Tristia IV by Ovid
5 sections, 360 lines, 2399 words
I
Siqua meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis, 1 excusata suo tempore, lector, habe. 2 exul eram, requiesque mihi, non fama petita est, 3 mens intenta suis ne foret usque malis. 4 hoc est cur cantet vinctus quoque compede fossor, 5 indocili numero cum grave mollit opus. 6 cantat et innitens limosae pronus harenae, 7 adverso tardam qui trahit amne ratem; 8 quique refert pariter lentos ad pectora remos, 9 in numerum pulsa brachia iactat aqua. 10 fessus ubi incubuit baculo saxove resedit 11 pastor, harundineo carmine mulcet oves. 12 cantantis pariter, pariter data pensa trahentis, 13 fallitur ancillae decipiturque labor. 14 fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles 15 Haemonia curas attenuasse lyra. 16 cum traheret silvas Orpheus et dura canendo 17 saxa, bis amissa coniuge maestus erat. 18 me quoque Musa levat Ponti loca iussa petentem: 19 sola comes nostrae perstitit illa fugae; 20 sola nec insidias, nec Sinti militis ensem, 21 nec mare nec ventos barbariamque timet. 22 scit quoque, cum perii, quis me deceperit error, 23 et culpam in facto, non scelus, esse meo, 24 scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante, 25 cum mecum iuncti criminis acta rea est. 26 non equidem vellem, quoniam nocitura fuerunt, 27 Pieridum sacris inposuisse manum. 28 sed nunc quid faciam? vis me tenet ipsa sacrorum, 29 et carmen demens carmine laesus amo. 30 sic nova Dulichio lotos gustata palato 31 illo, quo nocuit, grata sapore fuit. 32 sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis, 33 materiam culpae persequiturque suae. 34 nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli, 35 quodque mihi telum vulnera fecit, amo. 36 forsitan hoc studium possit furor esse videri, 37 sed quiddam furor hic utilitatis habet: 38 semper in obtutu mentem vetat esse malorum, 39 praesentis casus immemoremque facit. 40 utque suum Bacche non sentit saucia vulnus, 41 dum stupet Idaeis exululata iugis, 42 sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso, 43 altior humano spiritus ille malo est. 44 ille nec exilium, Scythici nec litora ponti, 45 ille nec iratos sentit habere deos. 46 utque soporiferae biberem si pocula Lethes, 47 temporis adversi sic mihi sensus abest. 48 iure deas igitur veneror mala nostra levantes, 49 sollicitae comites ex Helicone fugae, 50 et partim pelago, partim vestigia terra 51 vel rate dignatas vel pede nostra sequi. 52 sint, precor, hae saltem faciles mihi! namque deorum 53 cetera cum magno Caesare turba facit, 54 meque tot adversis cumulant, quot litus harenas, 55 quotque fretum pisces, ovaque piscis habet. 56 vere prius flores, aestu numerabis aristas, 57 poma per autumnum frigoribusque nives, 58 quam mala, quae toto patior iactatus in orbe, 59 dum miser Euxini litora laeva peto. 60 nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est: 61 huc quoque sunt nostras fata secuta vias; 62 hic quoque cognosco natalis stamina nostri, 63 stamina de nigro vellere facta mihi. 64 utque neque insidias capitisque pericula narrem, 65 vera quidem, veri sed graviora fide, 66 vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque 67 illum, qui populi semper in ore fuit! 68 quam miserum est, porta vitam muroque tueri, 69 vixque sui tutum viribus esse loci! 70 aspera militiae iuvenis certamina fugi, 71 nec nisi lusura movimus arma manu; 72 nunc senior gladioque latus scutoque sinistram, 73 canitiem galeae subicioque meam. 74 nam dedit e specula custos ubi signa tumultus, 75 induimus trepida protinus arma manu. 76 hostis habens arcus imbutaque tela venenis, 77 saevus anhelanti moenia lustrat equo; 78 utque rapax pecudem, quae se non texit ovili, 79 per sata, per silvas fertque trahitque lupus, 80 sic, siquem nondum portarum saepe receptum 81 barbarus in campis repperit hostis, habet: 82 aut sequitur captus coniectaque vincula collo 83 accipit, aut telo virus habente perit. 84 hic ego sollicitae iaceo novus incola sedis: 85 heu nimium fati tempora longa mei! 86 et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti 87 sustinet in tantis hospita Musa malis. 