Skip to main content

Aeneid IV by Vergil

1 section, 435 lines, 2831 words

At regina gravi iamdudum saucia cura 1 vulnus alit venis et caeco carpitur igni. 2 multa viri virtus animo multusque recursat 3 gentis honos; haerent infixi pectore vultus 4 verbaque nec placidam membris dat cura quietem. 5 postera Phoebea lustrabat lampade terras 6 umentemque Aurora polo dimoverat umbram, 7 cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: 8 'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! 9 quis novus hic nostris successit sedibus hospes, 10 quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! 11 credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. 12 degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille 13 iactatus fatis! quae bella exhausta canebat! 14 si mihi non animo fixum immotumque sederet 15 ne cui me vinclo vellem sociare iugali, 16 postquam primus amor deceptam morte fefellit; 17 si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, 18 huic uni forsan potui succumbere culpae. 19 Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei 20 coniugis et sparsos fraterna caede penatis 21 solus hic inflexit sensus animumque labantem 22 impulit. agnosco veteris vestigia flammae. 23 sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat 24 vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, 25 pallentis umbras Erebo noctemque profundam, 26 ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo. 27 ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores 28 abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.' 29 sic effata sinum lacrimis implevit obortis. 30 Anna refert: 'o luce magis dilecta sorori, 31 solane perpetua maerens carpere iuventa 32 nec dulcis natos Veneris nec praemia noris? 33 id cinerem aut manis credis curare sepultos? 34 esto: aegram nulli quondam flexere mariti, 35 non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas 36 ductoresque alii, quos Africa terra triumphis 37 dives alit: placitone etiam pugnabis amori? 38 nec venit in mentem quorum consederis arvis? 39 hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, 40 et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; 41 hinc deserta siti regio lateque furentes 42 Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam 43 germanique minas? 44 dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda 45 hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas. 46 quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna 47 coniugio tali! Teucrum comitantibus armis 48 Punica se quantis attollet gloria rebus! 49 tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis 50 indulge hospitio causasque innecte morandi, 51 dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion, 52 quassataeque rates, dum non tractabile caelum.' 53

His dictis impenso animum flammavit amore 54 spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem. 55 principio delubra adeunt pacemque per aras 56 exquirunt; mactant lectas de more bidentis 57 legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, 58 Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae. 59 ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido 60 candentis vaccae media inter cornua fundit, 61 aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, 62 instauratque diem donis, pecudumque reclusis 63 pectoribus inhians spirantia consulit exta. 64 heu, vatum ignarae mentes! quid vota furentem, 65 quid delubra iuvant? est mollis flamma medullas 66 interea et tacitum vivit sub pectore vulnus. 67 uritur infelix Dido totaque vagatur 68 urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta, 69 quam procul incautam nemora inter Cresia fixit 70 pastor agens telis liquitque volatile ferrum 71 nescius: illa fuga silvas saltusque peragrat 72 Dictaeos; haeret lateri letalis harundo. 73 nunc media Aenean secum per moenia ducit 74 Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam, 75 incipit effari mediaque in voce resistit; 76 nunc eadem labente die convivia quaerit, 77 Iliacosque iterum demens audire labores 78 exposcit pendetque iterum narrantis ab ore. 79 post ubi digressi, lumenque obscura vicissim 80 luna premit suadentque cadentia sidera somnos, 81 sola domo maeret vacua stratisque relictis 82 incubat. illum absens absentem auditque videtque, 83 aut gremio Ascanium genitoris imagine capta 84 detinet, infandum si fallere possit amorem. 85 non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus 86 exercet portusve aut propugnacula bello 87 tuta parant: pendent opera interrupta minaeque 88 murorum ingentes aequataque machina caelo. 89

