Epistulae I by Horace
9 sections, 448 lines, 2667 words
I
Prima dicte mihi, summa dicende Camena, 1 spectatum satis et donatum iam rude quaeris, 2 Maecenas, iterum antiquo me includere ludo? 3 Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis 4 Herculis ad postem fixis latet abditus agro, 5 ne populum extrema totiens exoret harena. 6 Est mihi purgatum crebro qui personet aurem: 7 'Solue senescentem mature sanus equum, ne 8 peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.' 9 Nunc itaque et uersus et cetera ludicra pono, 10 quid uerum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum; 11 condo et compono quae mox depromere possim. 12 Ac ne forte roges quo me duce, quo Lare tuter; 13 nullius addictus iurare in uerba magistri, 14 quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 15 Nunc agilis fio et mersor ciuilibus undis, 16 uirtutis uerae custos rigidusque satelles; 17 nunc in Aristippi furtim praecepta relabor 18 et mihi res, non me rebus subiungere conor. 19 Vt nox longa quibus mentitur amica, diesque 20 longa uidetur opus debentibus, ut piger annus 21 pupillis quos dura premit custodia matrum, 22 sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem 23 consiliumque morantur agendi nauiter id quod 24 aeque pauperibus prodest, lucupletibus aeque, 25 aeque neglectum pueris senibusque nocebit. 26 Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis. 27 Non possis oculo quantum contendere Lynceus, 28 non tamen idcirco contemnas lippus inungui; 29 nec, quia desperes inuicti membra Glyconis, 30 nodosa corpus nolis prohibere cheragra. 31 Est quadam prodire tenus, si non datur ultra. 32 Feruet auaritia miseroque cupidine pectus: 33 sunt uerba et uoces quibus hunc lenire dolorem 34 possis et magnam morbi deponere partem. 35 Laudis amore tumes: sunt certa piacula quae te 36 ter pure lecto poterunt recreare libello. 37 Inuidus, iracundus, iners, uinosus, amator, 38 nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, 39 si modo culturae patientem commodet aurem. 40 Virtus est uitium fugere et sapientia prima 41 stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis 42 esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, 43 quanto deuites animi capitisque labore; 44 impiger extremos curris mercator ad Indos, 45 per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes; 46 ne cures ea quae stulte miraris et optas, 47 discere et audire et meliori credere non uis? 48 Quis circum pagos et circum compita pugnax 49 magna coronari contemnat Olympia, cui spes, 50 cui sit condicio dulcis sine puluere palmae? 51 Vilius argentum est auro, uirtutibus aurum. 52 'O ciues, ciues, quaerenda pecunia primum est; 53 uirtus post nummos!' Haec Ianus summus ab imo 54 prodocet, haec recinunt iuuenes dictata senesque 55 laeuo suspensi loculos tabulamque lacerto. 56 Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque, 57 sed quadringentis sex septem milia desunt: 58 plebs eris. At pueri ludentes: 'Rex eris' aiunt, 59 'si recte facies': hic murus aeneus esto 60 nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. 61 Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est 62 nenia, quae regnum recte facientibus offert, 63 et maribus Curiis et decantata Camillis? 64 Isne tibi melius suadet, qui 'rem facias, rem, 65 si possis, recte, si non, quocumque modo rem,' 66 ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi, 67 an qui Fortunae te responsare subperbae 68 liberum et erectum praesens hortatur et aptat? 69 Quodsi me populus Romanus forte roget, cur 70 non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem, 71 nec sequar aut fugiam quae diligit ipse uel odit, 72 olim quod uolpes aegroto cauta leoni 73 respondit, referam: 'Quia me uestigia terrent, 74 omnia te aduersum spectantia, nulla retrorsum.' 75 Belua multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem? 76 Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui 77 frustis et pomis uiduas uenentur auaras 78 excipiantque senes, quos in uiuaria mittant; 79 multis occulto crescit res fenore. Verum 80 esto aliis alios rebus studiisque teneri: 81 idem eadem possunt horam durare probantes? 82 'Nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis', 83 si dixit diues, lacus et mare sentit amorem 84 festinantis eri; cui si uitiosa libido 85 fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum 86 tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est: 87 nil ait esse prius, melius nil caelibe uita; 88 si non est, iurat bene solis esse maritis. 