Skip to main content

Phaedra by Seneca

Hippolytvs Ite, umbrosas cingite siluas 1 summaque montis iuga Cecropii! 2 celeri planta lustrate uagi 3 quae saxoso loca Parnetho 4 subiecta iacent, 5 quae Thriasiis uallibus amnis 6 rapida currens uerberat unda; 7 scandite colles semper canos 8 niue Riphaea. 9 Hac, hac alii qua nemus alta 10 texitur alno, qua prata patent 11 quae rorifera mulcens aura 12 Zephyrus uernas euocat herbas, 13 ubi per graciles breuis Ilisos 14 labitur agros piger et steriles 15 amne maligno radit harenas. 16 Vos qua Marathon tramite laeuo 17 saltus aperit, 18 qua comitatae gregibus paruis 19 nocturna petunt pabula fetae; 20 uos qua tepidis subditus austris 21 frigora mollit durus Acharneus. 22 Alius rupem dulcis Hymetti, 23 ~paruas alius calcet Aphidnas; 24 pars illa diu uacat immunis, 25 qua curuati litora ponti 26 Sunion urget. 27 si quem tangit gloria siluae, 28 uocat hunc ~flius: 29 hic uersatur, metus agricolis, 30 uulnere multo iam notus aper. 31 At uos laxas canibus tacitis 32 mittite habenas; 33 teneant acres lora Molossos 34 et pugnaces tendant Cretes 35 fortia trito uincula collo. 36 at Spartanos (genus est audax 37 auidumque ferae) nodo cautus 38 propiore liga: 39 ueniet tempus, cum latratu 40 caua saxa sonent. 41 nunc demissi nare sagaci 42 captent auras lustraque presso 43 quaerant rostro, dum lux dubia est, 44 dum signa pedum roscida tellus 45 impressa tenet. 46 Alius raras ceruice graui 47 portare plagas, 48 alius teretes properet laqueos. 49 picta rubenti linea pinna 50 uano cludat terrore feras. 51 Tibi libretur missile telum, 52 tu graue dextra laeuaque simul 53 robur lato derige ferro; 54 tu praecipites clamore feras 55 subsessor ages; 56 tu iam uictor curuo solues 57 uiscera cultro. 58 Ades en comiti, diua uirago, 59 cuius regno pars terrarum 60 secreta uacat, 61 cuius certis petitur telis 62 fera quae gelidum potat Araxen 63 et quae stanti ludit in Histro. 64 tua Gaetulos dextra leones, 65 tua Cretaeas sequitur ceruas; 66 nunc ueloces figis dammas 67 leuiore manu. 68 tibi dant uariae pectora tigres, 69 tibi uillosi terga bisontes 70 latisque feri cornibus uri. 71 quidquid solis pascitur aruis, 72 siue illud Arabs diuite silua, 73 siue illud inops nouit Garamans 74 uacuisue uagus Sarmata campis, 75 siue ferocis iuga Pyrenes 76 siue Hyrcani celant saltus, 77 arcus metuit, Diana, tuos. 78 Tua si gratus numina cultor 79 tulit in saltus, 80 retia uinctas tenuere feras, 81 nulli laqueum rupere pedes: 82 fertur plaustro praeda gementi. 83 tum rostra canes sanguine multo 84 rubicunda gerunt, 85 repetitque casas rustica longo 86 turba triumpho. 87 En, diua, faue! signum arguti 88 misere canes: uocor in siluas. 89 hac, hac pergam qua uia longum 90 compensat iter. 91 Phaedra O magna uasti Creta dominatrix freti, 92 cuius per omne litus innumerae rates 93 tenuere pontum, quidquid Assyria tenus 94 tellure Nereus peruium rostris secat, 95 cur me in penates obsidem inuisos datam 96 hostique nuptam degere aetatem in malis 97 lacrimisque cogis? profugus en coniunx abest 98 praestatque nuptae quam solet Theseus fidem. 99 fortis per altas inuii retro lacus 100 uadit tenebras miles audacis proci, 101 solio ut reuulsam regis inferni abstrahat; 102 pergit furoris socius, haud illum timor 103 pudorue tenuit: stupra et illicitos toros 104 Acheronte in imo quaerit Hippolyti pater. 105 Sed maior alius incubat maestae dolor. 106 non me quies nocturna, non altus sopor 107 soluere curis: alitur et crescit malum 108 et ardet intus qualis Aetnaeo uapor 109 exundat antro. Palladis telae uacant 110 et inter ipsas pensa labuntur manus; 111 non colere donis templa uotiuis libet, 112 non inter aras, Atthidum mixtam choris, 113 iactare tacitis conscias sacris faces, 114 nec adire castis precibus aut ritu pio 115 adiudicatae praesidem terrae deam: 116 iuuat excitatas consequi cursu feras 117 et rigida molli gaesa iaculari manu. 118 Quo tendis, anime? quid furens saltus amas? 119 fatale miserae matris agnosco malum: 120 peccare noster nouit in siluis amor. 121 genetrix, tui me miseret? infando malo 122 correpta pecoris efferum saeui ducem 123 audax amasti; toruus, impatiens iugi 124 adulter ille, ductor indomiti gregis-- 125 sed amabat aliquid. quis meas miserae deus 126 aut quis iuuare Daedalus flammas queat? 