Skip to main content

Quaestiones Naturales VI by Seneca

1 section, 79 paragraphs, 4885 words

[1,1] Pompeios, celebrem Campaniae urbem, in quam ab altera parte Surrentinum Stabianumque litus, ab altera Herculanense conueniunt et mare ex aperto reductum amoeno sinu cingunt, consedisse terrae motu uexatis quaecumque adiacebant regionibus, Lucili, uirorum optime, audiuimus, et quidem hibernis diebus, quos uacare a tali periculo maiores nostri solebant promittere. 1

[1,2] Nonis Februariis hic fuit motus Regulo et Uerginio consulibus, qui Campaniam, numquam securam huius mali, indemnem tamen et totiens defunctam metu, magna strage uastauit: nam et Herculanensis oppidi pars ruit dubieque stant etiam quae relicta sunt, et Nucerinorum colonia ut sine clade ita non sine querela est; Neapolis quoque priuatim multa, publice nihil amisit leuiter ingenti malo perstricta: uillae uero prorutae, passim sine iniuria tremuere. 2

[1,3] Adiciuntur his illa: sexcentarum ouium gregem exanimatum et diuisas statuas, motae post hoc mentis aliquos atque impotentes sui errasse. Quorum ut causas excutiamus, et propositi operis contextus exigit et ipse in hoc tempus congruens casus. 3

[1,4] Quaerenda sunt trepidis solacia et demendus ingens timor. Quid enim cuiquam satis tutum uideri potest, si mundus ipse concutitur et partes eius solidissimae labant? Si quod unum immobile est in illo fixumque, ut cuncta in se intenta sustineat, fluctuatur; si quod proprium habet terra perdidit, stare: ubi tandem resident metus nostri? Quod corpora receptaculum inuenient, quo sollicita confugiant, si ab imo metus nascitur et funditus trahitur? 4

[1,5] Consternatio omnium est, ubi tecta crepuerunt et ruina signum dedit. Tunc praeceps quisque se proripit et penates suos deserit ac se publico credit: quam latebram prospicimus, quod auxilium, si orbis ipse ruinas agitat, si hoc quod nos tuetur ac sustinet, supra quod urbes sitae sunt, quod fundamentum quidam mundi esse dixerunt, discedit ac titubat? 5

[1,6] Quid tibi esse non dico auxilii sed solacii potest, ubi timor fugam perdidit? Quid est, inquam, satis munitum, quid ad tutelam alterius ac sui firmum? Hostem muro repellam, et praeruptae altitudinis castella uel magnos exercitus difficultate aditus morabuntur; a tempestate nos uindicat portus; nimborum uim effusam et sine fine cadentes aquas tecta propellunt; fugientes non sequitur incendium; aduersus tonitruum et minas caeli subterraneae domus et defossi in altum specus remedia sunt (ignis ille caelestis non transuerberat terram sed exiguo eius obiectu retunditur); in pestilentia mutare sedes licet: nullum malum sine effugio est. 6

[1,7] Numquam fulmina populos perusserunt; pestilens caelum exhaisit urbes, non abstulit: hoc malum latissime patet ineuitabile, auidum, publice noxium. Non enim domos solum aut familias aut urbes singulas haurit, gentes totas regionesque submergit et modo ruinis operit, modo in altam uoraginem condit ac ne id quidem relinquit ex quo appareat quod non est saltem fuisse, sed supra nobilissimas urbes sine ullo uestigio prioris habitus solum extenditur. 7

[1,8] Nec desunt qui hoc genus mortis magis timeant quo in abruptum cum sedibus suis eunt et e uiuorum numero uiui auferuntur, tamquam non omne fatum ad eundem terminum ueniat. Hoc habet inter cetera iustitiae suae natura praecipuum quod, cum ad exitum uentum est, omnes in aequo sumus. 8

[1,9] Nihil itaque interest utrum me lapis unus elidat, an monte toto premar; utrum supra me domus unius onus ueniat et sub exiguo eius cumulo ac puluere exspirem, an totus caput meum terrarum orbis abscondat; in luce hunc et in aperto spiritum reddam an in uasto terrarum dehiscentium sinu; solus in illud profundum an cum magno comitatu populorum concadentium ferar; nihil interest mea quantus circa mortem meam tumultus sit: ipsa ubique tantundem est. 9