Quam simul ac tali persensit peste teneri 90 cara Iovis coniunx nec famam obstare furori, 91 talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: 92 'egregiam vero laudem et spolia ampla refertis 93 tuque puerque tuus (magnum et memorabile numen), 94 una dolo divum si femina victa duorum est. 95 nec me adeo fallit veritam te moenia nostra 96 suspectas habuisse domos Karthaginis altae. 97 sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? 98 quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos 99 exercemus? habes tota quod mente petisti: 100 ardet amans Dido traxitque per ossa furorem. 101 communem hunc ergo populum paribusque regamus 102 auspiciis; liceat Phrygio servire marito 103 dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.' 104

Olli (sensit enim simulata mente locutam, 105 quo regnum Italiae Libycas averteret oras) 106 sic contra est ingressa Venus: 'quis talia demens 107 abnuat aut tecum malit contendere bello? 108 si modo quod memoras factum fortuna sequatur. 109 sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam 110 esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis, 111 miscerive probet populos aut foedera iungi. 112 tu coniunx, tibi fas animum temptare precando. 113 perge, sequar.' tum sic excepit regia Iuno: 114 'mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat 115 confieri possit, paucis (adverte) docebo. 116 venatum Aeneas unaque miserrima Dido 117 in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus 118 extulerit Titan radiisque retexerit orbem. 119 his ego nigrantem commixta grandine nimbum, 120 dum trepidant alae saltusque indagine cingunt, 121 desuper infundam et tonitru caelum omne ciebo. 122 diffugient comites et nocte tegentur opaca: 123 speluncam Dido dux et Troianus eandem 124 devenient. adero et, tua si mihi certa voluntas, 125 conubio iungam stabili propriamque dicabo. 126 hic hymenaeus erit.' non adversata petenti 127 adnuit atque dolis risit Cytherea repertis. 128

Oceanum interea surgens Aurora reliquit. 129 it portis iubare exorto delecta iuventus, 130 retia rara, plagae, lato venabula ferro, 131 Massylique ruunt equites et odora canum vis. 132 reginam thalamo cunctantem ad limina primi 133 Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro 134 stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. 135 tandem progreditur magna stipante caterva 136 Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo; 137 cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, 138 aurea purpuream subnectit fibula vestem. 139 nec non et Phrygii comites et laetus Iulus 140 incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis 141 infert se socium Aeneas atque agmina iungit. 142 qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta 143 deserit ac Delum maternam invisit Apollo 144 instauratque choros, mixtique altaria circum 145 Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; 146 ipse iugis Cynthi graditur mollique fluentem 147 fronde premit crinem fingens atque implicat auro, 148 tela sonant umeris: haud illo segnior ibat 149 Aeneas, tantum egregio decus enitet ore. 150 postquam altos ventum in montis atque invia lustra, 151 ecce ferae saxi deiectae vertice caprae 152 decurrere iugis; alia de parte patentis 153 transmittunt cursu campos atque agmina cervi 154 pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt. 155 at puer Ascanius mediis in vallibus acri 156 gaudet equo iamque hos cursu, iam praeterit illos, 157 spumantemque dari pecora inter inertia votis 158 optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem. 159

Interea magno misceri murmure caelum 160 incipit, insequitur commixta grandine nimbus, 161 et Tyrii comites passim et Troiana iuventus 162 Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros 163 tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. 164 speluncam Dido dux et Troianus eandem 165 deveniunt. prima et Tellus et pronuba Iuno 166 dant signum; fulsere ignes et conscius aether 167 conubiis summoque ulularunt vertice Nymphae. 168 ille dies primus leti primusque malorum 169 causa fuit; neque enim specie famave movetur 170 nec iam furtivum Dido meditatur amorem: 171 coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam. 172

Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes, 173 Fama, malum qua non aliud velocius ullum: 174 mobilitate viget virisque adquirit eundo, 175 parva metu primo, mox sese attollit in auras 176 ingrediturque solo et caput inter nubila condit. 177 illam Terra parens ira inritata deorum 178 extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem 179 progenuit pedibus celerem et pernicibus alis, 180 monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae, 181 tot vigiles oculi subter (mirabile dictu), 182 tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris. 183 nocte volat caeli medio terraeque per umbram 184 stridens, nec dulci declinat lumina somno; 185 luce sedet custos aut summi culmine tecti 186 turribus aut altis, et magnas territat urbes, 187 tam ficti pravique tenax quam nuntia veri. 188 haec tum multiplici populos sermone replebat 189 gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: 190 venisse Aenean Troiano sanguine cretum, 191 cui se pulchra viro dignetur iungere Dido; 192 nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere 193 regnorum immemores turpique cupidine captos. 194 haec passim dea foeda virum diffundit in ora. 195 protinus ad regem cursus detorquet Iarban 196 incenditque animum dictis atque aggerat iras. 197

Hic Hammone satus rapta Garamantide nympha 198 templa Iovi centum latis immania regnis, 199 centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem, 200 excubias divum aeternas, pecudumque cruore 201 pingue solum et variis florentia limina sertis. 202 isque amens animi et rumore accensus amaro 203 dicitur ante aras media inter numina divum 204 multa Iovem manibus supplex orasse supinis: 205 'Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis 206 gens epulata toris Lenaeum libat honorem, 207 aspicis haec? an te, genitor, cum fulmina torques 208 nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes 209 terrificant animos et inania murmura miscent? 210 femina, quae nostris errans in finibus urbem 211 exiguam pretio posuit, cui litus arandum 212 cuique loci leges dedimus, conubia nostra 213 reppulit ac dominum Aenean in regna recepit. 214 et nunc ille Paris cum semiviro comitatu, 215 Maeonia mentum mitra crinemque madentem 216 subnexus, rapto potitur: nos munera templis 217 quippe tuis ferimus famamque fovemus inanem.' 218

Talibus orantem dictis arasque tenentem 219 audiit Omnipotens, oculosque ad moenia torsit 220 regia et oblitos famae melioris amantis. 221 tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat: 222 'vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis 223 Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc 224 exspectat fatisque datas non respicit urbes, 225 adloquere et celeris defer mea dicta per auras. 226 non illum nobis genetrix pulcherrima talem 227 promisit Graiumque ideo bis vindicat armis; 228 sed fore qui gravidam imperiis belloque frementem 229 Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri 230 proderet, ac totum sub leges mitteret orbem. 231 si nulla accendit tantarum gloria rerum 232 nec super ipse sua molitur laude laborem, 233 Ascanione pater Romanas invidet arces? 234 quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur 235 nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva? 236 naviget! haec summa est, hic nostri nuntius esto.' 237

Dixerat. ille patris magni parere parabat 238 imperio; et primum pedibus talaria nectit 239 aurea, quae sublimem alis sive aequora supra 240 seu terram rapido pariter cum flamine portant. 241 tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco 242 pallentis, alias sub Tartara tristia mittit, 243 dat somnos adimitque, et lumina morte resignat. 244 illa fretus agit ventos et turbida tranat 245 nubila. iamque volans apicem et latera ardua cernit 246 Atlantis duri caelum qui vertice fulcit, 247 Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris 248 piniferum caput et vento pulsatur et imbri, 249 nix umeros infusa tegit, tum flumina mento 250 praecipitant senis, et glacie riget horrida barba. 251 hic primum paribus nitens Cyllenius alis 252 constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas 253 misit avi similis, quae circum litora, circum 254 piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta. 255 haud aliter terras inter caelumque volabat 256 litus harenosum ad Libyae, ventosque secabat 257 materno veniens ab avo Cyllenia proles. 258 ut primum alatis tetigit magalia plantis, 259 Aenean fundantem arces ac tecta novantem 260 conspicit. atque illi stellatus iaspide fulva 261 ensis erat Tyrioque ardebat murice laena 262 demissa ex umeris, dives quae munera Dido 263 fecerat, et tenui telas discreverat auro. 264 continuo invadit: 'tu nunc Karthaginis altae 265 fundamenta locas pulchramque uxorius urbem 266 exstruis? heu, regni rerumque oblite tuarum! 267 ipse deum tibi me claro demittit Olympo 268 regnator, caelum et terras qui numine torquet, 269 ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras: 270 quid struis? aut qua spe Libycis teris otia terris? 271 si te nulla movet tantarum gloria rerum 272 [nec super ipse tua moliris laude laborem,] 273 Ascanium surgentem et spes heredis Iuli 274 respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus 275 debetur.' tali Cyllenius ore locutus 276 mortalis visus medio sermone reliquit 277 et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. 278

