Skip to main content

Book XXXI by Livy

1 section, 10 paragraphs, 4170 words

Me quoque iuuat, uelut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, ad finem belli Punici peruenisse. nam etsi profiteri ausum perscripturum res omnes Romanas in partibus singulis tanti operis fatigari minime conueniat, tamen, cum in mentem uenit tres et sexaginta annos—tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum—aeque multa uolumina occupasse mihi quam occupauerint quadringenti duodenonaginta anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primum bellum Carthaginiensibus intulit, iam prouideo animo, uelut qui proximis litori uadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in uastiorem me altitudinem ac uelut profundum inuehi et crescere paene opus, quod prima quaeque perficiendo minui uidebatur. 1

Pacem Punicam bellum Macedonicum excepit, periculo haudquaquam comparandum aut uirtute ducis aut militum robore, claritate regum antiquorum uetustaque fama gentis et magnitudine imperii, quo multa quondam Europae, maiorem partem Asiae obtinuerant armis, prope nobilius. ceterum coeptum bellum aduersus Philippum decem ferme ante annis triennio prius depositum erat, cum Aetoli et belli et pacis fuissent causa. uacuos deinde pace Punica iam Romanos et infensos Philippo cum ob infidam aduersus Aetolos aliosque regionis eiusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Poenisque preces Atheniensium, quos agro peruastato in urbem compulerat, excitauerunt ad renouandum bellum. 2 Sub idem fere tempus et ab Attalo rege et Rhodiis legati uenerunt nuntiantes Asiae quoque ciuitates sollicitari. his legationibus responsum est curae eam rem senatui fore; consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc in prouinciis erant, reiecta est. interim ad Ptolomaeum Aegypti regem legati tres missi, C. Claudius Nero M. Aemilius Lepidus P. Sempronius Tuditanus, ut nuntiarent uictum Hannibalem Poenosque et gratias agerent regi quod in rebus dubiis, cum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset, et peterent ut, si coacti iniuriis bellum aduersus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum conseruaret. 3

Eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia, cum audisset a Boiis ante suum aduentum incursiones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus eius causa scriptis additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo, C. Ampium praefectum socium hac tumultuaria manu per Umbriam qua tribum Sapiniam uocant agrum Boiorum inuadere iussit; ipse eodem aperto itinere per montes duxit. Ampius ingressus hostium fines primo populationes satis prospere ac tuto fecit. delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco ad demetenda frumenta—iam enim maturae erant segetes—profectus neque explorato circa nec stationibus satis firmis quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur positis, improuiso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumuentus. inde pauor fugaque etiam armatos cepit. ad septem milia hominum palata per segetes sunt caesa, inter quos ipse C. Ampius praefectus; ceteri in castra metu compulsi. inde sine certo duce consensu militari proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum, ad consulem per saltus prope inuios peruenere. qui nisi quod populatus est Boiorum fines et cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil quod esset memorabile aliud in prouincia cum gessisset, Romam rediit. 4 Cum primum senatum habuit, uniuersis postulantibus ne quam prius rem quam de Philippo ac sociorum querellis ageret, relatum extemplo est; decreuitque frequens senatus ut P. Aelius consul quem uideretur ei cum imperio mitteret qui, classe accepta quam ex Sicilia Cn. Octauius reduceret, in Macedoniam traiceret. M. Valerius Laeuinus propraetor missus circa Vibonem duodequadraginta nauibus ab Cn. Octauio acceptis in Macedoniam transmisit. ad quem cum M. Aurelius legatus uenisset edocuissetque eum quantos exercitus, quantum nauium numerum comparasset rex, et quemadmodum circa omnes non continentis modo urbes sed etiam insulas partim ipse adeundo, partim per legatos conciret homines ad arma: maiore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne cunctantibus iis auderet Philippus quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset—haec scribere eadem Aurelium consulibus senatuique placuit. 5 Exitu huius anni cum de agris ueterum militum relatum esset qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreuerunt patres ut M. Iunius praetor urbanus, si ei uideretur, decemuiros agro Samniti Apuloque, quod eius publicum populi Romani esset, metiendo diuidendoque crearet. creati P. Seruilius Q. Caecilius Metellus C. et M. Seruilii—Geminis ambobus cognomen erat—L. et A. Hostilii Catones P. Villius Tappulus M. Fuluius Flaccus P. Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus. 6

