Skip to main content

Book XXX by Livy

1 section, 7 paragraphs, 4185 words

Cn. Seruilius et C. Seruilius consules—sextus decimus is annus belli Punici erat—cum de re publica belloque et prouinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres ut consules inter se compararent sortirenturue uter Bruttios aduersus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures prouinciam haberet: cui Bruttii euenissent exercitum a P. Sempronio acciperet; P. Sempronius—ei quoque enim pro consule imperium in annum prorogabatur—P. Licinio succederet; is Romam reuerteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior ciuis habebatur, congestis omnibus humanis ab natura fortunaque bonis. nobilis idem ac diues erat; forma uiribusque corporis excellebat; facundissimus habebatur, seu causa oranda, seu in senatu et apud populum suadendi ac dissuadendi locus esset; iuris pontificii peritissimus; super haec bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat. quod in Bruttiis prouincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum: M. Cornelius nouo consuli tradere exercitum iussus, ipse prorogato imperio Galliam prouinciam obtinere cum legionibus iis quas <L.> Scribonius priore anno habuisset. sortiti deinde prouincias: Caepioni Bruttii, [Seruilio] Gemino Etruria euenit. tum praetorum prouinciae in sortem coniectae. iurisdictionem urbanam Paetus Aelius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam P. Uillius, Ariminum cum duabus legionibus—sub Sp. Lucretio eae fuerant—Quinctilius Uarus est sortitus. et Lucretio prorogatum imperium ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exaedificaret. P. Scipioni non temporis, sed rei gerendae fine, donec debellatum in Africa foret, prorogatum imperium est; decretumque ut supplicatio fieret, quod is in Africam prouinciam traiecisset, ut ea res salutaris populo Romano ipsique duci atque exercitui esset. 1 In Siciliam tria milia militum sunt scripta [et] quia quod roboris ea prouincia habuerat in Africam transuectum fuerat; et quia ne qua classis ex Africa traiceret quadraginta nauibus custodiri placuerat Siciliae maritimam oram, tredecim nouas naues Uillius secum in Siciliam duxit, ceterae in Sicilia ueteres refectae. huic classi M. Pomponius prioris anni praetor prorogato imperio praepositus nouos milites ex Italia aduectos in naues imposuit. parem nauium numerum Cn. Octauio praetori item prioris anni cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreuerunt; Lentulus praetor duo milia militum dare in naues iussus. et Italiae ora, quia incertum erat quo missuri classem Carthaginienses forent, uidebantur autem quicquid nudatum praesidiis esset petituri, M. Marcio praetori prioris anni cum totidem nauibus tuenda data est. tria milia militum in eam classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli. Hispaniae cum exercitibus imperioque ueteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae. uiginti omnino legionibus et centum sexaginta nauibus longis res Romana eo anno gesta. 2

Praetores in prouincias ire iussi: consulibus imperatum ut priusquam ab urbe proficiscerentur ludos magnos facerent quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum uouisset si eodem statu res publica staret. et nouas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata. aurum in Capitolio corui non lacerasse tantum rostris crediti sed etiam edisse; mures Antii coronam auream adrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum uis ingens, ita ut unde aduenissent parum constaret, compleuit; eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum ignes in caelo, dein fax ingens arsit; Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit; consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit. ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei quibus sacrificaretur. 3 His transactis consules praetoresque in prouincias profecti; omnibus tamen, uelut eam sortitis, Africae cura erat, seu quia ibi summam rerum bellique uerti cernebant seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis uersa ciuitas erat. itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia quoque et Hispania uestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur. nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera remiserat, quae multa simul undique eum circumstabant. Uticam obsidebat; castra in conspectu Hasdrubalis erant; Carthaginienses deduxerant naues; classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant. inter haec ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset. ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones ut Romani Africa, Poeni Italia excederent quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur.—haec per nuntios acta magis equidem crediderim—et ita pars maior auctores sunt—quam ipsum Syphacem, ut Antias Ualerius prodit, in castra Romana ad conloquium uenisse. —primo eas condiciones imperator Romanus uix auribus admisit; postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem illa abnuere ac spem facere saepius ultro citroque agitantibus rem conuenturam. hibernacula Carthaginiensium, congesta temere ex agris materia exaedificata, lignea ferme tota erant. Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis, passim nullo ordine, quidam ut sine imperio occupatis locis extra fossam etiam uallumque habitabant. haec relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi. 4 Cum legatis quos mitteret ad Syphacem calonum loco primos ordines spectatae uirtutis atque prudentiae seruili habitu mittebat, qui dum in conloquio legati essent uagi per castra alius alia aditus exitusque omnes, situm formamque et uniuersorum castrorum et partium, qua Poeni qua Numidae haberent, quantum interualli inter Hasdrubalis ac regia castra esset, specularentur moremque simul noscerent stationum uigiliarumque, nocte an interdiu opportuniores insidianti essent; et inter crebra conloquia alii atque alii de industria quo pluribus omnia nota essent mittebantur. cum saepius agitata res certiorem spem pacis in dies et Syphaci et Carthaginiensibus per eum faceret, legati Romani uetitos se reuerti ad imperatorem aiunt nisi certum responsum detur: proinde, seu ipsi staret iam sententia, <promeret sententiam>, seu consulendus Hasdrubal et Carthaginienses essent, consuleret; tempus esse aut pacem componi aut bellum nauiter geri. dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, ab Hasdrubale Carthaginienses, et speculatores omnia uisendi et Scipio ad comparanda ea quae in rem erant tempus habuit; et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud Poenos Numidamque orta cauendi ne quid hostile interim paterentur. tandem relatum responsum, quibusdam, quia nimis cupere Romanus pacem uidebatur, iniquis per occasionem adiectis, quae peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam praebuere; ac nuntio regis cum relaturum se ad consilium dixisset, postero die respondit se uno frustra tendente nulli alii pacem placuisse; renuntiaret igitur nullam aliam spem pacis quam relictis Carthaginiensibus Syphaci cum Romanis esse. ita tollit indutias ut libera fide incepta exsequeretur; deductisque nauibus—et iam ueris principium erat—machinas tormentaque, uelut a mari adgressurus Uticam, imponit, et duo milia militum ad capiendum quem antea tenuerat tumulum super Uticam mittit, simul ut ab eo quod parabat in alterius rei curam conuerteret hostium animos, simul ne qua, cum ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe et impetus in castra sua relicta cum leui praesidio fieret. 5 His praeparatis aduocatoque consilio et dicere exploratoribus iussis quae comperta adferrent Masinissaque, cui omnia hostium nota erant, postremo ipse quid pararet in proximam noctem proponit; tribunis edicit ut ubi praetorio dimisso signa concinuissent extemplo educerent castris legiones. ita ut imperauerat signa sub occasum solis efferri sunt coepta; ad primam ferme uigiliam agmen explicauerunt; media nocte—septem enim milia itineris erant—modico gradu ad castra hostium peruentum est. ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas attribuit et castra Syphacis inuadere ignesque conicere iubet. singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam seductos obtestatur ut quantum nox prouidentiae adimat tantum diligentia expleant curaque: se Hasdrubalem Punicaque castra adgressurum; ceterum non ante coepturum quam ignem in regiis castris conspexisset. neque ea res morata diu est; nam ut primis casis iniectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipauit castris. et trepidatio quidem quantam necesse erat in nocturno effuso tam late incendio orta est; ceterum fortuitum non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos. multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit flamma; multi [in] praecipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt. 6 Relucentem flammam primo uigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii nocturno tumultu cum conspexissent, ab eodem errore credere et ipsi sua sponte incendium ortum; et clamor inter caedem et uolnera sublatus an ex trepidatione nocturna esset confusis sensum ueri adimebat. igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum esset, omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo quae restinguendo igni forent portantes in agmen Romanum ruebant. quibus caesis omnibus praeterquam hostili odio etiam ne quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultu portas inuadit; ignibusque in proxima tecta coniectis effusa flamma primo uelut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit. ambusti homines iumentaque foeda primum fuga, dein strage obruebant itinera portarum. quos non oppresserat ignis ferro absumpti, binaque castra clade una deleta. duces tamen ambo et ex tot milibus armatorum duo milia peditum et quingenti equites semermes, magna pars saucii adflatique incendio, effugerunt. caesa aut hausta flammis ad quadraginta milia hominum sunt, capta supra quinque milia, multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores; signa militaria centum septuaginta quattuor, equi Numidici supra duo milia septingentos; elephanti sex capti, octo ferro flammaque absumpti. magna uis armorum capta; ea omnia imperator Uolcano sacrata incendit. 