Skip to main content

Pro Sulla by Cicero

1 section, 1 paragraphs, 4110 words

Maxime vellem, iudices, ut P. Sulla et antea dignitatis suae splendorem obtinere et post calamitatem acceptam modestiae fructum aliquem percipere potuisset. Sed quoniam ita tulit casus infestus ut in amplissimo honore cum communi ambitionis invidia tum singulari Autroni odio everteretur, et in his pristinae fortunae reliquiis miseris et adflictis tamen haberet quosdam quorum animos ne supplicio quidem suo satiare posset, quamquam ex huius incommodis magnam animo molestiam capio, tamen in ceteris malis facile patior oblatum mihi tempus esse in quo boni viri lenitatem meam misericordiamque, notam quondam omnibus, nunc quasi intermissam agnoscerent, improbi ac perditi cives domiti atque victi praecipitante re publica vehementem me fuisse atque fortem, conservata mitem ac misericordem faterentur. 1 Et quoniam L. Torquatus, meus familiaris ac necessarius, iudices, existimavit, si nostram in accusatione sua necessitudinem familiaritatemque violasset, aliquid se de auctoritate meae defensionis posse detrahere, cum huius periculi propulsatione coniungam defensionem offici mei. Quo quidem genere non uterer orationis, iudices, hoc tempore, si mea solum interesset; multis enim locis mihi et data facultas est et saepe dabitur de mea laude dicendi; sed, ut ille vidit, quantum de mea auctoritate deripuisset, tantum se de huius praesidiis deminuturum, sic hoc ego sentio, si mei facti rationem vobis constantiamque huius offici ac defensionis probaro, causam quoque me P. Sullae probaturum. 2 Ac primum abs te illud, L. Torquate, quaero, cur me a ceteris clarissimis viris ac principibus civitatis in hoc officio atque in defensionis iure secernas. Quid enim est quam ob rem abs te Q. Hortensi factum, clarissimi viri atque ornatissimi, non reprehendatur, reprehendatur meum? Nam, si est initum a P. Sulla consilium inflammandae huius urbis, exstinguendi imperi, delendae civitatis, mihi maiorem hae res dolorem quam Q. Hortensio, mihi maius odium adferre debent, meum denique gravius esse iudicium, qui adiuvandus in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus esse videatur? 'Ita,' inquit; 'tu enim investigasti, tu patefecisti coniurationem.' 3 Quod cum dicit, non attendit eum qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes viderent quod antea fuisset occultum. Qua re ista coniuratio, si patefacta per me est, tam patet Hortensio quam mihi. Quem cum videas hoc honore, auctoritate, virtute, consilio praeditum non dubitasse quin innocentiam P. Sullae defenderet, quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi interclusus esse debuerit; quaero illud etiam, si me, qui defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his existimes summis viris et clarissimis civibus, quorum studio et dignitate celebrari hoc iudicium, ornari causam, defendi huius innocentiam vides. Non enim una ratio est defensionis ea quae posita est in oratione; omnes qui adsunt, qui laborant, qui salvum volunt, pro sua parte atque auctoritate defendunt. 4 An vero, in quibus subselliis haec ornamenta ac lumina rei publicae viderem, in his me apparere nollem, cum ego illum in locum atque in hanc excelsissimam sedem dignitatis atque honoris multis meis ac magnis laboribus et periculis ascendissem? Atque ut intellegas, Torquate, quem accuses, si te forte id offendit quod ego, qui in hoc genere quaestionis defenderim neminem, non desim P. Sullae, recordare de ceteris quos adesse huic vides; intelleges et de hoc et de aliis iudicium meum et horum par atque unum fuisse. 5 Quis nostrum adfuit Vargunteio? Nemo, ne hic quidem Q. Hortensius, praesertim qui illum solus antea de ambitu defendisset. Non enim iam se ullo officio cum illo coniunctum arbitrabatur, cum ille tanto scelere commisso omnium officiorum societatem diremisset. Quis nostrum Serv. Sullam, quis Publium, quis M. Laecam, quis <C.