[1,10] Proinde magnum sumamus animum aduersus istam cladem, quae nec euitari nec prouideri potest, desinamusque audire istos, qui Campaniae renuntiauerunt quique post hunc casum emigrauerunt negantque ipsos umquam in illam regionem accessuros: quis enim illis promittit melioribus fundamentis hoc aut illud solum stare? 10

[1,11] Omnia eiusdem sortis sunt et, si nondum mota, tamen mobilia: hunc fortasse in quo securius consistitis locum haec nox aut hic ante noctem dies scindet. Unde scis an <non> melior eorum locorum condicio sit in quibus iam uires suas fortuna consumpsit et quae in futurum ruina sua fulta sunt? 11

[1,12] Erramus enim, si ullam terrarum partem exceptam immunemque ab hoc periculo credimus: omnes sub eadem iacent lege; nihil ita ut immobile esset natura concepit; alia temporibus aliis cadunt et, quemadmodum in urbibus magnis nunc haec domus nunc illa suspenditur, ita in hoc orbe terrarum nunc haec pars facit uitium nunc illa. 12

[1,13] Tyros aliquando infamis ruinis fuit, Asia duodecim urbes simul perdidit; anno priore in Achaiam et Macedoniam, quaecumque est ista uis mali quae incurrit, nunc Campaniam laesit: circumit fatum et, si quid diu praeteriit, repetit. Quaedam rarius sollicite, saepius quaedam: nihil immune esse et innoxium sinit. 13

[1,14] Non homines tantum, qui breuis et caduca res nascimur, urbes oraeque terrarum et litora et ipsum mare in seruitutem fati uenit. Nos tamen nobis permansura promittimus bona fortunae, et felicitatem, cuius ex omnibus rebus humanis uelocissima est leuitas, habituram in aliquo pondus ac moram credimus; 14

[1,15] et perpetua sibi omnia promittentibus in mentem non uenit id ipsum supra quod stamus stabile non esse. Neque enim Campaniae istud aut Achaiae sed omnis soli uitium est, male cohaerere et ex causis pluribus solui et summa manere, partibus ruere. 15

[2,1] Quid ago? Solacium aduersus pericula rara promiseram: ecce undique timenda denuntio, nego quicquam esse quietis aeternae, quod perire possit et perdere. Ego uero hoc ipsum solacii loco pono et quidem ualentissimi, quando quidem sine remedio timor stultis est: ratio terrorem prudentibus excutit; imperitis magna fit ex desperatione securitas. 16

[2,2] Hoc itaque generi humano dictum puta quod illis subita captiuitate inter ignes et hostem stupentibus dictum est: "una salus uictis nulllam sperare salutem." 17

[2,3] Si uultis nihil timere, cogitate omnia esse metuenda; circumspicite quam leuibus causis discutiamur: non cibus nobis, non umor, non uigilia, non somnus sine mensura quadam salubria sunt; iam intellegetis nugatoria esse nos et imbecilla corpuscula, fluida, non magna molitione perdenda. Sine dubio id unum periculi nobis est quod tremunt terrae, quod subito dissipantur ac superposita deducunt! 18

[2,4] Magni se aestimat qui fulmina et motus terrarum hiatusque formidat. Uult ille imbecillitatis sibi suae conscius timere pituitam? Ita uidelicet nati sumus, tam felicia sortiti membra, in hanc magnitudinem creuimus! Et ob hoc, nisi mundi partibus motis, nisi caelum intonuerit, nisi terra subsederit, perire non possumus! 19

[2,5] Unguiculi nos et ne totius quidem dolor sed aliqua ab latere eius scissura conficit! Et ego timeam terras trementes, quem crassior saliua suffocat? Ego extimescam emotum sedibus suis mare, et ne aestus maiore quam solet cursu plus aquarum trahens superueniat, cum quosdam strangulauerit potio male lapsa per fauces? Quam stultum est mare horrere, cum scias stillicidio perire te posse! 20

[2,6] Nullum maius solacium est mortis quam ipsa mortalitas, nullum autem omnium istorum quae extrinsecus terrent quam quod innumerabilia pericula in ipso sinu sunt. Quid enim dementius quam ad tonitrua succidere et sub terram correpere fulminum metu? Quid stultius quam timere nutationem terrae aut subitos montium lapsus et irruptiones maris extra litus eiecti, cum mors ubique praesto sit et undique occurrat nihilque sit tam exiguum quod non in perniciem generis humani satis ualeat? 21

