P. i Maronis Georgicon Liber Secvndvs by Vergil
1 section, 441 lines, 2960 words
Hactenus aruorum cultus et sidera caeli; 1 nunc te, Bacche, canam, nec non siluestria tecum 2 uirgulta et prolem tarde crescentis oliuae. 3 huc, pater o Lenaee: tuis hic omnia plena 4 muneribus, tibi pampineo grauidus autumno 5 floret ager, spumat plenis uindemia labris; 6 huc, pater o Lenaee, ueni, nudataque musto 7 tinge nouo mecum dereptis crura coturnis. 8 Principio arboribus uaria est natura creandis. 9 namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae 10 sponte sua ueniunt camposque et flumina late 11 curua tenent, ut molle siler lentaeque genistae, 12 populus et glauca canentia fronde salicta; 13 pars autem posito surgunt de semine, ut altae 14 castaneae, nemorumque Ioui quae maxima frondet 15 aesculus, atque habitae Grais oracula quercus. 16 pullulat ab radice aliis densissima silua, 17 ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus 18 parua sub ingenti matris se subicit umbra. 19 hos natura modos primum dedit, his genus omne 20 siluarum fruticumque uiret nemorumque sacrorum. 21 sunt alii, quos ipse uia sibi repperit usus: 22 hic plantas tenero abscindens de corpore matrum 23 deposuit sulcis, hic stirpes obruit aruo, 24 quadrifidasque sudes et acuto robore uallos. 25 siluarumque aliae pressos propaginis arcus 26 exspectant et uiua sua plantaria terra; 27 nil radicis egent aliae summumque putator 28 haud dubitat terrae referens mandare cacumen. 29 quin et caudicibus sectis (mirabile dictu) 30 truditur e sicco radix oleagina ligno; 31 et saepe alterius ramos impune uidemus 32 uertere in alterius, mutatamque insita mala 33 ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna. 34 Quare agite o proprios generatim discite cultus, 35 agricolae, fructusque feros mollite colendo, 36 neu segnes iaceant terrae. iuuat Ismara Baccho 37 conserere atque olea magnum uestire Taburnum. 38 tuque ades inceptumque una decurre laborem, 39 o decus, o famae merito pars maxima nostrae, 40 Maecenas, pelagoque uolans da uela patenti. 41 non ego cuncta meis amplecti uersibus opto, 42 non, mihi si linguae centum sint oraque centum, 43 ferrea uox. ades et primi lege litoris oram; 44 in manibus terrae. non hic te carmine ficto 45 atque per ambages et longa exorsa tenebo. 46 Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, 47 infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; 48 quippe solo natura subest. tamen haec quoque, si quis 49 inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, 50 exuerint siluestrem animum, cultuque frequenti 51 in quascumque uoles artis haud tarda sequentur. 52 nec non et, sterilis quae stirpibus exit ab imis, 53 hoc faciat, uacuos si sit digesta per agros; 54 nunc altae frondes et rami matris opacant 55 crescentique adimunt fetus uruntque ferentem. 56 iam quae seminibus iactis se sustulit arbos, 57 tarda uenit seris factura nepotibus umbram, 58 pomaque degenerant sucos oblita priores 59 et turpis auibus praedam fert uua racemos. 60 scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes 61 cogendae in sulcum ac multa mercede domandae. 62 sed truncis oleae melius, propagine uites 63 respondent, solido Paphiae de robore myrtus, 64 plantis edurae coryli. nascuntur et ingens 65 fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae, 66 Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma 67 nascitur et casus abies uisura marinos. 68 inseritur uero et fetu nucis arbutus horrida, 69 et steriles platani malos gessere ualentis, 70 castaneae fagos; ornusque incanuit albo 71 flore piri glandemque sues fregere sub ulmis. 72 Nec modus inserere atque oculos imponere simplex. 73 nam qua se medio trudunt de cortice gemmae 74 et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso 75 fit nodo sinus; huc aliena ex arbore germen 76 includunt udoque docent inolescere libro. 77 aut rursum enodes trunci resecantur, et alte 78 finditur in solidum cuneis uia, deinde feraces 79 plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingens 80 exiit ad caelum ramis felicibus arbos, 81 miratastque nouas frondes et non sua poma. 82 Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis 83 nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, 84 nec pingues unam in faciem nascuntur oliuae, 85 orchades et radii et amara pausia baca, 86 pomaque et Alcinoi siluae, nec surculus idem 87 Crustumiis Syriisque piris grauibusque uolemis. 