> Cornelium defendendum putavit, quis eis horum adfuit? Nemo. Quid ita? Quia ceteris in causis etiam nocentis viri boni, si necessarii sunt, deserendos esse non putant; in hoc crimine non solum levitatis est culpa verum etiam quaedam contagio sceleris, si defendas eum quem obstrictum esse patriae parricidio suspicere. 6 Quid? Autronio nonne sodales, non conlegae sui, non veteres amici, quorum ille copia quondam abundarat, non hi omnes qui sunt in re publica principes defuerunt? Immo etiam testimonio plerique laeserunt. Statuerant tantum illud esse maleficium quod non modo non occultari per se sed etiam aperiri inlustrarique deberet. Quam ob rem quid est quod mirere, si cum isdem me in hac causa vides adesse cum quibus in ceteris intellegis afuisse? Nisi vero me unum vis ferum praeter ceteros, me asperum, me inhumanum existimari, me singulari immanitate et crudelitate praeditum. 7 Hanc mihi tu si propter meas res gestas imponis in omni vita mea, Torquate, personam, vehementer erras. Me natura misericordem, patria severum, crudelem nec patria nec natura esse voluit; denique istam ipsam personam vehementem et acrem quam mihi tum tempus et res publica imposuit iam voluntas et natura ipsa detraxit. Illa enim ad breve tempus severitatem postulavit, haec in omni vita misericordiam lenitatemque desiderat. 8 Qua re nihil est quod ex tanto comitatu virorum amplissimorum me unum abstrahas; simplex officium atque una bonorum est omnium causa. Nihil erit quod admirere posthac, si in ea parte in qua hos animum adverteris me videbis. Nulla est enim in re publica mea causa propria; tempus agendi fuit mihi magis proprium quam ceteris, doloris vero et timoris et periculi fuit illa causa communis; neque enim ego tunc princeps ad salutem esse potuissem, si esse alii comites noluissent. Qua re necesse est, quod mihi consuli praecipuum fuit praeter alios, id iam privato cum ceteris esse commune. Neque ego hoc partiendae invidiae, sed communicandae laudis causa loquor; oneris mei partem nemini impertio, gloriae bonis omnibus. 9 'In Autronium testimonium dixisti,' inquit; 'Sullam defendis.' Hoc totum eius modi est, iudices, ut, si ego sum inconstans ac levis, nec testimonio fidem tribui convenerit nec defensioni auctoritatem; sin est in me ratio rei publicae, religio privati offici, studium retinendae voluntatis bonorum, nihil minus accusator debet dicere quam a me defendi Sullam, testimonio laesum esse Autronium. Videor enim iam non solum studium ad defendendas causas verum etiam opinionis aliquid et auctoritatis adferre; qua ego et moderate utar, iudices, et omnino non uterer, si ille me non coegisset. 10 Duae coniurationes abs te, Torquate, constituuntur, una quae Lepido et Volcatio consulibus patre tuo consule designato facta esse dicitur, altera quae me consule; harum in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi viri atque optimi consulis, scis me consiliis non interfuisse; scis me, cum mihi summus tecum usus esset, tamen illorum expertem temporum et sermonum fuisse, credo quod nondum penitus in re publica versabar, quod nondum ad propositum mihi finem honoris perveneram, quod me ambitio et forensis labor ab omni illa cogitatione abstrahebat. 11 Quis ergo intererat vestris consiliis? Omnes hi quos vides huic adesse et in primis Q. Hortensius; qui cum propter honorem ac dignitatem atque animum eximium in rem publicam, tum propter summam familiaritatem summumque amorem in patrem tuum cum communibus tum praecipuis patris tui periculis commovebatur. Ergo istius coniurationis crimen defensum ab eo est qui interfuit, qui cognovit, qui particeps et consili vestri fuit et timoris; cuius in hoc crimine propulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio, tamen non minus inerat auctoritatis in ea quam facultatis. Illius igitur coniurationis quae facta contra vos, delata ad vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse non potui; non modo animo nihil comperi, sed vix ad auris meas istius suspicionis fama pervenit. 