Sermonum Liber II by Horace
3 sections, 444 lines, 2641 words
'Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra 1 legem tendere opus; sine nervis altera quidquid 2 conposui pars esse putat similisque meorum 3 mille die versus deduci posse. Trebati, 4 quid faciam? praescribe.' 'quiescas.' 'ne faciam, inquis, 5 omnino versus?' 'aio.' 'peream male, si non 6 optimum erat; verum nequeo dormire.' 'ter uncti 7 transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, 8 inriguumque mero sub noctem corpus habento. 9 aut si tantus amor scribendi te rapit, aude 10 Caesaris invicti res dicere, multa laborum 11 praemia laturus.' 'cupidum, pater optime, vires 12 deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis 13 agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos 14 aut labentis equo describit volnera Parthi.' 15 'attamen et iustum poteras et scribere fortem, 16 Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'haud mihi dero, 17 cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci 18 verba per attentam non ibunt Caesaris aurem: 19 cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.' 20 'quanto rectius hoc quam tristi laedere versu 21 Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, 22 cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.' 23 'quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto 24 accessit fervor capiti numerusque lucernis; 25 Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem 26 pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum 27 milia: me pedibus delectat claudere verba 28 Lucili ritu, nostrum melioris utroque. 29 ille velut fidis arcana sodalibus olim 30 credebat libris neque, si male cesserat, usquam 31 decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis 32 votiva pateat veluti descripta tabella 33 vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps; 34 nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 35 missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, 36 quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, 37 sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum 38 incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro 39 quemquam animantem et me veluti custodiet ensis 40 vagina tectus: quem cur destringere coner 41 tutus ab infestis latronibus? o pater et rex 42 Iuppiter, ut pereat positum robigine telum 43 nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille, 44 qui me conmoritmelius non tangere, clamo, 45 flebit et insignis tota cantabitur urbe. 46 Cervius iratus leges minitatur et urnam, 47 Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum, 48 grande malum Turius, siquid se iudice certes. 49 ut quo quisque valet suspectos terreat utque 50 imperet hoc natura potens, sic collige mecum: 51 dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus 52 monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti 53 matrem: nil faciet sceleris pia dexteramirum, 54 ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos, 55 sed mala tollet anum vitiato melle cicuta. 56 ne longum faciam: seu me tranquilla senectus 57 exspectat seu mors atris circumvolat alis, 58 dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul, 59 quisquis erit vitae scribam color.' 'o puer, ut sis 60 vitalis metuo et maiorum nequis amicus 61 frigore te feriat.' 'quid? cum est Lucilius ausus 62 primus in hunc operis conponere carmina morem 63 detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora 64 cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui 65 duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen 66 ingenio offensi aut laeso doluere Metello 67 famosisque Lupo cooperto versibus? atqui 68 primores populi arripuit populumque tributim, 69 scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis. 70 quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant 71 virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, 72 nugari cum illo et discincti ludere, donec 73 decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis 74 infra Lucili censum ingeniumque, tamen me 75 cum magnis vixisse invita fatebitur usque 76 invidia et fragili quaerens inlidere dentem 77 offendet solidonisi quid tu, docte Trebati, 78 dissentis.' 'equidem nihil hinc diffindere possum. 79 sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti 80 incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: 81 si mala condiderit in quem quis carmina, ius est 82 iudiciumque.' 'esto, siquis mala; sed bona siquis 83 iudice condiderit laudatus Caesare? siquis 84 opprobriis dignum latraverit, integer ipse?' 85 'solventur risu tabulae, tu missus abibis.' 86
Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo 1 nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus 2 rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva, 3 discite non inter lances mensasque nitentis, 4 cum stupet insanis acies fulgoribus et cum 5 adclinis falsis animus meliora recusat, 6 verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc? 7 dicam, si potero. male verum examinat omnis 8 corruptus iudex. leporem sectatus equove 9 lassus ab indomito vel, si Romana fatigat 10 militia adsuetum graecariseu pila velox 11 molliter austerum studio fallente laborem, 12 seu te discus agit, pete cedentem aera disco: 13 cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis 14 sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno 15 ne biberis diluta. foris est promus, et atrum 16 defendens piscis hiemat mare: cum sale panis 17 latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut 18 qui partum? non in caro nidore voluptas 19 summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere 20 sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea 21 nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois. 22 vix tamen eripiam, posito pavone velis quin 23 hoc potius quam gallina tergere palatum, 24 corruptus vanis rerum, quia veneat auro 25 rara avis et picta pandat spectacula cauda: 26 tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista, 27 quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem? 28 carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam 29 inparibus formis deceptum te petere esto: 30 unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto 31 captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis 32 ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem 33 mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. 