Skip to main content

Ad Familiares XII by Cicero

1 section, 30 paragraphs, 4402 words

Scr. exeunte mense Maio a.u.c. 710. 1 CICERO CASSIO SAL. 2

Finem nullam facio, mihi crede, Cassi, de te et Bruto nostro, id est de tota re publica, cogitandi, cuius omnis spes in vobis est et in D. Bruto; quam quidem iam habeo ipse meliorem, re publica a Dolabella meo praeclarissime gesta; manabat enim illud malum urbanum et ita corroborabatur quotidie, ut ego quidem et urbi et otio diffiderem urbano, sed ita compressum est, ut mihi videamur omne iam ad tempus ab illo dumtaxat sordidissimo periculo tuti futuri. Reliqua magna sunt ac multa, sed posita omnia in vobis: quamquam primum quidque explicemus. Nam, ut adhuc quidem actum est, non regno, sed rege liberati videmur; interfecto enim rege regios omnes nutus tuemur. Neque vero id solum, sed etiam, quae ipse ille, si viveret, non faceret, ea nos quasi cogitata ab illo probamus. Nec eius quidem rei finem video: tabulae figuntur: immunitates dantur; pecuniae maximae describuntur; exsules reducuntur; senatus consulta falsa deferentur: ut tantummodo odium illud hominis impuri et servitutis dolor depulsus esse videatur, res publica iaceat in iis perturbationibus, in quas eam ille coniecit. Haec omnia vobis sunt expedienda, nec hoc cogitandum, satis iam habere rem publicam a vobis: habet illa quidem tantum, quantum numquam mihi in mentem venit optare, sed contenta non est et pro magnitudine et animi et beneficii vestri a vobis magna desiderat. Adhuc ulta suas iniurias est per vos interitu tyranni; nihil amplius: ornamenta vero sua quae reciperavit? ad quod ei mortuo paret, quem vivum ferre non poterat? cuius aera refigere debebamus, eius etiam chirographa defendimus? "At enim ita decrevimus." Fecimus id quidem temporibus cedentes, quae valent in re publica plurimum; sed immoderate quidam et integrate nostra facilitate abutuntur. Verum haec propediem et multa alia coram: interim velim sic tibi persuadeas, mihi quum rei publicae, quam semper habui carissimam, tum amoris nostri causa maximae curae esse tuam dignitatem. Da operam, ut valeas. Vale. 3

Scr. Romae exeunte mense Septembri a.u.c. 710. 4 CICERO CASSIO SAL. 5

Vehementer laetor tibi probari sententiam et orationem meam; qua si saepius uti liceret, nihil esset negotii libertatem et rem publicam reciperare; sed homo amens et perditus multoque nequior quam ille ipse, quem tu nequissimum occisum esse dixisti, caedis initium quaerit, nullamque aliam ob causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur: quod ego periculum non extimesco, modo vestri facti gloriam cum mea laude communicet. Ita nec Pisoni, qui in eum primus invectus est nullo assentiente, nec mihi, qui idem tricesimo post die feci, nec P. Servilio, qui me est consecutus, tuto in senatum venire licet; caedem enim gladiator quaerit eiusque initium a. d. XIII. Kal. Octobr. a me se facturum putavit, ad quem paratus venerat, quum in villa Metelli complures dies commentatus esset; quae autem in lustris et in vino commentatio potuit esse? itaque omnibus est visus, ut ad te antea scripsi, vomere suo more, non dicere. Quare, quod scribis te confidere auctoritate et eloquentia nostra aliquid profici posse, nonnihil, ut in tantis malis, est profectum; intelligit enim populus Romanus tres esse consulares, qui, quia, quae de re publica bene senserit, libere locuti sint, tuto in senatum venire non possint. Nec est praeterea, quod quidquam exspectes; tuus enim necessarius affinitate nova delectatur: itque iam non est studiosus ludorum infinitoque fratris tui plausu dirumpitur; alter item affinis novis commentariis Caesaris delenitus est. Sed haec tolerabilia: illud non ferendum, quod est, qui vestro anno filium suum consulem futurum putet ob eamque causam se huic latroni deservire prae se ferat. Nam L. Cotta, familiaris meus, fatali quadam desperatione, ut ait, minus in senatum venit; L. Caesar, optimus et fortissimus civis, valetudine impeditur; Ser. Sulpicius et summa auctoritate et optime sentiens non adest; reliquos exceptis designatis ignosce mihi si non numero consulares. Habes auctores consilii publici: qui numerus etiam bonis rebus exiguus esset, quid censes perditis? quare spes est omnis in vobis, qui si idcirco abestis, ut sitis in tuto, ne in vobis quidem: sin aliquid dignum vestra gloria cogitatis, velim salvis nobis; sin id minus, res tamen publica per vos brevi tempore ius suum reciperabit. Ego tuis neque desum neque deero: qui sive ad me referent sive non referent, mea tibi tamen benevolentia fidesque praestabitur. Vale. 6