[2,7] Adeo non debent nos ista confundere, tamquam plus in se mali habeant quam uulgaris mors, ut contra, cum sit necessarium e uita exire et aliquando emittere animam, maiore perire ratione iuuet. Necesse est mori ubicumque, quandoque: stet licet ista humus et se teneat suis finibus nec ulla iactetur iniuria, supra me quandoque erit. <Quid> interest, ego illam mihi an ipsa se mihi imponat? 22

[2,8] Diducitur et ingenti potentia nescio cuius mali rumpitur et me in immensam altitudinem abducit; quid porro? Mors leuior in plano est? Quid habeo quod querar, si rerum natura me non uult iacere ignobili leto, si mihi inicit sui partem? 23

[2,9] Egregie Uagellius meus in illo inclito carmine: "Si cadendum est", inquit, "e caelo cecidisse uelim". Idem licet dicere: si cadendum est, cadam orbe concusso, non quia fas est optare publicam cladem, sed quia ingens mortis solacium est terram quoque uidere mortalem. 24

[3,1] Illud quoque proderit praesumere animo, nihil horum deos facere, nec ira numinum aut caelum concuti aut terram: suas ista causas habent nec ex imperio saeuiunt sed quibusdam uitiis ut corpora nostra turbantur et tunc, cum facere uidentur iniuriam, accipiunt. 25

[3,2] Nobis autem ignorantibus uerum omnia terribiliora sunt, utique quorum metum raritas auget: leuius accidunt familiaria, at ex insolito formido maior est. Quare autem quicquam nobis insolitum est? Quia naturam oculis, non ratione, comprehendimus nec cogitamus quid illa facere possit, sed tantum quid fecerit. Damus itaque huius neglegentiae poenas tamquam nouis territi, cum illa non sint noua sed insolita. 26

[3,3] Quid ergo? Non religionem incutit mentibus, et quidem publice, siue deficere sol uisus est, siue luna, cuius obscuratio frequentior, aut parte sui aut tota delituit? Longeque magis illa, actae in transuersum faces et caeli magna pars ardens et crinita sidera et plures solis orbes et stellae per diem uisae subitique transcursus ignium multam post se lucem trahentium? [3,4] Nihil horum sine timore miramur: et cum timendi sit causa nescire, non est tanti scire, ne timeas? Quanto satius est causas inquirere, et quidem toto in hoc intentum animo! Neque enim illo quicquam inueniri dignius potest, cui se non tantum commodet sed impendat. 27

[4,1] Quaeramus ergo quid sit quod terram ab infimo moueat, quod tanti molem ponderis pellat; quid sit illa ualentius quod tantum onus ui sua labefactet; cur modo tremat, modo laxata subsidat, nunc in partes diuisa discedat et alias interuallum ruinae suae diu seruet, alias cito comprimat; nunc amnes magnitudinis notae conuertat introrsum, nunc nouos exprimat; aperiat aliquando aquarum calentium uenas, aliquando refrigeret, ignesque nonnumquam per aliquod ignotum antea montis aut rupis foramen emittat, aliquando notos et per saecula nobiles comprimat. Mille miracula mouet faciemque mutat locis et defert montes, subrigit plana, ualles extuberat, nouas in profundo insulas erigit: haec ex quibus causis accidant, digna res excuti. 28

[4,2] Quod, inquis, erit pretium operae? Quo nullum maius est, nosse naturam. Neque enim quicquam habet in se huius materiae tractatio pulchrius, cum multa habeat futura usui, quam quod hominem magnificentia sui detinet nec mercede sed miraculo colitur. Inspiciamus ergo quid sit propter quod haec accidant: quorum adeo est mihi dulcis inspectio ut, quamuis aliquando de motu terrarum uolumen iuuenis ediderim, tamen temptare me uoluerim et experiri, <si> aetas aliquid nobis aut ad scientiam aut certe ad diligentiam adiecerit. 29

[5,1] Causam qua terra concutitur alii in aqua esse, alii in ignibus, alii in ipsa terra, alii in spiritu putauerunt, alii in pluribus, alii in omnibus his; quidam liquere ipsis aliquam ex istis causam esse dixerunt, sed non liquere quae esset. 30