12 Qui vobis in consilio fuerunt, qui vobiscum illa cognorunt, quibus ipsis periculum tum conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt, qui in illum testimonia gravia dixerunt, hunc defendunt, huic adsunt, in huius periculo declarant se non crimine coniurationis, ne adessent ceteris, sed hominum maleficio deterritos esse. Mei consulatus autem tempus et crimen maximae coniurationis a me defendetur. Atque haec inter nos partitio defensionis non est fortuito, iudices, nec temere facta; sed cum videremus eorum criminum nos patronos adhiberi quorum testes esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum putavit de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset. 13 Et quoniam de criminibus superioris coniurationis Hortensium diligenter audistis, de hac coniuratione quae me consule facta est hoc primum attendite. Multa, cum essem consul, de summis rei publicae periculis audivi, multa quaesivi, multa cognovi; nullus umquam de Sulla nuntius ad me, nullum indicium, nullae litterae pervenerunt, nulla suspicio. Multum haec vox fortasse valere deberet eius hominis qui consul insidias rei publicae consilio investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset, cum is se nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret. Sed ego nondum utor hac voce ad hunc defendendum; ad purgandum me potius utar, ut mirari Torquatus desinat me qui Autronio non adfuerim Sullam defendere. 14 Quae enim Autroni fuit causa, quae Sullae est? Ille ambitus iudicium tollere ac disturbare primum conflato voluit gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde, id quod vidimus omnes, lapidatione atque concursu; Sulla, si sibi suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxilium requisivit. Ille damnatus ita se gerebat non solum consiliis et sermonibus verum etiam aspectu atque voltu ut inimicus esse amplissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis patriae videretur; hic se ita fractum illa calamitate atque adflictum putavit ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur, nisi quod modestia retinuisset. 15 Hac vero in coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina, cum Lentulo? quae tanta societas ullis inter se rerum optimarum quanta ei cum illis sceleris, libidinis, audaciae? quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? quod sine eodem illo Catilina facinus admisit? cum interim Sulla cum isdem illis non modo noctem solitudinemque non quaereret sed ne mediocri quidem sermone et congressu coniungeretur. 16 Illum Allobroges, maximarum rerum verissimi indices, illum multorum litterae ac nuntii coarguerunt; Sullam interea nemo insimulavit, nemo nominavit. Postremo eiecto sive emisso iam ex urbe Catilina ille arma misit, cornua, tubas, fascis, signa, legiones, ille relictus intus, exspectatus foris, Lentuli poena compressus convertit se aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem; hic contra ita quievit ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque homines fuisse putantur huius adfines suspicionis et locus est ipse non tam ad inflammandos calamitosorum animos quam ad consolandos accommodatus. Propter hanc igitur tantam dissimilitudinem hominum atque causarum dissimilem me in utroque praebui. 17 Veniebat enim ad me et saepe veniebat Autronius multis cum lacrimis supplex ut se defenderem, et se meum condiscipulum in pueritia, familiarem in adulescentia, conlegam in quaestura commemorabat fuisse; multa mea in se, non nulla etiam sua in me proferebat officia. Quibus ego rebus, iudices, ita flectebar animo atque frangebar ut iam ex memoria quas mihi ipsi fecerat insidias deponerem, ut iam immissum esse ab eo C. Cornelium qui me in meis sedibus, in conspectu uxoris ac liberorum meorum trucidaret obliviscerer. Quae si de uno me cogitasset, qua mollitia sum animi ac lenitate, numquam me hercule illius lacrimis ac precibus restitissem; 18 sed cum mihi patriae, cum vestrorum periculorum, cum huius urbis, cum illorum delubrorum atque templorum, cum puerorum infantium, cum matronarum ac virginum veniebat in mentem, et cum illae infestae ac funestae faces universumque totius urbis incendium, cum tela, cum caedes, cum civium cruor, cum cinis patriae versari ante oculos atque animum memoria refricare coeperat, tum denique ei resistebam, neque solum illi hosti ac parricidae sed his etiam propinquis illius, Marcellis, patri et filio, quorum alter apud me parentis gravitatem, alter fili suavitatem obtinebat; neque me arbitrabar sine summo scelere posse, quod maleficium in aliis vindicassem, idem in illorum socio, cum scirem, defendere. 