Skip to main content

Ibis by Ovid

1 section, 392 lines, 2353 words

Tempus ad hoc, lustris bis iam mihi quinque peractis, 1 Omne fuit Musae carmen inerme meae; 2 Nullaque, quae possit, scriptis tot milibus, extat 3 Littera Nasonis sanguinolenta legi: 4 Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli, 5 Artificis periit cum caput Arte sua. 6 Unus (et hoc ipsum est iniuria magna) perennem 7 Candoris titulum non sinit esse mei. 8 Quisquis is est (nam nomen adhuc utcumque tacebo), 9 Cogit inassuetas sumere tela manus. 10 Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus 11 Non sinit exilio delituisse meo; 12 Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat, 13 Iactat et in toto nomina nostra foro; 14 Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti 15 Non patitur vivi funera flere viri. 16 Cumque ego quassa meae complectar membra carinae, 17 Naufragii tabulas pugnat habere mei: 18 Et qui debuerat subitas extinguere flammas, 19 Hic praedam medio raptor ab igne petit. 20 Nititur, ut profugae desint alimenta senectae: 21 Heu! quanto est nostris dignior ipse malis! 22 Di melius! quorum longe mihi maximus ille est, 23 Qui nostras inopes noluit esse vias. 24 Huic igitur meritas grates, ubicumque licebit, 25 Pro tam mansueto pectore semper agam. 26 Audiat hoc Pontus: faciet quoque forsitan idem, 27 Terra sit ut propior testificanda mihi. 28 At tibi, calcasti qui me, violente, iacentem, 29 Qua licet ei misero! debitus hostis ero. 30 Desinet esse prius contrarius ignibus umor, 31 Iunctaque cum luna lumina solis erunt; 32 Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros, 33 Et tepidus gelido flabit ab axe notus; 34 Et ver autumno, brumae miscebitur aestas, 35 Atque eadem regio vesper et ortus erit; 36 Et nova fraterno veniet concordia fumo, 37 Quem vetus accensa separat ira pyra: 38 Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis 39 Gratia, commissis, improbe, rupta tuis. 40 Pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit, 41 Cum pecore infirmo quae solet esse lupis. 42 Prima quidem coepto committam proelia versu, 43 Non soleant quamvis hoc pede bella geri: 44 Utque petit primo plenum flaventis harenae 45 Nondum calfacti militis hasta solum, 46 Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto, 47 Protinus invisum nec petet hasta caput; 48 Et neque nomen in hoc nec dicam facta libello, 49 Teque brevi, qui sis, dissimulare sinam. 50 Postmodo, si perges, in te mihi liber iambus 51 Tincta Lycambeo sanguine tela dabit. 52 Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin, 53 Hoc ego devoveo teque tuosque modo. 54 Utque ille, historiis involvam carmina caecis: 55 Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi. 56 Illius ambages imitatus in Ibide dicar 57 Oblitus moris iudiciique mei. 58 Et quoniam, qui sis, nondum quaerentibus edo, 59 Ibidis interea tu quoque nomen habe; 60 Utque mei versus aliquantum noctis habebunt, 61 Sic vitae series tota sit atra tuae. 62 Haec tibi natali facito, Ianique kalendis 63 Non mentituro quilibet ore legat. 64 Di maris et terrae, quique his meliora tenetis 65 Inter diversos cum Iove regna polos, 66 Huc, precor, huc vestras omnes advertite mentes, 67 Et sinite optatis pondus inesse meis: 68 Ipsaque tu tellus, ipsum cum fluctibus aequor, 69 Ipse meas aether accipe summe preces; 70 Sideraque et radiis circumdata solis imago, 71 Lunaque, quae numquam quo prius orbe micas, 72 Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum; 73 Quaeque ratum triplici pollice netis opus, 74 Quique per infernas horrendo murmure valles 75 Inperiuratae laberis amnis aquae, 76 Quasque ferunt torto vittatis angue capillis 77 Carceris obscuras ante sedere fores; 78 Vos quoque, plebs superum, Fauni Satyrique Laresque 79 Fluminaque et nymphae semideumque genus: 80 Denique ab antiquo divi veteresque novique 81 In nostrum cuncti tempus, adeste, chao, 82 Carmina dum capiti male fido dira canentur 83 Et peragent partes ira dolorque suas. 84 Adnuite optatis omnes ex ordine nostris, 85 Et sit pars voti nulla caduca mei. 86 Quaeque precor, fiant: ut non mea dicta, sed illa 87 Pasiphaes generi verba fuisse putet. 