Skip to main content

Oedipus by Seneca

Oedipvs Iam nocte Titan dubius expulsa redit 1 et nube maestum squalida exoritur iubar, 2 lumenque flamma triste luctifica gerens 3 prospiciet auida peste solatas domos, 4 stragemque quam nox fecit ostendet dies. 5 Quisquamne regno gaudet? o fallax bonum, 6 quantum malorum fronte quam blanda tegis! 7 ut alta uentos semper excipiunt iuga 8 rupemque saxis uasta dirimentem freta 9 quamuis quieti uerberat fluctus maris, 10 imperia sic excelsa Fortunae obiacent. 11 Quam bene parentis sceptra Polybi fugeram! 12 curis solutus exul, intrepidus uagans 13 (caelum deosque testor) in regnum incidi; 14 infanda timeo: ne mea genitor manu 15 perimatur; hoc me Delphicae laurus monent, 16 aliudque nobis maius indicunt scelus. 17 est maius aliquod patre mactato nefas? 18 pro misera pietas (eloqui fatum pudet), 19 thalamos parentis Phoebus et diros toros 20 gnato minatur impia incestos face. 21 hic me paternis expulit regnis timor, 22 hoc ego penates profugus excessi meos: 23 parum ipse fidens mihimet in tuto tua, 24 natura, posui iura. cum magna horreas, 25 quod posse fieri non putes metuas tamen: 26 cuncta expauesco meque non credo mihi. 27 Iam iam aliquid in nos fata moliri parant. 28 nam quid rear quod ista Cadmeae lues 29 infesta genti strage tam late edita 30 mihi parcit uni? cui reseruamur malo? 31 inter ruinas urbis et semper nouis 32 deflenda lacrimis funera ac populi struem 33 incolumis asto—scilicet Phoebi reus. 34 sperare poteras sceleribus tantis dari 35 regnum salubre? fecimus caelum nocens. 36 Non aura gelido lenis afflatu fouet 37 anhela flammis corda, non Zephyri leues 38 spirant, sed ignes auget aestiferi canis 39 Titan, leonis terga Nemeaei premens. 40 deseruit amnes umor atque herbas color 41 aretque Dirce, tenuis Ismenos fluit 42 et tinguit inopi nuda uix unda uada. 43 obscura caelo labitur Phoebi soror, 44 tristisque mundus nubilo pallet nouo. 45 nullum serenis noctibus sidus micat, 46 sed grauis et ater incubat terris uapor: 47 obtexit arces caelitum ac summas domos 48 inferna facies. denegat fructum Ceres 49 adulta, et altis flaua cum spicis tremat, 50 arente culmo sterilis emoritur seges. 51 Nec ulla pars immunis exitio uacat, 52 sed omnis aetas pariter et sexus ruit, 53 iuuenesque senibus iungit et gnatis patres 54 funesta pestis, una fax thalamos cremat, 55 fletuque acerbo funera et questu carent. 56 quin ipsa tanti peruicax clades mali 57 siccauit oculos, quodque in extremis solet, 58 periere lacrimae. portat hunc aeger parens 59 supremum ad ignem, mater hunc amens gerit 60 properatque ut alium repetat in eundem rogum. 61 quin luctu in ipso luctus exoritur nouus, 62 suaeque circa funus exequiae cadunt. 63 tum propria flammis corpora alienis cremant; 64 diripitur ignis: nullus est miseris pudor. 65 non ossa tumuli lecta discreti tegunt: 66 arsisse satis est—pars quota in cineres abit? 67 dest terra tumulis, iam rogos siluae negant. 68 non uota, non ars ulla correptos leuat: 69 cadunt medentes, morbus auxilium trahit. 70 Adfusus aris supplices tendo manus 71 matura poscens fata, praecurram ut prior 72 patriam ruentem neue post omnis cadam 73 fiamque regni funus extremum mei. 74 o saeua nimium numina, o fatum graue! 75 negatur uni nempe in hoc populo mihi 76 mors tam parata? sperne letali manu 77 contacta regna, linque lacrimas, funera, 78 tabifica caeli uitia quae tecum inuehis 79 infaustus hospes, profuge iamdudum ocius— 80 uel ad parentes. Iocasta Quid iuuat, coniunx, mala 81 grauare questu? regium hoc ipsum reor: 82 aduersa capere, quoque sit dubius magis 83 status et cadentis imperi moles labet, 84 hoc stare certo pressius fortem gradu: 85 haud est uirile terga Fortunae dare. 86 Oe. Abest pauoris crimen ac probrum procul, 87 uirtusque nostra nescit ignauos metus: 88 si tela contra stricta, si uis horrida 89 Mauortis in me rueret—aduersus feros 90 audax Gigantas obuias ferrem manus. 