Skip to main content

Speech of Cotta by Sallust

1 section, 5 paragraphs, 427 words

Quirites, multa mihi pericula domi militiaeque, multa aduorsa fuere; quorum alia toleraui, partim reppuli deorum auxiliis et uirtute mea. In quis omnibus numquam animus negotio defuit neque decretis labos. Malae secundaeque res opes, non ingenium, mihi mutabant. At contra in his miseriis cuncta me cum fortuna deseruere. Praeterea senectus per se grauis curam duplicat, cui misero acta iam aetate ne mortem quidem honestam sperare licet. Nam si parricida uostri sum et, bis genitus hic, deos penatis meos patriamque et summum imperium uilia habeo, quis mihi uiuo cruciatus satis est aut quae poena mortuo? Quin omnia memorata apud inferos supplicia scelere meo uici. 1

A prima adulescentia in ore uostro, priuatus et in magistratibus, egi. Qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia uoluere, usi sunt; neque ego callidam facundiam neque ingenium ad male faciundum exercui. Auidissumus priuatae gratiae maxumas inimicitias pro re publica suscepi; quis uictus cum illa simul, cum egens alienae opis plura mala expectarem, uos, Quirites, rursus mihi patriam deosque penatis cum ingenti dignitate dedistis. Pro quibus beneficiis uix satis gratus uidear, si singulis animam, quam nequeo, concesserim. Nam uita et mors iura naturae sunt; ut sine dedecore cum ciuibus fama et fortunis integer agas, id dono datur atque accipitur. 2

Consules nos fecistis, Quirites, domi bellique impeditissuma re publica. Namque imperatores Hispaniae stipendium, milites, arma, frumentum poscunt; et id res cogit, quoniam defectione sociorum et Sertori per montis fuga neque manu certare possunt neque utilia parare. Exercitus in Asia Ciliciaque ob nimias opes Mithridatis aluntur; Macedonia plena hostium est, nec minus Italiae marituma et prouinciarum; cum interim uectigalia parua et bellis incerta uix partem sumptuum sustinent. Ita classe, quae commeatus tuebatur, minore quam antea nauigamus. Haec si dolo aut socordia nostra contracta sunt, agite, ut monet ira, supplicium sumite; sin fortuna communis asperior est, quare indigna uobis nobisque et re publica incipitis? 3

Atque ego, cuius aetati mors propior est, non deprecor, si quid ea uobis incommodi demitur; neque mox ingenio corporis honestius quam pro uostra salute finem uitae fecerim. Adsum en C. Cotta consul; facio quod saepe maiores asperis bellis fecere: uoueo dedoque me pro re publica, quam deinde cui mandetis circumspicite. Nam talem honorem bonus nemo uolet, cum fortunae et maris et belli ab aliis acti ratio reddunda aut turpiter moriundum sit. Tantum modo in animis habetote non me ob scelus aut auaritiam caesum, sed uolentem pro maxumis beneficiis animum dono dedisse. 4

Per uos, Quirites, et gloriam maiorum, tolerate aduorsa et consulite rei publicae. Multa cura summo impeno inest, multi ingentes labores, quos nequiquam abnuitis et pacis opulentiam quaeritis, cum omnes prouinciae, regna, maria terraeque aspera aut fessa bellis sint. 5

Prose