88 Quasque ego transiero poenas, patiatur et illas; 89 Plenius ingenio sit miser ille meo! 90 Neve minus noceant fictum execrantia nomen 91 Vota, minus magnos commoveantve deos: 92 Illum ego devoveo, quem mens intellegit, Ibin, 93 Qui se scit factis has meruisse preces. 94 Nulla mora est in me: peragam rata vota sacerdos. 95 Quisquis ades sacris, ore favete, meis; 96 Quisquis ades sacris, lugubria dicite verba, 97 Et fletu madidis Ibin adite genis: 98 Ominibusque malis pedibusque occurrite laevis, 99 Et nigrae vestes corpora vestra tegant! 100 Tu quoque, quid dubitas ferales sumere vittas? 101 Iam stat, ut ipse vides, funeris ara tui. 102 Pompa parata tibi est: votis mora tristibus absit: 103 Da iugulum cultris, hostia dira, meis. 104 Terra tibi fruges, amnis tibi deneget undas, 105 Deneget afflatus ventus et aura suos. 106 Nec tibi sol calidus, nec sit tibi lucida Phoebe, 107 Destituant oculos sidera clara tuos. 108 Nec se Vulcanus nec se tibi praebeat aer, 109 Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter. 110 Exul, inops erres, alienaque limina lustres, 111 Exiguumque petas ore tremente cibum. 112 Nec corpus querulo nec mens vacet aegra dolore, 113 Noxque die gravior sit tibi, nocte dies. 114 Sisque miser semper, nec sis miserabilis ulli: 115 Gaudeat adversis femina virque tuis. 116 Accedat lacrimis odium, dignusque putere, 117 Qui, mala cum tuleris plurima, plura feras. 118 Sitque, quod est rarum, solito defecta favore 119 Fortunae facies invidiosa tuae. 120 Causaque non desit, desit tibi copia mortis: 121 Optatam fugiat vita coacta necem: 122 Luctatusque diu cruciatos spiritus artus 123 Deserat, et longa torqueat ante mora. 124 Evenient. dedit ipse mihi modo signa futuri 125 Phoebus, et a laeva maesta volavit avis. 126 Certe ego, quae voveo, superos motura putabo, 127 Speque tuae mortis, perfide, semper alar. 128 Et prius hanc animam, nimium tibi saepe petitam, 129 Auferet illa dies, quae mihi sera venit, 130 Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit, 131 Leniat aut odium tempus et hora meum. 132 Pugnabunt arcu dum Thraces, Iazyges hasta, 133 Dum tepidus Ganges, frigidus Hister erit; 134 Robora dum montes, dum mollia pabula campi, 135 Dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas, 136 Tecum bella geram; nec mors mihi finiet iras, 137 Saeva sed in manes manibus arma dabit. 138 Tum quoque, cum fuero vacuas dilapsus in auras, 139 Exsanguis mores oderit umbra tuos, 140 Tum quoque factorum veniam memor umbra tuorum, 141 Insequar et vultus ossea forma tuos. 142 Sive ego, quod nolim, longis consumptus ab annis, 143 Sive manu facta morte solutus ero: 144 Sive per inmensas iactabor naufragus undas, 145 Nostraque longinquus viscera piscis edet: 146 Sive peregrinae carpent mea membra volucres: 147 Sive meo tinguent sanguine rostra lupi: 148 Sive aliquis dignatus erit subponere terrae 149 Et dare plebeio corpus inane rogo: 150 Quidquid ero, Stygiis erumpere nitar ab oris, 151 Et tendam gelidas ultor in ora manus. 152 Me vigilans cernes, tacitis ego noctis in umbris 153 Excutiam somnos visus adesse tuos. 154 Denique quidquid ages, ante os oculosque volabo 155 Et querar, et nulla sede quietus eris. 156 Verbera saeva dabunt sonitum nexaeque colubrae, 157 Conscia fumabunt semper ad ora faces. 