Zum Hauptinhalt

Odes III von Horaz

11 Abschnitte, 452 Zeilen, 2029 Wörter

I

Odi profanum volgus et arceo. 1 Favete linguis: carmina non prius 2 audita Musarum sacerdos 3 virginibus puerisque canto. 4

Regum timendorum in proprios greges, 5 reges in ipsos imperium est Iovis, 6 clari Giganteo triumpho, 7 cuncta supercilio moventis. 8

Est ut viro vir latius ordinet 9 arbusta sulcis, hic generosior 10 descendat in campum petitor, 11 moribus hic meliorque fama 12

contendat, illi turba clientium 13 sit maior: aequa lege Necessitas 14 sortitur insignis et imos, 15 omne capax movet urna nomen. 16

Destrictus ensis cui super impia 17 cervice pendet, non Siculae dapes 18 dulcem elaboratum saporem, 19 non avium citharaequecantus 20

Somnum reducent: somnus agrestium 21 lenis virorum non humilis domos 22 fastidit umbrosamque ripam, 23 non Zephyris agitata tempe. 24

Desiderantem quod satis est neque 25 tumultuosum sollicitat mare, 26 nec saevus Arcturi cadentis 27 impetus aut orientis Haedi, 28

non verberatae grandine vineae 29 fundusque mendax, arbore nunc aquas 30 culpante, nunc torrentia agros 31 sidera, nunc hiemes iniquas. 32

Contracta pisces aequora sentiunt 33 iactis in altum molibus: huc frequens 34 caementa demittit redemptor 35 cum famulis dominusque terrae 36

fastidiosus: sed Timor et Minae 37 scandunt eodem quo dominus, neque 38 decedit aerata triremi et 39 post equitem sedet atra Cura. 40

Quod si dolentem nec Phrygius lapis 41 nec purpurarum sidere clarior 42 delenit usus nec Falerna 43 uitis Achaemeniumque costum, 44

cur invidendis postibus et novo 45 sublime ritu moliar atrium? 46 Cur valle permutem Sabina 47 divitias operosiores? 48

Dichtung

II

Angustam amice pauperiem pati 1 robustus acri militia puer 2 condiscat et Parthos ferocis 3 vexet eques metuendus hasta 4

vitamque sub divo et trepidis agat 5 in rebus. Illum ex moenibus hosticis 6 matrona bellantis tyranni 7 prospiciens et adulta virgo 8

suspiret, eheu, ne rudis agminum 9 sponsus lacessat regius asperum 10 tactu leonem, quem cruenta 11 per medias rapit ira caedes. 12

Dulce et decorum est pro patria mori: 13 mors et fugacem persequitur virum 14 nec parcit inbellis iuventae 15 poplitibus timidove tergo. 16

Virtus, repulsae nescia sordidae, 17 intaminatis fulget honoribus 18 nec sumit aut ponit securis 19 arbitrio popularis aurae. 20

Virtus, recludens inmeritis mori 21 caelum, negata temptat iter via 22 coetusque volgaris et udam 23 spernit humum fugiente pinna. 24

Est et fideli tuta silentio 25 merces: vetabo, qui Cereris sacrum 26 volgarit arcanae, sub isdem 27 sit trabibus fragilemque mecum 28

solvat phaselon; saepe Diespiter 29 neglectus incesto addidit integrum, 30 raro antecedentem scelestum 31 deservit pede Poena claudo. 32

Dichtung

III

Iustum et tenacem propositi virum 1 non civium ardor prava iubentium, 2 non voltus instantis tyranni 3 mente quatit solida neque Auster, 4

dux inquieti turbidus Hadriae, 5 nec fulminantis magna manus Iovis: 6 si fractus inlabatur orbis, 7 inpavidum ferient ruinae. 8

Hac arte Pollux et vagus Hercules 9 enisus arces attigit igneas, 10 quos inter Augustus recumbens 11 purpureo bibet ore nectar; 12

hac te merentem, Bacche pater, tuae 13 vexere tigres indocili iugum 14 collo trahentes; hac Quirinus 15 Martis equis Acheronta fugit, 16

gratum elocuta consiliantibus 17 Ionone divis: 'Ilion, Ilion 18 fatalis incestusque iudex 19 et mulier peregrina vertit 20

in pulverem, ex quo destituit deos 21 mercede pacta Laomedon, mihi 22 castaeque damnatum Mineruae 23 cum populo et duce fraudulento. 24

Iam nec Lacaenae splendet adulterae 25 famosus hospes nec Priami domus 26 periura pugnaces Achivos 27 Hectoreis opibus refringit 28

nostrisque ductum seditionibus 29 bellum resedit. Protinus et gravis 30 irae et invisum nepotem, 31 Troica quem peperit sacerdos, 32