At vero Aeneas aspectu obmutuit amens, 279 arrectaeque horrore comae et vox faucibus haesit. 280 ardet abire fuga dulcisque relinquere terras, 281 attonitus tanto monitu imperioque deorum. 282 heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem 283 audeat adfatu? quae prima exordia sumat? 284 atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc 285 in partisque rapit varias perque omnia versat. 286 haec alternanti potior sententia visa est: 287 Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, 288 classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, 289 arma parent et quae rebus sit causa novandis 290 dissimulent; sese interea, quando optima Dido 291 nesciat et tantos rumpi non speret amores, 292 temptaturum aditus et quae mollissima fandi 293 tempora, quis rebus dexter modus. ocius omnes 294 imperio laeti parent et iussa facessunt. 295 At regina dolos (quis fallere possit amantem?) 296 praesensit, motusque excepit prima futuros 297 omnia tuta timens. eadem impia Fama furenti 298 detulit armari classem cursumque parari. 299 saevit inops animi totamque incensa per urbem 300 bacchatur, qualis commotis excita sacris 301 Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho 302 orgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron. 303 tandem his Aenean compellat vocibus ultro: 304 'dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305 posse nefas tacitusque mea decedere terra? 306 nec te noster amor nec te data dextera quondam 307 nec moritura tenet crudeli funere Dido? 308 quin etiam hiberno moliri sidere classem 309 et mediis properas Aquilonibus ire per altum, 310 crudelis? quid, si non arva aliena domosque 311 ignotas peteres, et Troia antiqua maneret, 312 Troia per undosum peteretur classibus aequor? 313 mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te 314 (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui), 315 per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, 316 si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam 317 dulce meum, miserere domus labentis et istam, 318 oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem. 319 te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni 320 odere, infensi Tyrii; te propter eundem 321 exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam, 322 fama prior. cui me moribundam deseris hospes 323 (hoc solum nomen quoniam de coniuge restat)? 324 quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater 325 destruat aut captam ducat Gaetulus Iarbas? 326 saltem si qua mihi de te suscepta fuisset 327 ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula 328 luderet Aeneas, qui te tamen ore referret, 329 non equidem omnino capta ac deserta viderer.' 330 Dixerat. ille Iovis monitis immota tenebat 331 lumina et obnixus curam sub corde premebat. 332 tandem pauca refert: 'ego te, quae plurima fando 333 enumerare vales, numquam, regina, negabo 334 promeritam, nec me meminisse pigebit Elissae 335 dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. 336 pro re pauca loquar. neque ego hanc abscondere furto 337 speravi (ne finge) fugam, nec coniugis umquam 338 praetendi taedas aut haec in foedera veni. 339 me si fata meis paterentur ducere vitam 340 auspiciis et sponte mea componere curas, 341 urbem Troianam primum dulcisque meorum 342 reliquias colerem, Priami tecta alta manerent, 343 et recidiva manu posuissem Pergama victis. 344 sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, 345 Italiam Lyciae iussere capessere sortes; 346 hic amor, haec patria est. si te Karthaginis arces 347 Phoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis, 348 quae tandem Ausonia Teucros considere terra 349 invidia est? et nos fas extera quaerere regna. 350 me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris 351 nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, 352 admonet in somnis et turbida terret imago; 353 me puer Ascanius capitisque iniuria cari, 354 quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis. 355 nunc etiam interpres divum Iove missus ab ipso 356 (testor utrumque caput) celeris mandata per auras 357 detulit: ipse deum manifesto in lumine vidi 358 intrantem muros vocemque his auribus hausi. 359 desine meque tuis incendere teque querelis; 360 Italiam non sponte sequor.' 361