Scr. Romae ineunte mense Octobri a.u.c. 710. 7 CICERO CASSIO SAL. 8

Auget tuus amicus furorem in dies: primum in statua, quam possit in rostris, inscripsit PARENTI OPTIME MERITO, ut non modo sicarii, sed iam etiam parricidae iudicemini, quid dico, iudicemini? iudicemur potius; vestri enim pulcherrimi facti ille furiosus me principem dicit fuisse. Utinam quidem fuissem! molestus nobis non esset. Sed hoc vestrum est; quod quoniam praeteriit, utinam haberem, quid vobis darem consilii! sed ne mihi quidem ipsi reperio quid faciundum sit; quid enim est, quod contra vim sine vi fieri possit? Consilium omne autem hoc est illorum, ut mortem Caesaris persequantur; itaque ante diem VI. Non. Oct. productus in concionem a Cannutio turpissime ille quidem discessit, sed tamen ea dixit de conservatoribus patriae, quae dici deberent de proditoribus; de me quidem non dubitanter, quin omnia de meo consilio et vos fecissetis et Cannutius faceret. Cetera cuiusmodi sint, ex hoc iudica, quod legato tuo viaticum eripuerunt: quid eos interpretari putas, quum hoc faciunt? ad hostem scilicet portari. O rem miseram! dominum ferre non potuimus, conservo servimus. Et tamen, me quidem favente magis quam sperante, etiam nunc residet spes in virtute tua. Sed ubi sunt copiae? de reliquo malo te ipsum tecum loqui quam nostra dicta cognoscere. Vale. 9

Scr. Romae mense Februario a.u.c. 711. 10 CICERO CASSIO SAL. 11

Vellem Idibus Martiis me ad coenam invitasses: reliquiarum nihil fuisset. Nunc me reliquiae vestrae exercent, et quidem praeter ceteros me: quamquam egregios consules habemus, sed turpissimos consulares, senatum fortem, sed infimo quemque honore fortissimum; populo vero nihil fortius, nihil melius Italiaque universa. Nihil autem foedius Philippo et Pisone legatis, nihil flagitiosius; qui quum essent missi, ut Antonio ex senatus sententia certas res denuntiarent, quum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia postulata rettulerunt: itaque ad nos concurritur, factique iam in re salutari populares sumus. Sed, tu quid ageres, quid acturus, ubi denique esses, nesciebam: fama nuntiabat te esse in Syria; auctor erat nemo. De Bruto, quo propius est, eo firmiora videntur esse, quae nuntiantur. Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito succederet, quum tu vixdum XXX dies in Syria fuisses; itaque constabat eum recipi in Syriam non oportere. Summa laus et tua et Bruti est, quod exercitum praeter spem existimamini comparasse. Scriberem plura, si rem causamque nossem: nunc, quae scribo, scribo ex opinione hominum atque fama. Tuas litteras avide exspecto. Vale. 12

Scr. Romae mense Februario a.u.c. 711. 13 CICERO CASSIO SAL. 14

Hiemem credo adhuc prohibuisse, quo minus de te certum haberemus, quid ageres maximeque ubi esses; loquebantur omnes tamencredo, quod volebantin Syria te esse, habere copias; id autem eo facilius credebatur, quia simile veri videbatur. Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus; res enim tantas gessit tamque inopinatas, ut eae quum per se gratae essent, tum ornatiores propter celeritatem. Quod si tu ea tenes, quae putamus, magnis subsidiis fulta res publica est; a prima enim ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum civium imperiis muniti erimus et copiis: quamquam, nisi me fallebat, res se sic habebat, ut totius belli omne discrimen in D. Bruto positum videretur, qui si, ut sperabamus, erupisset Mutina, nihil belli reliqui fore videbatur. Parvis omnino iam copiis obsidebatur, quod magno praesidio Bononiam tenebat Antonius; erat autem Claternae noster Hirtius, ad Forum Cornelium Caesar, uterque cum firmo exercitu, magnasque Romae Pansa copias ex delectu Italiae comparat. Hiems adhuc rem geri prohibuerat; Hirtius nihil nisi considerate, ut mihi crebris litteris significat, acturus videbatur; praeter Bononiam, Regium Lepidi, Parmam totam Galliam tenebamus studiosissimam rei publicae; tuos etiam clientes Transpadanos mirifice coniunctos cum causa habebamus; erat firmissimus senatus exceptis consularibus, ex quibus unus L. Caesar firmus est et rectus; Ser. Sulpicii morte magnum praesidium amisimus; reliqui partim inertes, partim improbi; nonnulli invident eorum laudi, quos in re publica probari vident; populi vero Romani totiusque Italiae mira consensio est. Haec erant fere, quae tibi nota esse vellem; nunc autem opto, ut ab istis Orientis partibus virtutis tuae lumen eluceat. Vale. 15