Marti redonabo; illum ego lucidas 33 inire sedes, discere nectaris 34 sucos et adscribi quietis 35 ordinibus patiar deorum. 36

Dum longus inter saeviat Ilion 37 Romamque pontus, qualibet exules 38 in parte regnato beati; 39 dum Priami Paridisque busto 40

insultet armentum et catulos ferae 41 celae inultae, stet Capitolium 42 fulgens triumphatisque possit 43 Roma ferox dare iura Medis. 44

Horrenda late nomen in ultimas 45 extendat oras, qua medius liquor 46 secernit Europen ab Afro, 47 qua tumidus rigat arva Nilus; 48

aurum inrepertum et sic melius situm, 49 cum terra celat, spernere fortior 50 quam cogere humanos in usus 51 omne sacrum rapiente dextra, 52

quicumque mundo terminus obstitit, 53 hunc tanget armis, visere gestiens, 54 qua parte debacchentur ignes, 55 qua nebulae pluviique rores. 56

Sed bellicosis fata Quiritibus 57 hac lege dico, ne nimium pii 58 rebusque fidentes avitae 59 tecta velint reparare Troiae. 60

Troiae renascens alite lugubri 61 fortuna tristi clade iterabitur, 62 ducente victrices catervas 63 coniuge me Iovis et sorore. 64

Ter si resurgat murus aeneus 65 auctore Phoebo, ter pereat meis 66 excisus Argivis, ter uxor 67 capta virum puerosque ploret.' 68

Non hoc iocosae conveniet lyrae; 69 quo, Musa, tendis? Desine pervicax 70 referre sermones deorum et 71 magna modis tenuare parvis. 72

Dichtung

IV

Descende caelo et dic age tibia 1 regina longum Calliope melos, 2 seu voce nunc mavis acuta 3 seu fidibus citharave Phoebi. 4

Auditis? An me ludit amabilis 5 insania? Audire et videor pios 6 errare per lucos, amoenae 7 quos et aquae subeunt et aurae. 8

Me fabulosae Volture in Apulo 9 nutricis extra limina Pulliae 10 ludo fatigatumque somno 11 fronde nova puerum palumbes 12

texere, mirum quod foret omnibus 13 quicumque celsae nidum Aceruntiae 14 saltusque Bantinos et aruum 15 pingue tenent humilis Forenti, 16

ut tuto ab atris corpore viperis 17 dormirem et ursis, ut premerer sacra 18 lauroque conlataque myrto, 19 non sine dis animosus infans. 20

Vester, Camenae, vester in arduos 21 tollor Sabinos, seu mihi frigidum 22 Praeneste seu Tibur supinum 23 seu liquidae placuere Baiae; 24

vestris amicum fontibus et choris 25 non me Philippis versa acies retro, 26 devota non extinxit arbor 27 nec Sicula Palinurus unda. 28

Utcumque mecum vos eritis, libens 29 insanientem navita Bosphorum 30 temptabo et urentis harenas 31 litoris Assyrii viator, 32

Visam Britannos hospitibus feros 33 et laetum equino sanguine Concanum, 34 visam pharetratos Gelonos 35 et Scythicum inviolatus amnem. 36

Vos Caesarem altum, militia simul 37 fessas cohortes abdidit oppidis, 38 finire quaerentem labores 39 Pierio recreatis antro; 40

vos lene consilium et datis et dato 41 gaudetis, almae. Scimus ut impios 42 Titanas inmanemque turbam 43 fulmine sustulerit caduco, 44

qui terram inertem, qui mare temperat 45 ventosum et urbes regnaque tristia 46 divosque mortalisque turmas 47 imperio regit unus aequo. 48

Magnum illa terrorem intulerat Iovi 49 fidens iuventus horrida bracchiis 50 fratresque tendentes opaco 51 Pelion imposuisse Olympo. 52

Sed quid Typhoeus et validus Mimas 53 aut quid minaci Porphyrion statu, 54 quid Rhoetus evolsisque truncis 55 Enceladus iaculator audax 56

contra sonantem Palladis aegida 57 possent ruentes? Hinc avidus stetit 58 Volcanus, hinc matrona Iuno et 59 nunquam umeris positurus arcum, 60

qui rore puro Castaliae lavit 61 crinis solutos, qui Lyciae tenet 62 dumeta natalemque silvam, 63 Delius et Patareus Apollo. 64

Vis consili expers mole ruit sua; 65 vim temperatam di quoque provehunt 66 in maius; idem odere vires 67 omne nefas animo moventis. 68

Testis mearum centimanus gigas 69 sententiarum, notus et integrae 70 temptator Orion Dianae, 71 virginea domitus sagitta. 72