7 Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat, eoque omnes qui supererant uestigia ducis sequentes se contulerant; metu deinde ne dederetur Scipioni urbe excessit. mox eodem patentibus portis Romani accepti, nec quicquam hostile, quia uoluntate concesserant in dicionem, factum. duae subinde urbes captae direptaeque. ea praeda et quae castris incensis ex igne rapta erat militi concessa est. Syphax octo milium ferme inde spatio loco munito consedit; Hasdrubal Carthaginem contendit ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur. quo tantus primo terror est allatus ut omissa Utica Carthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum. senatum itaque sufetes, quod uelut consulare imperium apud eos erat, uocauerunt. ibi tribus <sententiis certatum>; una de pace legatos ad Scipionem decernebat, altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam reuocabat, tertia Romanae in aduersis rebus constantiae erat; reparandum exercitum Syphacemque hortandum ne bello absisteret censebat. haec sententia quia Hasdrubal praesens Barcinaeque omnes factionis bellum malebant uicit. inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia ualuisset, plena lacrimarum obtestans ne patrem suum patriamque proderet iisdemque flammis Carthaginem quibus castra conflagrassent absumi sineret. spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quattuor milia Celtiberorum circa urbem nomine Obbam ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiae iuuentutis, sibi occurrisse; et Hasdrubalem propediem adfore cum manu haudquaquam contemnenda. igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem iuuentutem adfirmat ex regno exciturum: scire incendio non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem esse qui armis uincatur. haec legatis responsa, et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias iunxerunt. is omnis exercitus fuit triginta ferme milium armatorum. 8 Scipionem, uelut iam debellato quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum iamque machinas admouentem muris auertit fama redintegrati belli; modicisque praesidiis ad speciem modo obsidionis terra marique relictis ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit. primo in tumulo quattuor milia ferme distante ab castris regiis consedit; postero die cum equitatu in Magnos—ita uocant—campos subiectos ei tumulo degressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque leuibus proeliis diem absumpsit. et per insequens biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in uicem nihil dictu satis dignum fecerunt: quarto die in aciem utrimque descensum est. Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit: equitatum Italicum ab dextro cornu, ab laeuo Numidas Masinissamque opposuit. Syphax Hasdrubalque Numidis aduersus Italicum equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis Celtiberos in mediam aciem aduersus signa legionum accepere. ita instructi concurrunt. primo impetu simul utraque cornua, et Numidae et Carthaginienses, pulsi; nam neque Numidae, maxima pars agrestes, Romanum equitatum neque Carthaginienses, et ipse nouus miles, Masinissam recenti super cetera uictoria terribilem sustinuere. nudata utrimque cornibus Celtiberum acies stabat quod nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis neque spes ueniae ab Scipione erat, quem bene meritum de se et gente sua mercennariis armis in Africam oppugnatum euenissent. igitur circumfusis undique hostibus alii super alios cadentes obstinate moriebantur; omnibusque in eos uersis aliquantum ad fugam temporis Syphax et Hasdrubal praeceperunt. fatigatos caede diutius quam pugna uictores nox oppressit. 