91 nec Sphinga caecis uerba nectentem modis 92 fugi: cruentos uatis infandae tuli 93 rictus et albens ossibus sparsis solum; 94 cumque e superna rupe iam praedae imminens 95 aptaret alas uerbera et caudae mouens 96 saeui leonis more conciperet minas, 97 carmen poposci: sonuit horrendum insuper, 98 crepuere malae, saxaque impatiens morae 99 reuulsit unguis uiscera expectans mea; 100 nodosa sortis uerba et implexos dolos 101 ac triste carmen alitis solui ferae. 102 Quid sera mortis uota nunc demens facis? 103 licuit perire. laudis hoc pretium tibi 104 sceptrum et peremptae Sphingis haec merces datur. 105 ille, ille dirus callidi monstri cinis 106 in nos rebellat, illa nunc Thebas lues 107 perempta perdit. Vna iam superest salus, 108 si quam salutis Phoebus ostendat uiam. 109 Chorvs Occidis, Cadmi generosa proles, 110 urbe cum tota; uiduas colonis 111 respicis terras, miseranda Thebe. 112 carpitur leto tuus ille, Bacche, 113 miles, extremos comes usque ad Indos, 114 ausus Eois equitare campis 115 figere et mundo tua signa primo: 116 cinnami siluis Arabas beatos 117 uidit et uersas equitis sagittas, 118 terga fallacis metuenda Parthi; 119 litus intrauit pelagi rubentis: 120 promit hinc ortus aperitque lucem 121 Phoebus et flamma propiore nudos 122 inficit Indos. 123 Stirpis inuictae genus interimus, 124 labimur saeuo rapiente fato; 125 ducitur semper noua pompa Morti: 126 longus ad manes properatur ordo 127 agminis maesti, seriesque tristis 128 haeret et turbae tumulos petenti 129 non satis septem patuere portae. 130 stat grauis strages premiturque iuncto 131 funere funus. 132 Prima uis tardas tetigit bidentes: 133 laniger pingues male carpsit herbas; 134 colla tacturus steterat sacerdos: 135 dum manus certum parat alta uulnus, 136 aureo taurus rutilante cornu 137 labitur segnis; patuit sub ictu 138 ponderis uasti resoluta ceruix: 139 nec cruor, ferrum maculauit atra 140 turpis e plaga sanies profusa. 141 segnior cursu sonipes in ipso 142 concidit gyro dominumque prono 143 prodidit armo. 144 Incubant agris pecudes relictae; 145 taurus armento pereunte marcet: 146 deficit pastor grege deminuto 147 tabidos inter moriens iuuencos. 148 non lupos cerui metuunt rapaces, 149 cessat irati fremitus leonis, 150 nulla uillosis feritas in ursis; 151 perdidit pestem latebrosa serpens: 152 aret et sicco moritur ueneno. 153 Non silua sua decorata coma 154 fundit opacis montibus umbras, 155 non rura uirent ubere glebae, 156 non plena suo uitis Iaccho 157 bracchia curuat: 158 omnia nostrum sensere malum. 159 Rupere Erebi claustra profundi 160 turba sororum face Tartarea 161 Phlegethonque sua motam ripa 162 miscuit undis Styga Sidoniis. 163 Mors atra auidos oris hiatus 164 pandit et omnis explicat alas; 165 quique capaci turbida cumba 166 flumina seruat 167 durus senio nauita crudo, 168 uix assiduo bracchia conto 169 lassata refert, 170 fessus turbam uectare nouam. 171 Quin Taenarii uincula ferri 172 rupisse canem fama et nostris 173 errare locis, mugisse solum, 174 uaga per lucos * * * 175 simulacra uirum maiora uiris, 176 bis Cadmeum niue discussa 177 tremuisse nemus, 178 bis turbatam sanguine Dircen, 179 nocte silenti * * * 180 Amphionios ululasse canes. 181 O dira noui facies leti 182 grauior leto: 183 piger ignauos alligat artus 184 languor, et aegro rubor in uultu, 185 maculaeque cutem sparsere leues. 