Skip to main content

Metamorphoses V by Ovid

1 section, 445 lines, 2517 words

Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros 1 agmine commemorat, fremida regalia turba 2 atria conplentur, nec coniugialia festa 3 qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma; 4 inque repentinos convivia versa tumultus 5 adsimilare freto possis, quod saeva quietum 6 ventorum rabies motis exasperat undis. 7 primus in his Phineus, belli temerarius auctor, 8 fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam 9 'en' ait, 'en adsum praereptae coniugis ultor; 10 nec mihi te pennae nec falsum versus in aurum 11 Iuppiter eripiet!' conanti mittere Cepheus 12 'quid facis?' exclamat, 'quae te, germane, furentem 13 mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis 14 redditur? hac vitam servatae dote rependis? 15 quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit, 16 sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, 17 sed quae visceribus veniebat belua ponti 18 exsaturanda meis; illo tibi tempore rapta est, 19 quo peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum 20 exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro. 21 scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est 22 et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti; 23 insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis 24 praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur, 25 ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses. 26 nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus, 27 ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque 28 non tibi, sed certae praelatum intellege morti.' 29 Ille nihil contra, sed et hunc et Persea vultu 30 alterno spectans petat hunc ignorat an illum: 31 cunctatusque brevi contortam viribus hastam, 32 quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit. 33 ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus 34 exsiluit teloque ferox inimica remisso 35 pectora rupisset, nisi post altaria Phineus 36 isset: et (indignum) scelerato profuit ara. 37 fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit, 38 qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est 39 calcitrat et positas adspergit sanguine mensas. 40 tum vero indomitas ardescit vulgus in iras, 41 telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt 42 cum genero debere mori; sed limine tecti 43 exierat Cepheus testatus iusque fidemque 44 hospitiique deos, ea se prohibente moveri. 45 bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem 46 datque animos. 47 Erat Indus Athis, quem flumine Gange 48 edita Limnaee vitreis peperisse sub undis 49 creditur, egregius forma, quam divite cultu 50 augebat, bis adhuc octonis integer annis, 51 indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat 52 aureus; ornabant aurata monilia collum 53 et madidos murra curvum crinale capillos; 54 ille quidem iaculo quamvis distantia misso 55 figere doctus erat, sed tendere doctior arcus. 56 tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus 57 stipite, qui media positus fumabat in ara, 58 perculit et fractis confudit in ossibus ora. 59 Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus 60 Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi 61 et comes et veri non dissimulator amoris, 62 postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam 63 deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus 64 arripit et 'mecum tibi sint certamina!' dixit; 65 'nec longum pueri fato laetabere, quo plus 66 invidiae quam laudis habes.' haec omnia nondum 67 dixerat: emicuit nervo penetrabile telum 68 vitatumque tamen sinuosa veste pependit. 69 vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae 70 Acrisioniades adigitque in pectus; at ille 71 iam moriens oculis sub nocte natantibus atra 72 circumspexit Athin seque adclinavit ad illum 73 et tulit ad manes iunctae solacia mortis. 74 Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas 75 et Libys Amphimedon, avidi committere pugman, 76 sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, 77 conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis, 78 alterius costis, iugulo Phorbantis adactus. 79 At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis 80 telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis 81 exstantem signis multaeque in pondere massae 82 ingentem manibus tollit cratera duabus 83 infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem 84 et resupinus humum moribundo vertice pulsat. 85 inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum 86 Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum 87 intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque 88 sternit et exstructos morientum calcat acervos. 89 Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti 90 intorquet iaculum, quod detulit error in Idan, 91 expertem frustra belli et neutra arma secutum. 92 ille tuens oculis inmitem Phinea torvis 93 'quandoquidem in partes' ait 'abstrahor, accipe, Phineu, 94 quem fecisti, hostem pensaque hoc vulnere vulnus!' 95 iamque remissurus tractum de corpore telum 96 sanguine defectos cecidit conlapsus in artus. 97 Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites 98 ense iacet Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus, 99 Hypsea Lyncides. fuit et grandaevus in illis 100 Emathion, aequi cultor timidusque deorum, 101 qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo 102 pugnat et incessit scelerataque devovet arma; 103 huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis 104 decutit ense caput, quod protinus incidit arae 105 atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua 106 edidit et medios animam exspiravit in ignes. 