34 ducit te species, video: quo pertinet ergo 35 proceros odisse lupos? quia scilicet illis 36 maiorem natura modum dedit, his breve pondus: 37 ieiunus raro stomachus volgaria temnit. 38 'porrectum magno magnum spectare catino 39 vellem' ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos 40 praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam 41 putet aper rhombusque recens, mala copia quando 42 aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus 43 atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta 44 pauperies epulis regum: nam vilibus ovis 45 nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem 46 Galloni praeconis erat acipensere mensa 47 infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat? 48 tutus erat rhombus tutoque ciconia nido, 49 donec vos auctor docuit praetorius. ergo 50 siquis nunc mergos suavis edixerit assos, 51 parebit pravi docilis Romana iuventus. 52 sordidus a tenui victu distabit Ofello 53 iudice: nam frustra vitium vitaveris illud, 54 si te alio pravum detorseris. Avidienus, 55 cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret, 56 quinquennis oleas est et silvestria corna 57 ac nisi mutatum parcit defundere vinum et 58 cuius odorem olei nequeas perferre, licebit 59 ille repotia, natalis aliosve dierum 60 festos albatus celebret, cornu ipse bilibri 61 caulibus instillat, veteris non parcus aceti. 62 quali igitur victu sapiens utetur et horum 63 utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt. 64 mundus erit, qua non offendat sordibus atque 65 in neutram partem cultus miser. hic neque servis, 66 Albuci senis exemplo, dum munia didit, 67 saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam 68 convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum. 69 accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum 70 adferat. in primis valeas bene; nam variae res 71 ut noceant homini credas, memor illius escae, 72 quae simplex olim tibi sederit. at simul assis 73 miscueris elixa, simul conchylia turdis, 74 dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum 75 lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis 76 cena desurgat dubia? quin corpus onustum 77 hesternis vitiis animum quoque praegravat una 78 atque adfigit humo divinae particulam aurae. 79 alter ubi dicto citius curata sopori 80 membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit. 81 hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, 82 sive diem festum rediens advexerit annus, 83 seu recreare volet tenuatum corpus, ubique 84 accedent anni, tractari mollius aetas 85 imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam 86 quam puer et validus praesumis mollitiem, seu 87 dura valetudo inciderit seu tarda senectus? 88 rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus 89 illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes 90 tardius adveniens vitiatum commodius quam 91 integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter 92 heroas natum tellus me prima tulisset. 93 das aliquid famae, quae carmine gratior aurem 94 occupet humanam? grandes rhombi patinaeque 95 grande ferunt una cum damno dedecus. adde 96 iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum 97 et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti 98 as, laquei pretium. 'iure' inquit 'Trausius istis 99 iurgatur verbis: ego vectigalia magna 100 divitiasque habeo tribus amplas regibus.' ergo, 101 quod superat non est melius quo insumere possis? 102 cur eget indignus quisquam te divite? quare 103 templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae 104 non aliquid patriae tanto emetiris acervo? 105 uni nimirum recte tibi semper erunt res, 106 o magnus posthac inimicis risus. uterne 107 ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui 108 pluribus adsuerit mentem corpusque superbum, 109 an qui contentus parvo metuensque futuri 110 in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello? 111 quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum 112 integris opibus novi non latius usum 113 quam nunc accisis. videas metato in agello 114 cum pecore et gnatis fortem mercede colonum 115 'non ego' narrantem 'temere edi luce profesta 116 quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae. 117 ac mihi seu longum post tempus venerat hospes 118 sive operum vacuo gratus conviva per imbrem 119 vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, 120 sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas 121 et nux ornabat mensas cum duplice ficu. 122 post hoc ludus erat culpa potare magistra 123 ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, 124 explicuit vino contractae seria frontis. 125 saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus: 126 quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos, 127 o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit? 128 nam propriae telluris erum natura nec illum 129 nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille, 130 illum aut nequities aut vafri inscitia iuris, 131 postremum expellet certe vivacior heres. 132 nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli 133 dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum 134 nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes 135 fortiaque adversis opponite pectora rebus.' 136
