Skip to main content

Heroides XIII by Ovid

XIII. Laodamia Protesilao

Mittit et optat amans, quo mittitur, ire salutem 1 Haemonis Haemonio Laodamia viro. 2 Aulide te fama est vento retinente morari: 3 a! me cum fugeres, hic ubi ventus erat? 4 tum freta debuerant vestris obsistere remis; 5 illud erat saevis utile tempus aquis. 6 oscula plura viro mandataque plura dedissem 7 et sunt quae volui dicere multa tibi. 8 raptus es hinc praeceps et qui tua vela vocaret, 9 quem cuperent nautae, non ego, ventus erat. 10 ventus erat nautis aptus, non aptus amanti; 11 solvor ab amplexu, Protesilae, tuo 12 linguaque mandantis verba inperfecta reliquit; 13 vix illud potui dicere triste "vale." 14 Incubuit Boreas abreptaque vela tetendit, 15 iamque meus longe Protesilaus erat. 16 dum potui spectare virum, spectare iuvabat 17 sumque tuos oculos usque secuta meis; 18 ut te non poteram, poteram tua vela videre, 19 vela diu vultus detinuere meos. 20 at postquam nec te nec vela fugacia vidi, 21 et quod spectarem, nil nisi pontus erat, 22 lux quoque tecum abiit, tenebrisque exanguis obortis 23 succiduo dicor procubuisse genu. 24 vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus, 25 vix mater gelida maesta refecit aqua. 26 officium fecere pium, sed inutile nobis: 27 indignor miserae non licuisse mori. 28 Ut rediit animus, pariter rediere dolores; 29 pectora legitimus casta momordit amor. 30 nec mihi pectendos cura est praebere capillos 31 nec libet aurata corpora veste tegi. 32 ut quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta 33 creditur, huc illuc, qua furor egit, eo. 34 conveniunt matres Phylleides et mihi clamant: 35 "Indue regales, Laodamia, sinus!" 36 scilicet ipsa geram saturatas murice lanas, 37 bella sub Iliacis moenibus ille gerat? 38 ipsa comas pectar? galea caput ille premetur? 39 ipsa novas vestes, dura vir arma ferat? 40 qua possum, squalore tuos imitata labores 41 dicar et haec belli tempora tristis agam. 42 Dyspari Priamide, damno formose tuorum, 43 tam sis hostis iners quam malus hospes eras! 44 aut te Taenariae faciem culpasse maritae 45 aut illi vellem displicuisse tuam. 46 tu, qui pro rapta nimium, Menelae, laboras, 47 ei mihi! quam multis flebilis ultor eris. 48 di, precor, a nobis omen removete sinistrum 49 et sua det reduci vir meus arma Iovi! 50 sed timeo, quotiens subiit miserabile bellum; 51 more nivis lacrimae sole madentis eunt. 52 Ilion et Tenedos Simoisque et Xanthus et Ide 53 nomina sunt ipso paene timenda sono. 54 nec rapere ausurus, nisi se defendere posset, 55 hospes erat: vires noverat ille suas. 56 venerat, ut fama est, multo spectabilis auro 57 quique suo Phrygias corpore ferret opes, 58 classe virisque potens, per quae fera bella geruntur— 59 et sequitur regni pars quota quemque sui? 60 his ego te victam, consors Ledaea gemellis, 61 suspicor, haec Danais posse nocere puto. 62 Hectora nescio quem timeo; Paris Hectora dixit 63 ferrea sanguinea bella movere manu; 64 Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caveto: 65 signatum memori pectore nomen habe! 66 hunc ubi vitaris, alios vitare memento 67 et multos illic Hectoras esse puta 68 et facito ut dicas, quotiens pugnare parabis: 69 "parcere me iussit Laodamia sibi. 70 si cadere Argolico fas est sub milite Troiam, 71 te quoque non ullum vulnus habente cadat. 72 pugnet et adversos tendat Menelaus in hostes, 73 hostibus e mediis nupta petenda viro est. 74 causa tua est dispar: tu tantum vivere pugna, 75 inque pios dominae posse redire sinus! 76 Parcite, Dardanidae, de tot, precor, hostibus uni, 77 ne meus ex illo corpore sanguis eat! 78 non est quem deceat nudo concurrere ferro 79 saevaque in oppositos pectora ferre viros. 80 fortius ille potest multo, quam pugnat, amare. 