158 His vivus furiis agitabere, mortuus isdem, 159 Et brevior poena vita futura tua est. 160 Nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum; 161 Indeploratum proiciere caput; 162 Carnificisque manu, populo plaudente, traheris, 163 Infixusque tuis ossibus uncus erit. 164 Ipsae te fugient, quae carpunt omnia, flammae; 165 Respuet invisum iusta cadaver humus. 166 Unguibus et rostro crudus trahet ilia vultur 167 Et scindent avidi perfida corda canes, 168 Deque tuo fiet++licet hac sis laude superbus++ 169 Insatiabilibus corpore rixa lupis. 170 In loca ab Elysiis diversa fugabere campis, 171 Quasque tenet sedes noxia turba, coles. 172 Sisyphus est illic saxum volvensque petensque, 173 Quique agitur rapidae vinctus ab orbe rotae, 174 Iugeribusque novem summus qui distat ab imo, 175 Visceraque assiduae debita praebet avi. 176 Quaeque gerunt umeris perituras Belides undas, 177 Exulis Aegypti, turba cruenta, nurus. 178 Poma pater Pelopis praesentia quaerit, et idem 179 Semper eget liquidis, semper abundat aquis. 180 Hic tibi de Furiis scindet latus una flagello, 181 Ut sceleris numeros confiteare tui: 182 Altera Tartareis sectos dabit anguibus artus: 183 Tertia fumantes incoquet igne genas. 184 Noxia mille modis lacerabitur umbra, tuasque 185 Aeacus in poenas ingeniosus erit. 186 In te transcribet veterum tormenta reorum: 187 Sontibus antiquis causa quietis eris. 188 Sisyphe, cui tradas revolubile pondus, habebis: 189 Versabunt celeres nunc nova membra rotae: 190 Hic et erit, ramos frustra qui captet et undas: 191 Hic inconsumpto viscere pascet aves. 192 Nec mortis poenas mors altera finiet huius, 193 Horaque erit tantis ultima nulla malis. 194 Inde ego pauca canam, frondes ut siquis ab Ida 195 Aut summam Libyco de mare carpat aquam. 196 Nam neque, quot flores Sicula nascantur in Hybla, 197 Quotve ferat, dicam, terra Cilissa crocos, 198 Nec cum tristis hiems Aquilonis inhorruit alis, 199 Quam multa fiat grandine canus Athos; 200 Nec mala voce mea poterunt tua cuncta referri, 201 Ora licet tribuas multiplicata mihi. 202 Tot tibi vae! misero venient talesque ruinae, 203 Ut cogi in lacrimas me quoque posse putem. 204 Illae me lacrimae facient sine fine beatum: 205 Dulcior hic risu tunc mihi fletus erit. 206 Natus es infelix,++ita di voluere++nec ulla 207 Commoda nascenti stella levisve fuit. 208 Non Venus affulsit, non illa Iuppiter hora, 209 Lunaque non apto solque fuere loco, 210 Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes 211 Quem peperit magno lucida Maia Iovi. 212 Te fera nec quicquam placidum spondentia Martis 213 Sidera presserunt falciferique senis. 214 Lux quoque natalis, ne quid nisi triste videres, 215 Turpis et inductis nubibus atra fuit. 216 Haec est, in fastis cui dat gravis Allia nomen, 217 Quaeque dies Ibin, publica damna tulit. 218 Qui simul impura matris prolapsus ab alvo 219 Cinyphiam foedo corpore pressit humum, 220 Sedit in adverso nocturnus culmine bubo, 221 Funereoque graves edidit ore sonos. 222 Protinus Eumenides lavere palustribus undis, 223 Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis, 224 Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae, 225 Terque cruentatas increpuere manus. 226 Gutturaque imbuerunt infantia lacte canino: 227 Hic primus pueri venit in ora cibus: 228 Perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus, 229 Latrat et in toto verba canina foro. 230 Membraque vinxerunt tinctis ferrugine pannis, 231 A male deserto quos rapuere rogo: 232 Et, ne non fultum nuda tellure iaceret, 233 Molle super silices inposuere caput. 