Iniecta monstris Terra dolet suis 73 maeretque partus fulmine luridum 74 missos ad Orcum; nec peredit 75 impositam celer ignis Aetnen, 76

incontinentis nec Tityi iecur 77 reliquit ales, nequitiae additus 78 custos; amatorem trecentae 79 Pirithoum cohibent catenae. 80

Dichtung

V

Caelo tonantem credidimus Iovem 1 regnare: praesens divus habebitur 2 Augustus adiectis Britannis 3 imperio gravibusque Persis. 4

Milesne Crassi coniuge barbara 5 turpis maritus vixit et hostium, 6 pro curia inuersique mores! 7 consenuit socerorum in armis 8

sub rege Medo Marsus et Apulus 9 anciliorum et nominis et togae 10 oblitus aeternaeque Vestae, 11 incolumi Iove et urbe Roma? 12

Hoc caverat mens provida Reguli 13 dissentientis condicionibus 14 foedis et exemplo trahenti 15 perniciem veniens in aevum, 16

si non periret inmiserabilis 17 captius pubes: 'Signa ego Punicis 18 adfixa delubris et arma 19 militibus sine caede' dixit 20

'derepta vidi; vidi ego civium 21 retorta tergo bracchia libero 22 portasque non clausas et arva 23 Marte coli populata nostro. 24

Auro repensus scilicet acrior 25 miles redibit. Flagitio additis 26 damnum. Neque amissos colores 27 lana refert medicata fuco, 28

nec vera virtus, cum semel excidit, 29 curat reponi deterioribus. 30 Si pugnat extricata densis 31 cerva plagis, erit ille fortis, 32

qui perfidis se credidit hostibus, 33 et Marte Poenos proteret altero, 34 qui lora restrictis lacertis 35 sensit iners timuitque mortem. 36

Hic, unde vitam sumeret inscius, 37 pacem duello miscuit. O pudor! 38 o magna Carthago, probrosis 39 altior Italiae ruinis!' 40

Fertur pudicae coniugis osculum 41 parvosque natos ut capitis minor 42 ab se removisse et virilem 43 toruus humi posuisse voltum, 44

donec labantis consilio patres 45 firmaret auctor nunquam alias dato 46 interque maerentis amicos 47 egregius properaret exul. 48

Atqui sciebat quae sibi barbarus 49 tortor pararet; non aliter tamen 50 dimovit obstantis propinquos 51 et populum reditus morantem 52

quam si clientum longa negotia 53 diiudicata lite relinqueret, 54 tendens Venafranos in agros 55 aut Lacedaemonium Tarentum. 56

Dichtung

VI

Delicta maiorum inmeritus lues, 1 Romane, donec templa refeceris 2 aedisque labentis deorum et 3 foeda nigro simulacra fumo. 4

Dis te minorem quod geris, imperas: 5 hinc omne principium, huc refer exitum. 6 Di multa neglecti dederunt 7 Hesperiae mala luctuosae. 8

Iam bis Monaeses et Pacori manus 9 non auspicatos contudit impetus 10 nostros et adiecisse praedam 11 torquibus exiguis renidet. 12

Paene occupatam seditionibus 13 delevit urbem Dacus et Aethiops, 14 hic classe formidatus, ille 15 missilibus melior sagittis. 16

Fecunda culpae saecula nuptias 17 primum inquinavere et genus et domos: 18 hoc fonte derivata clades 19 in patriam populumque fluxit. 20

Motus doceri gaudet Ionicos 21 matura virgo et fingitur artibus, 22 iam nunc et incestos amores 23 de tenero meditatur ungui. 24

Mox iuniores quaerit adulteros 25 inter mariti vina, neque eligit 26 cui donet inpermissa raptim 27 gaudia luminibus remotis, 28

sed iussa coram non sine conscio 29 surgit marito, seu vocat institor 30 seu navis Hispanae magister, 31 dedecorum pretiosus emptor. 32

Non his iuventus orta parentibus 33 infecit aequor sanguine Punico 34 Pyrrhumque et ingentem cecidit 35 Antiochum Hannibalemque dirum; 36

sed rusticorum mascula militum 37 proles, Sabellis docta ligonibus 38 versare glaebas et severae 39 matris ad arbitrium recisos 40

portare fustis, sol ubi montium 41 mutaret umbras et iuga demeret 42 bobus fatigatis, amicum 43 tempus agens abeunte curru. 44

Damnosa quid non inminuit dies? 45 aetas parentum, peior avis, tulit 46 nos nequiores, mox daturos 47 progeniem vitiosiorem. 48

Dichtung

VII

Quid fles, Asterie, quem tibi candidi 1 primo restituent vere Favonii 2 Thyna merce beatum, 3 constantis iuvenem fide 4

