De Agri Cultura von Cato der Ältere
1 Abschnitt, 8 Paragraphen, 4709 Wörter
[PRAEFATIO] Est interdum praestare mercaturis rem quaerere, nisi tam periculosum sit, et item foenerari, si tam honestum. Maiores nostri sic habuerunt et ita in legibus posiverunt: furem dupli condemnari, foeneratorem quadrupli. Quanto peiorem civem existimarint foeneratorem quam furem, hinc licet existimare. Et virum bonum quom laudabant, ita laudabant: bonum agricolam bonumque colonum; amplissime laudari existimabatur qui ita laudabatur. Mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo, verum, ut supra dixi, periculosum et calamitosum. At ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur, maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur minimeque invidiosus, minimeque male cogitantes sunt qui in eo studio occupati sunt. Nunc, ut ad rem redeam, quod promisi institutum principium hoc erit. 1 Praedium quom parare cogitabis, sic in animo habeto: uti ne cupide emas neve opera tua parcas visere et ne satis habeas semel circumire; quotiens ibis, totiens magis placebit quod bonum erit. Vicini quo pacto niteant, id animum advertito: in bona regione bene nitere oportebit. Et uti eo introeas et circumspicias, uti inde exire possis. Uti bonum caelum habeat; ne calamitosum siet; solo bono, sua virtute valeat. Si poteris, sub radice montis siet, in meridiem spectet, loco salubri; operariorum copia siet, bonumque aquarium, oppidum validum prope siet; aut mare aut amnis, qua naves ambulant, aut via bona celerisque. Siet in his agris qui non saepe dominum mutant: qui in his agris praedia vendiderint, eos pigeat vendidisse. Uti bene aedificatum siet. Caveto alienam disciplinam temere contemnas. De domino bono bonoque aedificatore melius emetur. Ad villam cum venies, videto vasa torcula et dolia multane sient: ubi non erunt, scito pro ratione fructum esse. Instrumenti ne magni siet, loco bono siet. Videto quam minimi instrumenti sumptuosusque ager ne siet. Scito idem agrum quod hominem, quamvis quaestuosus siet, si sumptuosus erit, relinqui non multum. Praedium quod primum siet, si me rogabis, sic dicam: de omnibus agris optimoque loco iugera agri centum, vinea est prima, vel si vino multo est; secundo loco hortus irriguus; tertio salictum; quarto oletum; quinto pratum; sexto campus frumentarius; septimo silva caedua; octavo arbustum; nono glandaria silva. 2 Pater familias, ubi ad villam venit, ubi larem familiarem salutavit, fundum eodem die, si potest, circumeat; si non eodem die, at postridie. Ubi cognovit quo modo fundus cultus siet, opera quaeque facta infectaque sient, postridie eius diei vilicum vocet, roget quid operis siet factum, quid restet, satisne temperi opera sient confecta, possitne quae reliqua sient conficere, et quid factum vini, frumenti aliarumque rerum omnium. Ubi ea cognovit, rationem inire oportet operarum, dierum. Si ei opus non apparet, dicit vilicus sedulo se fecisse, servos non valuisse, tempestates malas fuisse, servos aufugisse, opus publicum effecisse. Ubi eas aliasque causas multas dixit, ad rationem operum operarumque revoca. Cum tempestates pluviae fuerint, quae opera per imbrem fieri potuerint: dolia lavari, picari, villam purgari, frumentum transferri, stercus foras efferri, stercilinum fieri, semen purgari, funes sarciri, novos fieri, centones, cuculiones familiam oportuisse sibi sarcire; per ferias potuisse fossas veteres tergeri, viam publicam muniri, vepres recidi, hortum fodiri, pratum purgari, virgas vinciri, spinas runcari, expinsi far, munditias fieri; cum servi aegrotarint, cibaria tanta dari non oportuisse. Ubi cognita aequo animo sient quae reliqua opera sient, curari uti perficiantur. Rationes putare argentariam, frumentariam, pabuli causa quae parata sunt; rationem vinariam, oleariam, quid venerit, quid exactum siet, quid reliquum siet, quid siet quod veneat; quae satis accipiunda sient, satis accipiantur; reliqua quae sient, uti compareant. Si quid desit in annum, uti paretur; quae supersint, uti veneant; quae opus sient locato, locentur; quae opera fieri velit et quae locari velit, uti imperet et ea scripta relinquat. Pecus consideret. Auctionem uti faciat: vendat oleum, si pretium habeat; vinum, frumentum quod supersit, vendat; boves vetulos, armenta delicula, oves deliculas, lanam, pelles, plostrum vetus, ferramenta vetera, servum senem, servum morbosum, et si quid aliud supersit, vendat. Patrem familias vendacem, non emacem esse oportet. 