19 Atque idem ego neque P. Sullam supplicem ferre, neque eosdem Marcellos pro huius periculis lacrimantis aspicere, neque huius M. Messalae, hominis necessarii, preces sustinere potui; neque enim est causa adversata naturae, nec homo nec res misericordiae meae repugnavit. Nusquam nomen, nusquam vestigium fuerat, nullum crimen, nullum indicium, nulla suspicio. Suscepi causam, Torquate, suscepi, et feci libenter ut me, quem boni constantem, ut spero, semper existimassent, eundem ne improbi quidem crudelem dicerent. 20 Hic ait se ille, iudices, regnum meum ferre non posse. Quod tandem, Torquate, regnum? Consulatus, credo, mei; in quo ego imperavi nihil et contra patribus conscriptis et bonis omnibus parui; quo in magistratu non institutum est videlicet a me regnum, sed repressum. An tum in tanto imperio, tanta potestate non dicis me fuisse regem, nunc privatum regnare dicis? quo tandem nomine? 'Quod, in quos testimonia dixisti,' inquit, 'damnati sunt; quem defendis, sperat se absolutum iri.' Hic tibi ego de testimoniis meis hoc respondeo, si falsum dixerim, te in eosdem dixisse; sin verum, non esse hoc regnare, cum verum iuratus dicas, probare. De huius spe tantum dico, nullas a me opes P. Sullam, nullam potentiam, nihil denique praeter fidem defensionis exspectare. 21 'Nisi tu,' inquit, 'causam recepisses, numquam mihi restitisset, sed indicta causa profugisset.' Si iam hoc tibi concedam, Q. Hortensium, tanta gravitate hominem, si hos talis viros non suo stare iudicio, sed meo; si hoc tibi dem quod credi non potest, nisi ego huic adessem, hos adfuturos non fuisse, uter tandem rex est, isne cui innocentes homines non resistunt, an is qui calamitosos non deserit? At hic etiam, id quod tibi necesse minime fuit, facetus esse voluisti, cum Tarquinium et Numam et me tertium peregrinum regem esse dixisti. Mitto iam de rege quaerere; illud quaero peregrinum cur me esse dixeris. Nam si ita sum, non tam est admirandum regem esse me, quoniam, ut tu ais, duo iam peregrini reges Romae fuerunt, quam consulem Romae fuisse peregrinum. 'Hoc dico,' inquit, 'te esse ex municipio.' 22 Fateor et addo etiam: ex eo municipio unde iterum iam salus huic urbi imperioque missa est. Sed scire ex te pervelim quam ob rem qui ex municipiis veniant peregrini tibi esse videantur. Nemo istuc M. illi Catoni seni, cum plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio, nemo M'. Curio, nemo huic ipsi nostro C. Mario, cum ei multi inviderent, obiecit umquam. Equidem vehementer laetor eum esse me in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam iacere potueris quae non ad maximam partem civium conveniret. Sed tamen te a me pro magnis causis nostrae necessitudinis monendum esse etiam atque etiam puto. Non possunt omnes esse patricii; si verum quaeris, ne curant quidem; nec se aequales tui propter istam causam abs te anteiri putant. 23 Ac si tibi nos peregrini videmur, quorum iam et nomen et honos inveteravit et urbi huic et hominum famae ac sermonibus, quam tibi illos competitores tuos peregrinos videri necesse erit qui iam ex tota Italia delecti tecum de honore ac de omni dignitate contendent! Quorum cave tu quemquam peregrinum appelles, ne peregrinorum suffragiis obruare. Qui si attulerint nervos et industriam, mihi crede, excutient tibi istam verborum iactationem et te ex somno saepe excitabunt nec patientur se abs te, nisi virtute vincentur, honore superari. 