Skip to main content

Liber X by Seneca the Elder

2 sections, 36 paragraphs, 4512 words

Quod ultra mihi molesti sitis, non est: interrogate, si qua vultis, et sinite me ab istis iuvenilibus studiis ad senectutem meam reverti. fatebor vobis, iam res taedio est. primo libenter adsilui velut optimam vitae meae partem mihi reducturus, deinde me iam pudet, tamquam diu non seriam rem agam. hoc habent scholasticorum studia: leviter tacta delectant, contrectata et propius admota fastidio sunt. sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam et dimittite vel adactum iure iurando, quo adfirmem dixisse me quae scivi quaeque audivi quaeque ad hanc rem pertinere iudicavi. 1 Pertinere autem ad rem non puto, quomodo L. Magius, gener T. Livi, declamaverit (quamvis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum homines non in ipsius honorem laudarent sed in soceri ferrent), quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex declamaverit. transeo istos; quorum fama cum ipsis extincta est. 2

SCAVRO si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. non novi quemquam, cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignoverit. dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe, dum amicitur, discebat. deinde litiganti similior quam agenti cupiebat evocare aliquam vocem adversariorum et in altercationem pervenire; vires suas noverat: nihil erat illo venustius, nihil paratius. genus dicendi antiquum, verborum quoque non vulgarium gravitas, ipse voltus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus. 3 sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignavia Scaurus sed quantum desereret. pleraeque actiones malae, in omnibus tamen aliquod magni neglectique ingeni vestigium extabat. raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. eo illum longa, immo perpetua desidia perduxerat, ut nihil curare vellet, nihil posset. orationes septem edidit, quae deinde (ex) senatus consulto combustae sunt. bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli, qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim, cum destitueret cura, calor adiuvabat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. declamantem audivimus, et novissume quidem M. Lepido, ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret. 4 De T. LABIENO interrogatis. declamavit non quidem populo sed egregie. non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac frivolae iactationis. adfectabat enim censorium supercilium, cum alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis hominibus pervenerat quam volentibus. summa egestas erat, summa infamia, summum odium. magna autem debet esse eloquentia, quae invitis placeat, et cum ingenia favor hominum ostendat, favor alat, quantam vim esse oportet, quae inter obstantia erumpat! nemo erat, qui non, cum homini omnia obiceret, ingenio multum tribueret. 5 color orationis antiquae, vigor novae; cultus inter nostrum ac prius saeculum medius, ut illum posset utraque pars sibi vindicare. libertas tanta, ut libertatis nomen excederet, et, quia passim ordines hominesque laniabat, Rabie(nu)s vocaretur. animus inter vitia ingens et ad similitudinem ingeni sui violentus et qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset. 6

In hoc primum excogitata est nova poena; effectum est enim per inimicos, ut omnes eius libri comburerentur. res nova et inusitata, supplicium de studiis sumi. 7 bono hercules publico ista in poenas ingeni versa crudelitas post Ciceronem inventa est. quid enim futurum fuit, si triumviris libuisset et ingenium Ciceronis proscribere? sunt di immortales lenti quidem sed certi vindices generis humani et mala exempla in caput invenientium regerunt, ac iustissima patiendi vice quod quisque alieno excogitavit supplicio saepe imitat(ur) suo. quae vos, dementissimi homines, tanta vecordia agitat? parum videlicet in poenas notae crudelitatis est: conquirite in vosmet ipsos nova, quibus pereatis, et si quid ab omni patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis, invenite, quemadmodum reducatis ad [eadem rem] corporis mala. 8 facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animadvertere quanta et quam non contenta cetera materia saevitia est! di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia coeperunt, quo ingenia desierant! eius, qui hanc in scripta Labieni sententiam dixerat, postea viventis adhuc scripta combusta sunt, iam non malo exemplo, quia suo. 9

Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo voluit sed in monumenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, veritus scilicet, ne ignis, qui nomini suo subiectus erat, corpori negaretur. non finivit tantum se ipse sed etiam sepelivit. 10 Memini aliquando, cum recitaret historiam, magnam partem illum libri convolvisse et dixisse: haec, quae transeo, post mortem meam legentur. quanta in illis libertas fuit, quam etiam Labienus extimuit! Cassi Severi, hominis Labieno invisissimi, belle dicta res ferebatur illo tempore, quo libri Labieni ex senatus consulto urebantur: nunc me, inquit, vivum uri oportet, qui illos edidici. monstrabo bellum vobis libellum, quem a Gallione vestro petatis: recitavit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis, in quo suspicietis adulescentis animum illos dentes ad mordendum provocantis. 11 Puto, iam nihil, quod interrogetis, restat. MVSA rhetor, quem interdum solebatis audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum habuit ingeni, nihil cordis. omnia usque ad ultimum tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra naturam essent. quis enim ferat hominem de siphonibus dicentem 'caelo repluunt' et de sparsionibus 'odoratos imbres' et in cultum virid(ar)ium 'caelatas silvas' et 'in picturam nemora surgentia'? aut illud, quod de subitis mortibus memini eum dicentem, cum vos me illo perduxissetis: quidquid avium volitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit, nostris sepelitur ventribus. quaere nunc, cur subito moriamur: mortibus vivimus. 12 non ergo, etiamsi iam manu missus erat, debuit de corio eius nobis satis fieri? nec sum ex iudicibus severissimis, qui omnia ad exactam regulam redigam. multa donanda ingenis puto, sed donanda vitia, non portenta sunt. si qua tamen tolerabiliter dicta sunt, non subtraham, licet non [plura] (multa) videantur; (plura) vos subiciatis. 13

MOSCHVS non incommode dixit sed ipse sibi nocuit, nam dum nihil non schemate dicere cupit, oratio eius non figurata erat sed prava. itaque non inurbane PACATVS rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, schemate illum salutavit: poteram, inquit, dicere: ave, Mosche. ipse ab eloquentia multum aberat; natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas nulli non impressit aliquid, quod effugere non posset. 14 ille Passieno prima eius syllaba in Graecum mutata obscenum nomen imposuit; ille Sparso dixit scholam communem cum rhetore quodam, (declamatore subtili sed arido,) habenti: tu potes controversiam intellegere, qui non intellegis te laterem lavare? 15

SPARSVS autem dicebat valenter sed dure. ad imitationem se Latronis derexerat nec tamen umquam similis illi erat, nisi cum eadem diceret. utebatur suis verbis, Latronis sententiis. 16 cum BASSO certamen illi fuit, quem vos quoque audistis, homine diserto, cui demptam velles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae. nihil est indecentius, quam ubi scholasticus forum, quod non novit, imitatur. amabam itaque CAPITONEM, cuius declamatio est de Popillio, quae +misero+ Latroni subicitur: bona fide scholasticus erat, in his declamationibus, quae bene illi cesserunt, nulli non post primum tetradeum praeferendus. 17 Primum tetradeum quod faciam, quaeritis? Latronis, Fusci [cesti], Albuci, Gallionis. hi quotiens conflixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes Gallionem palma, reliquos ut vobis videbitur componite; ego vobis omnium feci potestatem. hos minus nobiles sinite in partem abire, PATERNVM et MODERATVM, FABIVM et si quis est nec clari nominis nec ignoti. 18

Cum vobis ad satietatem vestram me praestiterim, permittite [me] mihi et aliquos, quos non nostis, ex sinu proferre; quibus, quominus ad famam pervenirent, non ingenium defuit sed locus. 19 bene declamavit GAVIVS SILO, cui Caesar Augustus, cum frequenter causas agentem in Tarraconensi colonia audisset, plenum testimonium reddidit; dixit enim: numquam audivi patrem familiae disertiorem. erat, qui patrem familiae praeferret, oratorem subduceret: partem esse eloquentiae putabat eloquentiam abscondere. 20