107 Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon 108 invicti, vinci si possent caestibus enses, 109 Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos 110 Ampycus albenti velatus tempora vitta, 111 tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus, 112 sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres; 113 iussus eras celebrare dapes festumque canendo. 114 quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem 115 Pedasus inridens 'Stygiis cane cetera' dixit 116 'manibus!' et laevo mucronem tempore fixit; 117 concidit et digitis morientibus ille retemptat 118 fila lyrae, casuque ferit miserabile carmen. 119 nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas 120 raptaque de dextro robusta repagula posti 121 ossibus inlisit mediae cervicis, at ille 122 procubuit terrae mactati more iuvenci. 123 demere temptabat laevi quoque robora postis 124 Cinyphius Pelates; temptanti dextera fixa est 125 cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit; 126 haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille, 127 sed retinente manum moriens e poste pependit. 128 sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus, 129 et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri, 130 dives agri Dorylas, quo non possederat alter 131 latius aut totidem tollebat turis acervos. 132 huius in obliquo missum stetit inguine ferrum: 133 letifer ille locus. quem postquam vulneris auctor 134 singultantem animam et versantem lumina vidit 135 Bactrius Halcyoneus, 'hoc, quod premis,' inquit 'habeto 136 de tot agris terrae!' corpusque exsangue reliquit. 137 torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam 138 ultor Abantiades; media quae nare recepta 139 cervice exacta est in partesque eminet ambas; 140 dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque, 141 matre satos una, diverso vulnere fudit: 142 nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto 143 fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit. 144 occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus 145 matre Palaestina dubio genitore creatus, 146 Aethionque sagax quondam ventura videre, 147 tunc ave deceptus falsa, regisque Thoactes 148 armiger et caeso genitore infamis Agyrtes. 149 Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum 150 opprimere est animus, coniurata undique pugnant 151 agmina pro causa meritum inpugnante fidemque; 152 hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx 153 cum genetrice favent ululatuque atria conplent, 154 sed sonus armorum superat gemitusque cadentum, 155 pollutosque simul multo Bellona penates 156 sanguine perfundit renovataque proelia miscet. 157 Circueunt unum Phineus et mille secuti 158 Phinea: tela volant hiberna grandine plura 159 praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures. 160 adplicat hic umeros ad magnae saxa columnae 161 tutaque terga gerens adversaque in agmina versus 162 sustinet instantes: instabat parte sinistra 163 Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon. 164 tigris ut auditis diversa valle duorum 165 exstimulata fame mugitibus armentorum 166 nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque, 167 sic dubius Perseus, dextra laevane feratur, 168 Molpea traiecti submovit vulnere cruris 169 contentusque fuga est; neque enim dat tempus Ethemon, 170 sed furit et cupiens alto dare vulnera collo 171 non circumspectis exactum viribus ensem 172 fregit, in extrema percussae parte columnae: 173 lamina dissiluit dominique in gutture fixa est. 174 non tamen ad letum causas satis illa valentes 175 plaga dedit; trepidum Perseus et inermia frustra 176 bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe. 177 Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit, 178 'auxilium' Perseus, 'quoniam sic cogitis ipsi,' 179 dixit 'ab hoste petam: vultus avertite vestros, 180 si quis amicus adest!' et Gorgonis extulit ora. 181 'quaere alium, tua quem moveant miracula' dixit 182 Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat 183 mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu. 184 proximus huic Ampyx animi plenissima magni 185 pectora Lyncidae gladio petit: inque petendo 186 dextera diriguit nec citra mota nec ultra est. 187 at Nileus, qui se genitum septemplice Nilo 188 ementitus erat, clipeo quoque flumina septem 189 argento partim, partim caelaverat auro, 190 'adspice' ait 'Perseu, nostrae primordia gentis: 191 magna feres tacitas solacia mortis ad umbras, 192 a tanto cecidisse viro'; pars ultima vocis 193 in medio suppressa sono est, adapertaque velle 194 ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis. 195 increpat hos 'vitio' que 'animi, non viribus' inquit 196 'Gorgoneis torpetis' Eryx. 'incurrite mecum 197 et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!' 198 incursurus erat: tenuit vestigia tellus, 199 inmotusque silex armataque mansit imago. 200 Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus 201 miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus 202 Gorgone conspecta saxo concrevit oborto; 203 quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo 204 ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis. 205 dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, 206 marmoreoque manet vultus mirantis in ore. 207 nomina longa mora est media de plebe virorum 208 dicere: bis centum restabant corpora pugnae, 209 Gorgone bis centum riguerunt corpora visa. 210 Paenitet iniusti tum denique Phinea belli; 211 sed quid agat? simulacra videt diversa figuris 212 adgnoscitque suos et nomine quemque vocatum 213 poscit opem credensque parum sibi proxima tangit 214 corpora: marmor erant; avertitur atque ita supplex 215 confessasque manus obliquaque bracchia tendens 216 'vincis' ait, 'Perseu! remove tua monstra tuaeque 217 saxificos vultus, quaecumque est, tolle Medusae, 218 tolle, precor! non nos odium regnique cupido 219 conpulit ad bellum, pro coniuge movimus arma! 220 causa fuit meritis melior tua, tempore nostra: 221 non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter 222 hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!' 