3 Prima adulescentia patrem familiae agrum conserere studere oportet. Aedificare diu cogitare oportet, conserere cogitare non oportet, sed facere oportet. Ubi aetas accessit ad annos XXXVI, tum aedificare oportet, si agrum consitum habeas. Ita aedifices, ne villa fundum quaerat nec fundus villam. Patrem familiae villam rusticam bene aedificatam habere expedit, cellam oleariam, vinariam, dolia multa, uti lubeat caritatem exspectare: et rei et virtuti et gloriae erit. Torcularia bona habere oportet, ut opus bene effici possit. Olea ubi lecta siet, oleum fiat continuo, ne corrumpatur. Cogitato quotannis tempestates magnas venire et oleam deicere solere. Si cito sustuleris et vasa parata erunt, damni nihil erit ex tempestate et oleum viridius et melius fiet. Si in terra et tabulato olea nimium diu erit, putescet, oleum fetidum fiet. Ex quavis olea oleum viridius et bonum fieri potest, si temperi facies. In iugera oleti CXX vasa bina esse oportet, si oletum bonum beneque frequens cultumque erit. Trapetos bonos privos inpares esse oportet, si orbes contriti sient, ut conmutare possis, funes loreos privos, vectes senos, fibulas duodenas, medipontos privos loreos. 4
Trochileas Graecanicas binis funis sparteis ducunt: orbiculis superioribus octonis, inferioribus senis citius duces; si rotas voles facere, tardius ducetur, sed minore labore. 5 Bubilia bona, bonas praesepis, faliscas clatratas, clatros inesse oportet pede. Si ita feceris, pabulum boves non eicient. Villam urbanam pro copia aedificato. 6
In bono praedio si bene aedificaveris, bene posiveris, ruri si recte habitaveris, libentius et saepius venies; fundus melis erit, minus peccabitur, fructi plus capies; frons occipitio prior est. Vicinis bonus esto; familiam ne siveris peccare. Si te libenter vicinitas videbit, facilius tua vendes, opera facilius locabis, operarios facilius conduces; si aedificabis, operis, iumentis, materie adiuvabunt; siquid bona salte usus venerit, benigne defendent. 7 Haec erunt vilici officia. Disciplina bona utatur. Feriae serventur. Alieno manum abstineat, sua servet diligenter. Litibus familia supersedeat; siquis quid deliquerit, pro noxa bono modo vindicet. Familiae male ne sit, ne algeat, ne esuriat; opere bene exerceat, facilius malo et alieno prohibebit. Vilicus si nolet male facere, non faciet. Si passus erit, dominus inpune ne sinat esse. 8
Pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere libeat. Vilicus ne sit ambulator, sobrius siet semper, ad cenam nequo eat. Familiam exerceat, consideret, quae dominus imperaverit fiant. Ne plus censeat sapere se quam dominum. Amicos domini, eos habeat sibi amicos. Cui iussus siet, auscultet. Rem divinam nisi Conpitalibus in conpito aut in foco ne faciat. Iniussu domini credat nemini: quod dominus crediderit, exigat. Satui semen, cibaria, far, vinum, oleum mutuum dederit nemini. Duas aut tres familias habeat, unde utenda roget et quibus det, praeterea nemini. Rationem cum domino crebro putet. Operarium, mercennarium, politorem diutius eundem ne habeat die. Nequid emisse velit insciente domino, neu quid dominum celavisse velit. Parasitum nequem habeat. Haruspicem, augurem, hariolum, Chaldaeum nequem consuluisse velit. Segetem ne defrudet: nam id infelix est. Opus rusticum omne curet uti sciat facere, et id faciat saepe, dum ne lassus fiat; si fecerit, scibit in mente familiae quid sit, et illi animo aequiore facient. Si hoc faciet, minus libebit ambulare et valebit rectius et dormibit libentius. Primus cubitu surgat, postremus cubitum eat. Prius villam videat clausa uti siet, et uti suo