Per eos dies P. Aelio consule comitia habente creati consules P. Sulpicius Galba C. Aurelius Cotta. praetores exinde facti Q. Minucius Rufus L. Furius Purpurio Q. Fuluius Gillo C. Sergius Plautus. ludi Romani scaenici eo anno magnifice apparateque facti ab aedilibus curulibus L. Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino; biduum instauratum est; frumentique uim ingentem quod ex Africa P. Scipio miserat quaternis aeris populo cum summa fide et gratia diuiserunt. et plebei ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat; et Iouis epulum fuit ludorum causa. 7 Anno quingentesimo quinquagesimo primo ab urbe condita, P. Sulpicio Galba C. Aurelio consulibus, bellum cum rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam. omnium primum eam rem idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul rettulit senatusque decreuit uti consules maioribus hostiis rem diuinam facerent quibus diis ipsis uideretur cum precatione ea, 'quod senatus populusque Romanus de re publica deque ineundo nouo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano sociisque ac nomini Latino bene ac feliciter eueniret'; secundum rem diuinam precationemque ut de re publica deque prouinciis senatum consulerent. per eos dies opportune inritandis ad bellum animis et litterae ab M. Aurelio legato et M. Valerio Laeuino propraetore allatae et Atheniensium noua legatio uenit quae regem adpropinquare finibus suis nuntiaret breuique non agros modo sed urbem etiam in dicione eius futuram nisi quid in Romanis auxilii foret. cum renuntiassent consules rem diuinam rite peractam esse et precationi adnuisse deos haruspices respondere laetaque exta fuisse et prolationem finium uictoriamque et triumphum portendi, tum litterae Valeri Aurelique lectae et legati Atheniensium auditi. senatus inde consultum factum est ut sociis gratiae agerentur quod diu sollicitati ne obsidionis quidem metu fide decessissent: de auxilio mittendo tum responderi placere cum consules prouincias sortiti essent atque is consul cui Macedonia prouincia euenisset ad populum tulisset ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum. 8 P. Sulpicio prouincia Macedonia sorti euenit isque rogationem promulgauit, 'uellent iuberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque inlata sociis populi Romani bellum indici.' alteri consulum Aurelio Italia prouincia obtigit. praetores exinde sortiti sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q. Fuluius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. id cum fessi diuturnitate et grauitate belli sua sponte homines taedio periculorum laborumque fecerant, tum Q. Baebius tribunus plebis, uiam antiquam criminandi patres ingressus, incusauerat bella ex bellis seri ne pace unquam frui plebs posset. aegre eam rem passi patres laceratusque probris in senatu tribunus plebis et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset. 9 Consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, contione aduocata, 'ignorare' inquit 'mihi uidemini, Quirites, non utrum bellum an pacem habeatis uos consuli—neque enim liberum id uobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitur—sed utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis. hoc quantum intersit, sin unquam ante alias, proximo certe Punico bello experti estis. quis enim dubitat quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram implorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam auersuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus? ne illud quidem dubium est quin hunc ipsum Philippum, pactum iam per legatos litterasque cum Hannibale ut in Italiam traiceret, misso cum classe Laeuino qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus. et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, deuictis Carthaginiensibus cunctamur facere? patiamur expugnandis Athenis, sicut Sapunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem: non quinto inde mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto [inde] die quam ab Corintho soluerit naues, in Italiam perueniet. ne aequaueritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Macedonas: Pyrrho certe aequabitis. <aequabitis> dico? quantum uel uir uiro uel gens genti praestat. minima accessio semper Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est. Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non uetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos. nostra nunc comparate. quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, saluis ducibus, saluis tot exercitibus quos Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit et uictor prope ad ipsam urbem Romanam uenit. nec Tarentini modo oraque illa Italiae quam maiorem Graeciam uocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt. haec uos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? manserunt enim Punico postea bello. nunquam isti populi, nisi cum deerit ad quem desciscant, ab nobis non deficient. si piguisset uos in Africam traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginienses hostes haberetis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat: hostium urbes agrique ferro atque igni uastentur. experti iam sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse. ite in suffragium bene iuuantibus diuis et quae patres censuerunt uos iubete. huius uobis sententiae non consul modo auctor est sed etiam di immortales, qui mihi sacrificanti precantique ut hoc bellum mihi, senatui uobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eueniret, laeta omnia prosperaque portendere.' 10 Ab hac oratione in suffragium missi, uti rogaret, bellum iusserunt. supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia puluinaria di ut quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eueniret; consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum quod indiceretur regi Philippo utrum ipsi utique nuntiari iuberent an satis esset in finibus regni quod proximum praesidium esset, eo nuntiari. fetiales decreuerunt utrum eorum fecisset recte facturum. consuli a patribus permissum ut quem uideretur ex iis qui extra senatum essent legatum mitteret ad bellum regi indicendum. 11