88 non eadem arboribus pendet uindemia nostris 89 quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; 90 sunt Thasiae uites, sunt et Mareotides albae, 91 pinguibus hae terris habiles, leuioribus illae, 92 et passo psithia utilior tenuisque lageos 93 temptatura pedes olim uincturaque linguam, 94 purpureae praeciaeque et, quo te carmine dicam, 95 Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis. 96 sunt et Aminneae uites, firmissima uina, 97 Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus, 98 argitisque minor, cui non certauerit ulla 99 aut tantum fluere aut totidem durare per annos. 100 non ego te, dis et mensis accepta secundis, 101 transierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis. 102 sed neque quam multae species nec nomina quae sint 103 est numerus, neque enim numero comprendere refert; 104 quem qui scire uelit, Libyci uelit aequoris idem 105 dicere quam multae Zephyro turbentur harenae 106 aut, ubi nauigiis uiolentior incidit Eurus, 107 nosse quot Ionii ueniant ad litora fluctus. 108 Nec uero terrae ferre omnes omnia possunt. 109 fluminibus salices crassisque paludibus alni 110 nascuntur, steriles saxosis montibus orni; 111 litora myrtetis laetissima; denique apertos 112 Bacchus amat collis, Aquilonem et frigora taxi. 113 aspice et extremis domitum cultoribus orbem 114 Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos: 115 diuisae arboribus patriae. sola India nigrum 116 fert hebenum, solis est turea uirga Sabaeis. 117 quid tibi odorato referam sudantia ligno 118 balsamaque et bacas semper frondentis acanthi? 119 quid nemora Aethiopum molli canentia lana, 120 uelleraque ut foliis depectant tenuia Seres? 121 aut quos Oceano propior gerit India lucos, 122 extremi sinus orbis, ubi aera uincere summum 123 arboris haud ullae iactu potuere sagittae? 124 et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris. 125 Media fert tristis sucos tardumque saporem 126 felicis mali, quo non praesentius ullum, 127 pocula si quando saeuae infecere nouercae, 128 [miscueruntque herbas et non innoxia uerba,] 129 auxilium uenit ac membris agit atra uenena. 130 ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro, 131 et, si non alium late iactaret odorem, 132 laurus erat: folia haud ullis labentia uentis, 133 flos ad prima tenax; animas et olentia Medi 134 ora fouent illo et senibus medicantur anhelis. 135 Sed neque Medorum siluae, ditissima terra, 136 nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus 137 laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi 138 totaque turiferis Panchaia pinguis harenis. 139 haec loca non tauri spirantes naribus ignem 140 inuertere satis immanis dentibus hydri, 141 nec galeis densisque uirum seges horruit hastis; 142 sed grauidae fruges et Bacchi Massicus umor 143 impleuere; tenent oleae armentaque laeta. 144 hinc bellator equus campo sese arduus infert, 145 hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus 146 uictima, saepe tuo perfusi flumine sacro, 147 Romanos ad templa deum duxere triumphos. 148 hic uer adsiduum atque alienis mensibus aestas: 149 bis grauidae pecudes, bis pomis utilis arbos. 150 at rabidae tigres absunt et saeua leonum 151 semina, nec miseros fallunt aconita legentis, 152 nec rapit immensos orbis per humum neque tanto 153 squameus in spiram tractu se colligit anguis. 154 adde tot egregias urbes operumque laborem, 155 tot congesta manu praeruptis oppida saxis 156 fluminaque antiquos subter labentia muros. 157 an mare quod supra memorem, quodque adluit infra? 158 anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque, 159 fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino? 160 an memorem portus Lucrinoque addita claustra 161 atque indignatum magnis stridoribus aequor, 162 Iulia qua ponto longe sonat unda refuso 163 Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Auernis? 164 haec eadem argenti riuos aerisque metalla 165 ostendit uenis atque auro plurima fluxit. 166 haec genus acre uirum, Marsos pubemque Sabellam 167 adsuetumque malo Ligurem Volscosque uerutos 168 extulit, haec Decios Marios magnosque Camillos, 169 Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar, 170 qui nunc extremis Asiae iam uictor in oris 171 imbellem auertis Romanis arcibus Indum. 172 salue, magna parens frugum, Saturnia tellus, 173 magna uirum: tibi res antiquae laudis et artem 174 ingredior sanctos ausus recludere fontis, 175 Ascraeumque cano Romana per oppida carmen. 