9 Postero die Scipio Laelium Masinissamque cum omni Romano et Numidico equitatu expeditisque militum ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit; ipse cum robore exercitus urbes circa, quae omnes Carthaginiensium dicionis erant, partim spe, partim metu, partim ui subigit. Carthagini erat quidem ingens terror, et circumferentem arma Scipionem omnibus finitimis raptim perdomitis ipsam Carthaginem repente adgressurum credebant. itaque et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque quae diutinae obsidionis tolerandae sunt ex agris conuehit. rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum; pars maxima classem, quae ad commeatus excipiendos parata erat, mittere iubent ad opprimendam stationem nauium ad Uticam incaute agentem; forsitan etiam naualia castra relicta cum leui praesidio oppressuros. in hoc consilium maxime inclinant; legatos tamen ad Hannibalem mittendos censent: quippe classi ut felicissime geratur res, parte aliqua leuari Uticae obsidionem: Carthaginem ipsam qui tueatur neque imperatorem alium quam Hannibalem neque exercitum alium quam Hannibalis superesse. deductae ergo postero die naues, simul et legati in Italiam profecti; raptimque omnia stimulante fortuna agebantur, et in quo quisque cessasset prodi ab se salutem omnium rebatur. Scipio grauem iam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captiuis aliaque praeda in uetera castra ad Uticam missis iam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum Tyneta—abest ab Carthagine quindecim milia ferme passuum—, locum cum operibus tum suapte natura tutum et qui et ab Carthagine conspici et praebere ipse prospectum cum ad urbem tum ad circumfusum mare urbi possit. 10 inde cum maxime uallum Romani iacerent, conspecta classis hostium est Uticam ab Carthagine petens. igitur omisso opere pronuntiatum iter signaque raptim ferri sunt coepta ne naues in terram et ad obsidionem uersae ac minime nauali proelio aptae opprimerentur: qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptae et armatae classi naues tormenta machinasque portantes et aut in onerariarum usum uersae aut ita adpulsae muris ut pro aggere ac pontibus praebere adscensum possent? itaque Scipio, postquam eo uentum est, contra quam in nauali certamine solet rostratis quae praesidio aliis esse poterant in postremam aciem receptis prope terram, onerariarum quadruplicem ordinem pro muro aduersus hostem opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnae turbari ordines possent, malis antennisque de naue in nauem traiectis ac ualidis funibus uelut uno inter se uinculo inligatis comprendit, tabulasque superinstrauit ut peruium in totum nauium ordinem esset, et sub ipsis pontibus interualla fecit qua procurrere speculatoriae naues in hostem ac tuto recipi possent. his raptim pro tempore instructis, mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur; telorum maxime missilium ut quamuis longo certamine sufficerent uis ingens congeritur. ita parati atque intenti hostium aduentum opperiebantur. 11

Carthaginienses, qui, si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu oppressissent, perculsi terrestribus cladibus atque inde ne mari quidem ubi ipsi plus poterant satis fidentes, die segni nauigatione absumpto sub occasum solis in portum—Rusucmona Afri uocant— classem adpulere. postero die sub ortum solis instruxere ab alto naues uelut ad iustum proelium nauale et tamquam exituris contra Romanis. cum diu stetissent postquam nihil moueri ab hostibus uiderunt, tum demum onerarias adgrediuntur. erat res minime certamini nauali similis, proxime speciem muros oppugnantium nauium. altitudine aliquantum onerariae superabant; ex rostratis Poeni uana pleraque, utpote supino iactu, tela in locum superiorem mittebant; grauior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat. speculatoriae naues ac leuia alia nauigia, quae sub constratis pontium per interualla excurrebant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur; deinde propugnatoribus quoque incommodae erant quod permixtae cum hostium nauibus inhibere saepe tela cogebant metu ne ambiguo ictu suis inciderent. postremo asseres ferreo unco praefixi—harpagones uocat miles —ex Punicis nauibus inici in Romanas coepti. quos cum neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, scindi uideres uincula quibus aliis innexa erat, seriem aliam simul plurium nauium trahi. hoc maxime modo lacerati [quidem] omnes pontes et uix transiliendi in secundum ordinem nauium spatium propugnatoribus datum est. sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt. maior quam pro re laetitia, sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, cum eo ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem ni cessatum a praefectis suarum nauium foret et Scipio in tempore subuenisset. 12 Per eosdem forte dies cum Laelius et Masinissa quinto decimo ferme die in Numidiam peruenissent, Maesulii, regnum paternum Masinissae, laeti ut ad regem diu desideratum concessere. Syphax pulsis inde praefectis praesidiisque suis uetere se continebat regno, neutiquam quieturus stimulabat aegrum amore uxor socerque, et ita uiris equisque abundabat ut subiectae oculis regni per multos florentis annos uires etiam minus barbaro atque impotenti animo spiritus possent facere. igitur omnibus qui bello apti erant in unum coactis equos arma tela diuidit; equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit. exercitu haud minore quam quem prius habuerat, ceterum omni prope nouo atque incondito, ire ad hostes pergit. et castris in propinquo positis primo pauci equites ex tuto speculantes ab stationibus progredi, dein iaculis summoti recurrere ad suos; inde excursiones in uicem fieri et cum pulsos indignatio accenderet plures subire, quod inritamentum certaminum equestrium est cum aut uincentibus spes aut pulsis ira adgregat suos. 13

Ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque postremo equitatum certaminis studium effudit. ac dum sincerum equestre proelium erat, multitudo Masaesuliorum ingentia agmina Syphace emittente sustineri uix poterat; deinde ut pedes Romanus repentino per turmas suis uiam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse inuehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos, dein stare ac prope turbari nouo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere sed ne equitem quidem sustinere, peditis praesidio audentem. iam signa quoque legionum adpropinquabant. tum uero Masaesulii non modo primum impetum sed ne conspectum quidem signorum atque armorum tulerunt; tantum seu memoria priorum cladium seu praesens terror ualuit. 14 Ibi Syphax dum obequitat hostium turmis si pudore, si periculo suo fugam sistere posset, equo grauiter icto effusus opprimitur capiturque et uiuus, laetum ante omnes Masinissae praebiturus spectaculum, ad Laelium pertrahitur. caedes in eo proelio minor quam uictoria fuit quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat: non plus quinque milia occisa, minus dimidium eius hominum captum est impetu in castra facto quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat. 15

Cirta caput regni Syphacis erat; eoque ex fuga ingens hominum se contulerat uis. Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam uictorem reciperatum tanto post interuallo patrium inuisere regnum, sed tam secundis quam aduersis rebus non dari spatium ad cessandum; si se Laelius cum equitatu uinctoque Syphace Cirtam praecedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; Laelium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse. adsentiente Laelio praegressus Cirtam euocari ad conloquium principes Cirtensium iubet. sed apud ignaros regis casus nec quae acta essent promendo nec minis nec suadendo ante ualuit quam rex uinctus in conspectum datus est. tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pauore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud uictorem quaerentium patefactae portae. et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato uadit equo. 16

Intranti uestibulum in ipso limine Sophoniba, uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit; et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata genibus aduoluta eius 'omnia quidem ut possis' inquit 'in nobis di dederunt uirtusque et felicitas tua; sed si captiuae apud dominum uitae necisque suae uocem supplicem mittere licet, si genua, si uictricem attingere dextram, precor quaesoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce regiae deos, qui te melioribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt, hanc ueniam supplici des ut ipse quodcumque fert animus de captiua tua statuas neque me in cuiusquam Romani superbum et crudele arbitrium uenire sinas. si nihil aliud quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidae atque in eadem mecum Africa geniti quam alienigenae et externi fidem experiri mallem: quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiae Hasdrubalis timendum sit uides. si nulla re alia potes, morte me ut uindices ab Romanorum arbitrio oro obtestorque.' forma erat insignis et florentissima aetas. itaque cum modo <genua modo> dextram amplectens in id ne cui Romano traderetur fidem exposceret propiusque blanditias iam oratio esset quam preces, non in misericordiam modo prolapsus est animus uictoris, sed, ut est genus Numidarum in uenerem praeceps, amore captiuae uictor captus. data dextra in id quod petebatur obligandae fidei in regiam concedit. institit deinde reputare secum ipse quemadmodum promissi fidem praestaret. quod cum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium; nuptias in eum ipsum diem parari repente iubet ne quid relinqueret integri aut Laelio aut ipsi Scipioni consulendi uelut in captiuam quae Masinissae iam nupta foret. factis nuptiis superuenit Laelius et adeo non dissimulauit improbare se factum ut primo etiam cum Syphace et ceteris captiuis detractam eam <lecto> geniali mittere ad Scipionem conatus sit. uictus deinde precibus Masinissae orantis ut arbitrium utrius regum duorum fortunae accessio Sophoniba esset ad Scipionem reiceret, misso Syphace et captiuis ceteras urbes Numidiae quae praesidiis regiis tenebantur adiuuante Masinissa recipit. 