234 Iamque recessurae viridi de stipite factas 235 Admorunt oculos usque sub ora faces. 236 Flebat, ut est fumis infans contactus amaris, 237 De tribus est cum sic una locuta soror: 238 'Tempus in inmensum lacrimas tibi movimus istas, 239 Quae semper causa sufficiente cadent.' 240 Dixerat; at Clotho iussit promissa valere, 241 Nevit et infesta stamina pulla manu; 242 Et, ne longa suo praesagia diceret ore, 243 'Fata canet vates qui tua,' dixit, 'erit.' 244 Ille ego sum vates: ex me tua vulnera disces, 245 Dent modo di vires in mea verba suas; 246 Carminibusque meis accedent pondera rerum, 247 Quae rata per luctus experiere tuos. 248 Neve sine exemplis aevi cruciere prioris, 249 Sint tua Troianis non leviora malis, 250 Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres, 251 Tanta venenato vulnera crure geras. 252 Nec levius doleas, quam qui bibit ubera cervae, 253 Armatique tulit vulnus, inermis opem; 254 Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva, 255 Exitio facies cui sua paene fuit. 256 Id quod Amyntorides videas, trepidumque ministro 257 Praetemptes baculo luminis orbus iter. 258 Nec plus aspicias quam quem sua filia rexit, 259 Expertus scelus est cuius uterque parens: 260 Qualis erat, postquam est iudex de lite iocosa 261 Sumptus, Apollinea clarus in arte senex: 262 Qualis et ille fuit, quo praecipiente columba 263 Est data Palladiae praevia duxque rati: 264 Quique oculis caruit, per quos male viderat aurum, 265 Inferias nato quos dedit orba parens: 266 Pastor ut Aetnaeus, cui casus ante futuros 267 Telemus Eurymides vaticinatus erat: 268 Ut duo Phinidae, quibus idem lumen ademit, 269 Qui dedit: ut Thamyrae Demodocique caput 270 Sic aliquis tua membra secet, Saturnus ut illas 271 Subsecuit partes, unde creatus erat. 272 Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis, 273 Quam cui sunt subitae frater et uxor aves; 274 Sollertique viro, lacerae quem fracta tenentem 275 Membra ratis Semeles est miserata soror. 276 Vel tua, ne poenae genus hoc cognoverit unus, 277 Viscera diversis scissa ferantur equis: 278 Vel quae, qui redimi Romano turpe putavit, 279 A duce Puniceo pertulit, ipse feras. 280 Nec tibi subsidio praesens sit numen, ut illi, 281 Cui nihil Hercei profuit ara Iovis. 282 Utque dedit saltus a summa Thessalus Ossa, 283 Tu quoque saxoso praecipitere iugo. 284 Aut velut Eurylochi, qui sceptrum cepit ab illo, 285 Sint artus avidis anguibus esca tui. 286 Vel tua maturet, sicut Minoia fata, 287 Per caput infusae fervidus umor aquae. 288 [Utque parum mitis, sed non impune, Prometheus, 289 Aerias volucres sanguine fixus alas.] 290 Aut ut Erecthides, magno ter ab Hercule victus, 291 Caesus in inmensum proiciare fretum. 292 Aut ut Amyntiaden, turpi dilectus amore 293 Oderit, et saevo vulneret ense puer. 294 Nec tibi fida magis misceri pocula possint, 295 Quam qui cornigero de Iove natus erat. 296 More vel intereas capti suspensus Achaei, 297 Qui miser aurifera teste pependit aqua. 298 Aut ut Achilliden, cognato nomine clarum, 299 Opprimat hostili tegula iacta manu. 300 Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant, 301 Sparsa per Ambracias quae iacuere vias. 302 Nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis; 303 Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum. 304 Utque nepos dicti nostro modo carmine regis, 305 Cantharidum sucos dante parente bibas. 306 Aut pia te caeso dicatur adultera, sicut 307 Qua cecidit Leucon vindice, dicta pia est. 308 Inque pyram tecum carissima corpora mittas, 309 Quem finem vitae Sardanapallus habet. 310 Utque Iovis Libyci templum violare parantes, 311 Acta noto vultus condat harena tuos. 312 Utque necatorum Darei fraude secundi, 313 Sic tua subsidens devoret ora cinis. 