176 Nunc locus aruorum ingeniis, quae robora cuique, 177 quis color et quae sit rebus natura ferendis. 178 difficiles primum terrae collesque maligni, 179 tenuis ubi argilla et dumosis calculus aruis, 180 Palladia gaudent silua uiuacis oliuae: 181 indicio est tractu surgens oleaster eodem 182 plurimus et strati bacis siluestribus agri. 183 at quae pinguis humus dulcique uligine laeta, 184 quique frequens herbis et fertilis ubere campus, 185 qualem saepe caua montis conualle solemus 186 despicere (huc summis liquuntur rupibus amnes 187 felicemque trahunt limum), quique editus Austro 188 et filicem curuis inuisam pascit aratris: 189 hic tibi praeualidas olim multoque fluentis 190 sufficiet Baccho uitis, hic fertilis uuae, 191 hic laticis, qualem pateris libamus et auro, 192 inflauit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, 193 lancibus et pandis fumantia reddimus exta. 194 sin armenta magis studium uitulosque tueri 195 aut ouium fetum aut urentis culta capellas, 196 saltus et saturi petito longinqua Tarenti, 197 et qualem infelix amisit Mantua campum 198 pascentem niueos herboso flumine cycnos: 199 non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt, 200 et quantum longis carpent armenta diebus 201 exigua tantum gelidus ros nocte reponet. 202 nigra fere et presso pinguis sub uomere terra 203 et cui putre solum (namque hoc imitamur arando), 204 optima frumentis: non ullo ex aequore cernes 205 plura domum tardis decedere plaustra iuuencis; 206 aut unde iratus siluam deuexit arator 207 et nemora euertit multos ignaua per annos, 208 antiquasque domos auium cum stirpibus imis 209 eruit; illae altum nidis petiere relictis, 210 at rudis enituit impulso uomere campus. 211 nam ieiuna quidem cliuosi glarea ruris 212 uix humilis apibus casias roremque ministrat; 213 et tofus scaber et nigris exesa chelydris 214 creta negant alios aeque serpentibus agros 215 dulcem ferre cibum et curuas praebere latebras. 216 quae tenuem exhalat nebulam fumosque uolucris, 217 et bibit umorem et, cum uult, ex se ipsa remittit, 218 quaeque suo semper uiridi se gramine uestit 219 nec scabie et salsa laedit robigine ferrum, 220 illa tibi laetis intexet uitibus ulmos, 221 illa ferax oleo est, illam experiere colendo 222 et facilem pecori et patientem uomeris unci. 223 talem diues arat Capua et uicina Vesaeuo 224 ora iugo et uacuis Clanius non aequus Acerris. 225 Nunc quo quamque modo possis cognoscere dicam. 226 rara sit an supra morem si densa requires 227 (altera frumentis quoniam fauet, altera Baccho, 228 densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo), 229 ante locum capies oculis, alteque iubebis 230 in solido puteum demitti, omnemque repones 231 rursus humum et pedibus summas aequabis harenas. 232 si deerunt, rarum pecorique et uitibus almis 233 aptius uber erit; sin in sua posse negabunt 234 ire loca et scrobibus superabit terra repletis, 235 spissus ager: glaebas cunctantis crassaque terga 236 exspecta et ualidis terram proscinde iuuencis. 237 salsa autem tellus et quae perhibetur amara 238 (frugibus infelix ea, nec mansuescit arando 239 nec Baccho genus aut pomis sua nomina seruat) 240 tale dabit specimen. tu spisso uimine qualos 241 colaque prelorum fumosis deripe tectis; 242 huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae 243 ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis 244 scilicet et grandes ibunt per uimina guttae; 245 at sapor indicium faciet manifestus et ora 246 tristia temptantum sensu torquebit amaro. 247 pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto 248 discimus: haud unquam manibus iactata fatiscit, 249 sed picis in morem ad digitos lentescit habendo. 250 umida maiores herbas alit, ipsaque iusto 251 laetior. a, nimium ne sit mihi fertilis illa, 252 nec se praeualidam primis ostendat aristis! 253 quae grauis est ipso tacitam se pondere prodit, 254 quaeque leuis. promptum est oculis praediscere nigram, 255 et quis cui color. at sceleratum exquirere frigus 256 difficile est: piceae tantum taxique nocentes 257 interdum aut hederae pandunt uestigia nigrae. 258 His animaduersis terram multo ante memento 259 excoquere et magnos scrobibus concidere montis, 260 ante supinatas Aquiloni ostendere glaebas 261 quam laetum infodias uitis genus. optima putri 262 arua solo: id uenti curant gelidaeque pruinae 263 et labefacta mouens robustus iugera fossor. 