Tum de exercitibus consulum praetorumque actum. consules binas legiones scribere iussi, ueteres dimittere exercitus. Sulpicio, cui nouum ac magni nominis bellum decretum erat, permissum ut de exercitu quem P. Scipio ex Africa deportasset uoluntarios, quos posset, duceret: inuitum ne quem militem ueterem ducendi ius esset. praetoribus L. Furio Purpurioni et Q. Minucio Rufo quina milia socium Latini nominis consules darent, quibus praesidiis alter Galliam, alter Bruttios prouinciam obtineret. Q. Fuluius Gillo ipse iussus ex eo exercitu quem P. Aelius consul habuisset, ut quisque minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quinque milia socium ac nominis Latini effecisset: id praesidii Siciliae prouinciae esset. M. Valerio Faltoni, qui praetor priore anno Campaniam prouinciam habuerat, prorogatum in annum imperium est, uti pro praetore in Sardiniam traiceret; is quoque de exercitu qui ibi esset quinque milia socium nominis Latini, qui eorum minime multa stipendia haberent, legeret. et consules duas urbanas legiones scribere iussi, quae si quo res posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici belli societate iraque inde tumentibus, mitterentur. sex legionibus Romanis eo anno usura res publica erat. 12 In ipso apparatu belli legati a rege Ptolomaeo uenerunt qui nuntiarent Athenienses aduersus Philippum petisse ab rege auxilium: ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate populi Romani neque classem neque exercitum defendendi aut oppugnandi cuiusquam causa regem in Graeciam missurum esse; uel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere libeat, uel Romanos quiescere, si malint, passurum atque ipsum auxilia, quae facile aduersus Philippum tueri Athenas possent, missurum. gratiae regi ab senatu actae responsumque tutari socios populo Romano in animo esse: si qua re ad id bellum opus sit indicaturos regi, regnique eius opes scire subsidia firma ac fidelia suae rei publicae esse. munera deinde legatis in singulos quinum milium aeris ex senatus consulto missa. 13

Cum dilectum consules haberent pararentque quae ad bellum opus essent, ciuitas religiosa in principiis maxime nouorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia puluinaria facta, ne quid praetermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Ioui donumque uouere consulem cui prouincia Macedonia euenisset iussit. moram uoto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negauit ex incerta pecunia uoueri debere, quia <ea> pecunia non posset in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia pecunia misceri: quod si factum esset, uotum rite solui non posse. quamquam et res et auctor mouebat, tamen ad collegium pontificum referre consul iussus si posset recte uotum incertae pecuniae suscipi. posse rectiusque etiam esse pontifices decreuerunt. uouit in eadem uerba consul praeeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia uota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solueretur senatus censuisset ludos donaque facturum uouit. octiens ante ludi magni de certa pecunia uoti erant, hi primi de incerta. 14 Omnium animis in bellum Macedonicum uersis repente, nihil minus eo tempore timentibus, Gallici tumultus fama exorta. Insubres Cenomanique et Boii excitis Celinibus Iluatibusque et ceteris Ligustinis populis, Hamilcare Poeno duce, qui in iis locis de Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam inuaserant; et direpta urbe ac per iram magna ex parte incensa, uix duobus milibus hominum inter incendia ruinasque relictis, traiecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt. uicinae urbis audita clades spatium colonis dedit ad claudendas portas praesidiaque per muros disponenda, ut obsiderentur tamen prius quam expugnarentur nuntiosque mitterent ad praetorem Romanum. L. Furius Purpurio tum prouinciae praeerat, cetero ex senatus consulto exercitu dimisso praeter quinque milia socium ac Latini nominis; cum iis copiis in proxima regione prouinciae circa Ariminum substiterat. is tum senatui scripsit quo in tumultu prouincia esset: duarum coloniarum quae ingentem illam tempestatem Punici belli subterfugissent alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram oppugnari; nec in exercitu suo satis praesidii colonis laborantibus fore nisi quinque milia socium quadraginta milibus hostium—tot enim in armis esse—trucidanda obicere uelit et tanta sua clade iam inflatos excidio coloniae Romanae augeri hostium animos. 15 His litteris recitatis decreuerunt ut C. Aurelius consul exercitum, cui in Etruriam ad conueniendum diem edixerat, Arimini eadem die adesse iuberet et aut ipse, si per commodum rei publicae posset, ad opprimendum Gallicum tumultum proficisceretur aut Q. Minucio praetori scriberet ut, cum ad eum legiones ex Etruria uenissent, missis in uicem earum quinque milibus sociorum quae interim Etruriae praesidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam obsidione. 16