24 Ac si, iudices, ceteris patriciis me et vos peregrinos videri oporteret, a Torquato tamen hoc vitium sileretur; est enim ipse a materno genere municipalis, honestissimi ac nobilissimi generis, sed tamen Asculani. Aut igitur doceat Picentis solos non esse peregrinos aut gaudeat suo generi me meum non anteponere. Qua re neque tu me peregrinum posthac dixeris, ne gravius refutere, neque regem, ne derideare. Nisi forte regium tibi videtur ita vivere ut non modo homini nemini sed ne cupiditati quidem ulli servias, contemnere omnis libidines, non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere, in senatu sentire libere, populi utilitati magis consulere quam voluntati, nemini cedere, multis obsistere. Si hoc putas esse regium, regem me esse confiteor; sin te potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum adrogans aut superbum movet, quin tu id potius profers quam verbi invidiam contumeliamque maledicti? 25 Ego, tantis a me beneficiis in re publica positis, si nullum aliud mihi praemium ab senatu populoque Romano nisi honestum otium postularem, quis non concederet? <Ceteri> sibi haberent honores, sibi imperia, sibi provincias, sibi triumphos, sibi alia praeclarae laudis insignia; mihi liceret eius urbis quam conservassem conspectu tranquillo animo et quieto frui. Quid si hoc non postulo? si ille labor meus pristinus, si sollicitudo, si officia, si operae, si vigiliae deserviunt amicis, praesto sunt omnibus; si neque amici in foro requirunt studium meum neque res publica in curia; si me non modo non rerum gestarum vacatio sed neque honoris neque aetatis excusatio vindicat a labore; si voluntas mea, si industria, si domus, si animus, si aures patent omnibus; si mihi ne ad ea quidem quae pro salute omnium gessi recordanda et cogitanda quicquam relinquitur temporis: tamen hoc regnum appellabitur, cuius vicarius qui velit esse inveniri nemo potest? 26 Longe abest a me regni suspicio; si quaeris qui sint Romae regnum occupare conati, ut ne replices annalium memoriam, ex domesticis imaginibus invenies. Res enim gestae, credo, meae me nimis extulerunt ac mihi nescio quos spiritus attulerunt. Quibus de rebus tam claris, tam immortalibus, iudices, hoc possum dicere, me qui ex summis periculis eripuerim urbem hanc et vitam omnium civium satis adeptum fore, si ex hoc tanto in omnis mortalis beneficio nullum in me periculum redundarit. 27 Etenim in qua civitate res tantas gesserim memini, in qua urbe verser intellego. Plenum forum est eorum hominum quos ego a vestris cervicibus depuli, iudices, a meis non removi. Nisi vero paucos fuisse arbitramini qui conari aut sperare possent se tantum imperium posse delere. Horum ego faces eripere de manibus et gladios extorquere potui, sicuti feci, voluntates vero consceleratas ac nefarias nec sanare potui nec tollere. Qua re non sum nescius quanto periculo vivam in tanta multitudine improborum, cum mihi uni cum omnibus improbis aeternum videam bellum esse susceptum. 28 Quod si illis meis praesidiis forte invides, et si ea tibi regia videntur quod omnes boni omnium generum atque ordinum suam salutem cum mea coniungunt, consolare te quod omnium mentes improborum mihi uni maxime sunt infensae et adversae; qui me non modo idcirco oderunt quod eorum conatus impios et furorem consceleratum repressi, sed eo etiam magis quod nihil iam se simile me vivo conari posse arbitrantur. 29 At vero quid ego mirer, si quid ab improbis de me improbe dicitur, cum L. Torquatus primum ipse his fundamentis adulescentiae iactis, ea spe proposita amplissimae dignitatis, deinde L. Torquati, fortissimi consulis, constantissimi senatoris, semper optimi civis filius, interdum efferatur immoderatione verborum? Qui cum suppressa voce de scelere P. Lentuli, de audacia coniuratorum omnium dixisset, tantum modo ut vos qui ea probatis exaudire possetis, de supplicio, de carcere magna et queribunda voce dicebat. 