Scr. Romae mense Aprili (ante XVI. Kal. Maias) a.u.c. 711. 16 CICERO CASSIO SAL. 17

Qui status rerum fuerit tum, quum has litteras dedi, scire poteris ex C. Titio Strabone, viro bono et optime de re publica sentiente; nam quid dicam "cupidissimo tui," qui domo et fortunis relictis ad te potissimum profectus sit? itaque eum tibi ne commendo quidem; adventus ipsius ad te satis eum commendabit. Tu velim sic existimes tibique persuadeas, omne perfugium bonorum in te et Bruto esse positum, si, quod nolim, adversi quid evenerit. Res, quum haec scribebam, erat in extremum adducta discrimen; Brutus enim Mutinae vix iam sustinebat: qui si conservatus erit, vicimus; sinquod di omen avertant!, omnis omnium cursus est ad vos. Proinde fac animum tantum habeas tantumque apparatum, quanto opus est ad universam rem publicam recuperandam. Vale. 18

Scr. Romae exeunte mense Martio a.u.c. 711. 19 CICERO CASSIO SAL. 20

Quanto studio dignitatem tuam et in senatu et ad populum defenderim, ex tuis te malo quam ex me cognoscere; quae mea sententia in senatu facile valuisset, nisi Pansa vehementer obstitisset. Ea sententia dicta productus sum in concionem ab tribuno pl. M. Servilio: dixi de te, quae potui, tanta contentione, quantum forum est, tanto clamore consensuque populi, ut nihil umquam simile viderim. Id velim mihi ignoscas quod invita socru tua fecerim: mulier timida verebatur, ne Pansae animus offenderetur. In concione quidem Pansa dixit matrem quoque tuam et fratrem illam a me sententiam noluisse dici; sed me haec non movebant, alia valebant: favebam et rei publicae, cui semper favi, et dignitati ac gloriae tuae. Quod autem et in senatu pluribus verbis disserui et dixi in concione, in eo velim fidem meam liberes; promisi enim et prope confirmavi te non exspectasse nec exspectaturum decreta nostra, sed te ipsum tuo more rem publicam defensurum. Et, quamquam nihildum audieramus, nec ubi esses nec quas copias haberes, tamen sic statuebam, omnes, quae in istis partibus essent opes copiaeque, tuas esse, per teque Asiam provinciam confidebam iam rei publicae reciperatam. Tu fac in augenda gloria te ipse vincas. Vale. 21

Scr. Romae mense Iunio (post VIII Id.) a.u.c. 711. 22 CICERO CASSIO SAL. 23

Scelus affinis tui Lepidi summamque levitatem et inconstantiam ex actis, quae ad te mitti certo scio, cognosse te arbitror: itaque nos confecto bello, ut arbitrabamur, renovatum bellum gerimus spemque omnem in D. Bruto et Planco habemus, si verum quaeris, in te et in M. Bruto, non solum ad praesens perfugium, si, quod nolim, adversi quid acciderit. Sed etiam ad confirmationem perpetuae libertatis. Nos hic de Dolabella audiebamus, quae vellemus, sed certos auctores non habebamus. Te quidem magnum hominem et praesenti iudicio et reliqui temporis exspectatione scito esse: hoc tibi proposito fac ut ad summa contendas; nihil est tantum, quod non populus Romanus a te perfici atque obtineri posse iudicet. Vale. 24

Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 711. 25 CICERO CASSIO SAL. 26