Talia dicentem iamdudum aversa tuetur 362 huc illuc volvens oculos totumque pererrat 363 luminibus tacitis et sic accensa profatur: 364 'nec tibi diva parens generis nec Dardanus auctor, 365 perfide, sed duris genuit te cautibus horrens 366 Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. 367 nam quid dissimulo aut quae me ad maiora reservo? 368 num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit? 369 num lacrimas victus dedit aut miseratus amantem est? 370 quae quibus anteferam? iam iam nec maxima Iuno 371 nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis. 372 nusquam tuta fides. eiectum litore, egentem 373 excepi et regni demens in parte locavi. 374 amissam classem, socios a morte reduxi 375 (heu furiis incensa feror!): nunc augur Apollo, 376 nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso 377 interpres divum fert horrida iussa per auras. 378 scilicet is superis labor est, ea cura quietos 379 sollicitat. neque te teneo neque dicta refello: 380 i, sequere Italiam ventis, pete regna per undas. 381 spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, 382 supplicia hausurum scopulis et nomine Dido 383 saepe vocaturum. sequar atris ignibus absens 384 et, cum frigida mors anima seduxerit artus, 385 omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, poenas. 386 audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.' 387 his medium dictis sermonem abrumpit et auras 388 aegra fugit seque ex oculis avertit et aufert, 389 linquens multa metu cunctantem et multa parantem 390 dicere. suscipiunt famulae conlapsaque membra 391 marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt. 392

At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem 393 solando cupit et dictis avertere curas, 394 multa gemens magnoque animum labefactus amore 395 iussa tamen divum exsequitur classemque revisit. 396 tum vero Teucri incumbunt et litore celsas 397 deducunt toto navis. natat uncta carina, 398 frondentisque ferunt remos et robora silvis 399 infabricata fugae studio. 400 migrantis cernas totaque ex urbe ruentis: 401 ac velut ingentem formicae farris acervum 402 cum populant hiemis memores tectoque reponunt, 403 it nigrum campis agmen praedamque per herbas 404 convectant calle angusto; pars grandia trudunt 405 obnixae frumenta umeris, pars agmina cogunt 406 castigantque moras, opere omnis semita fervet. 407 quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus, 408 quosve dabas gemitus, cum litora fervere late 409 prospiceres arce ex summa, totumque videres 410 misceri ante oculos tantis clamoribus aequor! 411 improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis! 412 ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando 413 cogitur et supplex animos summittere amori, 414 ne quid inexpertum frustra moritura relinquat. 415 'Anna, vides toto properari litore circum: 416 undique convenere; vocat iam carbasus auras, 417 puppibus et laeti nautae imposuere coronas. 418 hunc ego si potui tantum sperare dolorem, 419 et perferre, soror, potero. miserae hoc tamen unum 420 exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille 421 te colere, arcanos etiam tibi credere sensus; 422 sola viri mollis aditus et tempora noras. 423 i, soror, atque hostem supplex adfare superbum: 424 non ego cum Danais Troianam exscindere gentem 425 Aulide iuravi classemve ad Pergama misi, 426 nec patris Anchisae cinerem manisve revelli: 427 cur mea dicta negat duras demittere in auris? 428 quo ruit? extremum hoc miserae det munus amanti: 429 exspectet facilemque fugam ventosque ferentis. 430 non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro, 431 nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat: 432 tempus inane peto, requiem spatiumque furori, 433 dum mea me victam doceat fortuna dolere. 434 extremam hanc oro veniam (miserer 435

Poetry