quisque loco cubet et uti iumenta pabulum habeant. Boves maxima diligentia curatos habeto. Bubulcis opsequito partim, quo libentius boves curent. Aratra vomeresque facito uti bonos habeas. Terram cariosam cave ne ares, neve plostrum neve pecus inpellas. Si ita non caveris, quo inpuleris, trienni fructum amittes. Pecori et bubus diligenter substernatur, ungulae curentur. Scabiem pecoris et iumentis caveto; id ex fame et si inpluit fieri solet. opera omnia mature conficias face. Nam res rustica sic est, si unam rem sero feceris, omnia opera sero facies. Stramenta si deerunt, frondem illigneam legito, eam substernito ovibus bubusque. Stercilinum magnum stude ut habeas. Stercus sedulo conserva; cum exportabis, purgato et conminuito; per autumnum evehito. Circum oleas autumnitate ablaqueato et stercus addito. Frondem populneam, ulmeam, querneam caedito per tempus: eam condito non peraridam, pabulum ovibus. Item faenum cordum, sicillimenta de prato, ea arida condito. Post imbrem autumnum rapinam, pabulum lupinumque serito. 9 Agrum quibus locis conseras, sic observari oportet. Ubi ager crassus et laetus est sine arboribus, eum agrum frumentarium esse oportet. Idem ager si nebulosus est, rapa, raphanos, milium, panicum, id maxime seri oportet. In agro crasso et caldo oleam conditivam, radium maiorem, Sallentinam, orcitem, poseam, Sergianam, Colminianam, albicerem, quam earum in iis locis optimam dicent esse, eam maxime serito. Hoc genus oleae in XXV aut in XXX pedes conserito. Ager oleto conserundo, qui in ventum favonium spectabit et soli ostentus erit, alius bonus nullus erit. Qui ager frigidior et macrior erit, ibi oleam Licinianam seri oportet. Si in loco crasso aut calido severis, hostus nequam erit et ferundo arbor peribit et muscus ruber molestus erit. Circum coronas et circum vias ulmos serito et partim populos, uti frondem ovibus et bubus habeas, et materies, siquo opus sit, parata erit. Sicubi in iis locis ripae aut locus umectus erit, ibi cacumina populorum serito et harundinetum. Id hoc modo serito: bipalio vortito, ibi oculos harundinis pedes ternos alium ab alio serito. Ibi corrudam serito, unde asparagi fiant. Nam convenit harundinetum cum corruda, eo quia foditur et incenditur et umbram per tempus habet. Salicem Graecam circum harundinetum serito, uti siet qui vineam alliges. 10
Vineam quo in agro seri oporteat, sic observato. Qui locus vino optimus dicetur esse et ostentus soli, Aminnium minusculum et geminum eugeneum, helvolum minusculum conserito. Qui locus crassus erit aut nebulosior, ibi Aminnium maius aut Murgentinum, Apicium, Lucanum serito. Ceterae vites, miscellae maxime, in quemvis agrum conveniunt. 11 Fundum suburbanum arbustum maxime convenit habere; et ligna et virgae venire possunt, et domino erito qui utatur. In eodem fundo suum quidquid conseri oportet; vitem compluria genera Aminnium minusculum et maius et Apicium. Uvae in olla in vinaceis conduntur; eadem in sapa, in musto, in lora recte conduntur. Quas suspendas duracinas Aminnias maiores, vel ad fabrum ferrarium pro passis eae recte servantur. Poma, mala strutea, cotonea Scantiana, Quiriniana, item alia conditiva, mala mustea et Punica (eo lotium suillum aut stercus ad radicem addere oportet, uti pabulum malorum fiat), pira volaema, Aniciana sementiva (haec conditiva in sapa bona erunt), Tarentina, mustea, cucurbitiva, item alia genera quam plurima serito aut inserito. Oleas orcites, posias; eae optime conduntur vel virides in muria vel in lentisco contusae, vel orcites ubi nigrae erunt et siccae, sale confriato dies V; postea salem excutito, in sole ponito biduum, vel sine sale in defrutum condito. Sorba in sapa condere vel siccare; arida facias. Item pira facias. 12 Ficos Marsicas in loco cretoso et aperto serito; Africanas et herculaneas, Sacontinas, hibernas, Tellanas atras pediculo longo, eas in loco crassiore aut stercorato serito. Pratum si inrigivum habebis, si non erit siccum, ne faenum desiet, summitto. Sub urbe hortum omne genus, coronamenta omne genus, bulbos Megaricos, murtum coniugulum et album et nigrum, loream Delphicam et Cypriam et silvaticam, nuces calvas, Abellanas, Praenestinas, Graecas, haec facito uti serantur. Fundum suburbanum, et qui eum fundum solum habebit, ita paret itaque conserat, uti quam sollertissimum habeat. 