89 Quo teneam uoltus mutantem Protea nodo? 90 Quid pauper? Ride: mutat cenacula, lectos, 91 balnea, tonsores, conducto nauigio aeque 92 nauseat ac locuples, quem ducit priua triremis. 93 Si curatus inaequali tonsore capillos 94 occurri, rides; si forte subucula pexae 95 trita subest tunicae, uel si toga dissidet impar, 96 rides: quid, mea cum pugnat sententia secum, 97 quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, 98 aestuat et uitae disconuenit ordine toto, 99 diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis? 100 Insanire putas sollemnia me neque rides 101 nec medici credis nec curatoris egere 102 a praetore dati, rerum tutela mearum 103 cum sis et praue sectum stomacheris ob unguem 104 de te pendentis, te respicientis amici. 105 Ad summam: sapiens uno minor est Ioue, diues, 106 liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, 107 praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. 108
II
Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli, 1 dum tu declamas Romae, Praeneste relegi; 2 qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, 3 plenius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. 4 Cur ita crediderim, nisi quid te distinet, audi. 5 Fabula, qua Paridis propter narratur amorem 6 Graecia barbariae lento conlisa duello, 7 stultorum regum et populorum continet aestum. 8 Antenor censet belli praecidere causam; 9 quid Paris? Vt saluus regnet uiuatque beatus 10 cogi posse negat. Nestor componere litis 11 inter Pelidem festinat et inter Atriden; 12 hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque. 13 Qucquid delirant reges, plectuntur Achiui. 14 Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira 15 Iliacos intra muros peccatur et extra. 16 Rursus, quid uirtus et quid sapientia possit, 17 utile proposuit nobis exemplar Vlixen, 18 qui domitor Troiae multorum prouidus urbes, 19 et mores hominum inspexit, latumque per aequor, 20 dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa 21 pertulit, aduersis rerum inmersabilis undis. 22 Sirenum uoces et Circae pocula nosti; 23 quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, 24 sub domina meretrice fuisset turpis et excors, 25 uixisset canis inmundus uel amica luto sus. 26 Nos numerus sumus et fruges consumere nati, 27 sponsi Penelopae nebulones Alcinoique 28 in cute curanda plus aequo operata iuuentus, 29 cui pulchrum fuit in medios dormire dies et 30 ad strepitum citharae cessatum ducere curam. 31 Vt iugulent hominem surgunt de nocte latrones; 32 ut te ipsum serues, non expergisceris? Atqui 33 si noles sanus, curres hydropicus; et ni 34 posces ante diem librum cum lumine, si non 35 intendes animum studiis et rebus honestis, 36 inuidia uel amore uigil torquebere. Nam cur, 37 quae laedunt oculum, festinas demere, siquid 38 est animum, differs curandi tempus in annum? 39 Dimidium facti, qui coepit, habet; sapere aude, 40 incipe. Viuendi qui recte prorogat horam, 41 rusticus expectat dum defluat amnis; at ille 42 labitur et labetur in omne uolubilis aeuum. 43 Quaeritur argentum puerisque beata creandis 44 uxor, et incultae pacantur uomere siluae; 45 quod satis est cui contingit, nil amplius optet. 46 Non domus et fundus, non aeris aceruus et auri 47 aegroto domini deduxit corpore febris, 48 non animo curas; ualeat possessor oportet, 49 si comportatis rebus bene cogitat uti. 50 Qui cupit aut metuit, iuuat illum sic domus et res 51 ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram, 52 auriculas citharae collecta sorde dolentis. 53 Sincerum est nisi uas, quodcumque infundis acescit. 54 Sperne uoluptates; nocet empta dolore uoluptas. 55 Semper auarus eget; certum uoto pete finem. 56 Inuidus alterius macrescit rebus opimis; 57 inuidia Siculi non inuenere tyranni 58 maius tormentum. Qui non moderabitur irae, 59 infectum uolet esse, dolor quod suaserit et mens, 60 dum poenas odio per uim festinat inulto. 61 Ira furor breuis est; animum rege, qui nisi paret, 62 imperat, hunc frenis, hunc tu compesce catena. 63 Fingit equum tenera docilem ceruice magister 64 ire uiam qua monstret eques; uenaticus, ex quo 65 tempore ceruinam pellem latrauit in aula, 66 militat in siluis catulus. Nunc adbibe puro 67 pectore uerba puer, nunc te melioribus offer; 68 quo semel est imbuta recens, seruabit odorem 69 testa diu. Quodsi cessas aut strenuus anteis, 70 nec tardum opperior nec praecedentibus insto. 71