186 tum uapor ipsam corporis arcem 187 flammeus urit 188 multoque genas sanguine tendit, 189 oculique rigent, resonant aures 187a,188b 190 stillatque niger naris aduncae 191 cruor et uenas rumpit hiantes; 192 intima creber uiscera quassat 193 gemitus stridens 192a 194 et sacer ignis pascitur artus. 187b,188a 195 Iamque amplexu frigida presso 192b,193a 196 saxa fatigant; 193b 197 quos liberior domus elato 193c 198 custode sinit, petitis fontes 199 aliturque sitis latice ingesto. 200 Prostrata iacet turba per aras 201 oratque mori: 202 solum hoc faciles tribuere dei. 203 delubra petunt, haut ut uoto 204 numina placent, 205 sed iuuat ipsos satiare deos. 206 Quisnam ille propero regiam gressu petit? 207 adestne clarus sanguine ac factis Creo 208 an aeger animus falsa pro ueris uidet? 209 adest petitus omnibus uotis Creo. 210 Oedipvs Horrore quatior, fata quo uergant timens, 211 trepidumque gemino pectus affectu labat: 212 ubi laeta duris mixta in ambiguo iacent, 213 incertus animus scire cum cupiat timet. 214 Germane nostrae coniugis, fessis opem 215 si quam reportas, uoce properata edoce. 216 Creo Responsa dubia sorte perplexa iacent. 217 Oe. Dubiam salutem qui dat adflictis negat. 218 Cr. Ambage flexa Delphico mos est deo 219 arcana tegere. Oe. Fare, sit dubium licet: 220 ambigua soli noscere Oedipodae datur. 221 Cr. Caedem expiari regiam exilio deus 222 et interemptum Laium ulcisci iubet: 223 non ante caelo lucidus curret dies 224 haustusque tutos aetheris puri dabit. 225 Oe. Et quis peremptor incluti regis fuit? 226 quem memoret ede Phoebus, ut poenas luat. 227 Cr. Sit, precor, dixisse tutum uisu et auditu horrida; 228 torpor insedit per artus, frigidus sanguis coit. 229 ut sacrata templa Phoebi supplici intraui pede 230 et pias numen precatus rite summisi manus, 231 gemina Parnasi niualis arx trucem fremitum dedit; 232 imminens Phoebea laurus tremuit et mouit domum 233 ac repente sancta fontis lympha Castalii stetit. 234 incipit Letoa uates spargere horrentes comas 235 et pati commota Phoebum; contigit nondum specum, 236 emicat uasto fragore maior humano sonus: 237 'mitia Cadmeis remeabunt sidera Thebis, 238 si profugus Dircen Ismenida liquerit hospes 239 regis caede nocens, Phoebo iam notus et infans. 240 nec tibi longa manent sceleratae gaudia caedis: 241 tecum bella geres, natis quoque bella relinques, 242 turpis maternos iterum reuolutus in ortus.' 243 Oe. Quod facere monitu caelitum iussus paro, 244 functi cineribus regis hoc decuit dari, 245 ne sancta quisquam sceptra uiolaret dolo. 246 regi tuenda maxime regum est salus: 247 quaerit peremptum nemo quem incolumem timet. 248 Cr. Curam perempti maior excussit timor. 249 Oe. Pium prohibuit ullus officium metus? 250 Cr. Prohibent nefandi carminis tristes minae. 251 Oe. Nunc expietur numinum imperio scelus. 252 Quisquis deorum regna placatus uides: 253 tu, tu penes quem iura praecipitis poli, 254 tuque, o sereni maximum mundi decus, 255 bis sena cursu signa qui uario legis, 256 qui tarda celeri saecula euoluis rota, 257 sororque fratri semper occurrens tuo, 258 noctiuaga Phoebe, quique uentorum potens 259 aequor per altum caerulos currus agis, 260 et qui carentis luce disponis domos, 261 adeste: cuius Laius dextra occidit, 262 hunc non quieta tecta, non fidi lares, 263 non hospitalis exulem tellus ferat: 264 thalamis pudendis doleat et prole impia; 265 hic et parentem dextera perimat sua, 266 faciatque (num quid grauius optari potest?) 