Solebat declamare studiose et TVRRINVS CLODIVS, cuius filius fraterno vobis amore coniunctus est, adulescens summae eloquentiae futurus, nisi mallet exercere quantum habet quam consequi quantum potest. 21 sed Turrinus pater [et clodius] multum viribus dempserat, dum Apollodorum sequitur ac summam legem dicendi sectam putat. tantum tamen superfuit illi virium, quantum valeret, etiam cum aberrasset: sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis. numquam non de colore Latroni controversiam fecit. Latro numquam solebat disputare in convivio aut alio quam quo declamare poterat tempore. dicebat quosdam esse colores prima facie duros et asperos; eos non posse nisi actione adprobari. negabat itaque ulli se placere posse nisi totum; nosse enim se et suas vires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere. multa se non persuadere iudici sed auferre. 22 Turrinus contra nihil probare nisi tutum, non quia imbecillus erat sed quia circumspectus. causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius. et pecuniam itaque et dignitatem, quam primam in provincia Hispania habuit, eloquentiae debuit. natus quidem erat patre splendidissimo, avo divi Iuli hospite, sed civili bello attenuatas domus nobilis vires excitavit et ita ad summam perduxit dignitatem, ut, si quid illi defuerit, scias loco defuisse. 23

Inde filius quoque eius, id est meus ‚ numquam enim illum a vobis distinxi ‚ habet in dicendo conservatam paternam diligentiam, qua vires ingenii sui ex industria retundit. hoc et in ipso genere vitae sequitur ad summa evasurus iuvenis, nisi modicis contentus esset; et ideo dignus est, cuius tam modestis cupiditatibus Fortuna praestet fidem. 24

Horum nomina non me a nimio favore sed a certo posuisse iudicio scietis, cum sententias eorum rettulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut praeferendas. 25

INIVRIARVM SIT ACTIO. Quidam, cum haberet filium et divitem inimicum, occisus (in)spoliatus inventus est. adulescens sordidatus divitem sequebatur. dives eduxit in ius eum et postulavit, ut, si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: 'accusabo, cum potero' et nihilominus sordidatus divitem sequebatur. cum peteret honores dives, repulsus accusat iniuriarum pauperem. 26 VIBI GALLI. Gratias ago diviti, quod quos odit iam reos facere contentus est. Interdiu nobis publico interdicitur; quaerite quid nocte fiat. 'Non ambulabis', inquit, 'eadem via qua ego, non calcabis vestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam vestem, non flebis invito me, non tacebis'; perieramus, si magistratus esset. 27

ALBVCI SILI. Quod sordidatus fui, luctus est; quod flevi, pietatis est; quod non accusavi, timoris est; quod repulsus est, vestrum est. Non taceam, qui adhuc vivo quod tacui? Nostis populi loquacis suspiciones: 'quare iste honores illo vivo numquam petit?' Ego vero omnes [quero omnes] (precor,) ut me in inquisitionem paternae mortis adiuvent. et ad tua genua, dives, venissem, nisi timerem, ne invidiam tibi fieri diceres. et iam pridem hoc animo sequor: occasionem loquendo capto, nec mehercules possum dicere inhumanitate tua fieri, quod non audeo, sed vitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc vitium habuisset et pater! dum libere loquitur, multos offendit; neque enim, puto, te solum in civitate habuit inimicum. Vt iste ait, 'causam meam populo probavi'. 28 IVLI BASSI. Quando autem istis divitibus non sordidati sumus? 'Accusa' inquit: pauper divitem, lugens candidatum ego accusem? ambulare mihi meo arbitrio non licet. In ius vocavit: 'reum' inquit 'me perage, perora'. quis haec loquentem auderet accusare? 'Cur me' inquit 'sequeris?' quasi aliud iter pauperes, aliud divites habeant. 29

CESTI PII. Non essem reus, si accusare possem. barba demissa, sordidatus cum criminibus meis ad vos veni. Omnia licet fiant, non desinam inquirere percussorem; et fortasse iam inveni. Cum subito pater meus in media civitate ‚ quid me intueris? quid observas, quid dicam? ‚ subductus est. 30 ARELLI FVSCI. Incedere magno comitatu, splendido cultu non est fortunae meae; ista divites possunt. satis est, si vivimus. Cum (in)spoliatum cadaver [meum] inventum sit, quis fuerit percussor, nescio; quisquis fuit, quasi dives spolia contempsit. 'Quare' inquit 'me sequeris per publicum?' facinus indignum commissum est: dives et pauper eadem via incessimus. 31