III
Iule Flore, quibus terrarum militet oris 1 Claudius Augusti priuignus, scire laboro. 2 Thracane uos Hebrusque niuali compede uinctus, 3 an freta uicinas inter currentia turris, 4 an pingues Asiae campi collesque morantur? 5 Quid studiosa cohors operum struit? Hoc quoque curo. 6 Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit? 7 Bella quis et paces longum diffundit in aeuum? 8 Quid Titius, Romana breui uenturus in ora, 9 Pindarici fontis qui non expalluit haustus, 10 fastidire lacus et riuos ausus apertos? 11 Vt ualet? Vt meminit nostri? Fidibusne Latinis 12 Thebanos aptare modos studet auspice Musa, 13 an tragica desaeuit et ampullatur in arte? 14 Quid mihi Celsus agit? Monitus multumque monendus, 15 priuatas ut quaeret opes et tangere uitet 16 scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo, 17 ne, si forte suas repetitum uenerit olim 18 grex auium plumas, moueat cornicula risum 19 furtiuis nudata coloribus. Ipse quid audes? 20 Quae circumuolitas agilis thyma? Non tibi paruom 21 ingenium, non incultum est et turpiter hirtum; 22 seu linguam causis acuis seu ciuica iura 23 respondere paras seu condis amabile carmen, 24 prima feres hederae uictricis praemia. Quod si 25 frigida curarum fomenta relinquere posses, 26 quo te caelestis sapientia duceret, ires. 27 Hoc opus, hoc studium parui properemus et ampli, 28 si patriae uolumus, si nobis uiuere cari. 29 Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae 30 quantae conueniat Munatius? An male sarta 31 gratia nequiquam coit et rescinditur, ac uos 32 seu calidus sanguis seu rerum inscitia uexat 33 indomita ceruice feros? Vbicumque locorum 34 uiuitis, indigni fraternum rumpere foedus, 35 pascitur in uestrum reditum uotiua iuuenca. 36
IV
Albi, nostrorum sermonum candide iudex, 1 quid nunc te dicam facere in regione Pedana? 2 Scribere quod Cassi Parmensis opuscula uincat, 3 an tacitum siluas inter reptare salubris, 4 curantem quicquid dignum sapiente bonoque est? 5 Non tu corpus eras sine pectore; di tibi formam, 6 di tibi diuitias dederunt artemque fruendi. 7 Quid uoueat dulci nutricula maius alumno, 8 qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui 9 gratia, fama, ualetudo contingat abunde, 10 et mundus uictus non deficiente crumina? 11 Inter spem curamque, timores inter et iras 12 omnem crede diem tibi diluxisse supremum; 13 grata superueniet quae non sperabitur hora. 14 Me pinguem et nitidum bene curata cute uises, 15 cum ridere uoles, Epicuri de grege porcum. 16
V
Si potes Archiacis conuiua recumbere lectis 1 nec modica cenare times holus omne patella, 2 supremo te sole domi, Torquate, manebo. 3 Vina bibes iterum Tauro diffusa palustris 4 inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum. 5 Si melius quid habes, arcesse uel imperium fer. 6 Iamdudum splendet focus et tibi munda supellex. 7 Mitte leuis spes et certamina diuitiarum 8 et Moschi causam; cras nato Caesare festus 9 dat ueniam somnumque dies; impune licebit 10 aestiuam sermone benigno tendere noctem. 11 Quo mihi fortunam, si non conceditur uti? 12 Parcus ob heredis curam nimiumque seuerus 13 adsidet insano; potare et spargere flores 14 incipiam patiarque uel inconsultus haberi. 15 Quid non ebrietas dissignat? Operta recludit, 16 spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem, 17 sollicitis animis onus eximit, addocet artis. 18 Fecundi calices quem non fecere disertum, 19 contracta quem non in parpertate solutum? 20 Haec ego procurare et idoneus imperor et non 21 inuitus, ne turpe toral, ne sordida mappa 22 conruget naris, ne non et cantharus et lanx 23 ostendat tibi te, ne fidos inter amicos 24 sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par 25 iungaturque pari. Butram tibi Septiciumque, 26 et nisi cena prior potiorque puella Sabinum 27 detinet, adsumam. Locus est et pluribus umbris, 28 sed nimis arta premunt olidae conuiuia caprae. 29 Tu quotus esse uelis rescribe, et rebus omissis 30 atria seruantem postico falle clientem. 31
VI