127 non si ille remeet, arte Mopsopia potens, 128 qui nostra caeca monstra conclusit domo, 129 promittat ullam casibus nostris opem. 130 stirpem perosa Solis inuisi Venus 131 per nos catenas uindicat Martis sui 132 suasque, probris omne Phoebeum genus 133 onerat nefandis: nulla Minois leui 134 defuncta amore est, iungitur semper nefas. 135 Nvtrix Thesea coniunx, clara progenies Iouis, 136 nefanda casto pectore exturba ocius, 137 extingue flammas neue te dirae spei 138 praebe obsequentem: quisquis in primo obstitit 139 pepulitque amorem, tutus ac uictor fuit; 140 qui blandiendo dulce nutriuit malum, 141 sero recusat ferre quod subiit iugum. 142 nec me fugit, quam durus et ueri insolens 143 ad recta flecti regius nolit tumor. 144 quemcumque dederit exitum casus feram: 145 fortem facit uicina libertas senem. 146 Honesta primum est uelle nec labi uia, 147 pudor est secundus nosse peccandi modum. 148 quo, misera, pergis? quid domum infamem aggrauas 149 superasque matrem? maius est monstro nefas: 150 nam monstra fato, moribus scelera imputes. 151 Si, quod maritus supera non cernit loca, 152 tutum esse facinus credis et uacuum metu, 153 erras; teneri crede Lethaeo abditum 154 Thesea profundo et ferre perpetuam Styga: 155 quid ille, lato maria qui regno premit 156 populisque reddit iura centenis, pater? 157 latere tantum facinus occultum sinet? 158 sagax parentum est cura. Credamus tamen 159 astu doloque tegere nos tantum nefas: 160 quid ille rebus lumen infundens suum, 161 matris parens? quid ille, qui mundum quatit 162 uibrans corusca fulmen Aetnaeum manu, 163 sator deorum? credis hoc posse effici, 164 inter uidentes omnia ut lateas auos? 165 Sed ut secundus numinum abscondat fauor 166 coitus nefandos utque contingat stupro 167 negata magnis sceleribus semper fides: 168 quid poena praesens, conscius mentis pauor 169 animusque culpa plenus et semet timens? 170 scelus aliqua tutum, nulla securum tulit. 171 Compesce amoris impii flammas, precor, 172 nefasque quod non ulla tellus barbara 173 commisit umquam, non uagi campis Getae 174 nec inhospitalis Taurus aut sparsus Scythes; 175 expelle facinus mente castifica horridum 176 memorque matris metue concubitus nouos. 177 miscere thalamos patris et gnati apparas 178 uteroque prolem capere confusam impio? 179 perge et nefandis uerte naturam ignibus. 180 cur monstra cessant? aula cur fratris uacat? 181 prodigia totiens orbis insueta audiet, 182 natura totiens legibus cedet suis, 183 quotiens amabit Cressa? Ph. Quae memoras scio 184 uera esse, nutrix; sed furor cogit sequi 185 peiora. uadit animus in praeceps sciens 186 remeatque frustra sana consilia appetens. 187 sic, cum grauatam nauita aduersa ratem 188 propellit unda, cedit in uanum labor 189 et uicta prono puppis aufertur uado. 190 quid ratio possit? uicit ac regnat furor, 191 potensque tota mente dominatur deus. 192 hic uolucer omni pollet in terra impotens 193 ipsumque flammis torret indomitis Iouem; 194 Gradiuus istas belliger sensit faces, 195 opifex trisulci fulminis sensit deus, 196 et qui furentis semper Aetnaeis iugis 197 uersat caminos igne tam paruo calet; 198 ipsumque Phoebum, tela qui neruo regit, 199 figit sagitta certior missa puer 200 uolitatque caelo pariter et terris grauis. 201 Nvt. Deum esse amorem turpis et uitio fauens 202 finxit libido, quoque liberior foret 203 titulum furori numinis falsi addidit. 