13 Salicta locis aquosis, umectis, umbrosis, propter amnes ibi seri oportet; et id videto uti aut domino opus siet aut ut vendere possit. Prata inrigiva, si aquam habebis, id potissimum facito; si aquam non habebis, sicca quam plurima facito. Hoc est praedium quod ubi vis expedit facere. 14 Quo modo oletum agri iugera CCXL instruere oporteat. Vilicum, vilicam, operarios quinque, bubulcos III, asinarium I, subulcum I, opilionem I, summa homines XIII; boves trinos, asinos ornatos clitellarios qui stercus vectent tris, asinum molarium I, oves C; vasa olearia instructa iuga V, ahenum quod capiat Q. XXX, operculum aheni, uncos ferreos III, urceos aquarios III, infidibula II, ahenum quod capiat Q. V, operculum aheni, uncos III, labellum pollulum I, amphoras olearias II, urnam quinquagenariam unam, trullas tris, situlum aquarium I, pelvim I, matellionem I, trullium I, scutriscum I, matellam I, nassiternam I, trullam I, candelabrum I, sextarium I; plostra maiora III, aratra cum vomeribus VI, iuga cum loris ornata III, ornamenta bubus VI; irpicem I, crates stercerarias IIII, sirpeas stercerarias III, semuncias III, instrata asinis III; ferramenta: ferreas VIII, sarcula VIII, palas IIII, rutra V, rastros quadridentes II, falces faenarias VIII, stramentarias V, arborarias V, securis III, cuneos III, fistulam ferrariam I, forcipis II, rutabulum I, foculos II; dolia olearia C, labra XII, dolia quo vinacios condat X, amurcaria X, vinaria X, frumentaria XX, labrum lupinarium I, serias X, labrum eluacrum I, solium I, labra aquaria II, opercula doliis seriis priva; molas asinarias unas et trusatilis unas, Hispaniensis unas, molilia III, abacum I, orbes aheneos II, mensas II, scamna magna III, scamnum in cubiculo I, lectos loris subtentos IIII et lectos III; pilam ligneam I, fullonicam I, telam togalem I, pilas II, pilum fabrarium I, farrearium I, seminarium I, qui nucleos succernat I, modium I, semodium I; culcitas VIII, instragula VIII, pulvinos XVI, operimenta X, mappas III, centones pueris VI. 15 Quo modo vineae iugera C instruere oporteat. Vilicum, vilicam, operarios X, bubulcum I, asinarium I, salictarium I, subulcum I, summa homines XVI; boves II, asinos plostrarios II, asinum molarium I; vasa torcula instructa III, dolia ubi quinque vindemiae esse possint culeum DCCC, dolia ubi vinaceos condat XX, frumentaria XX, opercula doliorum et tectaria priva, urnas sparteas VI, amphoras sparteas IIII, infidibula II, cola vitilia III, colia qui florem demat III, urceos mustarios X; plostra II, aratra II, iugum plostrarium I, iugum vinarium I, iugum asinarium I, orbem aheneum I, molile I; ahenum quod capiat culleum I, operculum aheni I, uncos ferreos III, ahenum coculum quod capiat culleum I, urceos aquarios II, nassiternam I, pelvim I, matellionem I, trulleum I, situlum aquarium I, scutriscum I, trullam I, candelabrum I, matellam I, lectos IIII, scamnum I, mensas II, abacum I, arcam vestiariam I, armarium promptarium I, scamna longa VI, rotam aquariam I, modium praeferratum I, semodium I, labrum eluacrum I, solium I, labrum lupinarium I, serias X; ornamenta bubus II, ornamenta asinis instrata III, semuncias III, sportas faecarias III, molas asinarias III, molas trusatilis unas; ferramenta: falces sirpiculas V, falces silvaticas VI, arborarias III, secures V, cuneos IIII, vomeres II, ferreas X, palas VI, rutra IV, rastros quadridentes II, crates stercorarias IV, sirpiam stercorariam I, falculas viniaticas XL, falculas rustarias X, foculos II, forcipes II, rutabulum I, corbulas Amerinas XX, quala sataria vel alveos XL, palas ligneas XL, luntris II, culcitas IIII, instragula IIII, pulvinos VI, operimenta VI, mappas III, centones pueris VI. 16 In torcularium quae opus sunt. Vasis quinis