MOSCHI. 'Accusa' inquit; ubi est, qui primo coeperat [acceperat]? Vellem pater meus quoque a te non discessisset: viveret. 'Quare' inquit 'me reum non facis?' qui(a) accusatorem me non times. Mortuo patre ‚ timeo [mi] enim, ne quis sibi iniuriam fieri putet [et], si dixero 'occiso'. Occisus est pater meus; a quo, si permittitis, nescio. 32 IVNI GALLIONIS. 'Sordidatus es', inquit 'fles'; quid aliud facere possum filius occisi pauperis? pater meus in media civitate salvis legibus occisus est: quis hoc sine lacrimis narrare possit? non deponam has sordes, nisi invenero, cui induam. Quis occidit patrem meum? nescio. nihil amplius testari potes quam hanc vocem meam. adhuc nescio; delibero interim et illam induo vestem, quam patri meo reliquit percussor. 'Cur me sequeris?' magistratus post terga sua non summovent. 33 FVLVI SPARSI. Quid iste accusanti fecisset, qui persequitur tacentem? 'Cur non agis?' quia vis tecum agi. Numquid nunc tibi iniuriam facio sordidatus? quod reo licet, lugenti non licet? Quid potui patri meo minus praestare? in honorem eius vestem mutavi. 34

ARGENTARI. Non vis patrem meum fleam? lacessere nos ultro non solebas. 35

CLODI TVRRINI patris. 'Quare' inquit 'sordes sumpsisti?' quid ergo? [non] ne lugebo quidem quem vindicare non possum? nulli iniuriam facio nisi patri, quem adhuc tacitus fleo. 36 PORCI LATRONIS. Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est quam quod gemit. 'Accusa' inquit 'me'; unde tam securus es? invenisse videris, quis alius occiderit. Non erat praeda, quam grassator sequeretur, sed erat summa virtus, sed erat firmissimum inopiae munimentum, contumax adversus fastidium divitiarum innocentia. haec ab inimico spolia petita sunt. Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuvat, et plerum(que) omnis dolor per lacrimas effluit. Nimium funere nostro exultat: non solebat vivo illo provocare nos, ut reus fieret. Si quis omnium mortalium miserrimi inter necessarias super occisum patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus est, in hac indignitate praesentis periculi omnem suam ponat admirationem: si pauper accusandi divitis animos non sumpsit, miramini? quia tacet, reus est! 37 Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non invidiosum vestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tamquam reo liceat. Potens iste et gratiosus, ut ne ipse quidem negat, dives fuit, et qui nihil umquam putaret sibi timendum, etiam [a] reo. crescere deinde in dies odium alterius impotentia, alterius libertate. dives nihil aliud quam nos pauperes aestimare, nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper invicti. quis de nostra interim morte cogitaverit, nescio; quod dissimulari non potest, scio, quis optaverit. Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et adversus paupertatem totam regiam suam effundit: 'cur me non accusas, non postulas?' vix temperabat, quin diceret: 'quid ego in te accusatorem non audeam, qui occidendum curavi eum, qui tantum mecum litigaverat?' 38 Civitates plerumque finitimae inter repentinam discordiam bello tument. inter civilia certamina tantum in ultionem satis est, quantum quisque ad male dicendum occupavit. Macerio qua violentia in absentiam Metelli strepit! M. Cato Pulchro obiciente furtorum crimina audivit. quae maior indignitas illius saeculi esse potuit quam aut Pulcher accusator aut reus Cato! in Cn. Pompeium terra marique victorem fuit qui carmen componeret, uno, ut ait, digito caput scalpentem; fuit aliquis, qui licentia carminis tres auratos currus contemneret! M. Brutus atrocissima eum eloquentia lacerat, cum quidem eius civili sanguine non inquinatas solum manus sed infectas ait. atque ille tamen, cum tres consulatus ac tres triumphos scinderet, adeo non timuit, ne esset reus, ut etiam disertus esse curaverit. solus hic est in nostra civitate innocentior Catone, nobilior Metello, Pompeio fortior. 39 LATRO sic divisit: an in re iniuria sit. nulla, inquit, iniuria est. sordidatus sum; (nonne omnes lugentes? te secutus sum;) quam multi faciunt! omnia iniuriae genera comprehensa sic: pulsare non licet, convicium facere contra bonos mores non licet. (Hoc loco SCAVRVS dixit: nova formula iniuriarum componitur: 'quod ille contra bonos mores (tac)uit'.) etiamsi in re iniuria est, an, si non malo animo facit, tutus sit; an malo animo faciat. hoc Latro in duas quaestiones divisit: an, si credidit ab hoc patrem suum occisum et propter hoc secutus est, ignoscendum illi sit. deinde, an crediderit. 40