223 talia dicenti neque eum, quem voce rogabat, 224 respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu, 225 et possum tribuisse et magnum est munus inerti,++ 226 pone metum!++tribuam: nullo violabere ferro. 227 quin etiam mansura dabo monimenta per aevum, 228 inque domo soceri semper spectabere nostri, 229 ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.' 230 dixit et in partem Phorcynida transtulit illam, 231 ad quam se trepido Phineus obverterat ore. 232 tum quoque conanti sua vertere lumina cervix 233 deriguit, saxoque oculorum induruit umor, 234 sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex 235 submissaeque manus faciesque obnoxia mansit. 236 Victor Abantiades patrios cum coniuge muros 237 intrat et inmeriti vindex ultorque parentis 238 adgreditur Proetum; nam fratre per arma fugato 239 Acrisioneas Proetus possederat arces. 240 sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce 241 torva colubriferi superavit lumina monstri. 242 Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi, 243 nec iuvenis virtus per tot spectata labores 244 nec mala mollierant, sed inexorabile durus 245 exerces odium, nec iniqua finis in ira est; 246 detrectas etiam laudem fictamque Medusae 247 arguis esse necem. 'dabimus tibi pignora veri. 248 parcite luminibus!' Perseus ait oraque regis 249 ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit. 250 Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri 251 se dedit; inde cava circumdata nube Seriphon 252 deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis, 253 quaque super pontum via visa brevissima, Thebas 254 virgineumque Helicona petit. quo monte potita 255 constitit et doctas sic est adfata sorores: 256 'fama novi fontis nostras pervenit ad aures, 257 dura Medusaei quem praepetis ungula rupit. 258 is mihi causa viae; volui mirabile factum 259 cernere; vidi ipsum materno sanguine nasci.' 260 excipit Uranie: 'quaecumque est causa videndi 261 has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es. 262 vera tamen fama est: est Pegasus huius origo 263 fontis' et ad latices deduxit Pallada sacros. 264 quae mirata diu factas pedis ictibus undas 265 silvarum lucos circumspicit antiquarum 266 antraque et innumeris distinctas floribus herbas 267 felicesque vocat pariter studioque locoque 268 Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum: 269 'o, nisi te virtus opera ad maiora tulisset, 270 in partem ventura chori Tritonia nostri, 271 vera refers meritoque probas artesque locumque, 272 et gratam sortem, tutae modo simus, habemus. 273 sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent 274 virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus 275 vertitur, et nondum tota me mente recepi. 276 Daulida Threicio Phoceaque milite rura 277 ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat; 278 templa petebamus Parnasia: vidit euntes 279 nostraque fallaci veneratus numina vultu 280 "Mnemonides" (cognorat enim), "consistite" dixit 281 "nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem" 282 (imber erat) "vitare meo; subiere minores 283 saepe casas superi." dictis et tempore motae 284 adnuimusque viro primasque intravimus aedes. 285 desierant imbres, victoque aquilonibus austro 286 fusca repurgato fugiebant nubila caelo: 287 inpetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus 288 vimque parat, quam nos sumptis effugimus alis. 289 ipse secuturo similis stetit arduus arce 290 "qua" que "via est vobis, erit et mihi" dixit "eadem" 291 seque iacit vecors e summae culmine turris 292 et cadit in vultus discussisque ossibus oris 293 tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.' 294 Musa loquebatur: pennae sonuere per auras, 295 voxque salutantum ramis veniebat ab altis. 296 suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes 297 unde sonent hominemque putat Iove nata locutum; 298 ales erat. numeroque novem sua fata querentes 299 institerant ramis imitantes omnia picae. 300 miranti sic orsa deae dea 'nuper et istae 301 auxerunt volucrum victae certamine turbam. 302 Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis, 303 Paeonis Euippe mater fuit; illa potentem 304 Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit. 305 intumuit numero stolidarum turba sororum 306 perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes 307 huc venit et tali committit proelia voce: 308 "desinite indoctum vana dulcedine vulgus 309 fallere; nobiscum, si qua est fiducia vobis, 310 Thespiades, certate, deae. nec voce, nec arte 311 vincemur totidemque sumus: vel cedite victae 312 fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe, 313 vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos 314 cedemus campis! dirimant certamina nymphae." 315 'Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum 316 turpius; electae iurant per flumina nymphae 317 factaque de vivo pressere sedilia saxo. 318 tunc sine sorte prior quae se certare professa est, 319 bella canit superum falsoque in honore gigantas 320 ponit et extenuat magnorum facta deorum; 321 emissumque ima de sede Typhoea terrae 322 caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse 323 terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus 324 ceperit et septem discretus in ostia Nilus. 325 huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat 326 et se mentitis superos celasse figuris; 327 "duxque gregis" dixit "fit Iuppiter: unde recurvis 328 nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon; 329 Delius in corvo, proles Semeleia capro, 330 fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, 331 pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis." 332 'Hactenus ad citharam vocalia moverat ora: 333 poscimur Aonides,++sed forsitan otia non sint, 334 nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.' 