[5,2] Nunc singula persequar. Illud ante omnia mihi dicendum est, opiniones ueteres parum exactas esse et rudes: circa uerum adhuc errabatur; tur; noua omnia erant primo temptantibus; postea eadem illa limata sunt et, si quid inuentum est, illis nihilominus referri debet acceptum: magni animi res fuit rerum naturae latebras dimouere nec contentum exteriore eius aspectu introspicere et in deorum secreta descendere. Plurimum ad inueniendum contulit qui sperauit posse reperiri. 31

[5,3] Cum excusatione itaque ueteres audiendi sunt: nulla res consummata est, dum incipit; nec in hac tantum re omnium maxima atque inuolutissima (in qua, etiam cum multum acti erit, omnis tamen aetas quod agat inueniet) sed et in omni alio negotio longe semper a perfecto fuere principia. 32

[6,1] In aqua causam esse nec ab uno dictum est nec uno modo. Thales Milesius totam terram subiecto iudicat umore portari et innare, siue illud oceanum uocas, siue magnum mare, siue alterius naturae simplicem adhuc aquam et umidum elementum. Hac, inquit, unda sustinetur orbis uelut aliquod grande nauigium et graue his aquis quas premit. 33

[6,2] Superuacuum est reddere causas propter quas existimat grauissimam partem mundi non posse spiritu tam tenui fugacique gestari; non enim nunc de situ terrarum sed de motu agitur. Illud argumenti loco ponit aquas esse in causa quibus hic orbis agitetur, quod in omni maiore motu erumpunt fere noui fontes (sicut in nauigiis quoque euenit ut, si inclinata sunt et abierunt in latus, aquam sorbeant, quae enormi eorum onere quae uehit, si immodice depressa sunt, aut superfunditur aut certe dextra sinistraque solito magis surgit). 34

[6,3] Hanc opinionem falsam esse non est diu colligendum: nam si terra aqua sustineretur, et ea aliquando concuteretur <et> semper moueretur, nec agitari illam miraremur sed manere; deinde tota concuteretur, non ex parte (numquam enim nauis dimidia iactatur); nunc uero terrarum non uniuersarum sed ex parte motus est: quomodo ergo fieri potest ut, quod totum uehitur, totum non agitetur, si eo quo uehitur agitatum est? 35

[6,4] "At quare aquae erumpunt?". Primum omnium saepe tremuit terra et nihil umoris noui fluxit; deinde si ex hac causa unda prorumperet, a lateribus terrae circumfunderetur (sicut in fluminibus ac mari uidemus incidere, ut incrementum aquarum, quotiens nauigia desidunt, in lateribus maxime appareat); ad ultimum non tam exigua fieret quam tu dicis eruptio nec uelut per rimam sentina subreperet, sed fieret ingens inundatio ut ex infinito liquore et ferente uniuersa. 36

[7,1] Quidam motum terrarum aquae imputauerunt, sed non ex eadem causa. Per omnem, inquit, terram multa aquarum genera decurrunt: aliubi perpetui amnes, quorum nauigabilis etiam sine adiutorio imbrium magnitudo est: hinc Nilus, per aestatem ingentes aquas inuehit; hinc, qui medius inter pacata et hostilia fluit, Danuuius ac Rhenus, alter Sarmaticos impetus cohibens et Europam Asiamque disterminans, alter Germanos, auidam belli gentem, repellens. 37

[7,2] Adice nunc patentissimos lacus et stagna populis inter se ignotis circumdata et ineluctabiles nauigio paludes, ne ipsis quidem inter se peruias quibus incoluntur; deinde tot fontes, tot capita fluminum subitos et ex occulto amnes uomentia, tot deinde ad tempus collectos torrentium impetus, quorum uires quam repentinae tam breues. 38

[7,3] Omnis aquarum et intra terram natura faciesque est: illic quoque aliae uasto cursu deferuntur et in praeceps uolutae cadunt, aliae languidiores in uadis refunduntur et leniter ac quiete fluunt; quis autem neget uastis illas receptaculis concipi et cessare multis inertes locis? Non est diu probandum ibi multas aquas esse, unde omnes sunt; neque enim sufficeret tellus ad tot flumina edenda, nisi ex reposito multoque funderet. 39

[7,4] Si hoc uerum est, necesse est aliquando illic amnis excrescat et relictis ripis uiolentus in obstantia incurrat: sic fiet motus alicuius partis in quam flumen impetum dedit et quam, donec decrescat, uerberabit. Potest fieri ut aliquam regionem riuus affluens exedat ac secum trahat aliquam molem, qua lapsa superposita quatiantur. 40