204 natum per omnis scilicet terras uagum 205 Erycina mittit, ille per caelum uolans 206 proterua tenera tela molitur manu 207 regnumque tantum minimus e superis habet: 208 uana ista demens animus asciuit sibi 209 Venerisque numen finxit atque arcus dei. 210 Quisquis secundis rebus exultat nimis 211 fluitque luxu, semper insolita appetit. 212 tunc illa magnae dira fortunae comes 213 subit libido: non placent suetae dapes, 214 non texta sani moris aut uilis scyphus. 215 cur in penates rarius tenues subit 216 haec delicatas eligens pestis domos? 217 cur sancta paruis habitat in tectis Venus 218 mediumque sanos uulgus affectus tenet 219 et se coercent modica, contra diuites 220 regnoque fulti plura quam fas est petunt? 221 quod non potest uult posse qui nimium potest. 222 quid deceat alto praeditam solio uide: 223 metue ac uerere sceptra remeantis uiri. 224 Ph. Amoris in me maximum regnum reor 225 reditusque nullos metuo: non umquam amplius 226 conuexa tetigit supera qui mersus semel 227 adiit silentem nocte perpetua domum. 228 Nvt. Ne crede Diti. clauserit regnum licet, 229 canisque diras Stygius obseruet fores: 230 solus negatas inuenit Theseus uias. 231 Ph. Veniam ille amori forsitan nostro dabit. 232 Nvt. Immitis etiam coniugi castae fuit: 233 experta saeuam est barbara Antiope manum. 234 sed posse flecti coniugem iratum puta: 235 quis huius animum flectet intractabilem? 236 exosus omne feminae nomen fugit, 237 immitis annos caelibi uitae dicat, 238 conubia uitat: genus Amazonium scias. 239 Ph. Hunc in niuosi collis haerentem iugis, 240 et aspera agili saxa calcantem pede 241 sequi per alta nemora, per montes placet. 242 Nvt. Resistet ille seque mulcendum dabit 243 castosque ritus Venere non casta exuet? 244 tibi ponet odium, cuius odio forsitan 245 persequitur omnes? Ph. Precibus haud uinci potest? 246 Nvt. Ferus est. Ph. Amore didicimus uinci feros. 247 Nvt. Fugiet. Ph. Per ipsa maria si fugiat, sequar. 248 Nvt. Patris memento. Ph. Meminimus matris simul. 249 Nvt. Genus omne profugit. Ph. Paelicis careo metu. 250 Nvt. Aderit maritus. Ph. Nempe Pirithoi comes? 251 Nvt. Aderitque genitor. Ph. Mitis Ariadnae pater. 252 Nvt. Per has senectae splendidas supplex comas 253 fessumque curis pectus et cara ubera 254 precor, furorem siste teque ipsa adiuua: 255 pars sanitatis uelle sanari fuit. 256 Ph. Non omnis animo cessit ingenuo pudor. 257 paremus, altrix. qui regi non uult amor, 258 uincatur. haud te, fama, maculari sinam. 259 haec sola ratio est, unicum effugium mali: 260 uirum sequamur, morte praeuertam nefas. 261 Nvt. Moderare, alumna, mentis effrenae impetus, 262 animos coerce. dignam ob hoc uita reor 263 quod esse temet autumas dignam nece. 264 Ph. Decreta mors est: quaeritur fati genus. 265 laqueone uitam finiam an ferro incubem? 266 an missa praeceps arce Palladia cadam? 267 Nvt. Sic te senectus nostra praecipiti sinat 268 perire leto? siste furibundum impetum. 269 [haud quisquam ad uitam facile reuocari potest] 270 Ph. Prohibere nulla ratio periturum potest, 271 ubi qui mori constituit et debet mori. 272 proin castitatis uindicem armemus manum. 273 Nvt. Solamen annis unicum fessis, era, 274 si tam proteruus incubat menti furor, 275 contemne famam: fama uix uero fauet, 276 peius merenti melior et peior bono. 277 temptemus animum tristem et intractabilem. 278 meus iste labor est aggredi iuuenem ferum 279 mentemque saeuam flectere immitis uiri. 280 Chorvs Diua non miti generata ponto, 281 quam uocat matrem geminus Cupido: 282 impotens flammis simul et sagittis 283 iste lasciuus puer et renidens 284 tela quam certo moderatur arcu! 285 [labitur totas furor in medullas 286 igne furtiuo populante uenas.] 287 non habet latam data plaga frontem, 288 sed uorat tectas penitus medullas. 