'Sic raro scribis, ut toto non quater anno 1 membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, 2 iratus tibi, quod vini somnique benignus 3 nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis 4 Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo 5 dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est. 6 culpantur frustra calami inmeritusque laborat 7 iratis natus paries dis atque poetis. 8 atqui voltus erat multa et praeclara minantis, 9 si vacuum tepido cepisset villula tecto. 10 quorsum pertinuit stipare Platona Menandro? 11 Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? 12 invidiam placare paras virtute relicta? 13 contemnere miser. vitanda est inproba Siren 14 desidia, aut quidquid vita meliore parasti 15 ponendum aequo animo.' 'di te, Damasippe, deaeque 16 verum ob consilium donent tonsore. sed unde 17 tam bene me nosti?' 'postquam omnis res mea Ianum 18 ad medium fracta est, aliena negotia curo 19 excussus propriis. olim nam quaerere amabam, 20 quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, 21 quid scalptum infabre, quid fusum durius esset. 22 callidus huic signo ponebam milia centum; 23 hortos egregiasque domos mercarier unus 24 cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale 25 inposuere mihi cognomen compita.' 'novi 26 et miror morbi purgatum te illius. atqui 27 emovit veterem mire novus, ut solet, in cor 28 traiecto lateris miseri capitisve dolore, 29 ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget. 30 dum nequid simile huic, esto ut libet.' 'o bone, ne te 31 frustrere: insanis et tu stultique prope omnes, 32 siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira 33 descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me 34 solatus iussit sapientem pascere barbam 35 atque a Fabricio non tristem ponte reverti. 36 nam male re gesta cum vellem mittere operto 37 me capite in flumen, dexter stetit et "cave faxis 38 te quicquam indignum. pudor" inquit "te malus angit, 39 insanos qui inter vereare insanus haberi. 40 primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te 41 solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam. 42 quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri 43 caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex 44 autumat. haec populos, haec magnos formula reges, 45 excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare 46 desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen 47 insano posuere. velut silvis, ubi passim 48 palantis error certo de tramite pellit, 49 ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique 50 error, sed variis inludit partibus: hoc te 51 crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille 52 qui te deridet caudam trahat. est genus unum 53 stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis, 54 ut rupes fluviosque in campo obstare queratur; 55 alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis 56 per medios fluviosque ruentis: clamet amica 57 mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor: 58 'hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!' 59 non magis audierit, quam Fufius ebrius olim, 60 cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis 61 'mater, te appello' clamantibus. huic ego volgus 62 errori similem cunctum insanire docebo. 63 insanit veteres statuas Damasippus emendo: 64 integer est mentis Damasippi creditor? esto. 65 'accipe quod numquam reddas mihi' si tibi dicam: 66 tune insanus eris, si acceperis, an magis excors 67 reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert? 68 scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae 69 nodosi tabulas, centum, mille adde catenas: 70 effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus. 71 cum rapies in ius malis ridentem alienis, 72 fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor 73 si male rem gerere insani est, contra bene sani: 74 putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli 75 dictantis, quod tu numquam rescribere possis. 76 audire atque togam iubeo conponere, quisquis 77 ambitione mala aut argenti pallet amore, 78 quisquis luxuria tristive superstitione 79 aut alio mentis morbo calet: huc propius me, 80 dum doceo insanire omnis vos, ordine adite. 81 danda est ellebori multo pars maxima avaris: 82 nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. 83 heredes Staberi summam incidere sepulcro, 84 ni sic fecissent, gladiatorum dare centum 85 damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri, 86 frumenti quantum metit Africa. 'sive ego prave 87 seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi': credo, 88 hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo 89 sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo 90 heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens 91 pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si 92 forte minus locuples uno quadrante perisset, 93 ipse videretur sibi nequior. 'omnis enim res, 94 virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris 95 divitiis parent; quas qui construxerit, ille 96 clarus erit, fortis, iustus.' 'sapiensne?' 'etiam, et rex 97 et quidquid volet.' hoc veluti virtute paratum 98 speravit magnae laudi fore. quid simile isti 99 Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum 100 in media iussit Libya, quia tardius irent 101 propter onus segnes. uter est insanior horum? 102 nil agit exemplum, litem quod lite resolvit. 103 siquis emat citharas, emptas conportet in unum, 104 nec studio citharae nec Musae deditus ulli, 105 si scalpra et formas non sutor, nautica vela 106 aversus mercaturis: delirus et amens 107 undique dicatur merito. qui discrepat istis, 108 qui nummos aurumque recondit, nescius uti 109 conpositis metuensque velut contingere sacrum? 