Gygen? Ille Notis actus ad Oricum 5 post insana Caprae sidera frigidas 6 noctes non sine multis 7 insomnis lacrimis agit. 8

Atqui sollicitae nuntius hospitae, 9 suspirare Chloen et miseram tuis 10 dicens ignibus uri, 11 temptat mille vafer modis. 12

Ut Proetum mulier perfida credulum 13 falsis inpulerit criminibus nimis 14 casto Bellerophontae 15 maturare necem, refert; 16

narrat paene datum Pelea Tartaro, 17 Magnessam Hippolyten dum fugit abstinens, 18 et peccare docentis 19 fallax historias monet. 20

Frustra: nam scopulis surdior Icari 21 vocis audit adhuc integer. At tibi 22 ne vicinus Enipeus 23 plus iusto placeat cave; 24

quamvis non alius flectere equum sciens 25 aeque conspicitur gramine Martio, 26 nec quisquam citus aeque 27 Tusco denatat alveo, 28

prima nocte domum claude neque in vias 29 sub cantu querulae despice tibiae 30 et te saepe vocanti 31 duram difficilis mane. 32

Dichtung

VIII

Martis caelebs quid agam Kalendis, 1 quid velint flores et acerra turis 2 plena miraris positusque carbo in 3 caespite vivo, 4

docte sermones utriusque linguae. 5 Voveram dulcis epulas et album 6 Libero caprum prope funeratus 7 arboris ictu. 8

Hic dies anno redeunte festus 9 corticem adstrictum pice dimovebit 10 amphorae fumum bibere institutae 11 consule Tullo. 12

Sume, Maecenas, cyathos amici 13 sospitis centum et vigilis lucernas 14 perfer in lucem; procul omnis esto 15 clamor et ira. 16

Mitte civilis super urbe curas. 17 Occidit Daci Cotisonis agmen, 18 Medus infestus sibi luctuosis 19 dissidet armis, 20

servit Hispanae vetus hostis orae 21 Cantaber sera domitus catena, 22 iam Scythae laxo meditantur arcu 23 cedere campis. 24

Neglegens ne qua populus laboret, 25 parce privatus nimium cavere et 26 dona praesentis cape laetus horae, 27 linque severa. 28

Dichtung

IX

'Donec gratus eram tibi 1 nec quisquam potior bracchia candidae 2 cervici iuvenis dabat, 3 Persarum vigui rege beatior.' 4 'Donec non alia magis 5 arsisti neque erat Lydia post Chloen, 6 multi Lydia nominis, 7 Romana vigui clarior Ilia.' 8 'Me nunc Thressa Chloe regit, 9 dulcis docta modos et citharae sciens, 10 pro qua non metuam mori, 11 si parcent animae fata superstiti.' 12 'Me torret face mutua 13 Thurini Calais filius Ornyti, 14 pro quo bis patiar mori, 15 si parcent puero fata superstiti.' 16 'Quid si prisca redit Venus 17 diductosque iugo cogit aeneo, 18 si flava excutitur Chloe 19 reiectaeque patet ianua Lydiae?' 20 'Quamquam sidere pulchrior 21 ille est, tu levior cortice et inprobo 22 iracundior Hadria, 23 tecum vivere amem, tecum obeam lubens.' 24

Dichtung

X

Extremum Tanain si biberes, Lyce, 1 saevo nupta viro, me tamen asperas 2 porrectum ante foris obicere incolis 3 plorares Aquilonibus. 4

Audis quo strepitu ianua, quo nemus 5 inter pulchra satum tecta remugiat 6 ventis, et positas ut glaciet niues 7 puro numine Iuppiter? 8

Ingratam Veneri pone superbiam, 9 ne currente retro funis eat rota: 10 non te Penelopen difficilem procis 11 Tyrrhenus genuit parens. 12

O quamvis neque te munera nec preces 13 nec tinctus viola pallor amantium 14 nec vir Pieria paelice saucius 15 curuat, supplicibus tuis 16

parcas, nec rigida mollior aesculo 17 nec Mauris animum mitior anguibus: 18 non hoc semper erit liminis aut aquae 19 caelestis patiens latus. 20

Dichtung

XI

Mercuri, - nam te docilis magistro 1 movit Amphion lapides canendo, - 2 tuque testudo resonare septem 3 callida nervis, 4

nec loquax olim neque grata, nunc et 5 divitum mensis et amica templis, 6 dic modos, Lyde quibus obstinatas 7 applicet auris, 8

quae velut latis equa trima campis 9 ludit exultim metuitque tangi, 10 nuptiarum expers et adhuc protervo 11 cruda marito. 12

Dichtung