Legatos item mittendos in Africam censuerunt, eosdem Carthaginem, eosdem in Numidiam ad Masinissam: Carthaginem ut nuntiarent ciuem eorum Hamilcarem relictum in Gallia—haud satis scire ex Hasdrubalis prius an ex Magonis postea exercitu—bellum contra foedus facere, exercitus Gallorum Ligurumque exciuisse ad arma contra populum Romanum; eum, si pax placeret, reuocandum illis et dedendum populo Romano esse. simul nuntiare iussi perfugas sibi non omnes redditos esse ac magnam partem eorum palam Carthagini obuersari dici; quos comprehendi conquirique debere ut sibi ex foedere restituantur. haec ad Carthaginienses mandata. Masinissae gratulari iussi quod non patrium modo reciperasset regnum sed parte florentissima Syphacis finium adiecta etiam auxisset. nuntiare praeterea iussi bellum cum rege Philippo susceptum, quod Carthaginienses auxiliis iuuisset iniuriasque inferendo sociis populi Romani flagrante bello Italia coegisset classes exercitusque in Graeciam mitti et distinendo copias causa in primis fuisset serius in Africam traiciendi; peterentque ut ad id bellum mitteret auxilia Numidarum equitum. dona ampla data quae ferrent regi, uasa aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga praetexta cum curuli sella; iussique polliceri, si quid ei<s> ad firmandum augendumque regnum opus esse indicasset, enixe id populum Romanum merito eius praestaturum. 17