264 at si quos haud ulla uiros uigilantia fugit, 265 ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur 266 arboribus seges et quo mox digesta feratur, 267 mutatam ignorent subito ne semina matrem. 268 quin etiam caeli regionem in cortice signant, 269 ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores 270 austrinos tulerit, quae terga obuerterit axi, 271 restituant: adeo in teneris consuescere multum est. 272 collibus an plano melius sit ponere uitem, 273 quaere prius. si pinguis agros metabere campi, 274 densa sere (in denso non segnior ubere Bacchus); 275 sin tumulis accliue solum collisque supinos, 276 indulge ordinibus; nec setius omnis in unguem 277 arboribus positis secto uia limite quadret: 278 ut saepe ingenti bello cum longa cohortis 279 explicuit legio et campo stetit agmen aperto, 280 derectaeque acies ac late fluctuat omnis 281 aere renidenti tellus, necdum horrida miscent 282 proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis. 283 omnia sint paribus numeris dimensa uiarum, 284 non animum modo uti pascat prospectus inanem, 285 sed quia non aliter uiris dabit omnibus aequas 286 terra, neque in uacuum poterunt se extendere rami. 287 Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras. 288 ausim uel tenui uitem committere sulco; 289 altior ac penitus terrae defigitur arbos, 290 aesculus in primis, quae quantum uertice ad auras 291 aetherias, tantum radice in Tartara tendit. 292 ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres 293 conuellunt: immota manet multosque nepotes, 294 multa uirum uoluens durando saecula uincit, 295 tum fortis late ramos et bracchia tendens 296 huc illuc media ipsa ingentem sustinet umbram. 297 Neue tibi ad solem uergant uineta cadentem, 298 neue inter uitis corylum sere, neue flagella 299 summa pete aut summa defringe ex arbore plantas 300 (tantus amor terrae), neu ferro laede retunso 301 semina, neue oleae siluestris insere truncos. 302 nam saepe incautis pastoribus excidit ignis, 303 qui furtim pingui primum sub cortice tectus 304 robora comprendit, frondesque elapsus in altas 305 ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus 306 per ramos uictor perque alta cacumina regnat, 307 et totum inuoluit flammis nemus et ruit atram 308 ad caelum picea crassus caligine nubem, 309 praesertim si tempestas a uertice siluis 310 incubuit, glomeratque ferens incendia uentus. 311 hoc ubi, non a stirpe ualent caesaeque reuerti 312 possunt atque ima similes reuirescere terra; 313 infelix superat foliis oleaster amaris. 314 Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor 315 tellurem Borea rigidam spirante mouere. 316 rura gelu tum claudit hiems, nec semine iacto 317 concretam patitur radicem adfigere terrae. 318 optima uinetis satio, cum uere rubenti 319 candida uenit auis longis inuisa colubris, 320 prima uel autumni sub frigora, cum rapidus Sol 321 nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas. 322 uer adeo frondi nemorum, uer utile siluis, 323 uere tument terrae et genitalia semina poscunt. 324 tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether 325 coniugis in gremium laetae descendit, et omnis 326 magnus alit magno commixtus corpore fetus. 327 auia tum resonant auibus uirgulta canoris, 328 et Venerem certis repetunt armenta diebus; 329 parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris 330 laxant arua sinus; superat tener omnibus umor, 331 inque nouos soles audent se gramina tuto 332 credere, nec metuit surgentis pampinus Austros 333 aut actum caelo magnis Aquilonibus imbrem, 334 sed trudit gemmas et frondes explicat omnis. 335 non alios prima crescentis origine mundi 336 inluxisse dies aliumue habuisse tenorem 337 crediderim: uer illud erat, uer magnus agebat 338 orbis et hibernis parcebant flatibus Euri, 339 cum primae lucem pecudes hausere, uirumque 340 terrea progenies duris caput extulit aruis, 341 immissaeque ferae siluis et sidera caelo. 342 nec res hunc tenerae possent perferre laborem, 343 si non tanta quies iret frigusque caloremque 344 inter, et exciperet caeli indulgentia terras. 