Nil admirari prope res est una, Numici, 1 solaque quae possit facere et seruare beatum. 2 Hunc solem et stellas et decedentia certis 3 tempora momentis sunt qui formidine nulla 4 imbuti spectent. Quid censes munera terrae, 5 quid maris extremos Arabas ditantis et Indos? 6 Ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis? 7 Quo spectanda modo, quo sensu credis et ore? 8 Qui timet his aduersa, fere miratur eodem 9 quo cupiens pacto; pauor est utrubique molestus, 10 inprouisa simul species exterret utrumque. 11 Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem, 12 si, quicquid uidit melius peiusue sua spe, 13 defixis oculis animoque et corpore torpet? 14 Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, 15 ultra quam satis est uirtutem si petat ipsam. 16 nunc, argentum et marmor uetus aeraque et artis 17 suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores; 18 gaude quod spectant oculi te mille loquentem; 19 nauus mane forum et uespertinus pete tectum, 20 ne plus frumenti dotalibus emetat agris 21 Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus) 22 hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi. 23 Quicquid sub terra est, in apricum proferet aetas, 24 defodiet condetque nitentia. Cum bene notum 25 porticus Agrippae et uia te conspexerit Appi, 26 ire tamen restat, Numa quo deuenit et Ancus. 27 Si latus aut renes morbo temptantur acuto, 28 quaere fugam morbi. Vis recte uiuere (quis non?): 29 si uirtus hoc una potest dare, fortis omissis 30 hoc age deliciis. Virtutem uerba putas et 31 lucum ligna: caue ne portus occupet alter, 32 ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas; 33 mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et 34 tertia succedant et quae pars quadret aceruum. 35 Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos 36 et genus et formam regina Pecunia donat, 37 ac bene nummatum decorat Suadela Venusque. 38 Mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex; 39 ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt, 40 si posset centum scaenae praebere rogatus, 41 'Qui possum tot?' ait; 'tamen et quaeram et quot habebo 42 mittam'; post paulo scribit sibi milia quinque 43 esse domi chlamydum; partem uel tolleret omnis. 44 Exilis domus est, ubi non et multa supersunt 45 et dominum fallunt et prosunt furibus. Ergo 46 si res sola potest facere et seruare beatum, 47 hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas. 48 Si fortunatum species et gratia parestat, 49 mercemur seruum, qui dictet nomina, laeuum 50 qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram 51 porrigere: 'Hic multum in Fabia ualet, ille Velina; 52 cui libet hic fascis dabit eripietque curule 53 cui uolet inportunus ebur. 'Frater', 'Pater' adde; 54 ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta. 55 Si bene qui cenat bene uiuit, lucet, eamus 56 quo ducit gula, piscemur, uenemur, ut olim 57 Gargilius, qui mane plagas, uenabula, seruos 58 differtum transire forum populumque iubebat, 59 unus ut e multis populo spectante referret 60 emptum mulus aprum. Crudi tumidique lauemur, 61 quid deceat, quid non obliti, Caerite cera 62 digni, remigium uitiosum Ithacensis Vlixei, 63 cui potior patria fuit interdicta uoluptas. 64 Si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque 65 nil est iucundum, uiuas in amore iocisque. 66 Viue, uale. Siquid nouisti rectius istis, 67 candidus inperti; si nil, his utere mecum. 68
VII
Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum, 1 Sextilem totum mendax desideror. Atqui, 2 si me uiuere uis sanum recteque ualentem, 3 quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti, 4 Maecenas, ueniam, dum ficus prima calorque 5 dissignatorem decorat lictoribus atris, 6 dum pueris omnis pater et matercula pallet. 7 Officiosaque sedulitas et opella forensis 8 adducit febris et testamenta resignat. 9 Quodsi bruma niues Albanis inlinet agris, 10 ad mare descendet uates tuus et sibi parcet 11 contractusque leget; te, dulcis amice, reuiset 12 cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima. 13 Non quo more piris uesci Calaber iubet hospes 14 tu me fecisti locupletem. 'Vescere, sodes.' 15 'Iam satis est.' 'At tu, quantum uis, tolle.' 'Benigne.' 16 'Non inuisa feres pueris munuscula paruis.' 17 'Tam teneor dono quam si dimittar onustus.' 18 'Vt libet; haec porcis hodie comedenda relinques.' 19 Prodigus et stultus donat quae spernit et odit; 20 haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis. 21 Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus, 22 nec tamen ignorat quid distent aera lupinis; 23 dignum praestabo me etiam pro laude merentis. 24 Quodsi me noles usquam discedere, reddes 25 forte latus, nigros angusta fronte capillos, 26 reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et 27 inter uina fugam Cinarae maerere proteruae. 