88 sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui 89 auribus accipiat verba Latina suis. 90 ipse mihiquid enim faciam?scriboque legoque, 91 tutaque iudicio littera nostra meo est. 92 saepe tamen dixi 'cui nunc haec cura laborat? 93 an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?' 94 saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, 95 umidaque est fletu littera facta meo, 96 corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit, 97 inque sinum maestae labitur imber aquae. 98 cum, vice mutata, qui sim fuerimque, recordor 99 et, tulerit quo me casus et unde, subit, 100 saepe manus demens, studiis irata sibique, 101 misit in arsuros carmina nostra rogos. 102 atque ita, de multis quoniam non multa supersunt, 103 cum venia facito, quisquis es, ista legas. 104 tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen, 105 interdicta mihi, consule, Roma, boni. 106
II
Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis, 1 victa potest flexo succubuisse genu, 2 altaque velentur fortasse Palatia sertis, 3 turaque in igne sonent inficiantque diem, 4 candidaque adducta collum percussa securi 5 victima purpureo sanguine pulset humum, 6 donaque amicorum templis promissa deorum 7 reddere victores Caesar uterque parent; 8 et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt, 9 perpetuo terras ut domus illa regat, 10 cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato 11 munera det meritis, saepe datura, deis; 12 et pariter matres et quae sine crimine castos 13 perpetua servant virginitate focos; 14 plebs pia cumque pia laetetur plebe senatus, 15 parvaque cuius eram pars ego nuper, eques. 16 nos procul expulsos communia gaudia fallunt, 17 famaque tam longe non nisi parva venit. 18 ergo omnis populus poterit spectare triumphos, 19 cumque ducum titulis oppida capta leget, 20 vinclaque captiva reges cervice gerentes 21 ante coronatos ire videbit equos, 22 et cernet vultus aliis pro tempore versos, 23 terribiles aliis inmemoresque sui. 24 quorum pars causas et res et nomina quaeret, 25 pars referet, quamvis noverit illa parum: 26 'hic, qui Sidonio fulget sublimis in ostro, 27 dux fuerat belli, proximus ille duci. 28 hic, qui nunc in humo lumen miserabile fixit, 29 non isto vultu, cum tulit arma, fuit. 30 ille ferox et adhuc oculis hostilibus ardens 31 hortator pugnae consiliumque fuit. 32 perfidus hic nostros inclusit fraude locorum, 33 squalida promissis qui tegit ora comis. 34 illo, qui sequitur, dicunt mactata ministro 35 saepe recusanti corpora capta deo. 36 hic lacus, hi montes, haec tot castella, tot amnes 37 plena ferae caedis, plena cruoris erant. 38 Drusus in his meruit quondam cognomina terris, 39 quae bona progenies, digna parente, tulit. 40 cornibus hic fractis viridi male tectus ab ulva 41 decolor ipse suo sanguine Rhenus erat. 42 crinibus en etiam fertur Germania passis, 43 et ducis invicti sub pede maesta sedet, 44 collaque Romanae praebens animosa securi 45 vincula fert illa, qua tulit arma, manu.' 46 hos super in curru, Caesar, victore veheris 47 purpureus populi rite per ora tui, 48 quaque ibis, manibus circumplaudere tuorum, 49 undique iactato flore tegente vias. 50 tempora Phoebea lauro cingetur 'io' que 51 miles 'io' magna voce 'triumphe' canet. 52 ipse sono plausuque simul fremituque calentes 53 quadriiugos cernes saepe resistere equos. 54 inde petes arcem, delubra faventia votis, 55 et dabitur merito laurea vota Iovi. 56 haec ego summotus, qua possum, mente videbo: 57 erepti nobis ius habet illa loci; 58 illa per inmensas spatiatur libera terras, 59 in caelum celeri pervenit illa fuga; 60 illa meos oculos mediam deducit in Vrbem, 61 immunes tanti nec sinit esse boni; 62 invenietque animus, qua currus spectet eburnos; 63 sic certe in patria per breve tempus ero. 64 vera tamen capiet populus spectacula felix, 65 laetaque erit praesens cum duce turba suo. 66 at mihi fingendo tantum longeque remotis 67 auribus hic fructus percipiendus erit, 68 aque procul Latio diversum missus in orbem 69 qui narret cupido, vix erit, ista mihi. 70 is quoque iam serum referet veteremque triumphum: 71 quo tamen audiero tempore, laetus ero. 72 illa dies veniet, mea qua lugubria ponam, 73 causaque privata publica maior erit. 74
III
Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias, 1 altera Sidonias, utraque sicca, rates, 2 omnia cum summo positae videatis in axe, 3 et maris occiduas non subeatis aquas, 4 aetheriamque suis cingens amplexibus arcem 5 vester ab intacta circulus extet humo, 6 aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam 7 dicitur Iliades transiluisse Remus, 8 inque meam nitidos dominam convertite vultus, 9 sitque memor nostri necne, referte mihi. 10 ei mihi, cur nimium quae sunt manifesta, requiro? 11 cur iacet ambiguo spes mea mixta metu? 12 crede quod est et vis, ac desine tuta vereri, 13 deque fide certa sit tibi certa fides, 14 quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae, 15 non mentitura tu tibi voce refer, 16 esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est, 17 quodque potest, secum nomen habere tuum. 18 vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret, 19 ~teque remota procul~ si modo vivit, amat. 20 ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori, 21 lenis ab admonito pectore somnus abit? 22 tunc subeunt curae, dum te lectus locusque 23 tangit et oblitam non sinit esse mei, 24 et veniunt aestus, et nox inmensa videtur, 25 fessaque iactati corporis ossa dolent? 26 non equidem dubito, quin haec et cetera fiant, 27 detque tuus maesti signa doloris amor, 28 nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum 29 Hectora Thessalico vidit ab axe rapi. 30 quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum, 31 affectum quem te mentis habere velim. 32 tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris: 33 non es? at amisso coniuge digna fores. 34 tu vero tua damna dole, mitissima coniunx, 35 tempus et a nostris exige triste malis, 36 fleque meos casus: est quaedam flere voluptas; 37 expletur lacrimis egeriturque dolor. 38 atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset 39 mors mea, morte fores sola relicta mea! 40 spiritus hic per te patrias exisset in auras, 41 sparsissent lacrimae pectora nostra piae, 42 supremoque die notum spectantia caelum 43 texissent digiti lumina nostra tui, 44 et cinis in tumulo positus iacuisset avito, 45 tactaque nascenti corpus haberet humus; 46 denique, ut et vixi, sine crimine mortuus essem: 47 nunc mea supplicio vita pudenda suo est. 48 me miserum, si tu, cum diceris exulis uxor, 49 avertis vultus et subit ora rubor! 50 me miserum, si turpe putas mihi nupta videri! 51 me miserum, si te iam pudet esse meam! 52 tempus ubi est illud, quo te iactare solebas 53 coniuge, nec nomen dissimulare viri? 54 tempus ubi est, quo tenisi non vis illa referri 55 et dici, memini, iuvit et esse meam? 56 utque probae dignum est, omni tibi dote placebam: 57 addebat veris multa faventis amor. 58 nec, quem praeferresita res tibi magna videbar 59 quemque tuum malles esse, vir alter erat. 60 nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta, tuusque 61 non debet dolor hinc, debet abesse pudor. 62 cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu, 63 num legis Euadnen erubuisse viro? 64 nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes, 65 ipse suis Phaethon infitiandus erat. 66 nec Semele Cadmo facta est aliena parenti, 67 quod precibus periit ambitiosa suis. 68 nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus, 69 purpureus molli fiat in ore pudor. 70 sed magis in curam nostri consurge tuendi, 71 exemplumque mihi coniugis esto bonae, 72 materiamque tuis tristem virtutibus imple: 73 ardua per praeceps gloria vadit iter. 74 Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset? 75 publica virtuti per mala facta via est. 76 ars tua, Tiphy, vacet, si non sit in aequore fluctus: 77 si valeant homines, ars tua, Phoebe, vacet. 78 quae latet inque bonis cessat non cognita rebus, 79 apparet virtus arguiturque malis. 80 dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque 81 conspicuum pietas qua tua tollat, habet. 82 utere temporibus, quorum nunc munere facta est 83 et patet in laudes area magna tuas. 84
IV