345 Quod superest, quaecumque premes uirgulta per agros 346 sparge fimo pingui et multa memor occule terra, 347 aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas; 348 inter enim labentur aquae, tenuisque subibit 349 halitus, atque animos tollent sata. iamque reperti 350 qui saxo super atque ingentis pondere testae 351 urgerent: hoc effusos munimen ad imbris, 352 hoc, ubi hiulca siti findit Canis aestifer arua. 353 Seminibus positis superest diducere terram 354 saepius ad capita et duros iactare bidentis, 355 aut presso exercere solum sub uomere et ipsa 356 flectere luctantis inter uineta iuuencos; 357 tum leuis calamos et rasae hastilia uirgae 358 fraxineasque aptare sudes furcasque ualentis, 359 uiribus eniti quarum et contemnere uentos 360 adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos. 361 Ac dum prima nouis adolescit frondibus aetas, 362 parcendum teneris, et dum se laetus ad auras 363 palmes agit laxis per purum immissus habenis, 364 ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis 365 carpendae manibus frondes interque legendae. 366 inde ubi iam ualidis amplexae stirpibus ulmos 367 exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde 368 (ante reformidant ferrum), tum denique dura 369 exerce imperia et ramos compesce fluentis. 370 Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum, 371 praecipue dum frons tenera imprudensque laborum; 372 cui super indignas hiemes solemque potentem 373 siluestres uri adsidue capreaeque sequaces 374 inludunt, pascuntur oues auidaeque iuuencae. 375 frigora nec tantum cana concreta pruina 376 aut grauis incumbens scopulis arentibus aestas, 377 quantum illi nocuere greges durique uenenum 378 dentis et admorsu signata in stirpe cicatrix. 379 non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris 380 caeditur et ueteres ineunt proscaenia ludi, 381 praemiaque ingeniis pagos et compita circum 382 Thesidae posuere, atque inter pocula laeti 383 mollibus in pratis unctos saluere per utres 384 nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni 385 uersibus incomptis ludunt risuque soluto, 386 oraque corticibus sumunt horrenda cauatis, 387 et te, Bacche, uocant per carmina laeta, tibique 388 oscilla ex alta suspendunt mollia pinu. 389 hinc omnis largo pubescit uinea fetu, 390 complentur uallesque cauae saltusque profundi 391 et quocumque deus circum caput egit honestum. 392 ergo rite suum Baccho dicemus honorem 393 carminibus patriis lancesque et liba feremus, 394 et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram 395 pinguiaque in ueribus torrebimus exta colurnis. 396 Est etiam ille labor curandis uitibus alter, 397 cui numquam exhausti satis est: namque omne quotannis 398 terque quaterque solum scindendum glaebaque uersis 399 aeternum frangenda bidentibus, omne leuandum 400 fronde nemus. redit agricolis labor actus in orbem, 401 atque in se sua per uestigia uoluitur annus. 402 ac iam olim, seras posuit cum uinea frondes 403 frigidus et siluis Aquilo decussit honorem, 404 iam tum acer curas uenientem extendit in annum 405 rusticus, et curuo Saturni dente relictam 406 persequitur uitem attondens fingitque putando. 407 primus humum fodito, primus deuecta cremato 408 sarmenta, et uallos primus sub tecta referto; 409 postremus metito. bis uitibus ingruit umbra, 410 bis segetem densis obducunt sentibus herbae; 411 durus uterque labor: laudato ingentia rura, 412 exiguum colito. nec non etiam aspera rusti 413 uimina per siluam et ripis fluuialis harundo 414 caeditur, incultique exercet cura salicti. 415 iam uinctae uites, iam falcem arbusta reponunt, 416 iam canit effectos extremus uinitor antes; 417 sollicitanda tamen tellus puluisque mouendus 418 et iam maturis metuendus Iuppiter uuis. 419 Contra non ulla est oleis cultura, neque illae 420 procuruam exspectant falcem rastrosque tenacis, 421 cum semel haeserunt aruis aurasque tulerunt; 422 ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco, 423 sufficit umorem et grauidas, cum uomere, fruges. 424 hoc pinguem et placitam Paci nutritor oliuam. 425 Poma quoque, ut primum truncos sensere ualentis 426 et uiris habuere suas, ad sidera raptim 427 ui propria nituntur opisque haud indiga nostrae. 428 nec minus interea fetu nemus omne grauescit, 429 sanguineisque inculta rubent auiaria bacis. 430 tondentur cytisi, taedas silua alta ministrat, 431 pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt. 432 et dubitant homines serere atque impendere curam? 433 quid maiora sequar? salices humilesque genistae, 434 aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram 435 sufficiunt saepemque satis et pabula melli. 436 et iuuat undantem buxo spectare Cytorum 437 Naryciaeque picis lucos, iuuat arua uidere 438 non rastris, hominum non ulli obnoxia curae. 439 ipsae Caucasio steriles in uertice siluae, 440 quas animosi E 441