[7,5] Iam uero nimis oculis permittit nec ultra illos scit producere animum, qui non credit esse in abdito terrae sinus maris uasti. Nec enim uideo quid prohibeat aut obstet quo minus habeat aliquod etiam in abdito litus et per occultos aditus receptum mare, quod illic quoque tantundem loci teneat aut fortassis hoc amplius quod superiora cum tot animalibus erant diuidenda: abstrusa enim et sine possessore deserta liberius undis uacant. 41

[7,6] Quas quid uetat illic fluctuare et uentis, quos omne interuallum terrarum et omnis aer creat, impelli? Potest ergo maior solito exorta tempestas aliquam partem terrarum impulsam uehementius commouere. Nam apud nos quoque multa quae procul a mari fuerant subito eius accessu uapulauerunt et uillas in prospectu collocatas fluctus qui longe audiebatur inuasit; illic quoque potest accedere ac recedere pelagus infernum: quorum neutrum fit sine motu superstantium. 42

[8,1] Non quidem existimo diu te haesitaturum an credas esse subterraneos amnes et mare absconditum: unde enim ista prorepunt, unde ad nos ueniunt, nisi quod origo umoris inclusa est? 43

[8,2] Age, cum uides interruptum Tigrin in medio itinere siccari et non uniuersum auerti, sed paulatim non apparentibus damnis minui primum, deinde consumi, quo illum putas abire nisi in obscura terrarum, utique cum uideas emergere iterum non minorem eo qui prius fluxerat? Quid, cum uides Alpheon, celebratum poetis, in Achaia mergi et in Sicilia rursus traiecto mari effundere amoenissimum fontem Arethusam? 44

[8,3] Nescis autem inter opiniones, quibus enarratur Nili aestiua inundatio, et hanc esse, a terra illum erumpere et augeri non supernis aquis sed ex intimo redditis? Ego quidem centuriones duos, quos Nero Caesar, ut aliarum uirtutum ita ueritatis in primis amantissimus, ad inuestigandum caput Nili miserat, audiui narrantes longum illos iter peregisse, cum a rege Aethiopiae instructi auxilio commendatique proximis regibus penetrassent ad ulteriorem. 45

[8,4] Inde, ut quidam aiebant, peruenimus ad immensas paludes, quarum exitum nec incolae nouerant nec sperare quisquam potest: ita implicatae aquis herbae sunt et aquae nec pediti eluctabiles nec nauigio, quod nisi paruum et unius capax limosa et obsita palus non fert. Ibi, inquit, uidimus duas petras, ex quibus ingens uis fluminis excidebat. 46

[8,5] Sed siue caput illa siue accessio est Nili, siue tunc nascitur siue in terras ex priore recepta cursu redit, nonne tu credis illam, quicquid est, ex magno terrarum lacu ascendere? Habeant enim oportet pluribus locis sparsum umorem et in uno coactum, ut eructare tanto impetu possint. 47

[9,1] Ignem causam motus quidam iudicant, imprimis Anaxagoras, qui existimat simili paene ex causa et aera concuti et terram: cum in inferiore parte spiritus crassum aera et in nubes coactum eadem ui qua apud nos quoque nubila frangi solent rupit et ignis ex hoc collisu nubium cursuque elisi aeris emicuit, hic ipse in obuia incurrit exitum quaerens ac diuellit repugnantia, donec per angustum aut nactus est uiam exeundi ad caelum aut ui et iniuria fecit. 48

[9,2] Alii in igne causam quidam esse, sed non ob hoc iudicant, sed quia pluribus obrutus locis ardeat et proxima quaeque consumat; quae si quando exesa ceciderint, tunc sequi motum earum partium quae subiectis adminiculis destitutae labant, donec corruerunt nullo occurrente quod onus exciperet; tunc chasmata, tunc hiatus uasti aperiuntur aut, cum diu dubitauerunt, super ea se quae supersunt stantque componunt. 49

[9,3] Hoc apud nos quoque uidemus accidere, quotiens incendio laborat pars ciuitatis: cum exustae trabes sunt aut corrupta quae superioribus firmamentum dabant, tunc diu agitata fastigia concidunt et tam diu deferuntur atque incerta sunt, donec in solido resederunt. 50