110 siquis ad ingentem frumenti semper acervum 111 porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc 112 audeat esuriens dominus contingere granum 113 ac potius foliis parcus vescatur amaris; 114 si positis intus Chii veterisque Falerni 115 mille cadisnihil est: tercentum milibus, acre 116 potet acetum; age si et stramentis incubet unde- 117 octoginta annos natus, cui stragula vestis, 118 blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca: 119 nimirum insanus paucis videatur, eo quod 120 maxima pars hominum morbo iactatur eodem. 121 filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, 122 dis inimice senex custodis? ne tibi desit? 123 quantulum enim summae curtabit quisque dierum, 124 unguere si caules oleo meliore caputque 125 coeperis inpexa foedum porrigine? quare, 126 si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers 127 undique? tun sanus? populum si caedere saxis 128 incipias servosve tuos, quos aere pararis, 129 insanum te omnes pueri clamentque puellae; 130 cum laqueo uxorem interimis matremque veneno, 131 incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis 132 nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes. 133 an tu reris eum occisa insanisse parente 134 ac non ante malis dementem actum Furiis quam 135 in matris iugulo ferrum tepefecit acutum? 136 quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes, 137 nil sane fecit quod tu reprehendere possis: 138 non Pyladen ferro violare aususve sororem 139 Electran, tantum maledicit utrique vocando 140 hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis. 141 pauper Opimius argenti positi intus et auri, 142 qui Veientanum festis potare diebus 143 Campana solitus trulla vappamque profestis, 144 quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres 145 iam circum loculos et clavis laetus ovansque 146 curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis 147 excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque 148 effundi saccos nummorum, accedere pluris 149 ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud: 150 'ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.' 151 'men vivo?' 'ut vivas igitur, vigila. hoc age.' 'quid vis?' 152 'deficient inopem venae te, ni cibus atque 153 ingens accedit stomacho fultura ruenti. 154 tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.' 155 'quanti emptae?' 'parvo.' 'quanti ergo?' 'octussibus.' 'eheu, 156 quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?' 157 quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus? 158 stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus, 159 continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam. 160 'non est cardiacus' Craterum dixisse putato 161 'hic aeger'. recte est igitur surgetque? negabit. 162 [quod latus aut renes morbo temptentur acuto] 163 non est periurus neque sordidus: inmolet aequis 164 hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax: 165 naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone 166 dones quidquid habes an numquam utare paratis? 167 Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives 168 antiquo censu, gnatis divisse duobus 169 fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis 170 ad lectum: 'postquam te talos, Aule, nucesque 171 ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, 172 te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem, 173 extimui, ne vos ageret vesania discors, 174 tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. 175 quare per divos oratus uterque Penatis 176 tu cave ne minuas, tu ne maius facias id 177 quod satis esse putat pater et natura coercet. 178 praeterea ne vos titillet gloria, iure 179 iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve 180 vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.' 181 in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, 182 latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes, 183 nudus agris, nudus nummis, insane, paternis; 184 scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, 185 astuta ingenuum volpes imitata leonem? 186 nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur? 187 'rex sum' nil ultra quaero plebeius. 'et aequam 188 rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto 189 dicere quod sentit permitto.' maxime regum, 190 di tibi dent capta classem redducere Troia. 191 ergo consulere et mox respondere licebit? 192 'consule.' cur Aiax, heros ab Achille secundus, 193 putescit, totiens servatis clarus Achivis, 194 gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, 195 per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro? 196 'mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen 197 et Menelaum una mecum se occidere clamans.' 198 tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam 199 ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa, 200 rectum animi servas? 'quorsum?' insanus quid enim Aiax 201 fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim 202 uxore et gnato; mala multa precatus Atridis 203 non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen. 204 'verum ego, ut haerentis adverso litore navis 205 eriperem, prudens placavi sanguine divos.' 206 nempe tuo, furiose? 'meo, sed non furiosus.' 207 qui species alias veris scelerisque tumultu 208 permixtas capiet, commotus habebitur atque 209 stultitiane erret nihilum distabit an ira. 210 Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos: 211 cum prudens scelus ob titulos admittis inanis, 212 stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor? 213 siquis lectica nitidam gestare amet agnam, 214 huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, 215 Rufam aut Pusillam appellet fortique marito 216 destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius 217 praetor et ad sanos abeat tutela propinquos. 218 quid, siquis gnatam pro muta devovet agna, 219 integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava 220 stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus, 221 et furiosus erit; quem cepit vitrea 222