illic plurima naribus 21 duces tura, lyraque et Berecyntia 22 delectabere tibia 23 mixtis carminibus non sine fistula; 24 illic bis pueri die 25 numen cum teneris virginibus tuum 26 laudantes pede candido 27 in morem Salium ter quatient humum. 28 Me nec femina nec puer 29 iam nec spes animi credula mutui 30 nec certare iuvat mero 31 nec vincire novis tempora floribus. 32 Sed cur heu, Ligurine, cur 33 manat rara meas lacrima per genas? 34 Cur facunda parvm decoro 35 inter verba cadit lingua silentio? 36 Nocturnis ego somniis 37 iam captum teneo, iam volucrem sequor 38 te per gramina Martii 39 campi, te per aquas, dure, volubilis. 40

Dichtung

II

Pindarum quisquis studet aemulari, 1 Iulle, ceratis ope Daedalea 2 nititur pinnis, vitreo daturus 3 nomina ponto. 4

Monte decurrens velut amnis, imbres 5 quem super notas aluere ripas, 6 fervet inmensusque ruit profundo 7 Pindarus ore, 8

laurea donandus Apollinari, 9 seu per audacis nova dithyrambos 10 verba devoluit numerisque fertur 11 lege solutis, 12

seu deos regesque canit, deorum 13 sanguinem, per quos cecidere iusta 14 morte Centauri, cecidit tremendae 15 flamma Chimaerae, 16

sive quos Elea domum reducit 17 palma caelestis pugilemve equomve 18 dicit et centum potiore signis 19 munere donat, 20

flebili sponsae iuvenemue raptum 21 plorat et viris animumque moresque 22 aureos educit in astra nigroque 23 invidet Orco. 24

Multa Dircaeum levat aura cycnum, 25 tendit, Antoni, quotiens in altos 26 nubium tractus; ego apis Matinae 27 more modoque 28

grata carpentis thyma per laborem 29 plurimum circa nemus uvidique 30 Tiburis ripas operosa parvus 31 carmina fingo. 32

Concines maiore poeta plectro 33 Caesarem, quandoque trahet ferocis 34 per sacrum clivum merita decorus 35 fronde Sygambros; 36

quo nihil maius meliusve terris 37 fata donavere bonique divi 38 nec dabunt, quamvis redeant in aurum 39 tempora priscum. 40

Concines laetosque dies et urbis 41 publicum ludum super impetrato 42 fortis Augusti reditu forumque 43 litibus orbum. 44

Tum meae, si quid loquar audiendum, 45 vocis accedet bona pars, et: 'O sol 46 pulcher, o laudande!' canam recepto 47 Caesare felix; 48

teque, dum procedis, io Triumphe! 49 non semel dicemus, io Triumphe! 50 civitas omnis, dabimusque divis 51 tura benignis. 52

Te decem tauri totidemque vaccae, 53 me tener soluet vitulus, relicta 54 matre qui largis iuvenescit herbis 55 in mea vota, 56

fronte curuatos imitatus ignis 57 tertius lunae referentis ortum, 58 qua notam duxit niveus videri, 59 cetera fuluus. 60

Dichtung

III

Quem tu, Melpomene, semel 1 nascentem placido lumine videris, 2 illum non labor Isthmius 3 clarabit pugilem, non equus impiger 4 curru ducet Achaico 5 victorem, neque res bellica Deliis 6 ornatum foliis ducem, 7 quod regum tumidas contuderit minas, 8 ostendet Capitolio; 9 sed quae Tibur aquae fertile praefluunt 10 et spissae nemorum comae 11 fingent Aeolio carmine nobilem. 12 Romae principis urbium 13 dignatur suboles inter amabilis 14 vatum ponere me choros, 15 et iam dente minus mordeor invido. 16 O testudinis aureae 17 dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, 18 o mutis quoque piscibus 19 donatura cycni, si libeat, sonum, 20 totum muneris hoc tui est, 21 quod monstror digito praetereuntium 22 Romanae fidicen lyrae; 23 quod spiro et placeo, si placeo, tuum est. 24