[10,1] Anaximenes ait terram ipsam sibi causam esse motus nec extrinsecus incurrere quod illam impellat, sed intra ipsam et ex ipsa: quasdam enim partes eius decidere, quas aut umor resoluerit aut ignis exederit aut spiritus uiolentia excusserit. Sed his quoque cessantibus non deesse propter quod aliquid abscedat aut reuellatur; nam primum omnia uetustate labuntur nec quicquam tutum a senectute est; haec solida quoque et magni roboris carpit. 51

[10,2] Itaque quemadmodum in aedificiis ueteribus quasdam non percussa tamen decidunt, cum plus ponderis habuere quam uirium, ita in hoc uniuerso terrae corpore euenit ut partes eius uetustate soluantur, solutae cadant et tremorem superioribus afferant: primum, dum abscedunt (nihil enim utique magnum sine motu eius cui haesit absciditur); deinde, cum deciderunt, solido exceptae resiliunt pilae more (quae, cum cecidit, exultat ac saepius pellitur, totiens a solo in nouum impetum missa); si uero in stagnantibus aquis delatae sunt, hic ipse casus uicina concutit fluctu, quem subitum uastumque illisum ex alto pondus eiecit. 52

[11,1] Quidam ignibus quidem assignant hunc tremorem, sed aliter. Nam cum pluribus locis ferueant, necesse est ingentem uaporem sine exitu uoluant, qui ui sua spiritum intendit et, si acrius institit, opposita diffindit, si uero remissior fuit, nihil amplius quam mouet. Uidemus aquam spumare igne subiecto: quod in hac aqua facit inclusa et angusta, multo magis illum facere credamus, cum uiolentus ac uastus ingentes aquas excitat: tunc illa euaporatione fluctuantium undarum quicquid pulsauit, agitatur. 53

[12,1] Spiritum esse qui moueat et plurimis et maximis auctoribus placet. Archelaus, uir quidem satis diligens, ait ita: Uenti in concaua terrarum deferuntur; deinde, ubi iam omnia spatia plena sunt et in quantum aer potuit densatus est, is qui superuertit spiritus priorem premit et elidit ac frequentibus plagis primo cogit, deinde proturbat; 54

[12,2] tunc ille quaerens locum omnes angustias dimouet et claustra sua conatur effringere: sic euenit ut terrae, spiritu luctante et fugam quaerente, moueantur. Itaque cum terrae motus futurus est, praecedit aeris tranquillitas et quies, uidelicet quia uis spiritus, quae concitare uentos solet, in inferna sede retinetur. Nunc quoque, cum hic motus in Campania fuit, quamuis hiberno tempore et inquieto, per superiores dies caelo aer stetit. 55

[12,3] Quid ergo? Numquam flante uento terra concussa est? Admodum raro; duo <si> simul flauere uenti fieri; tamen et potest et solet. Quod si recipimus et constat duos uentos rem simul gerere, quidni accidere possit ut alter superiorem aera agitet, alter infernum? 56

[13,1] In hac sententia licet portas Aristotelem et discipulum eius Theophrastum (non, ut Graecis uisum est, diuini, tamen et dulcis eloquii uirum et nitidi sine labore). Quid utrique placeat exponam. Semper aliqua euaporatio est e terra, quae modo arida est, modo umido mixta; haec ab infimo edita et in quantum potuit elata, cum ulteriorem locum in quem exeat non habet, retro fertur atque in se reuoluitur; deinde rixa spiritus reciprocantis iactat obstantia et, siue interclusus siue per angusta enisus est, motum ac tumultum ciet. 57

[13,2] Straton ex eadem schola est, qui hanc partem philosophiae maxime coluit et rerum naturae inquisitor fuit; huius tale decretum est. Frigidum et calidum semper in contraria abeunt, una esse non possunt: eo frigidum confluit unde uis calidi discessit, et inuicem ibi calidum est unde frigus expulsum est. Hoc quod dico uerum esse et utrumque in contrarium agi ex hoc tibi appareat: 58

[13,3] hiberno tempore, cum supra terram frigus est, calent putei nec minus specus atque omnes sub terra recessus, quia illo se calor contulit superiora possidenti frigori cedens; qui, cum in inferiora peruenit et eo se quantum poterat ingessit, quo densior, hoc ualidior est. Frigori cal<idi> uis superuenit, cui necessario congregatus ille iam et in angustum pressus loco cedit. 59

[13,4] Idem contrario euenit: cum uis maior frigidi illata in cauernis est, quicquid illic calidi latet, frigori cedens abit in angustum et magno impetu agitur, quia non patitur utriusque natura concordiam nec in uno moram. Fugiens ergo et omni modo cupiens excedere proxima quaeque remolitur ac iactat. 60