28 Forte per angustam tenuis uolpecula rimam 29 repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus 30 ire foras pleno tendebat corpore frustra; 31 cui mustela procul: 'Si uis' ait 'effugere istinc, 32 macra cauum repetes artum, quem macra subisti.' 33 Hac ego si compellor imagine, cuncta resigno; 34 nec somnum plebis laudo satur altilium nec 35 otia diuitiis Arabum liberrima muto. 36 Saepe uerecundum laudasti rexque paterque 37 audisti coram nec uerbo parcius absens; 38 inspice si possum donata reponere laetus. 39 Haud male Telemachus, proles patientis Vlixei: 40 'Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis 41 porrectus spatiis nec multae prodigus herbae; 42 Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.' 43 Paruum parua decent; mihi iam non regia Roma, 44 sed uacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum. 45 Strenuus et fortis causisque Philippus agendis 46 clarus, ab officiis octauam circite horam 47 dum redit atque foro nimium distare Carinas 48 iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, 49 adrasum quendam uacua tonsoris in umbra 50 cultello proprios purgantem leniter unguis. 51 'Demetri', (puer hic non laeue iussa Philippi 52 accipiebat) 'abi, quaere et refer, unde domo, quis, 53 cuius fortunae, quo sit patre quoue patrono.' 54 It, redit et narrat Volteium nomine Menam, 55 praeconem, tenui censu, sine crimine, notum 56 et properare loco et cessare, et quaerere et uti, 57 gaudentem paruisque sodalibus et lare certo 58 et ludis et post decisa negotia Campo. 59 'Scitari libet ex ipso quodcumque refers; dic 60 ad cenam ueniat.' Non sane credere Mena, 61 mirari secum tacitus. Quid multa? 'Benigne,' 62 respondet. 'Neget ille mihi?' 'Negat improbus et te 63 neglegit aut horret.' Volteium mane Philippus 64 uilia uendentem tunicato scruta popello 65 occupat et saluere iubet prior; ille Philippo 66 excusare laborem et mercennaria uincla, 67 quod non mane domum uenisset, denique quod non 68 prouidisset eum. 'Sic ignouisse putato 69 me tibi, si cenas hodie mecum.' 'Vt libet.' 'Ergo 70 post nonam uenies; nunc i, rem strenuus auge.' 71 Vt uentum ad cenam est, dicenda tacenda locutus 72 tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe 73 occultum uisus decurrere piscis ad hamum, 74 mane cliens et iam certus conuiua, iubetur 75 rura suburbana indictis comes ire Latinis. 76 Impositus mannis aruum caelumque Sabinum 77 non cessat laudare. Videt ridetque Philippus, 78 et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit, 79 dum septem donat sestertia, mutua septem 80 promittit, persuadet uti mercetur agellum. 81 Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra 82 quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque 83 sulcos et uineta crepat mera, praeparat ulmos, 84 inmoritur studiis et amore senescit habendi. 85 Verum ubi oues furto, morbo periere capellae, 86 spem mentita seges, bos est enectus arando, 87 offensu damnis media de nocte caballum 88 arripit iratusque Philippi tendit ad aedis. 89 Quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus: 90 'Durus' ait, 'Voltei, nimis attentusque uideris 91 esse mihi.' 'Pol, me miserum, patrone, uocares, 92 si uelles' inquit 'uerum mihi ponere nomen. 93 Quod te per Genium dextramque deosque Penatis 94 obsecro et obtestor, uitae me redde priori.' 95 Qui semel aspexit quantum dimissa petitis 96 praestent, mature redeat repetatque relicta. 97 Metiri se quemque suo modulo ad pede uerum est. 98
VIII
Celso gaudere et bene rem gerere Albinouano 1 Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis. 2 Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem 3 uiuere nec recte nec suauiter, haud quia grando 4 contunderit uitis oleamque momorderit aestus, 5 nec quia longinquis armentum aegrotet in agris, 6 sed quia mente minus ualidus quam corpore toto 7 nil audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum, 8 fidis offendar medicis, irascar amicis, 9 cur me funesto properent arcere ueterno, 10 quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam, 11 Romae Tibur amem, uentosus Tibure Romam. 12 Post haec, ut ualeat, quo pacto rem gerat et se, 13 ut placeat iuueni, percontare, utque cohorti. 14 Si dicet 'recte', primum gaudere, subinde 15 praeceptum auriculis hoc instillare memento: 16 'Vt tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.' 17
IX
Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus, 1 quanti me facias; nam cum rogat et prece cogit, 2 scilicet ut tibi se laudare et trad 3