prela temperata V, supervacanea III, suculas V, supervacaneam I, funes loreos V, subductarios V, melipontos V, trochileas X, capistra V, assercula ubi prela sita sinet V, serias III, vectes XL, fibulas XL, constibilis ligneas, qui arbores conprimat, si dishiascent, et cuneos VI, trapetos V, cupas minusculas X, alveos X, palas ligneas X, rutra ferrea V. 17 In torcularium in usu quod opus est. Urceum unum, ahenum quod capiat Q. V, uncos ferreos III, orbem aheneum I, molas, cribrum I, incerniculum I, securim I, scamnum I, seriam vinariam unam, clavem torculari I, lectum stratum ubi duo custodes liberi cubent (tertius servus una cum factoribus uti cubet), fiscinas novas, veteres, epidromum I, pulvinum I, lucernas, corium I, craticulas duas, carnarium I, scalas unas. 18
In cellam oleariam haec opus sunt. Dolia olearia, opercula, labra olearia XIIII, concas maioris II et minoris II, trullas aheneas tris, amphoras olearias II, urceum aquarium unum, urnam quinquagenariam I, sextarium olearium I, labellum I, infidibula II, spongeas II, urceos fictiles II, urnales II, trullas ligneas II, claves cum clostris in cellas II, trutinam I, centumpondium I, et pondera cetera. 19 Villam aedificandam si locabis novam ab solo, faber haec faciat oportet. Parietes omnes, uti iussitur, calce et caementis, pilas ex lapide angulari, tigna omnia, quae opus sunt, limina, postes, iugumenta, asseres, fulmentas, praesepis bubus hibernas aestivas faliscas, equile, cellas familiae, carnaria III, orbem, ahenea II, haras X, focum, ianuam maximam et alternam quam volet dominus, fenestras, clatros in fenestras maioris bipedis X, luminaria VI, scamna III, sellas V, telas togalis II, paullulam pilam ubi triticum pinsat I, fulloniam I, antepagmenta, vasa torcula II. Hae rei materiem et quae opus sunt dominus praebebit et ad opus dabit, serram I, lineam I (materiem dumtaxat succidet, dolabit, secabit facietque conductor), lapidem, calcem, harenam, aquam, paleas, terram unde lutum fiat. Si de caelo villa tacta siet, de ea re verba uti fiant. Huic operi pretium ab domino bono, quae bene praebeat quae opus sunt et nummos fide bona solvat, in tegulas singulas II S. Tectum sic numerabitur: tegula integra quae erit, unde quarta pars abierit, duae pro una, conciliares quae erunt pro binis putabuntur; vallus quot erunt, in singulas quaternae numerabuntur. 20
Villa lapide calce. Fundamenta supra terram pede, ceteros parietes ex latere, iugumenta et antepagmenta quae opus erunt indito. Cetera lex uti villae ex calce caementis. Pretium in tegulas singulas II S. Loco salubri bono domino haec quae supra pretia posita sunt: ex signo manipretium erit. Loco pestilenti, ubi aestate fieri non potest, bono domino pars quarta preti accedat. 21 Macerias ex calce caementis silice. Uti dominus omnia ad opus praebeat, altam P. V et columen P. I, crassam P. I S, longam P. XIV, et uti sublinat locari oportet. Parietes villae si locet in P. C, id est P. X quoquo versum, libellis in ped. V et perticam I P. VIC. N. X. Sesquipedalem parietem dominus fundamenta faciat et ad opus praebeat calcis in P. singulos in longitudinem modium unum, harenae modios duos. 22 Calcem partiario coquendam qui dant, ita datur. Perficit et coquit et ex fornace calcem eximit calcarius et ligna conficit ad fornacem. Dominus lapidem, ligna ad fornacem, quod opus siet, praebet. 23 Robus materies item ridica, ubi solstitium fuerit ad brumam semper tempestiva est. Cetera materies quae semen habet, cum semen maturum habet, tum tempestiva est. 24