GALLIO illam fecit primam quaestionem, an, quod licet cuique facere si facit, iniuria(ru)m non teneatur. licet, inquit, flere, licet ambulare qua velis, licet vestem quam velis sumere. nihil, inquit, licet in alienam invidiam facere. sordidatus es: non queror, sed si sordes tuae invidiam mihi concitant, queror. 41 De colore quaesitum est: quidam aperte invecti sunt in divitem, quidam ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam viam. cum praeter haec nihil sit, LATRO volebat videri invenisse quartum genus, ut hoc modo in divitem diceret: tu quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas, propter quas possem decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimicus eras, quia inspoliatus pater inventus est, et cetera. hoc est autem medium illud genus nec dimittendi divitem nec accusandi; nam et dimittere non debet quem distulit et accusare propter hoc ipsum non debet, quia distulit. 42 ALBVCIVS nihil dixit in divitem; hoc colore declamavit: committit, inquit, iniuriam, si quem non postulavit accusat. 'quare' inquit 'sequeris me?' ut aliquando mei miserearis, ut desinas afflictam domum persequi, ut scias me in (hoc) habitu accusare non posse, ut concupiscas gloriam vindicatae mortis: tu solus potes, si voles, invenire, quis occiderit, tu accusare. 'at me quidam propter hoc suspectum habent'. potes discutere istam suspicionem: quaere, quis fecerit. 'ut scias' inquit 'te invidiam mihi facere', cum dixissem: 'accusa me', non negasti te accusaturum sed respondisti: 'accusabo, cum potero.' ignosce mihi; non magis quemquam adhuc accusare possum quam absolvere. quaero, quis fecerit. 'haec levia argumenta sunt.' vana sunt quae alios tangunt, quod inimicus es, quod ille inspoliatus inventus est? non est, quare accusem; est, quare suspicer. 43 RVFVS VIBIVS hoc pro colore posuit: sordidatus sum; lugeo; sequor te; ut tutior sim. timeo nescioquem illum, qui patrem meum occidit. scio me, quamdiu tecum fuero, perire non posse. 44

Dum hunc colorem sequitur MVRREDIVS, ineptissime dixit: quare te sequor? pater meus, quia solus inambulabat, occisus est. 45

MOSCHI color non placebat Gallioni: sequor, inquit, ut inveniam, quis fecerit. hoc mecum cogito: quisquis est ille qui fecit, volet hoc inimico imputare; ad divitem veniet. multo, inquit, hoc iniuriosius est, si inquirendi causa facit, si non tantum in convicium sed periculum divitis sequitur. 46

GALLIO subtiliter agendum putavit et ad positionem controversiae colorem actionis derigendum, ut diceret: suspicor a te patrem meum occisum. quis enim illum alius magis oderat, quis tam potens alius est? vestem sine dubio ille nescioquis percussor concupierat. dicet aliquis: 'quid ergo? si inimicus est, protinus interfector est?' non; ideo non accuso. 47 HISPO ROMANIVS palam accusavit et dixit non causam sibi desse sed vires, et hanc sententiam in prooemio magno cum adsensu hominum dixit: eum accusatorem habeo, qui se reum non esse miratur. 48

BASSVS IVLIVS in hac controversia dixit: 'quare me sequeris per publicum?' facinus indignum, iudices, factum est: pauper et dives [ex] eandem terram calcavimus! consectari autem solebat res sordidas et inveniebat, qui illas unice suspicerent. memini illum declamantem [declarasse] controversiam de lenone, qui decem iuvenibus denuntiavit, ne in lupanar accederent, et foveam igne repletam terra superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et consumptis accusatur rei publicae laesae. audit illum declamantem ALBVCIVS, fastidiosus auditor eorum, quibus invidere poterat; admirabatur hanc Bassi sententiam: non mehercules te ferrem, si canem ad ostium alligasses. 49 (Idem LATRONIS illas sententias aiebat tumidas magis esse quam fortes, (quae) summa hominum admiratione circumferebantur: legunt argumenta patres et ossa liberorum coniectura dividunt. et illam: produc iam sacerdotes tuas. et illam: supra cineres liberorum nostrorum lupanar de(di)catum est.) ipse autem laudabat haec utique (quae) adaequaret, nam in hac ipsa controversia, ne Bassus videretur aliquid dixisse sordidius, dixit ipse: itane sic peribunt decem iuvenes propter dipondios tuos? 50 EVCTEMON (a) fili parte, cum patrem suum narrasset solum sine comite oppressum et occisum, dixit: DIA TOUTO ASFALESTATON ESTIN META PLOUSION PERIPATEIN. et idem: DIA TI SIGO; O PATER MOU LEGON APETHANEN. 51