30 In quo primum illud erat absurdum quod, cum ea quae leviter dixerat vobis probare volebat, eos autem qui circum iudicium stabant audire nolebat, non intellegebat ea quae clare diceret ita illos audituros quibus se venditabat ut vos quoque audiretis, qui id non probabatis. Deinde alterum iam oratoris <est> vitium non videre quid quaeque causa postulet. Nihil est enim tam alienum ab eo qui alterum coniurationis accuset quam videri coniuratorum poenam mortemque lugere. Quod cum is tribunus pl. facit qui unus videtur ex illis ad lugendos coniuratos relictus, nemini mirum est; difficile est enim tacere, cum doleas; te, si quid eius modi facis, non modo talem adulescentem sed in ea causa in qua te vindicem coniurationis velis esse vehementer admiror. 31 Sed reprehendo tamen illud maxime quod isto ingenio et prudentia praeditus causam rei publicae non tenes, qui arbitrere plebi Romanae res eas non probari quas me consule omnes boni pro communi salute gesserunt. Ecquem tu horum qui adsunt, quibus te contra ipsorum voluntatem venditabas, aut tam sceleratum statuis fuisse ut haec omnia perire voluerit, aut tam miserum ut et se perire cuperet et nihil haberet quod salvum esse vellet? An vero clarissimum virum generis vestri ac nominis nemo reprehendit, qui filium suum vita privavit ut in ceteros firmaret imperium; tu rem publicam reprehendis, quae domesticos hostis, ne ab eis ipsa necaretur, necavit? 32 Itaque attende, Torquate, quam ego defugiam auctoritatem consulatus mei! Maxima voce ut omnes exaudire possint dico semperque dicam. Adeste omnes animis, Quirites, quorum ego frequentia magno opere laetor; erigite mentis aurisque vestras et me de invidiosis rebus, ut ille putat, dicentem attendite! Ego consul, cum exercitus perditorum civium clandestino scelere conflatus crudelissimum et luctuosissimum exitium patriae comparasset, cum ad occasum interitumque rei publicae Catilina in castris, in his autem templis atque tectis dux Lentulus esset constitutus, meis consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine tumultu, sine dilectu, sine armis, sine exercitu, quinque hominibus comprehensis atque confessis incensione urbem, internicione civis, vastitate Italiam, interitu rem publicam liberavi; ego vitam omnium civium, statum orbis terrae, urbem hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem regum ac nationum exterarum, lumen gentium, domicilium imperi, quinque hominum amentium ac perditorum poena redemi. 33 An me existimasti haec iniuratum in iudicio non esse dicturum quae iuratus in maxima contione dixissem? Atque etiam illud addam, ne qui forte incipiat improbus subito te amare, Torquate, et aliquid sperare de te, atque ut idem omnes exaudiant clarissima voce dicam. Harum omnium rerum quas ego in consulatu pro salute rei publicae suscepi atque gessi L. ille Torquatus, cum esset meus contubernalis in consulatu atque etiam in praetura fuisset, cum princeps, cum auctor, cum signifer esset iuventutis, actor, adiutor, particeps exstitit; parens eius, homo amantissimus patriae, maximi animi, summi consili, singularis constantiae, cum esset aeger, tamen omnibus rebus illis interfuit, nusquam est a me digressus, studio, consilio, auctoritate unus adiuvit plurimum, cum infirmitatem corporis animi virtute superaret. 34 Videsne ut eripiam te ex improborum subita gratia et reconciliem bonis omnibus? qui te et diligunt et retinent retinebuntque semper nec, si a me forte desciveris, idcirco te a se et a re publica et a tua dignitate deficere patientur. Sed iam redeo ad causam atque hoc vos, iudices, testor: mihi de memet ipso tam multa dicendi necessitas quaedam imposita est ab illo. Nam si Torquatus Sullam solum accusasset, ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi eum qui accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa oratione in me esset invectus et cum, ut initio dixi, defensionem meam spoliare auctoritate voluisset, etiam si dolor meus respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a me orationem flagitavisset. 