267 quidquid ego fugi. Non erit ueniae locus: 268 per regna iuro quaeque nunc hospes gero 269 et quae reliqui perque penetrales deos, 270 per te, pater Neptune, qui fluctu leui 271 utrimque nostro geminus alludis solo; 272 et ipse nostris uocibus testis ueni, 273 fatidica uatis ora Cirrhaeae mouens: 274 ita molle senium ducat et summum diem 275 securus alto reddat in solio parens 276 solasque Merope nouerit Polybi faces, 277 ut nulla sontem gratia eripiet mihi. 278 Sed quo nefandum facinus admissum loco est, 279 memorate: aperto Marte an insidiis iacet? 280 Cr. Frondifera sanctae nemora Castaliae petens 281 calcauit artis obsitum dumis iter, 282 trigemina qua se spargit in campos uia. 283 secat una gratum Phocidos Baccho solum, 284 unde altus arua deserit, caelum petens, 285 clementer acto colle Parnasos biceps; 286 at una bimaris Sisyphi terras adit 287 Olenia in arua; tertius trames caua 288 conualle serpens tangit errantes aquas 289 gelidumque dirimit amnis Olmii uadum: 290 hic pace fretum subita praedonum manus 291 aggressa ferro facinus occultum tulit. 292 In tempore ipso sorte Phoebea excitus 293 Tiresia tremulo tardus accelerat genu 294 comesque Manto luce uiduatum trahens. 295 Oe. Sacrate diuis, proximum Phoebo caput, 296 responsa solue; fare, quem poenae petant. 297 Tiresia Quod tarda fatu est lingua, quod quaerit moras 298 haut te quidem, magnanime, mirari addecet: 299 uisu carenti magna pars ueri patet. 300 sed quo uocat me patria, quo Phoebus, sequar: 301 fata eruantur; si foret uiridis mihi 302 calidusque sanguis, pectore exciperem deum. 303 Appellite aris candidum tergo bouem 304 curuoque numquam colla depressam iugo. 305 Tu lucis inopem, gnata, genitorem regens 306 manifesta sacri signa fatidici refer. 307 Manto Opima sanctas uictima ante aras stetit. 308 Ti. In uota superos uoce sollemni uoca 309 arasque dono turis Eoi extrue. 310 Ma. Iam tura sacris caelitum ingessi focis. 311 Ti. Quid flamma? largas iamne comprendit dapes? 312 Ma. Subito refulsit lumine et subito occidit. 313 Ti. Vtrumne clarus ignis et nitidus stetit 314 rectusque purum uerticem caelo tulit 315 et summam in auras fusus explicuit comam? 316 an latera circa serpit incertus uiae 317 et fluctuante turbidus fumo labat? 318 Ma. Non una facies mobilis flammae fuit: 319 imbrifera qualis implicat uarios sibi 320 Iris colores, parte quae magna poli 321 curuata picto nuntiat nimbos sinu 322 (quis desit illi quiue sit dubites color), 323 caerulea fuluis mixta oberrauit notis, 324 sanguinea rursus; ultima in tenebras abit. 325 sed ecce pugnax ignis in partes duas 326 discedit et se scindit unius sacri 327 discors fauilla—genitor, horresco intuens: 328 libata Bacchi dona permutat cruor 329 ambitque densus regium fumus caput 330 ipsosque circa spissior uultus sedet 331 et nube densa sordidam lucem abdidit. 332 quid sit, parens, effare. Ti. Quid fari queam 333 inter tumultus mentis attonitae uagus? 334 quidnam loquar? sunt dira, sed in alto mala; 335 solet ira certis numinum ostendi notis: 336 quid istud est quod esse prolatum uolunt 337 iterumque nolunt et truces iras tegunt? 338 pudet deos nescioquid. Huc propere admoue 339 et sparge salsa colla taurorum mola. 340 placidone uultu sacra et admotas manus 341 patiuntur? Ma. Altum taurus attollens caput 342 primos ad ortus positus expauit diem 343 trepidusque uultum obliquat et radios fugit. 344 Ti. Vnone terram uulnere afflicti petunt? 345 Ma. Iuuenca ferro semet opposito induit 346 et uulnere uno cecidit, at taurus duos 347 perpessus ictus huc et huc dubius ruit 348 animamque fessus uix reluctantem exprimit. 349 Ti. Vtrum citatus uulnere angusto micat 350 an lentus altas irrigat plagas cruor? 351 Ma. Huius per ipsam qua patet pectus uiam 352 effusus amnis, huius exiguo graues 353 maculantur ictus imbre; sed uersus retro 354 per ora multus sanguis atque oculos redit. &n 355

Poetry