Dichtung

IV

Qualem ministrum fulminis alitem, 1 cui rex deorum regnum in avis vagas 2 permisit expertus fidelem 3 Iuppiter in Ganymede flavo, 4

olim iuventas et patrius vigor 5 nido laborum protulit inscium 6 vernique iam nimbis remotis 7 insolitos docuere nisus 8

venti paventem, mox in ovilia 9 demisit hostem vividus impetus, 10 nunc in reluctantis dracones 11 egit amor dapis atque pugnae; 12

qualemue laetis caprea pascuis 13 intenta fulvae matris ab ubere 14 iam lacte depulsum leonem 15 dente novo peritura vidit: 16

videre Raeti bella sub Alpibus 17 Drusum gerentem; Vindelici - quibus 18 mos unde deductus per omne 19 tempus Amazonia securi 20

dextras obarmet, quaerere distuli, 21 nec scire fas est omnia - sed diu 22 lateque victrices catervae 23 consiliis iuvenis revictae 24

sensere, quid mens rite, quid indoles 25 nutrita faustis sub penetralibus 26 posset, quid Augusti paternus 27 in pueros animus Nerones. 28

Fortes creantur fortibus et bonis; 29 est in iuvencis, est in equis patrum 30 virtus neque inbellem feroces 31 progenerant aquilae columbam; 32

doctrina sed vim promovet insitam 33 rectique cultus pectora roborant; 34 utcumque defecere mores, 35 indecorant bene nata culpae. 36

Quid debeas, o Roma, Neronibus, 37 testis Metaurum flumen et Hasdrubal 38 devictus et pulcher fugatis 39 ille dies Latio tenebris, 40

qui primus alma risit adorea, 41 dirus per urbes Afer ut Italas 42 ceu flamma per taedas vel Eurus 43 per Siculas equitavit undas. 44

Post hoc secundis usque laboribus 45 Romana pubes crevit et impio 46 vastata Poenorum tumultu 47 fana deos habuere rectos; 48

dixitque tandem perfidus Hannibal: 49 'Cerui, luporum praeda rapacium, 50 sectamur ultro, quos opimus 51 fallere et effugere est triumphus. 52

Gens, quae cremato fortis ab Ilio 53 iactata Tuscis aequoribus sacra 54 natosque maturosque patres 55 pertulit Ausonias ad urbes, 56

duris ut ilex tonsa bipennibus 57 nigrae feraci frondis in Algido, 58 per damna, per caedes ab ipso 59 ducit opes animumque ferro. 60

Non hydra secto corpore firmior 61 vinci dolentem crevit in Herculem, 62 monstrumue submisere Colchi 63 maius Echioniaeve Thebae. 64

Merses profundo, pulchrior evenit; 65 luctere, multa proruet integrum 66 cum laude victorem geretque 67 proelia coniugibus loquenda. 68

Carthagini iam non ego nuntios 69 mittam superbos; occidit, occidit 70 spes omnis et fortuna nostri 71 nominis Hasdrubale interempto. 72

Nil Claudiae non perficient manus, 73 quas et benigno numine Iuppiter 74 defendit et curae sagaces 75 expediunt per acuta belli'. 76

Dichtung

V

Divis orte bonis, optume Romulae 1 custos gentis, abes iam nimium diu; 2 maturum reditum pollicitus patrum 3 sancto consilio redi. 4

Lucem redde tuae, dux bone, patriae; 5 instar veris enim voltus ubi tuus 6 adfulsit populo, gratior it dies 7 et soles melius nitent. 8

Ut mater iuvenem, quem Notus invido 9 flatu Carpathii trans maris aequora 10 cunctantem spatio longius annuo 11 dulci distinet a domo, 12

votis ominibusque et precibus vocat, 13 curvo nec faciem litore dimovet, 14 sic desideriis icta fedelibus 15 quaerit patria Caesarem. 16

Tutus bos etenim rura perambulat, 17 nutrit rura Ceres almaque Faustitas, 18 pacatum volitant per mare navitae, 19 culpari metuit fides, 20

nullis polluitur casta domus stupris, 21 mos et lex maculosum edomuit nefas, 22 laudantur simili prole puerperae, 23 culpam poena premit comes. 24

Quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen, 25 quis Germania quos horrida parturit 26 fetus incolumi Caesare? Quis ferae 27 bellum curet Hiberiae? 28

Condit quisque diem collibus in suis 29 et vitem viduas ducit ad arbores; 30 hinc ad vina redit laetus et alteris 31 te mensis adhibet deum; 32

te multa prece, te prosequitur mero 33 defuso pateris et Laribus tuum 34 miscet numen, uti Graecia Castoris 35 et magni memor Herculis. 36

'Longas o utinam, dux bone, ferias 37 praestes Hesperiae!' dicimus integro 38 sicco mane die, dicimus uvidi, 39 cum sol Oceano subest. 40

Dichtung

VI

Dive, quem proles Niobea magnae 1 vindicem linguae Tityosque raptor 2 sensit et Troiae prope victor altae 3 Pthius Achilles, 4

ceteris maior, tibi miles impar, 5 filius quamvis Thetidis marinae 6 Dardanas turris quateret tremenda 7 cuspide pugnax. 8