O qui, nominibus cum sis generosus avorum, 1 exsuperas morum nobilitate genus, 2 cuius inest animo patrii candoris imago, 3 non careat numeris candor ut iste suis, 4 cuius in ingenio est patriae facundia linguae, 5 qua prior in Latio non fuit ulla foro: 6 quod minime volui, positis pro nomine signis 7 dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis. 8 nil ego peccavi; tua te bona cognita produnt; 9 si, quod es, appares, culpa soluta mea est. 10 nec tamen officium nostro tibi carmine factum 11 principe tam iusto posse nocere puto. 12 ipse pater patriaequid enim est civilius illo? 13 sustinet in nostro carmine saepe legi; 14 nec prohibere potest, quia res est publica Caesar, 15 et de communi pars quoque nostra bono est. 16 Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum, 17 seque celebrari quolibet ore sinit. 18 causa tua exemplo superorum tuta deorum est, 19 quorum hic aspicitur, creditur ille deus. 20 ut non debuerim, tamen hoc ego crimen habebo: 21 non fuit arbitrii littera nostra tui. 22 nec nova, quod tecum loquor, est iniuria nostra, 23 incolumis cum quo saepe locutus eram. 24 quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus, 25 invidiam, siqua est, auctor habere potest. 26 nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis 27 hoc certe noli dissimularepater, 28 ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat 29 plus etiam quam me iudice dignus eram; 30 deque meis illo referebat versibus ore, 31 in quo pars magnae nobilitatis erat. 32 non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit, 33 sed prius auctori sunt data verba tuo. 34 nec data sunt, mihi crede, tamen, sed in omnibus actis, 35 ultima si demas, vita tuenda mea est. 36 hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis, 37 si tanti series sit tibi nota mali. 38 aut timor aut error nobis, prius obfuit error. 39 ah! sine me fati non meminisse mei; 40 neve retractando nondum coeuntia rumpam 41 vulnera: vix illis proderit ipsa quies. 42 ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne 43 peccato facinus consiliumque meo; 44 idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum, 45 nec mihi detractas possidet alter opes. 46 forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim, 47 tempore cum fuerit lenior ira, fugam. 48 nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non 49 nostra verecundo vota pudore carent. 50 mitius exilium pauloque propinquius opto, 51 quique sit a saevo longius hoste locus. 52 quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo 53 hoc peteret pro me, forsitan ille daret. 54 frigida me cohibent Euxini litora Ponti: 55 dictus ab antiquis Axenus ille fuit. 56 nam neque iactantur moderatis aequora ventis, 57 nec placidos portus hospita navis adit. 58 sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt; 59 nec minus infida terra timetur aqua. 60 illi, quos audis hominum gaudere cruore, 61 paene sub eiusdem sideris axe iacent, 62 nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira 63 caede pharetratae spargitur ara deae. 64 haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis 65 nec cupienda bonis regna Thoantis erant. 66 hic pro supposita virgo Pelopeia cerva 67 sacra deae coluit qualiacumque suae. 68 quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes 69 exactus Furiis venerat ipse suis, 70 et comes exemplum veri Phoceus amoris, 71 qui duo corporibus, mentibus unus erant, 72 protinus evincti tristem ducuntur ad aram, 73 quae stabat geminas ante cruenta fores. 74 nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum; 75 alter ob alterius funera maestus erat. 76 et iam constiterat stricto mucrone sacerdos, 77 cinxerat et Graias barbara vitta comas, 78 cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi 79 pro nece complexus Iphigenia dedit. 80 laeta deae signum crudelia sacra perosae 81 transtulit ex illis in meliora locis. 82 haec igitur regio, magni paene ultima mundi, 83 quam fugere homines dique, propinqua mihi est; 84 aque mea terra prope sunt funebria sacra, 85 si modo Nasoni barbara terra sua est. 86 o utinam venti, quibus est ablatus Orestes, 87 placato referant et mea vela deo! 88
V
O mihi dilectos inter pars prima sodales, 1 unica fortunis ara reperta meis, 2 cuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit, 3 ut vigil infusa Pallade flamma solet; 4 qui veritus non es portus aperire fideles 5 fulmine percussae confugiumque rati; 6 cuius eram censu non me sensurus egentem, 7 si Caesar p 8