Brevitas tuarum litterarum me quoque breviorem in scribendo facit, et, vere ut dicam, non satis occurrit, quid scribam; nostras enim res in actis perferri ad te certo scio, tuas autem ignoramus; tamquam enim clausa sit Asia, sic nihil perfertur ad nos praeter rumores de oppresso Dolabella, satis illos quidem constantes, sed adhuc sine auctore. Nos, confectum bellum quum putaremus, repente a Lepido tuo in summam sollicitudinem sumus adducti: itaque tibi persuade maximam rei publicae spem in te et in tuis copiis esse. Firmos omnino exercitus habemus, sed tamen, ut omnia, ut spero, prospere procedant, multum interest te venire; exigua enim spes est rei publicaenam nullam non libet dicere, sed, quaecumque est, ea despondetur anno consulatus tui. Vale. 27

Scr. Romae ineunte mense Quinctili a.u.c. 711. 28 CICERO CASSIO SAL. 29

Lepidus, tuus affinis, meus familiaris, pr. K. Quinctiles sententiis omnibus hostis a senatu iudicatus est ceterique, qui una cum illo a re publica defecerunt; quibus tamen ad sanitatem redeundi ante K. Sept. potestas facta est. Fortis sane senatus, sed maxime spe subsidii tui. Bellum quidem, quum haec scribebam, sane magnum erat scelere et levitate Lepidi. Nos de Dolabella quotidie, quae volumus, audimus, sed adhuc sine capite, sine auctore, rumore nuntio. Quod quum ita esset, tamen litteris tuis, quas Nonis Maiis ex castris datas acceperamus, ita persuasum erat civitati, ut illum iam oppressum omnes arbitrarentur, te autem in Italiam venire cum exercitu, ut, si haec ex sententia confecta essent, consilio atque auctoritate tua, sin quid forte titubatum, ut fit in bello, exercitu tuo niteremur: quem quidem ego exercitum quibuscumque potuero rebus ornabo; cuius rei tum tempus erit, quum, quid opis rei publicae laturus is exercitus sit aut quid iam tulerit, notum esse coeperit; nam adhuc tantum conatus audiuntur, optimi illi quidem et praeclarissimi, sed gesta res exspectatur, quam quidem aut iam esse aliquam aut appropinquare confido. Tua virtute et magnitudine animi nihil est nobilius; itaque optamus, ut quam primum te in Italia videamus: rem publicam nos habere arbitrabimur, si vos habebimus. Praeclare viceramus, nisi spoliatum, inermem, fugientem Lepidus recepisset Antonium; itaque numquam tanto odio civitati Antonius fuit, quanto est Lepidus; ille enim ex turbulenta re publica, hic ex pace et victoria bellum excitavit. Huic oppositos consules designatos habemus, in quibus est magna illa quidem spes, sed anceps cura propter incertos exitus proeliorum. Persuade tibi igitur, in te et in Bruto tuo esse omnia, vos exspectari, Brutum quidem iam iamque. Quod si, ut spero, victis hostibus nostris veneritis, tamen auctoritate vestra res publica exsurget et in aliquo statu tolerabili consistet; sunt enim permulta, quibus erit medendum, etiamsi res publica satis esse videbitur sceleribus hostium liberata. Vale. 30

Scr. in castris Taricheis Nonis Martiis a.u.c. 711. 31 CASSIUS PROCOS. S. D. M. CICERONI. 32

S. v. b. e. e. q. v. In Syriam me profectum esse scito ad L. Murcum et Q. Crispum imperatores: viri fortes optimique cives, posteaquaqm audierunt, quae Romae gererentur, exercitus mihi tradiderunt ipsique mecum una fortissimo animo rem publicam administrant. Item legionem, quam Q. Caecilius Bassus habuit, ad me venisse scito, quattuorque legiones, quas A. Allienus ex Aegypto eduxit, traditas ab eo mihi esse scito. Nunc te cohortatione non puto indigere, ut nos absentes remque publicam, quantum est in te, defendas: scire te volo firma praesidia vobis senatuique non deesse, ut optima spe et maximo animo rem publicam defendas. Reliqua tecum aget L. Carteius, familiaris meus. Vale. D. Nonis Martiis ex castris Taricheis. 33

Scr. in castris Nonis Maiis a.u.c. 711. 34 CASSIUS PROCOS. S. D. M. CICERONI SUO. 35