Quae materies semen non habet, cum glubebit, tum tempestiva est. Pinus eo, quia semen viride et maturum habet (id semen de cupresso, de pino quidvis anni legere possis), item quidvis anni matura est et tempestiva. Ibidem sunt nuces bimae, inde semen excidet, et anniculae, eae ubi primum incipiunt maturae esse, postea usque adeo sunt plus menses VIII. Hornotinae nuces virides sunt. Ulmus, cum folia cadunt, tum iterum tempestiva est. 25 Torcularium si aedificare voles quadrinis vasis, uti contra ora sient, ad hunc modum vasa conponito. Arbores crassas P. II, altas P. VIIII cum cardinibus, foramina longa P. III S exsculpta digit. VI, ab solo foramen primum P. I S, inter arbores et parietes P. II, in II arbores P. I, arbores ad stipitem primum derectas P. XVI, stipites crassos P. II, altos cum cardinibus P. X. suculam praeter cardines P. VIIII, prelum longum P. XXV, inibi lingulam P. II S, pavimentum binis vasis cum canalibus duabus P: XXX, IIII trapetibus locum dextra sinistra pavimentum P. XX, inter binos stipites vectibus locum P. XXII, alteris vasis exadversum ab stipite extremo ad parietem qui pone arbores est P. XX; summa torculario vasis quadrinis latitudine P: LXVI, longitudine P: LII. Inter parietes, arbores ubi statues, fundamenta bona facito alta P. V, inibi lapides silices, totum forum longum P. V, latum P. II S, crassum P. I S. Ibi foramen pedicinis duobus facito, ibi arbores pedicino in lapide statuito. Inter suas arbores quod loci supererit robore expleto, eo plumbum infundito. Superiorem partem arborum digitos VI altam facito siet, eo capitulum robustum indito, uti siet stipites ubi stent. Fundamenta P. V facito, ibi silicem longum P. II S, latum P. II S, crassum P. I S planum statuito, ibi stipites statuito. Item alterum stipitem statuito. Insuper arbores stipitesque trabem planam inponito latam P. II, crassam P: I, longam P. XXXVII, vel duplices indito, si solidas non habebis. Sub eas trabes inter canalis et parietes extremos, ubi trapeti stent, trabeculam pedum XXIII S inponito sesquipedalem, aut binas pro singulis eo supponito. In iis trabeculis trabes, quae insuper arbores stipites stant, conlocato; in iis tignis parietes exstruito iungitoque materiae, uti oneris satis habeat. Aram ubi facies, pedes V fundamenta alta facito, lata P. VI, aram et canalem rutundam facito latam P. IIII S, ceterum pavimentum totum fundamenta P. II facito. Fundamenta primum festucato, postea caementis minutis et calce harenato semipedem unum quodque corium struito. Pavimenta ad hunc modum facito: ubi libraveris, de glarea et calce harenato primum corium facito, id pilis subigito, idem alterum corium facito; eo calcem cribro subcretam indito alte digitos duo, ibi de testa arida pavimentum struito; ubi structum erit, pavito fricatoque, uti pavimentum bonum siet. Arbores stipites robustas facito aut pineas. Si trabes minores facere voles, canalis extra columnam expolito. Si ita feceris, trabes P. XXII longae opus erunt. Orbem olearium latum P. IIII Punicanis coagmentis facito, crassum digitos VI facito, subscudes iligneas adindito. Eas ubi confixeris, clavis corneis occludito. In eum orbem tris catenas indito. Eas catenas cum orbi clavis ferreis corrigito. Orbem ex ulmo aut ex corylo facito: si utrumque habebis, alternas indito. 26 In vasa vinaria stipites arboresque binis pedibus altiores facito, supra foramina arborum, pedem quaeque uti absiet, unae fibulae locum facito. Semipedem quoquo versum in suculam sena foramina indito. Foramen quod primum facies semipedem ab cardine facito, cetera dividito quam rectissime. Porculum in media sucula facito. Inter arbores medium quod erit, id ad mediam conlibrato, ubi porculum figere oportebit, uti in medio prelum recte situm siet. Lingulam cum facies, de medio prelo conlibrato, ut inter arbores bene conveniat, digitum pollicem laxamenti facito. Vectes longissimos P. XIIX, secundos P. XVI, tertios P. XV, remissarios P. XII, alteros P. X, tertios P. VIII. 27 Trapetum quo modo concinnare oporteat. Columellam ferream, quae in miliario stat, eam rectam stare oportet in medio ad perpendiculum, cuneis salignis circumfigi oportet bene, eo plumbum effundere, caveat ni labet columella. Si movebitur, eximito; denuo eodem modo facito, ne se moveat. Modiolos in orbis oleagineos ex orcite olea facito, eos circumplumbato, caveto ne laxi sient. In cupam eos indito. Cunicas solidas latas digitum pollicem facito, labeam bifariam faciat habeant, quas figat clavis duplicibus, ne cadant. 