Verminae quoque Syphacis filii legati per eos dies senatum adierunt excusantes errorem adulescentiamque et culpam omnem in fraudem Carthaginiensium auertentes: et Masinissam Romanis ex hoste amicum factum, Verminam quoque adnisurum ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa aut ab ullo alio uincatur; petere ut rex sociusque et amicus ab senatu appellaretur. responsum legatis est et patrem eius Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum et eum ipsum rudimentum adulescentiae bello lacessentem Romanos posuisse; itaque pacem illi prius petendam ab populo Romano esse quam ut rex sociusque et amicus appelletur: nominis eius honorem pro magnis erga se regum meritis dare populum Romanum consuesse. legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum ut Verminae pacis dent leges, liberum arbitrium eius populo Romano permittendi: si quid ad eas addi, demi mutariue uellet, rursus ab senatu ei postulandum fore. legati cum iis mandatis in Africam missi C. Terentius Varro Sp. Lucretius Cn. Octauius, quinqueremes singulis datae. 18 Litterae deinde in senatu recitatae sunt Q. Minuci praetoris, cui Bruttii prouincia erat: pecuniam Locris ex Proserpinae thesauris nocte clam sublatam nec ad quos pertineat facinus uestigia ulla exstare. indigne passus senatus non cessari ab sacrilegiis et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxae simul ac poenae exemplum, homines deterrere. C. Aurelio consuli negotium datum ut ad praetorem in Bruttios scriberet: senatui placere quaestionem de expilatis thesauris eodem exemplo haberi quo M. Pomponius praetor triennio ante habuisset; quae inuenta pecunia esset, reponi; si quo minus inuentum foret, expleri ac piacularia, si uideretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri. curam expiandae uiolationis eius templi prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis nuntiata accenderunt. in Lucanis caelum arsisse adferebant, Priuerni sereno per diem totum rubrum solem fuisse, Lanuui i<n> templo Sospitae Iunonis nocte strepitum ingentem exortum. iam animalium obsceni fetus pluribus locis nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu inuentus; Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessae porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque pedibus. foeda omnia et deformia errantisque in alienos fetus naturae uisa: ante omnia abominati semimares iussique in mare extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio M. Liuio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat. nihilo minus decemuiros adire libros de portento eo iusserunt. decemuiri ex libris res diuinas easdem quae proxime secundum id prodigium factae essent imperarunt. carmen praeterea ab ter nouenis uirginibus cani per urbem iusserunt donumque Iunoni reginae ferri. ea uti fierent C. Aurelius consul ex decemuirorum responso curauit. carmen, sicut patrum memoria Liuius, ita tum condidit P. Licinius Tegula. 19 Expiatis omnibus religionibus—nam etiam Locris sacrilegium peruestigatum ab Q. Minucio erat pecuniaque ex bonis noxiorum in thesauros reposita—cum consules in prouincias proficisci uellent, priuati frequentes, quibus ex pecunia quam M. Valerio M. Claudio consulibus mutuam dederant tertia pensio debebatur eo anno, adierunt senatum, quia consules, cum ad nouum bellum quod magna classe magnisque exercitibus gerendum esset uix aerarium sufficeret, negauerant esse unde iis in praesentia solueretur. senatus querentes eos non sustinuit: si in Punicum bellum pecunia data in Macedonicum quoque bellum uti res publica uellet, aliis ex aliis orientibus bellis quid aliud quam publicatam pro beneficio tamquam ob noxiam suam pecuniam fore? cum et priuati aequum postularent nec tamen soluendo aere alieno res publica esset, quod medium inter aequum et utile erat decreuerunt, ut, quoniam magna pars eorum agros uolgo uenales esse diceret et sibimet emptis opus esse, agri publici qui intra quinquagesimum lapidem esset copia iis fieret: consules agrum aestimaturos et in iugera asses uectigal testandi causa publicum agrum esse imposituros, ut si quis, cum soluere posset populus, pecuniam habere quam agrum mallet, restitueret agrum populo. laeti eam condicionem priuati accepere; trientabulumque is ager, quia pro tertia parte pecuniae datus erat, appellatus. 20 Tum P. Sulpicius secundum uota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium uenit et, ueteribus militibus uoluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis nauibusque ex classe Cn. Corneli electis, altero die quam a Brundisio soluit in Macedoniam traiecit. ibi ei praesto fuere Atheniensium legati orantes ut se obsidione eximeret. missus extemplo Athenas est C. Claudius Cento cum uiginti longis nauibus et mille militum—neque enim ipse rex Athenas obsidebat: eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo naualibus certaminibus, neutro feliciter proelio, uires expertus, sed animos ei faciebat praeter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho Syriae rege diuisaeque iam cum eo Aegypti opes, cui morte audita Ptolomaei regis ambo imminebant. 21

Contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquaquam digna causa, dum ex uetere fortuna nihil praeter animos seruant. Acarnanes duo iuuenes per initiorum dies non initiati templum Cereris imprudentes religionis cum cetera turba ingressi sunt. facile eos sermo prodidit absurde quaedam percunctantes, deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt. id tam foede atque hostiliter gens Acarnanum factum ad Philippum detulit impetrauitque ab eo ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre Atheniensibus pateretur. hic exercitus primo terram Atticam ferro ignique depopulatus cum omnis generis praeda in Acarnaniam rediit. et inritatio quidem animorum ea prima fuit: postea iustum bellum decretis ciuitatis ultro indicendo factum. Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam Philippum cum Aeginam uenissent, rex Piraeum renouandae confirmandaeque cum Atheniensibus societatis causa traiecit. ciuitas omnis obuiam effusa cum coniugibus ac liberis, sacerdotes <cum> insignibus suis intrantem urbem ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt. 22 In contionem extemplo populus uocatus ut rex quae uellet coram ageret; deinde ex dignitate magis uisum scribere eum de quibus uideretur quam praesentem aut referendis suis in ciuitatem beneficiis erubescere aut significationibus acclamationibusque multitudinis adsentatione immodica pudorem onerantis. in litteris autem, quae missae in contionem recitataeque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in ciuitatem suorum, deinde rerum quas aduersus Philippum gessisset, ad postremum adhortatio capessendi belli dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos haberent: nequiquam postea, si tum cessassent, praetermissam occasionem quaesituros. Rhodii deinde legati auditi sunt; quorum recens erat beneficium, quod naues longas quattuor Atheniensium captas nuper ab Macedonibus reciperatasque remiserant. itaque ingenti consensu bellum aduersus Philippum decretum. honores regi primum Attalo immodici, deinde et Rhodiis habiti: tum primum mentio inlata de tribu quam Attalida appellarent ad decem ueteres tribus addenda, et Rhodiorum populus corona aurea uirtutis ergo donatus, ciuitasque Rhodiis data quemadmodum Rhodii prius Atheniensibus dederant. secundum haec rex Attalus Aeginam ad classem se recipit; Rhodii Ceam ab Aegina, inde per insulas Rhodum nauigarunt omnibus praeter Andrum Parumque et Cythnum, quae praesidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis. Attalum Aeginae missi in Aetoliam nuntii expectatique inde legati aliquamdiu nihil agentem tenuere. sed neque illos excire ad arma potuit, gaudentes utcumque composita cum Philippo pace, et ipse Rhodiique, cum, si institissent Philippo, egregium liberatae per se Graeciae titulum habere potuissent, patiendo rursus eum in Hellespontum traicere occupantemque Thraeciae opportuna loca uires colligere, bellum aluere gloriamque eius gesti perfectique Romanis concesserunt. 23 Philippus magis regio animo est usus; qui cum Attalum Rhodiosque hostes non sustinuisset, ne Romano quidem quod imminebat bello territus, Philocle quodam ex praefectis suis cum duobus milibus peditum, equitibus ducentis ad populandos Atheniensium agros misso, classe tradita Heraclidi ut Maroneam peteret, ipse terra eodem cum expeditis duobus milibus peditum, equitibus ducentis pergit. et Maroneam quidem primo impetu expugnauit; Aenum inde cum magno labore, postremo per proditionem Callimedis praefecti Ptolomaei, cepit. deinceps alia castella, Cypsela et Doriscon et Serrheum, occupat. inde progressus ad Chersonesum Elaeunta et Alopeconnesum tradentibus ipsis recipit; Callipolis quoque et Madytos deditae et castella quaedam ignobilia. Abydeni ne legatis quidem admissis regi portas clauserunt. ea oppugnatio diu Philippum tenuit, eripique ex obsidione, ni cessatum ab Attalo et Rhodiis foret, potuerunt. Attalus trecentos tantum milites in praesidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, cum ad Tenedum staret, miserunt. eodem postea, cum iam uix sustinerent obsidionem, et ipse Attalus cum traiecisset spem tantum auxilii ex propinquo ostendit, neque terra neque mari adiutis sociis. 24 Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra modo adeuntes aditu arcebant sed nauium quoque stationem infestam hosti faciebant; postea, cum et muri pars strata ruinis et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam peruentum esset, legatos ad regem de condicionibus tradendae urbis miserunt. paciscebantur autem ut Rhodiam quadriremem cum sociis naualibus Attalique praesidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis uestimentis. quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia per mittentibus respondisset, adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit ut ad Saguntinam rabiem uersi matronas omnes in templo Dianae, pueros ingenuos uirginesque, infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasio includi iuberent, aurum et argentum in forum deferri, uestem pretiosam in naues Rhodiam Cyzicenamque quae in portu erant coici, sacerdotes uictimasque adduci et altaria in medio poni. ibi delecti primum qui, ubi caesam aciem suorum pro diruto muro pugnantem uidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent, aurum argentum uestemque quae in nauibus esset in mare deicerent, tectis publicis priuatisque quam plurimis locis possent ignes subicerent: id se facinus perpetraturos praeeuntibus exsecrabile carmen sacerdotibus iure iurando adacti; tum militaris aetas iurat neminem uiuum nisi uictorem acie excessurum. hi memores deorum adeo pertinaciter pugnauerunt ut, cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit. principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos uolneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt. 25 Ante deditionem ex iis legatis Romanis qui Alexandream missi erant M. Aemilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione Abydenorum ad Philippum uenit. qui questus Attalo Rhodiisque arma inlata et quod tum maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret, 'num Abydeni quoque' inquit 'ultro tibi intulerunt arma?' insueto uera audire ferocior oratio uisa est quam quae habenda apud regem esset. 'aetas' inquit 'et forma et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit. ego autem primum uelim uos foederum memores seruare mecum pacem: sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere et regnum et Macedonum nomen haud minus quam Romanum nobile sentietis.' 26

Ita dimisso legato Philippus auro argento quaeque <alia> coaceruata erant acceptis hominum praedam omnem amisit. tanta enim rabies multitudinem inuas 27

Prose