HERMAGORAS dixit: CHTISOMEN IDIA, O PENETES, POLIN. OI GAR PLOUSIOI TEN AUT(ON ***). illud in narratione: UPO TINOS ANERETHE, OUCH OIDA. EICHEN ECHTHROUS FUSEI PARRESIASTES CHACHEGOREIN DUNAMENOS. 52

ARTEMON dixit: OTAN EURO TON FONEA, TOT' AU GRAPSOMAI. CHAI TOTE DE, AN EURO PENETA. 53

VIR FORTIS QVOD VOLET PRAEMIVM OPTET. SI PLVRES ERVNT, IVDICIO CONTENDANT. Pater et filius fortiter fecerunt. petit pater a filio, sibi cederet; ille non vult. iudicio contendit, vicit patrem. praemio statuas patri petivit. abdicatur. 54 IVNI GALLIONIS. Dubito, quid de eventu huiusce iudici optem, cum crimen meum sit vicisse. Videtis, quemadmodum in hoc quoque iudicio opera sua iactet; et miratur quisquam, si hoc patre natus gloriae cupidior est? Faciles habetis partes: viros fortes iungite. Dissidemus, quia nimium similes sumus. Cum exiremus in aciem, aiebat: si adulescens essem, nemo pugnaret fortius. maiorum quoque suorum (gloriam) et virtutes referebat, sed omnibus se praeferebat. Cum ad aetatem tuam pervenero, non contendam cum ullo, quamvis, si exemplum tuum sequi voluero, etiam cum filio contendendum. 55 Quia patriae iudicium habeo, patris perdidi. Dicam abdicanti: 'non luxuriabor, non amabo'; hanc emendationem criminum meorum non possum promittere: ('non fortiter pugnabo.') ego vero pugnabo et fortiter et fortissime: vidi patrem iam senem loricam induentem. multum est pugnare cum exemplo. Iudicium vocat, quo pater et filius spolia contulimus? Ecce commilito(ni) ego tibi possum cedere, seni non possum. Quod contendi, legis, quod vici, iudicum, quod pugnavi, patris est. Volui cedere. concurrerunt iuvenes, aetatis causa agebatur. vici non filius patrem sed iuvenis senem. Ego vici, sed omnes patri gratulati sunt. 56 Parui adulescens magnis exemplis: deceptus sum, dum cogito mecum Horatium Etruscas acies corpore suo summoventem et Mucium in hostili ara ma(num) urentem et dum te, Deci, cogito, qui et ipse noluisti patri cedere. Transibo in subsellia tua, complectar invitum. licet repugnes, fortior sum. 57 FVLVI SPARSI. Necesse fuit mihi fortiter militare: pugnandum habebam non imperatori tantum sed patri. Si tu vicisses, diceretur: 'patri cessit, abdicationem enim timuit.' Solebas semper optare, ut contingeret tibi filium habere meliorem. Iudicium vocas duplicem domus nostrae triumphum? 58 CLODI TVRRINI. Tu Mucio diceres: 'non est, quod ostendas istam manum', tu Scipioni post deletam Carthaginem: 'tace'? loquax est virtus nec ostendit se tantum sed ingerit. Aiunt ecce nunc quidam: 'cessit pater filio et in hoc abdicat, ut videatur verum fuisse certamen'. Opta, pater, ut et a nepote vincaris. 'Postea' inquit 'pugnare fortiter poteris'; unde scio? vulneribus me senem feci. Quis te felicior? tu omnes vicisti, te filius. Quanto honestius modo pater et filius inter se contenderunt, honestiorem facturus victum uter vicisset! 59 Dubito quid faciam: taceam? sed silentium videtur confessio. narrem virtutes meas? sed illud quoque mihi novum accidit, quod uni mihi abdicato eas narrare non (prodest). Processi in aciem coram patre: 'fortiter' inquit 'pugna; turpe est adulescenti vinci a sene.' Avidus sum gloriae; hoc si vitium est, paternum est. Fortis sum; numquid improbas, pater? at iam abdicabis, si di(xe)ro: 'fortissimus sum'. dicam tamen audaciter: 'fortissimus sum' nec timeo in ea civitate hoc crimen, in qua fortes etiam senes novimus. 60 IVLI BASSI. Ad te quoque ignominiae meae pars redundat: pudeat te, pater, si a filio abdicando victus es. 61