28 Cupam facito P. X, tam crassam quam modioli postulabunt, media inter orbis quae conveniant. Crassam quam columella ferrea erit, eam mediam pertundito, uti columellam indere possis. Eo fistulam ferream indito, quae in columellam conveniat et in cupam. Inter cupam dextra sinistra pertundito late digitos primoris IIII, alte digitos primoris III, sub cupa tabulam ferream, quam lata cupa media erit, pertusam figito, quae in columellam conveniat. Dextra sinistra, foramina ubi feceris, lamnis circumplectito. Replicato in inferiorem partem cupae omnis quattuor lamminas; utrimque secus lamminas sub lamminas pollulas minutas supponito, eas inter sese configito, ne foramina maiora fiant, quo cupulae minusculae indentur. Cupa qua fini in modiolos erit, utrimque secus imbricibus ferreis quattuor de suo sibi utrimque secus facito qui figas. Imbrices medias clavulis figito. Supra imbrices extrinsecus cupam pertundito, qua clavus eat, qui orbem cludat. Insuper foramen ferreum digitos sex latum indito, pertusum utrimque secus, qua clavus eat. Haec omnia eius rie causa fiunt, uti ne cupa in lapide conteratur. Armillas IIII facito, quas circum orbem indas, ne cupa et clavus conterantur intrinsecus. Cupam materia ulmea aut faginea facito. Ferrum factum quod opus erit uti idem faber figat; HS LX opus sunt. Plumbum in cupam emito HS IIII. Cupam qui concinnet et modiolos qui indat et plumbet, operas fabri dumtaxat HS VIII; idem trapetum oportet accommodet. Summa sumpti HS LXXII praeter adiutores. 29 Trapetum hoc modo accommodare oportet. Librator uti statuatur pariter ab labris. Digitum minimum orbem abesse oportet ab solo mortari. Orbes cavere oportet nequid mortarium terant. Inter orbem et miliarium unum digitum interesse oportet. Si plus intererit atque orbes nimium aberunt, funi circumligato miliarium arte crebro, uti expleas quod nimium interest. Si orbes altiores erunt atque nimium mortarium deorsom teret, orbiculos ligneos pertusos in miliarium in columella supponito, eo altitudinem temperato. Eodem modo latitudinem orbiculis ligneis aut armillis ferreis temperato, usque dum recte temperabitur. Trapetus emptus est in Suessano HS CCCC et olei P. L. Conposturae HS LX; vecturam boum, operas VI, homines VI cum bubulcis HS LXXII; cupam ornatam HS LXXII, pro oleo HS XXV; S. S. HS DCXXVIIII. Pompeis emptus ornatus HS CCCXXCIIII; vecturam HS CCXXC; domi melius concinnatur et accommodatur, eo sumpti opus est HS LX: S. S. HS DCCXXIIII. Si orbes in veteres trapetos parabis, medios crassos P. I digitos III, altos P. I, foramen semipedem quoquo vorsum. Eos cum advexeris, ex trapeto temperato. Ii emuntur ad Rufri macerias HS CXXC, temperantur HS XXX. Tantidem Pompeis emitur. 30 Fac ad vindemiam quae opus sunt ut parentur. Vasa laventur, corbulae sarciantur, picentur, dolia quae opus sunt picentur, quom pluet; quala parentur, sarciantur, far molatur, menae emantur, oleae caducae saliantur. Uvas miscellas, vinum praeligneum quod operarii bibant, ubi tempus erit, legito. Siccum puriter omnium dierum pariter in dolia dividito. Si opus erit, defrutum indito in mustum de musto lixivo coctum, partem quadragesimam addito defruti vel salis sesquilibram in culleum. Marmor si indes, in culleum libram indito; id indito in urnam, misceto cum musto; id indito in doleum. Resinam si indes, in culleum musti P. III, bene comminuito, indito in fiscellam et facito uti in doleo musti pendeat; eam quassato crebro, uti resina condeliquescat. Ubi indideris defrutum aut marmor aut resinam, dies XX permisceto crebro, tribulato cotidie. Tortivum mustum circumcidaneum suo cuique dolio dividito additoque pariter. 31 Vinum Graecum hoc modo fieri oportet. Uvas Apicias percoctas bene legito. Ubi delegeris, is eius musti culleum aquae marinae veteris Q. II indito vel salis puri modium; eum in fiscella suspendito sinitoque cum musto distabescat. Si helvolum vinum facere voles, dimidium helvoli, dimidium Apicii vini indito, defruti veteris partem tricesimam addito. Quidquid vini defrutabis, partem tricesimam defruti addito. 