335 'ne dubita vestrumque mihi refer ordine carmen!' 336 Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra; 337 Musa refert: 'dedimus summam certaminis uni; 338 surgit et inmissos hedera collecta capillos 339 Calliope querulas praetemptat pollice chordas 340 atque haec percussis subiungit carmina nervis: 341 "Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro, 342 prima dedit fruges alimentaque mitia terris, 343 prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus; 344 illa canenda mihi est. utinam modo dicere possim 345 carmina digna dea! certe dea carmine digna est. 346 '"Vasta giganteis ingesta est insula membris 347 Trinacris et magnis subiectum molibus urguet 348 aetherias ausum sperare Typhoea sedes. 349 nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe, 350 dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, 351 laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur, 352 degravat Aetna caput, sub qua resupinus harenas 353 eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus. 354 saepe remoliri luctatur pondera terrae 355 oppidaque et magnos devolvere corpore montes: 356 inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, 357 ne pateat latoque solum retegatur hiatu 358 inmissusque dies trepidantes terreat umbras. 359 hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus 360 exierat curruque atrorum vectus equorum 361 ambibat Siculae cautus fundamina terrae. 362 postquam exploratum satis est loca nulla labare 363 depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem 364 monte suo residens natumque amplexa volucrem 365 'arma manusque meae, mea, nate, potentia' dixit, 366 'illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, 367 inque dei pectus celeres molire sagittas, 368 cui triplicis cessit fortuna novissima regni. 369 tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti 370 victa domas ipsumque, regit qui numina ponti: 371 Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque 372 imperium profers? agitur pars tertia mundi, 373 et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est, 374 spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris. 375 Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam 376 abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo, 377 si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem. 378 at tu pro socio, si qua est ea gratia, regno 379 iunge deam patruo.' dixit Venus; ille pharetram 380 solvit et arbitrio matris de mille sagittis 381 unam seposuit, sed qua nec acutior ulla 382 nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus, 383 oppositoque genu curvavit flexile cornum 384 inque cor hamata percussit harundine Ditem. 385 '"Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, 386 nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros 387 carmina cycnorum labentibus audit in undis. 388 silva coronat aquas cingens latus omne suisque 389 frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus; 390 frigora dant rami, Tyrios humus umida flores: 391 perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco 392 ludit et aut violas aut candida lilia carpit, 393 dumque puellari studio calathosque sinumque 394 inplet et aequales certat superare legendo, 395 paene simul visa est dilectaque raptaque Diti: 396 usque adeo est properatus amor. dea territa maesto 397 et matrem et comites, sed matrem saepius, ore 398 clamat, et ut summa vestem laniarat ab ora, 399 collecti flores tunicis cecidere remissis, 400 tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, 401 haec quoque virgineum movit iactura dolorem. 402 raptor agit currus et nomine quemque vocando 403 exhortatur equos, quorum per colla iubasque 404 excutit obscura tinctas ferrugine habenas, 405 perque lacus altos et olentia sulphure fertur 406 stagna Palicorum rupta ferventia terra 407 et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, 408 inter inaequales posuerunt moenia portus. 409 '"Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae, 410 quod coit angustis inclusum cornibus aequor: 411 hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est, 412 inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas. 413 gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo 414 adgnovitque deam 'ne' c 'longius ibitis!' inquit; 415 'non potes invitae Cereris gener esse: roganda, 416 non rapienda fuit. quodsi conponere magnis 417 parva mihi fas est, et me dilexit Anapis; 418 exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.' 419 dixit et in partes diversas bracchia tendens 420 obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram 421 terribilesque hortatus equos in gurgitis ima 422 contortum valido sceptrum regale lacerto 423 condidit; icta viam tellus in Tartara fecit 424 et pronos currus medio cratere recepit. 425 '"At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis 426 iura sui maerens, inconsolabile vulnus 427 mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis 428 et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas 429 extenuatur aquas: molliri membra videres, 430 ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem; 431 primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt, 432 caerulei crines digitique et crura pedesque 433 (nam brevis in gelidas membris exilibus undas 434 transitus est); post haec umeri tergusque latusque 435 pectoraque in tenues abeunt evanida rivos; 436 denique pro vivo vitiatas sanguine venas 437 lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis. 438 '"Interea pavidae nequiquam filia matri 439 omnibus est terris, omni quaesita profundo. 440 illam non udis veniens Aurora capillis 441 cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus 442 flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna 443 perque pruinosas tulit inrequieta tenebras; 444 rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam 445

Poetry