289 nulla pax isti puero: per orbem 290 spargit effusas agilis sagittas; 291 quaeque nascentem uidet ora solem, 292 quaeque ad Hesperias iacet ora metas, 293 si qua feruenti subiecta cancro est, 294 si qua Parrhasiae glacialis ursae 295 semper errantes patitur colonos, 296 nouit hos aestus: iuuenum feroces 297 concitat flammas senibusque fessis 298 rursus extinctos reuocat calores, 299 uirginum ignoto ferit igne pectus-- 300 et iubet caelo superos relicto 301 uultibus falsis habitare terras. 302 Thessali Phoebus pecoris magister 303 egit armentum positoque plectro 304 impari tauros calamo uocauit. 305 Induit formas quotiens minores 306 ipse qui caelum nebulasque ducit! 307 candidas ales modo mouit alas, 308 dulcior uocem moriente cygno; 309 fronte nunc torua petulans iuuencus 310 uirginum strauit sua terga ludo, 311 perque fraternos, noua regna, fluctus 312 ungula lentos imitante remos 313 pectore aduerso domuit profundum, 314 pro sua uector timidus rapina. 315 Arsit obscuri dea clara mundi 316 nocte deserta nitidosque fratri 317 tradidit currus aliter regendos: 318 ille nocturnas agitare bigas 319 discit et gyro breuiore flecti, 320 nec suum tempus tenuere noctes 321 et dies tardo remeauit ortu, 322 dum tremunt axes grauiore curru. 323 Natus Alcmena posuit pharetras 324 et minax uasti spolium leonis, 325 passus aptari digitis smaragdos 326 et dari legem rudibus capillis; 327 crura distincto religauit auro, 328 luteo plantas cohibente socco; 329 et manu, clauam modo qua gerebat, 330 fila deduxit properante fuso. 331 Vidit Persis ditique ferax 332 Lydia harena 333 deiecta feri terga leonis 334 umerisque, quibus sederat alti 335 regia caeli, 336 tenuem Tyrio stamine pallam. 337 Sacer est ignis (credite laesis) 338 nimiumque potens: 339 qua terra salo cingitur alto 340 quaque per ipsum candida mundum 341 sidera currunt, 342 hac regna tenet puer immitis, 343 spicula cuius sentit in imis 344 caerulus undis grex Nereidum 345 flammamque nequit releuare mari. 346 Ignes sentit genus aligerum; 347 Venere instinctus suscipit audax 348 grege pro toto bella iuuencus; 349 si coniugio timuere suo, 350 poscunt timidi proelia cerui 351 et mugitu dant concepti 352 signa furoris; 353 tunc uulnificos acuit dentes 354 aper et toto est spumeus ore: 355 tunc silua gemit murmure saeuo. 356 Poeni quatiunt colla leones, 357 cum mouit amor; 358 tunc uirgatas India tigres 359 decolor horret. 360 amat insani belua ponti 361 Lucaeque boues: uindicat omnes 362 natura sibi, nihil immune est, 363 odiumque perit, cum iussit amor; 364 ueteres cedunt ignibus irae. 365 quid plura canam? uincit saeuas 366 cura nouercas. 367 Altrix, profare quid feras; quonam in loco est 368 regina? saeuis ecquis est flammis modus? 369 Nvtrix Spes nulla tantum posse leniri malum, 370 finisque flammis nullus insanis erit. 371 torretur aestu tacito et inclusus quoque, 372 quamuis tegatur, proditur uultu furor; 373 erumpit oculis ignis et lassae genae 374 lucem recusant; nil idem dubiae placet, 375 artusque uarie iactat incertus dolor: 376 nunc ut soluto labitur marcens gradu 377 et uix labante sustinet collo caput, 378 nunc se quieti reddit et, somni immemor, 379 noctem querelis ducit; attolli iubet 380 iterumque poni corpus et solui comas 381 rursusque fingi: semper impatiens sui 382 mutatur habitus. nulla iam Cereris subit 383 cura aut salutis; uadit incerto pede, 384 iam uiribus defecta: non idem uigor, 385 non ora tinguens nitida purpureus rubor; 386 [populatur artus cura, iam gressus tremunt, 387 tenerque nitidi corporis cecidit decor.] 388 et qui ferebant signa Phoebeae facis 389 oculi nihil gentile nec patrium micant. 390 lacrimae cadunt per ora et assiduo genae 391 rore irrigantur, qualiter Tauri iugis 392 tepido madescunt imbre percussae niues. 393 Sed en, patescunt regiae fastigia: 394 reclinis ipsa sedis auratae toro 395 solitos amictus mente non sana abnuit. 396 Phaedra Remouete, famulae, purpura atque auro inlitas 397 uestes, procul sit muricis Tyrii rubor, 398 quae fila ramis ultimi Seres legunt: 399 breuis expeditos zona constringat 400

Poetry