Ille mordaci velut icta ferro 9 pinus aut inpulsa cupressus Euro 10 procidit late posuitque collum in 11 pulvere Teucro; 12

ille non inclusus equo Minervae 13 sacra mentito male feriatos 14 troas et laetam Priami choreis 15 falletet aulam; 16

sed palam captis gravis, heu nefas, heu! 17 nescios fari pueros Achiuis 18 ureret flammis, etiam latentem 19 matris in alvo, 20

ni tuis flexus Venerisque gratae 21 vocibus divom pater adnuisset 22 rebus Aeneae potiore ductos 23 alite muros. 24

Doctor argutae fidicen Thaliae, 25 Phoebe, qui Xantho lavis amne crinis, 26 Dauniae defende decus Camenae, 27 levis Agyieu. 28

Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem 29 carminis nomenque dedit poetae. 30 Virginum primae puerique claris 31 patribus orti, 32

Deliae tutela deae, fugacis 33 lyncas et ceruos cohibentis arcu, 34 Lesbium servate pedem meique 35 pollicis ictum, 36

rite Latonae puerum canentes, 37 rite crescentem face Noctilucam, 38 prosperam frugum celeremque pronos 39 voluere mensis. 40

Nupta iam dices: 'Ego dis amicum, 41 saeculo festas referente luces, 42 reddidi carmen docilis modorum 43 vatis Horati.' 44

Dichtung

VII

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis 1 arboribusque comae; 2 mutat terra vices et decrescentia ripas 3 flumina praetereunt; 4 Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5 ducere nuda chorus. 6 Inmortalia ne speres, monet annus et almum 7 quae rapit hora diem. 8 Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas, 9 interitura simul 10 pomifer autumnus fruges effuderit, et mox 11 bruma recurrit iners. 12 Damna tamen celeres reparant caelestia lunae: 13 nos ubi decidimus 14 quo pater Aeneas, quo dives Tullus et Ancus, 15 puluis et umbra sumus. 16 Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae 17 tempora di superi? 18 Cuncta manus avidas fugient heredis, amico 19 quae dederis animo. 20 Cum semel occideris et de te splendida Minos 21 fecerit arbitria, 22 non, Torquate, genus, non te facundia, non te 23 restituet pietas; 24 infernis neque enim tenebris Diana pudicum 25 liberat Hippolytum, 26 nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro 27 vincula Pirithoo. 28

Dichtung

VIII

Donarem pateras grataque commodus, 1 Censorine, meis aera sodalibus, 2 donarem tripodas, praemia fortium 3 Graiorum neque tu pessuma munerum 4 ferres, divite me scilicet artium 5 quas aut Parrhasius protulit aut Scopas, 6 hic saxo, liquidis ille coloribus 7 sollers nunc hominem ponere, nunc deum. 8 Sed non haec mihi vis, non tibi talium 9 res est aut animus deliciarum egens. 10 Gaudes carminibus; carmina possumus 11 donare et pretium dicere muneri. 12 Non incisa notis marmora publicis, 13 per quae spiritus et vita redit bonis 14 post mortem ducibus, non celeres fugae 15 reiectaeque retrorsum Hannibalis minae, 16 non incendia Carthaginis impiae 17 eius, qui domita nomen ab Africa 18 lucratus rediit, clarius indicant 19 laudes quam Calabrae Pierides, neque, 20 si chartae sileant quod bene feceris, 21 mercedem tuleris. Quid foret Iliae 22 Mauortisque puer, si taciturnitas 23 obstaret meritis invida Romuli? 24 Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum 25 virtus et favor et lingua potentium 26 vatum divitibus consecrat insulis. 27 Dignum laude virum Musa vetat mori, 28 caelo Musa beat. Sic Iovis interest 29 optatis epulis impiger Hercules, 30 clarum Tyndaridae sidus ab infimis 31 quassas eripiunt aequoribus rates, 32 ornatus viridi tempora pampino 33 Liber vota bonos ducit ad exitus. 34

Dichtung

IX

Ne forte credas interitura quae 1 longe sonantem natus ad Aufidum 2 non ante volgatas per artis 3 verba loquor socianda chordis: 4

non, si priores Maeonius tenet 5 sedes Homerus, Pindaricae latent 6 Ceaeque et Alcaei minaces 7 Stesichoriue graves Camenae; 8

nec siquid olim lusit Anacreon, 9 delevit aetas; spirat adhuc amor 10 vivuntque commissi calores 11 Aeoliae fidibus puellae. 12