[13,5] Ideoque antequam terra moueatur, solet mugitus s audiri uentis in abdito tumultuantibus. Nec enim aliter posset, ut ait noster Uergilius, "sub pedibus mugire solum et iuga celsa moueri", nisi hoc esset uentorum opus. v [13,6] Uices deinde huius pugnae sunt eaedem: fit calidi congregatio ac rursus eruptio; tunc frigida compescuntur et secedunt mox futura potentiora. Dum ergo alterna uis cursat et ultro citroque spiritus commeat, terra concutitur. 61

[14,1] Sunt qui existiment spiritu quidem et nulla alia ratione tremere terram, sed ex alia causa quam Aristoteli placuit. Quid sit quod ab his dicatur audi: corpus nostrum et sanguine irrigatur et spiritu, qui per sua itinera decurrit. Habemus autem quaedam angustiora receptacula animae per quae nihil amplius quam meat, quaedam patentiora in quibus colligitur et unde diuiditur in partes. Sic hoc totum terrarum omnium corpus et aquis, quae uicem sanguinis tenent, et uentis, quos nihil aliud quis quam animam uocauerit, peruium est. Haec duo aliubi currunt, aliubi consistunt. 62

[14,2] Sed quemadmodum in corpore nostro, dum bona ualetudo est, uenarum quoque imperturbata mobilitas modum seruat; ubi aliquid aduersi est, micat crebrius et suspiria atque anhelitus laborantis ac fessi signa sunt: ita terrae quoque, dum illis positio naturalis est, inconcussae manent; cum aliquid peccatur, tunc uelut aegri corporis motus est, spiritu illo qui modestius perfluebat icto uehementius et quassante uenas suas. Nec, ut illi paulo ante dicebant, quibus animal placet esse terram. Nisi hoc est, quemadmodum animal totum uexationem sentiet; neque enim in nobis febris alias partes moratius, alias citius impellit, sed per omnes pari aequalitate discurrit. 63

[14,3] Uide ergo num quid intret in illam spiritus ex circumfuso aere. Qui, quamdiu habet exitum, sine iniuria labitur; si offendit aliquid et incidit quod uiam clauderet, tunc oneratur primo infundente se a tergo aere, deinde per aliquam rimam maligne fugit et hoc acrius fertur, quo angustius. Id sine pugna non potest fieri, nec pugna sine motu. 64

[14,4] At si ne rimam quidem per quam efflueret inuenit, conglobatus illic furit et hoc atque illo circumagitur aliaque deicit, alia intercidit, cum tenuissimus idemque fortissimus et irrepat quamuis in obstructa et quicquid intrauit ui sua diducat ac dissipet. Tunc terra iactatur: aut enim datura uento locum discedit, aut, cum dedit, in ipsam qua illum emisit cauernam fundamento spoliata considit. 65

[15,1] Quidam ita existimant: terra multis locis perforata est nec tantum primos illos aditus habet quos uelut spiramenta ab initio sui recepit, sed multos illi casus imposuit. Aliubi deduxit quicquid superne terreni erat aqua, alia torrentes cecidere, alia aestibus magnis disrupta patuerunt. Per haec interualla intrat spiritus: quem si inclusit mare et altius adegit nec fluctus retro abire permisit, tunc ille exitu simul redituque praecluso uolutatur et, quia in rectum non potest tendere, quod illi naturale est, in sublime se intendit et terram prementem diuerberat. 66

[16,1] Etiamnunc dicendum est quod plerisque auctoribus placet et in quod fortasse fiet discessio. Non esse terram sine spiritu palam est, non tantum illo dico quo se tenet ac partes sui iungit, qui inest etiam saxis mortuisque corporibus, sed illo dico uitali et uegeto et alente omnia. Hunc nisi haberet, quomodo tot arbustis spiritum infunderet non aliunde uiuentibus et tot satis? Quemadmodum tam diuersas radices aliter atque aliter in se mersas foueret, quasdam summa receptas parte, quasdam altius tractas, nisi multum haberet animae tam multa tam uaria generantis et haustu atque alimento sui educantis? 67