17 Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis uelut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est. praecedebat ipse uinctus; sequebatur grex nobilium Numidarum. tum quantum quisque plurimum poterat magnitudini Syphacis famaeque gentis uictoriam suam augendo addebat: illum esse regem cuius tantum maiestati duo potentissimi in terris tribuerint populi Romanus Carthaginiensisque ut Scipio imperator suus ad amicitiam eius petendam relicta prouincia Hispania exercituque duabus quinqueremibus in Africam nauigauerit, Hasdrubal Poenorum imperator non ipse modo ad eum in regnum uenerit sed etiam filiam ei nuptum dederit. habuisse eum uno tempore in potestate duos imperatores, Poenum Romanumque. sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam. iam tantas habuisse opes ut Masinissam regno pulsum eo redegerit ut uita eius fama mortis et latebris ferarum modo in siluis rapto uiuentis tegeretur. 18

His sermonibus circumstantium celebratus rex in praetorium ad Scipionem est perductus. mouit et Scipionem cum fortuna pristina uiri praesenti fortunae conlata, tum recordatio hospitii dextraeque datae et foederis publice ac priuatim iuncti. eadem haec et Syphaci animum dederunt in adloquendo uictore. nam cum Scipio quid sibi uoluisset quaereret qui non societatem solum abnuisset Romanam sed ultro bellum intulisset, tum ille peccasse quidem sese atque insanisse fatebatur, sed non tum demum cum arma aduersus populum Romanum cepisset; exitum sui furoris eum fuisse, non principium; tum se insanisse, tum hospitia priuata et publica foedera omnia ex animo eiecisse cum Carthaginiensem matronam domum acceperit. illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam; illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum auertisse atque alienasse, nec conquiesse donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma aduersus hospitem atque amicum induerit. perdito tamen atque adflicto sibi hoc in miseriis solatii esse quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates eandem pestem ac furiam transisse uideat. neque prudentiorem neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, etiam iuuenta incautiorem; certe stultius illum atque intemperantius eam quam se duxisse. 19 Haec non hostili modo odio sed amoris etiam stimulis amatam apud aemulum cernens cum dixisset, non mediocri cura Scipionis animum pepulit; et fidem criminibus raptae prope inter arma nuptiae neque consulto neque exspectato Laelio faciebant tamque praeceps festinatio ut quo die captam hostem uidisset eodem matrimonio iunctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret. et eo foediora haec uidebantur Scipioni quod ipsum in Hispania iuuenem nullius forma pepulerat captiuae. haec secum uolutanti Laelius ac Masinissa superuenerunt. quos cum pariter ambo et benigno uoltu excepisset et egregiis laudibus frequenti praetorio celebrasset, abductum in secretum Masinissam sic adloquitur: 'aliqua te existimo, Masinissa, intuentem in me bona et principio in Hispania ad iungendam mecum amicitiam uenisse et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem meam commisisse. atqui nulla earum uirtus est propter quas tibi adpetendus uisus sim qua ego aeque ac temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim. hanc te quoque ad ceteras tuas eximias uirtutes, Masinissa, adiecisse uelim. non est, non—mihi crede—tantum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi quantum ab circumfusis undique uoluptatibus. qui eas temperantia sua frenauit ac domuit multo maius decus maioremque uictoriam sibi peperit quam nos Syphace uicto habemus. quae me absente strenue ac fortiter fecisti libenter et commemoraui et memini: cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis uictus captusque est. itaque ipse coniunx regnum ager oppida homines qui incolunt, quicquid denique Syphacis fuit, praeda populi, Romani est; et regem coniugemque eius, etiamsi non ciuis Carthaginiensis esset, etiamsi non patrem eius imperatorem hostium uideremus, Romam oporteret mitti, ac senatus populique Romani de ea iudicium atque arbitrium esse quae regem socium nobis alienasse atque in arma egisse praecipitem dicatur. uince animum; caue deformes multa bona uno uitio et tot meritorum gratiam maiore culpa quam causa culpae est corrumpas.' 20 Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus sed lacrimae etiam obortae; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut quantum res sineret fidei suae temere obstrictae consuleret—promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum—ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit. ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e seruis unum uocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae uenenum erat, et mixtum in poculo ferre ad 21

Prose