Non sola comptos arsit adulteri. 13 crines et aurum uestibus inlitum 14 mirata regalisque cultus 15 et comites Helene Lacaena 16

primusve Teucer tela Cydonio 17 direxit arcu; non semel Ilios 18 vexata; non pugnavit ingens 19 Idomeneus Sthenelusue solus 20

dicenda Musis proelia; non ferox 21 Hector vel acer Deiphobus gravis 22 excepit ictus pro pudicis 23 coniugibus puerisque primus. 24

Vixere fortes ante Agamemnona 25 multi; sed omnes inlacrimabiles 26 urgentur ignotique longa 27 nocte, carent quia vate sacro. 28

Paulum sepultae distat inertiae 29 celata virtus. Non ego te meis 30 chartis inornatum silebo 31 totve tuos patiar labores 32

impune, Lolli, carpere lividas 33 obliviones. Est animus tibi 34 rerumque prudens et secundis 35 temporibus dubiisque rectus, 36

vindex avarae fraudis et abstinens 37 ducentis ad se cuncta pecuniae, 38 consulque non unius anni, 39 sed quotiens bonus atque fidus 40

iudex honestum praetulit utili, 41 reiecit alto dona nocentium 42 voltu, per obstantis catervas 43 explicuit sua victor arma. 44

Non possidentem multa vocaveris 45 recte beatum; rectius occupat 46 nomen beati, qui deorum 47 muneribus sapienter uti 48

duramque callet pauperiem pati 49 peiusque leto flagitium timet, 50 non ille pro caris amicis 51 aut patria timidus perire. 52

Dichtung

X

O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens, 1 insperata tuae cum veniet pluma superbiae 2 et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae, 3 nunc et qui color est puniceae flore prior rosae 4 mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam, 5 dices, heu, quotiens te speculo videris alterum: 6 'Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit, 7 vel cur his animis incolumes non redeunt genae?' 8

Dichtung

XI

Est mihi nonum superantis annum 1 plenus Albani cadus, est in horto, 2 Phylli, nectendis apium coronis, 3 est hederae vis 4

multa, qua crinis religata fulges, 5 ridet argento domus, ara castis 6 vincta verbenis avet immolato 7 spargier agno; 8

cuncta festinat manus, huc et illuc 9 cursitant mixtae pueris puellae, 10 sordidum flammae trepidant rotantes 11 vertice fumum. 12

Ut tamen noris quibus advoceris 13 gaudiis, Idus tibi sunt agendae, 14 qui dies mensem Veneris marinae 15 findit Aprilem, 16

iure sollemnis mihi sanctiorque 17 paene natali proprio, quod ex hac 18 luce Maecenas meus affluentis 19 ordinat annos. 20

Telephum, quem tu petis, occupavit 21 non tuae sortis iuvenem puella 22 dives et lasciva tenetque grata 23 compede vinctum. 24

Terret ambustus Phaethon avaras 25 spes et exemplum grave praebet ales 26 Pegasus terrenum equitem gravatus 27 Bellerophontem, 28

semper ut te digna sequare et ultra 29 quam licet sperare nefas putando 30 disparem vites. Age iam, meorum 31 finis amorum 32

(non enim posthac alia calebo 33 femina), condisce modos, amanda 34 voce quos reddas; minuentur atrae 35 carmine curae. 36

Dichtung

XII

Iam veris comites, quae mare temperant, 1 impellunt animae lintea Thraciae, 2 iam nec prata rigent, nec fluvii strepunt 3 hiberna nive turgidi. 4

Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, 5 infelix avis et Cecropiae domus 6 aeternum obprobrium, quod male barbaras 7 regum est ulta libidines. 8

Dicunt in tenero gramine pinguium 9 custodes ovium carmina fistula 10 delectantque deum, cui pecus et nigri 11 colles Arcadiae placent. 12

Adduxere sitim tempora, Vergili; 13 sed pressum Calibus ducere Liberum 14 si gestis, iuvenum nobilium cliens, 15 nardo vina merebere. 16

Nardi parvus onyx eliciet cadum, 17 qui nunc Sulpiciis accubat horreis, 18 spes donare novas largus amaraque 19 curarum eluere efficax. 20

Ad quae si properas gaudia, cum tua 21 velox merce veni; non ego te meis 22 inmunem meditor tinguere poculis, 23 plena dives ut in domo. 24

Verum pone moras et studium lucri, 25 nigrorumque memor, dum licet, ignium 26 misce stultitiam consiliis brevem: 27 dulce est desipere in loco. 28

Dichtung

XIII

Audivere, Lyce, di mea vota, di 1 audivere, Lyce: fis anus, et tamen 2 vis formosa videri 3 ludisque et bibis impudens 4

Dichtung