81 bella gerant alii; Protesilaus amet! 82 Nunc fateor: volui revocare, animusque ferebat; 83 substitit auspicii lingua timore mali. 84 cum foribus velles ad Troiam exire paternis, 85 pes tuus offenso limine signa dedit. 86 ut vidi, ingemui, tacitoque in pectore dixi: 87 "signa reversuri sint, precor, ista viri!" 88 haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis. 89 fac, meus in ventos hic timor omnis eat! 90 Sors quoque nescio quem fato designat iniquo, 91 qui primus Danaum Troada tangat humum: 92 infelix, quae prima virum lugebit ademptum! 93 di faciant, ne tu strenuus esse velis! 94 inter mille rates tua sit millensima puppis 95 iamque fatigatas ultima verset aquas! 96 hoc quoque praemoneo: de nave novissimus exi! 97 non est, quo properas, terra paterna tibi. 98 cum venies, remoque move veloque carinam 99 inque tuo celerem litore siste gradum! 100 Sive latet Phoebus seu terris altior exstat, 101 tu mihi luce celer, tu mihi nocte venis: 102 nocte tamen quam luce magis. nox grata puellis, 103 quarum suppositus colla lacertus habet. 104 aucupor in lecto mendaces caelibe somnos; 105 dum careo veris gaudia falsa iuvant. 106 Sed tua cur nobis pallens occurrit imago? 107 cur venit a labris multa querela tuis? 108 excutior somno simulacraque noctis adoro; 109 nulla caret fumo Thessalis ara meo: 110 tura damus lacrimamque super, qua sparsa relucet, 111 ut solet adfuso surgere flamma mero. 112 quando ego te reducem cupidis amplexa lacertis 113 languida laetitia solvar ab ipsa mea? 114 quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno 115 militiae referas splendida facta tuae? 116 quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit, 117 multa tamen capies oscula, multa dabis. 118 semper in his apte narrantia verba resistunt; 119 promptior est dulci lingua refecta mora. 120 Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque; 121 spes bona sollicito victa timore cadit. 122 hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas, 123 me movet: invitis ire paratis aquis. 124 quis velit in patriam vento prohibente reverti? 125 a patria pelago vela vetante datis! 126 ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem. 127 quo ruitis? vestras quisque redite domos! 128 quo ruitis, Danai? ventos audite vetantes! 129 non subiti casus—numinis ista mora est. 130 quid petitur tanto nisi turpis adultera bello? 131 dum licet, Inachiae vertite vela rates! 132 sed quid ago? revoco? revocaminis omen abesto 133 blandaque compositas aura secundet aquas! 134 Troasin invideo, quae si lacrimosa suorum 135 funera conspicient, nec procul hostis erit; 136 ipsa suis manibus forti nova nupta marito 137 imponet galeam Dardanaque arma dabit; 138 arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet— 139 hoc genus officii dulce duobus erit— 140 producetque virum dabit et mandata reverti 141 et dicet: "referas ista fac arma Iovi!" 142 ille ferens dominae mandata recentia secum 143 pugnabit caute respicietque domum. 144 exuet haec reduci clipeum galeamque resolvet 145 excipietque suo corpora lassa sinu. 146 Nos sumus incertae, nos anxius omnia cogit, 147 quae possunt fieri, facta putare timor. 148 dum tamen arma geres diverso miles in orbe, 149 quae referat vultus est mihi cera tuos: 150 illi blanditias, illi tibi debita verba 151 dicimus, amplexus accipit illa meos. 152 crede mihi, plus est, quam quod videatur, imago; 153 adde sonum cerae, Protesilaus erit. 154 hanc specto teneoque sinu pro coniuge vero 155 et tamquam possit verba referre, queror. 156 Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro 157 perque pares animi coniugiique faces 158 perque quod ut videam canis albere capillis, 159 quod tecum possis ipse referre, caput, 160 me tibi venturam comitem, quocumque vocaris, 161 sive—quod heu! timeo—sive superstes eris. 162 ultima mandato claudetur epistula parvo: 163 si tibi cura mei, sit tibi cura tui! 164

Poetry