ARELLI FVSCI patris. Ignosce; iuvenis erravi. ambitiosus non ero, cum senex fuero. 62

GAVI SILONIS. Vtrum putas vicisse? ego praemium tantum habeo, tu et praemium et virum fortem. 63 (Divisio. *** sic divisit: an filius abdicari possit propter id, quod per)mittente lege fecit. nemo, (inquit), in eadem re et habet legem et timet. contra ait: si quid fecerit, quod non licet, lex vindicabit; si quid, quod licet, sed non oportet, pater. non quaeritur de scelere filii sed de officio. deinde: utatur sua quisque lege. tibi illud licuit; et mihi hoc licet. abdicare liberos liceat. est aliqua lex, quae filio patrem praeferat. si potest abdicari etiam propter id, quod lege permittente fecit, an abdicari [etiam] propter hoc non possit, quo praemium accepit. non potest, inquit, in ea re privatim puniri, in qua publice honoratur. eidem rei non potest et praemium dari et nota denuntiari. cetera iura puta paterno imperio subiecta esse: hoc ius maius est ceteris, quo de victoria, de summa virtute quaeritur. non potes propter hanc legem filium abdicare, propter quam a filio victus es. 64 si potest abdicari, an debeat. hoc (in haec) divisit: an, etiamsi non debuit cum patre contendere, ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupiditate lapsus est. deinde, an contendere debuerit. tibi, inquit, et honestum erat certamen et tutum: quid est enim gloriosius quam aut virum fortem vincere aut a filio vinci? si non debuisset contendere, non vicisset. et potuit fieri, ut, si hic tibi cessisset, alius aliquis ad certamen procederet, qui nunc non processit, quia sciebat nihil sibi profuturum, si te vicisset, cum deberet a filio tuo vinci. nulla laus tua fuisset; apparuisset enim illam victoriam non viri fortis fuisse sed patris. silentio virtutes vestrae transissent; nunc illustratae sunt, dum conferuntur. 65 TVRRINVS hoc loco belle dixit: plures tibi invidere coeperunt, postquam victus es. itaque novi generis res accidit: filius vicerat, omnes aiebant: 'o felicem patrem!' 66

Novissimam quaestionem fecit: an, etiamsi quid iudicio peccavit, praemio emendaverit. 67

Hoc loco dixit GALLIO illam sententiam, quae valde excepta est: cum diu deprecatus esset, ait: si nihil prof(ec)ero, quid me facturum putas? ad templa iturum aut ad deos supplicem? ad statuas tuas confugiam. 68 SILO POMPEIVS temptavit et in hac controversia illam quaestionem, quam in omnibus virorum fortium abdicationibus putabat esse temptandam: an vir fortis abdicari possit. aiebat in nulla magis controversia illam posse tractari. non potes, inquit, eum abdicare, qui te potest vincere. miraris, si patri hac lege subducitur, qua et comparatur et praefertur? 69 Colorem pro adulescente GALLIO illum (in)duxit: (concurrerunt ad) me, inquit, iuvenes; aetatis causa agi videbatur. Cum dubitarem, exaudivi nescioquem dicentem: 'nihil agis. ego tibi cedo, illi non cedo.' 70

CESTIVS hoc colore usus est: putasse se ipsi patri honestius hoc esse, certe domui, laudes utriusque in foro inspici. 71