314 Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto, 315 Sit frigus mortis causa famesque tuae. 316 Aut ut Atarnites, insutus pelle iuvenci 317 Turpiter ad dominum praeda ferare tuum. 318 Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei, 319 Qui datus est leto coniugis ense suae, 320 Quosque putas fidos, ut Larisaeus Aleuas 321 Vulnere non fidos experiare tuo. 322 Utque Milo, sub quo cruciata est Pisa tyranno, 323 Vivus in occultas praecipiteris aquas. 324 Quaeque in Adimantum Phyllesia regna tenentem 325 A Iove venerunt, te quoque tela petant. 326 Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris, 327 Nudus Achillea destituaris humo. 328 Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli 329 Est Larisaeis raptus ab hoste rotis, 330 Vel qui, quae fuerat tutatus moenia saepe, 331 Corpore lustravit non diuturna suo, 332 Utque novum passa genus Hippomeneide poenae 333 Tractus in Actaea fertur adulter humo, 334 Sic, ubi vita tuos invisa reliquerit artus, 335 Ultores rapiant turpe cadaver equi. 336 Viscera sic aliquis scopulus tua figat, ut olim 337 Fixa sub Euboico Graia fuere sinu; 338 Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor, 339 Sic te mersuras adiuvet ignis aquas. 340 Mens quoque sic furiis vecors agitetur, ut illi, 341 Unum qui toto corpore vulnus habet; 342 Utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti, 343 In gemino dispar cui pede cultus erat, 344 Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum 345 Tisamenique patri Calliroesque viro. 346 Nec tibi contingat matrona pudicior illa, 347 Qua potuit Tydeus erubuisse nuru: 348 Quaeque sui Venerem iunxit cum fratre mariti, 349 Locris in ancillae dissimulata nece. 350 Tam quoque, di faciant, possis gaudere fideli 351 Coniuge, quam Talai Tyndareique gener: 352 Quaeque parare suis letum patruelibus ausae 353 Belides assidua colla premuntur aqua. 354 Byblidos et Canaces, sicut facit, ardeat igne, 355 Nec nisi per crimen sit tibi fida soror. 356 Filia si fuerit, sit quod Pelopea Thyestae, 357 Myrrha suo patri, Nyctimeneque suo. 358 Neve magis pia sit capitique parentis amica, 359 Quam sua vel Pterelae, vel tibi, Nise, fuit: 360 Infamemque locum sceleris quae nomine fecit, 361 Pressit et inductis membra paterna rotis. 362 Ut iuvenes pereas, quorum fastigia vultus 363 Membraque Pisaeae sustinuere foris: 364 Ut qui perfusam miserorum saepe procorum 365 Ipse suo melius sanguine tinxit humum: 366 Proditor ut saevi periit auriga tyranni, 367 Qui nova Myrtoae nomina fecit aquae: 368 Ut qui velocem frustra petiere puellam, 369 Dum facta est pomis tardior illa tribus: 370 Ut qui tecta novi formam celantia monstri 371 Intrarunt caecae non redeunda domus: 372 Ut quorum Aeacides misit violentus in altum 373 Corpora cum senis altera sena rogum: 374 Ut quos, obscuri victos ambagibus oris, 375 Legimus infandae Sphinga dedisse neci: 376 Ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae, 377 Propter quos acies nunc quoque tecta deae est: 378 Ut qui Threicii quondam praesepia regis 379 Fecerunt dapibus sanguinolenta suis: 380 Therodamanteos ut qui sensere leones, 381 Quique Thoanteae Taurica sacra deae: 382 Ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis 383 Dulichiae pavidos eripuere rati: 384 Ut quos demisit vastam Polyphemus in alvum: 385 Ut Laestrygonias qui subiere manus: 386 Ut quos dux Poenus mersit putealibus undis 387 Et iacto canas pulvere fecit aquas: 388 Sex bis ut Icaridos famulae periere procique, 389 Inque caput domini qui dabat arma procis: 390 Ut iacet Aonio luctator ab hospite fusus, 391 Qui, mirum, victor, cum 392

Poetry