[16,2] Leuibus adhuc argumentis ago: totum hoc caelum, quod igneus aether, mundi summa pars, claudit, omnes hae stellae, quarum iniri non potest numerus, omnis hic caelestium coetus et, ut alia praeteream, hic tam prope a nobis agens cursum sol, omni terrarum ambitu non semel maior, alimentum ex terreno trahunt et inter se partiuntur nec ullo alio scilicet quam halitu terrarum sustinentur: hoc illis alimentum, hic pastus est. 68

[16,3] Non posset autem tam multa tantoque se ipsa maiora nutrire, nisi plena esset animae, quam per diem ac noctem ab omnibus partibus sui fundit; fieri enim non potest ut non multum illi supersit, ex qua tantum petitur ac sumitur. Et ad tempus quidem quod exeat nascitur (nec enim esset perennis illi copia suffecturi in tot caelestia spiritus, nisi inuicem elementa recurrerent et in aliud alia soluerentur), sed tamen necesse est abundet ac plena sit et ex condito proferat: 69

[16,4] non est ergo dubium quin multum spiritus intus lateat et caeca sub terra spatia aer latus obtineat. Quod si uerum est, necesse est id saepe moueatur quod re mobilissima plenum est: numquid enim dubium esse cuiquam potest quin nihil sit tam inquietum quam aer, tam uersabile et agitatione gaudens? 70

[17,1] Sequitur ergo ut naturam suam exerceat et quod semper moueri uult, aliquando et alia moueat. Id quando fit? Quando illi cursus interdictus est. Nam quamdiu non impeditur, it placide; cum offenditur et retinetur, insanit et moras suas abripit, non aliter quam ille "pontem indignatus Araxes": 71

[17,2] quamdiu illi facilis et liber est alueus, primas quasque aquas explicat; ubi saxa manu uel casu illata repressere uenientem, tunc impetum mora quaerit et, quo plura opposita sunt, plus inuenit uirium: omnis enim illa unda, quae a tergo superuenit et in se crescit, cum onus suum sustinere non potuit, uim ruina parat et prona cum ipsis quae obiacebant fugit. Idem spiritu fit, qui quo ualentior agiliorque est, citius eripitur et uehementius saeptum omne disturbat: ex quo motus fit, scilicet eius partis sub qua pugnatum est. 72

[17,3] Quod dicitur uerum esse et illo probatur: saepe, cum terrae motus fuit, si modo pars eius aliqua disrupta est, inde uentus per multos dies fluxit, ut traditur factum eo motu quo Chalcis laborauit: quod apud Asclepiodotum inuenies, auditorem Posidonii, in his ipsis quaestionum naturalium causis. Inuenies et apud alios auctores hiasse uno loto terram et inde non exiguo tempore spirasse uentum, qui scilicet illud iter ipse sibi fecerat per quod ferebatur. 73

[18,1] Maxima ergo causa est propter quam terra moueatur spiritus natura citus et locum e loto mutans. Hic quamdiu non impellitur et in uacanti spatio latet, iacet innoxius nec circum iectis molestus est; 74

[18,2] ubi illum extrinsecus superueniens causa sollicite compellitque et in artum agit, si licet adhuc, cedit tantum et uagatur: ubi erepta discedendi facultas est et undique obsistitur, tunc "magno cum murmure montis circum claustra" fremit, quae diu pulsata conuellit ac iactat, eo acrior quo cum mora ualentiore luctatus est. 75

[18,3] Deinde cum circa perlustrauit omne quo tenebatur, nec potuit euadere, inde, quo maxime impactus est, resilit et aut per occulta diuiditur ipso terrae motu raritate facta, aut per nouum uulnus emicuit: ita eius non potest uis tanta cohiberi nec uentum tenet ulla compages. Soluit enim quodcumque uinculum et onus omne fert secum infususque per minima laxamentum sibi parat et indomita naturae potentia liberat se, utique cum concitatus sibi ius suum uindicat. 76

[18,4] Spiritus ueto inuicta res est: nihil erit quod "luctantes uentos tempestatesque sonoras imperio premat ac uinclis et carcere frenet." 77

[18,5] Sine dubio poetae hunc uoluerunt uideri carcerem in quo sub terra clausi laterent, sed hoc non intellexerunt, nec id quod clausum est esse adhuc uentum nec id quod uentus est posse iam claudi. Nam quod in clauso est quiescit et aeris statio est; omnis in fuga uentus est. 78

[18,6] Etiamnunc et illud accedit his argumentis per quod appareat motum effici spiritu, quod corpora quoque nostra non 79

Prose