MONTANVS VOTIENVS ait: cogitavi non quid imperares, sed quid praecepisses; dixeras semper, cum me hortareris ad gloriam, ut nulli cederem. Invidiosa omnibus in illo iudicio fortuna tua videbatur, cum quaereretur, utrum pugnasses felicius an genuisses. Non est, quod me putes visum illis fortiorem: decepti sunt, pater, iudicaverunt non quod erat sed quod te malle crediderunt. 72 ARGENTARIVS ait: occasionem benefici quaesivi, non concupivi accipere praemium. honor ad utrumque pervenit: alter praemium habet, alter accepit. 73

FVSCVS ARELLIVS pater ait: si navigare imperasses, per hibernos fluctus egissem ratem; si peregrinari, nihil fuisset iubente te durum. hanc rem imperabas difficilem forti viro, vinci. 74

BLANDVS hoc colore narravit: pater mihi obicit, quod illi in una re non cesserim. ego multiplicabo crimina mea: numquam illi, quotiens recte faciendum fuit, cessi. semper volui videri frugalior, videri volui laboriosior, nam cum ad vires ventum erat, etiam ipse cedebat. Non ego illum vincebam sed aetas. 75 TVRRINVS hoc colore usus est: volui, inquit, cedere, sed erant, qui dicerent non licere: hoc enim modo nobis legem saluberrimam tolli. disputaturi contra praemium patris videbantur et dicturi: 'non licet inter se cedere fortibus. non ipsorum tantum causa agitur sed publica. omnium interest scire, quis sit fortissimus.' his vocibus hominum mis(sus) sum ad id certamen, in quo ad istum utraque pertineret victoria. quid putatis me dicturum? fortiorem me visum? falsum est, cum hoc quoque, quod ego fortis eram, istius esset. quid ergo? quare vicerim, quaeritis? visum est ad ruborem totius iuventutis pertinere neminem pugnasse fortius quam senem. et cum dixisset se praemia in patrem contulisse, dixit: vici te, pater, sed nempe vici tibi. 76 ALBVCIVS hoc colore narravit: nolui, inquit, videri per collusionem patri titulum fortissimi viri contigisse; non cessi ante iudicium, ut in iudicio cederem, et feci nihil aliud quam laudavi patrem, virtutes eius rettuli. visus sum propter hoc ipsum praemio dignus. 77 SILO GAVIVS ait: solebas mihi, pater, insignium virorum exempla narrare, quaedam etiam domestica; aiebas: 'avom fortem virum habuisti; vide, ut sis fortior.' Processi tecum in aciem, nec illic *** ubi redimus, omnis gloria in una domo erat. Volebat res publica fortes viros recognoscere. O quantam ego cupiditatem gloriae in patre meo vidi, quam iuvenilem! contendere me vetabat imperio, iubebat exemplo. ventum est in iudicium: omnium, quas ego novi, res invidiosissima quaerebatur de patre meo, utrum fortior esset an felicior. 78 MOSCHVS hoc colore narravit: (erant, qui) accederent et dicerent: 'roga patrem tuum, cedat tibi. non est utile rei publicae excitari hostium animos. excitabuntur, si scierint neminem in hac civitate esse fortiorem quam senem.' illi me coegerunt, quasi tum quoque aliquid praestaturus essem rei publicae, venire in iudicium. in quo quid habet (quod queratur pater, nescio, nisi quod) ego iudicatus sum iuvenior. 79

MENTO dixit: timeo, ne ob hoc ipsum patri vilior fiam, (quod seni cessero. iam) ergo sciamus, quam gloriosus sit. 80 TRIARIVS hoc colore usus est: in iudicio volui tibi cedere, ut non imperasse videreris sed vicisse; et cessi: defunctorie causam meam egi +set notum sit illum cedere quia parum est illi non putabat+ 81

NICETES in hac controversia dixit: EI O PAPPOS UPO TES FUSEOS APODOTHEIS [EMEIS] EMIN PARESTE TO TOTE DICHASTERIO, OUCH AN EIPEN. 82

TIS NU MOI EMERE EDE, THEOI FILOI; E MALA CHAIRO. (UIOS TH' UIO)NOS T' ARETES PERI DERIN ECHOUSIN; 83

Prose

Pollon D' Oge Patros Ameinon.

SCAVRVS hunc sensum aliter dixit: o si avos meus interesset iudicio, quam libenter spectaret [et] discordiam nostram! 1

Prose