35 Ab Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. Quis negat? Sed lege indicium et vide quem ad modum nominatus sit. L. Cassium dixerunt commemorasse cum ceteris Autronium secum facere. Quaero num Sullam dixerit Cassius. Nusquam. Sese aiunt quaesisse de Cassio quid Sulla sentiret. Videte diligentiam Gallorum; qui vitam hominum naturamque non nossent ac tantum audissent eos pari calamitate esse, quaesiverunt essentne eadem voluntate. Quid tum Cassius? Si respondisset idem sentire et secum facere Sullam, tamen mihi non videretur in hunc id criminosum esse debere. Quid ita? Quia, qui barbaros homines ad bellum impelleret, non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de quibus illi aliquid suspicari viderentur. 36 Non respondit tamen una facere Sullam. Etenim esset absurdum, cum ceteros sua sponte nominasset, mentionem facere Sullae nullam nisi admonitum et interrogatum; nisi forte veri simile est P. Sullae nomen in memoria Cassio non fuisse. Si nobilitas hominis, si adflicta fortuna, si reliquiae pristinae dignitatis non tam inlustres fuissent, tamen Autroni commemoratio memoriam Sullae rettulisset; etiam, ut arbitror, cum auctoritates principum coniurationis ad incitandos animos Allobrogum conligeret Cassius, et cum sciret exteras nationes maxime nobilitate moveri, non prius Autronium quam Sullam nominavisset. 37 Iam vero illud minime probari potest, Gallos Autronio nominato putasse propter calamitatis similitudinem sibi aliquid de Sulla esse quaerendum, Cassio, si hic esset in eodem scelere, ne cum appellasset quidem Autronium, huius in mentem venire potuisse. Sed tamen quid respondit de Sulla Cassius? Se nescire certum. 'Non purgat,' inquit. Dixi antea: ne si argueret quidem tum denique, cum esset interrogatus, id mihi criminosum videretur. 38 Sed ego in iudiciis et in quaestionibus non hoc quaerendum arbitror, num purgetur aliquis, sed num arguatur. Etenim cum se negat scire Cassius, utrum sublevat Sullam an satis probat se nescire? 'Sublevat apud Gallos.' Quid ita? 'Ne indicent.' Quid? si periculum esse putasset ne illi umquam indicarent, de se ipse confessus esset? 'Nesciit videlicet.' Credo celatum esse Cassium de Sulla uno; nam de ceteris certe sciebat; etenim domi eius pleraque conflata esse constabat. Qui negare noluit esse in eo numero Sullam quo plus spei Gallis daret, dicere autem falsum non ausus est, se nescire dixit. Atque hoc perspicuum est, cum is qui de omnibus scierit de Sulla se scire negarit, eandem vim esse negationis huius quam si extra coniurationem hunc esse se scire dixisset. Nam cuius scientiam de omnibus constat fuisse, eius ignoratio de aliquo purgatio debet videri. Sed iam non quaero purgetne Cassius Sullam; illud mihi tantum satis est contra Sullam nihil esse in indicio. 39 Exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat; ait me aliter ac dictum sit in tabulas publicas rettulisse. O di immortales!—vobis enim tribuo quae vestra sunt, nec vero possum meo tantum ingenio dare ut tot res tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicae mea sponte dispexerim—vos profecto animum meum tum conservandae patriae cupiditate incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam salutem rei publicae convertistis, vos denique in tantis tenebris erroris et inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis. 40 Vidi ego hoc, iudices, nisi recenti memoria senatus auctoritatem huius indici monumentis publicis testatus essem, fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati quispiam similis—nam id me multum fefellit—sed ut aliquis patrimoni naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata haec esse diceret, quo facilius vento aliquo in optimum quemque excitato posset in malis rei publicae portum aliquem suorum malorum invenire. Itaque introductis in senatum indicibus constitui senatores qui omnia indicum dicta, interrogata, responsa perscriberent. 41 At quos viros! non solum summa virtute et fide, cuius generis erat in senatu facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia, celeritate scribendi facillime quae 42

Prose