32 Quom vinum coctum erit et quom legetur, facito uti servetur familiae primum suisque facitoque studeas bene percoctum siccumque legere, ne vinum nomen perdat. Vinaceos cotidie recentis succernito lecto restibus subtento, vel cribrum illi rei parato. Eos conculcato in dolia picata vel in lacum vinarium picatum. Id bene iubeto oblini, quod des bubus per hiemem. Indidem, si voles, lavito paulatim. Erit lora familiae quod bibat. 33 Vindemia facta vasa torcula, corbulas, fiscinas, funis, patibula, fibulas iubeto quidquid suo loco condi. Dolia cum vino bis in die fac extergeantur, privasque scopulas in dolia facito habeas illi rei, qui labra doliorum circumfrices. Ubi erit lectum dies triginta, si bene dacinata erunt, dolia oblinito, Si voles de faece demere vinum, tum erit ei rei optimum tempus. 34 Sementim facito, ocinum, viciam, faenum Graecum, fabam, ervum, pabulum bubus. Alteram et tertiam pabuli sationem facito. Deinde alias fruges serito. Scrobes in vervacto oleis, ulmis, vitibus, ficis; simul cum semine serito. Si erit locus siccus, tum oleas per sementim serito, et quae ante satae erunt, teneras tum supputato et arbores ablaqueato. 35 Oleas, ulmos, ficos, poma, vites, pinos, cupressos cum seres, bene cum radicibus eximito cum terra sua quam plurima circumligatoque, uti ferre possis; in alveo aut in corbula ferri iubeto. Caveto, quom ventus siet aut imber, effodias aut feras; nam id maxime cavendum est. In scrobe quom pones, summam terram subdito; postea operito terra radicibus fini, deinde calcato pedibus bene, deinde festucis vectibusque calcato quam optime poteris; id erit ei rei primum. Arbores crassiores digitis V quae erunt, eas praecisas serito oblinitoque fimo summas et foliis alligato. 36 Stercus dividito sic. Partem dimidiam in segetem, ubi pabulum seras, et si ibi olea erit, simul ablaqueato stercusque addito: postea pabulum serito. Partem quartam circum oleas ablaqueatas, quom maxime opus erit, addito terraque stercus operito. Alteram quartam partem in pratum reservato idque, quom maxime opus erit, ubi favonius flabit, evehito luna silenti. 37 Bubus frondem ulmeam, populneam, querneam, ficulneam, usque dum habebis, dato. Ovibus frondem viridem, usque dum habebis, praebeto; ubi sementim facturus eris, ibi oves delectato; et frondem usque ad pabula matura. Pabulum aridum quod condideris in hiemem quam maxime conservato, cogitatoque hiemis quam longa siet. 38 Ad oleam cogendam quae opus erunt parentur. Vimina matura, salix per tempus legatur, uti sit unde corbulae fiant et veteres sarciantur. Fibulae unde fiant, aridae iligneae, ulmeae, nuceae, ficulneae, fac in stercus aut in aquam coniciantur; inde, ubi opus erit, fibulas facito. Vectes iligneos, acrufolios, laureos, ulmeos facito uti sient parati. Prelum ex carpino atra potissimum facito. Ulmeam, pineam, nuceam, hanc atque aliam materiem omnem cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem sine vento austro. Tum erit tempestiva, cum semen suum maturum erit, cavetoque per rorem trahas aut doles. Quae materies semen non habebit, cum glubebit, tempestiva erit. Vento austro caveto nequam materiam neve vinum tractes nisi necessario. 39 Vineas arboresque matura face incipias putare. Vites propages in sulcos; susum vorsum, quod eius facere poteris, vitis facito uti ducas. Arbores hoc modo putentur, rami uti divaricentur, quos relinques, et uti recte caedantur et ne nimium crebri relinquantur. Vites bene nodentur; per omnes ramos diligenter caveto ne vitem praecipites et ne nimium praestringas. Arbores facito uti bene maritae sint vitesque uti satis multae adserantur et, sicubi opus erit, de arbore deiciantur, uti in terram deprimantur, et biennio post praecidito veteres. 40 Viniam sic facito uti curetur. Vitem bene nodatam deligato recte, fluxuosa uti ne sit, susum vorsum semper ducito, quod eius poteris. Vinarios custodesque recte relinquito. Quam altissimam viniam facito alligatoque recte, dum ne nimium constringas. Hoc modo eam curato. Capita vitium per sementiam ablaqueato. Vineam p 41