S. v. b. e. e. q. v. Legi tuas litteras, in quibus mirificum tuum erga me amorem recognovi; videbaris enim non solum favere nobisid quod et nostra et rei publicae causa semper fecisti, sed etiam gravem curam suscepisse vehementerque esse de nobis sollicitus. Itaque, quod te primum existimare putabam nos oppressa re publica quiescere non posse, deinde, quum suspicarere nos moliri, quod te sollicitum esse et de salute nostra et de rerum eventu putabam, simul ac legiones accepi, quas A. Allienus eduxerat ex Aegypto, scripsi ad te tabellariosque complures Romam misi; scripsi etiam ad senatum litteras, quas reddi vetui priusuam tibi recitatae essent, si forte mei obtemperare mihi voluerunt. Quod si litterae perlatae non sunt, non dubito, quin Dolabella, qui nefarie Trebonio occiso Asiam occupavit, tabellarios meos deprehenderit litterasque interceperit. Exercitus omnes, qui in Syria fuerunt, teneo. Habui pollulum morae, dum promissa militibus persolvo: nunc iam sum expeditus. A te peto, ut dignitatem meam commendatam tibi habeas, si me intelligis nullum neque periculum neque laborem patriae denegasse, si contra importunissimos latrones arma cepi te hortante et auctore, si non solum exercitus ad rem publicam libertatemque defendendam comparavi, sed etiam crudelissimis tyrannis eripui, quos si occupasset Dolabella, non solum adventu, sed etiam opinione et exspectatione exercitus sui Antonium confirmasset. Quas ob res milites tuere, si eos mirifice de re publica meritos esse animadvertis, et effice, ne quem poeniteat rem publicam quam spem praedae et rapinarum sequi maluisse. Item Murci et Crispi imperatorum dignitatem, quantum est in te, tuere; nam Bassus misere noluit mihi legionem tradere; quod nisi milites invito eo legatos ad me misissent, clausam Apameam tenuisset, quoad vi esset expugnata. Haec a te peto non solum rei publicae, quae tibi semper fuit carissima, sed etiam amicitiae nostrae nomine, quam confido apud te plurimum posse. Crede mihi hunc exercitum, quem habeo, senatus atque optimi cuiusque esse maximeque tuum, de cuius voluntate assidue audiendo mirifice te diligit carumque habet: qui si intellexerit commoda sua curae tibi esse, debere etiam se tibi omnia putabit. Litteris scriptis audivi Dolabellam in Ciliciam venisse cum suis copiis: proficiscar in Ciliciam. Quid egerim, celeriter ut scias, dabo operam; ac velim, ut meremur de re publica, sic felices simus. Fac valeas meque ames. Nonis Maiis ex castris. 36

Data est Cypro a Crommyoacride Idibus Iuniis a.u.c. 711. 37 CASSIUS Q. S. D. M. CICERONI 38

S. v. b. e. e. v. Quum rei publicae vel salute vel victoria gaudemus, tum instauratione tuarum laudum, quod maximus consularis maximum consulem te ipse vicisti, et laetamur et mirari satis non possumus. Fatale nescio quid tuae virtuti datum, id quod saepe iam experti sumus; est enim tua toga omnium armis felicior; quae nunc quoque nobis paene victam rem publicam ex manibus hostium eripuit ac reddidit. Nunc ergo vivemus liberi; nunc te, omnium maxime civis et mihi carissimeid quod maximis rei publicae tenebris comperisti, nunc te habebimus testem nostri et in te et in coniunctissimam tibi rem publicam amoris, et, quae saepe pollicitus es te et taciturum, dum serviremus, et dicturum de me tum, quum mihi profutura essent, nunc illa non ego quidem dici tanto opere desiderabo quam sentiri a te ipso; neque enim omnium iudicio malim me a te commendari quam ipse tuo iudicio digne ac mereor commendatus esse, ut haec novissima nostra facta non subita nec inconvenientia, sed similia illis cogitationibus, quarum tu testis es, fuisse iudices meque ad optimam spem patriae non minimum tibi ipsi producendum putes. Sunt tibi, M. Tulli, liberi propinquique digni quidem te et merito tibi carissimi; esse etiam habent in re publica proxime hos cari, qui studiorum tuorum sunt aemuli, quorum esse cupio tibi copiam; sed tamen non maxima me turba puto excludi, quo minus tibi vacet me excipere et ad omnia, quae velis et probes, producere. Animum tibi nostrum fortasse probavimus; ingenium diutina servitus certe, qualecumque est, minus tamen, quam erat, passa est videri. Nos ex ora maritima Asiae provinciae et ex insulis quas potuimus naves deduximus; delectum remigum magna contumacia civitatium tamen satis celeriter habuimus; secuti sumus classem Dolabellae, cui L. Figulus praeerat, qui spem saepe transitionis praebendo neque umquam non recedendo novissime Corycum se contulit et clauso portu se tenere coepit; nos illa relicta, quod et in castra pervenire satius esse putabamus et sequebatur classis altera, quam anno priore in Bithynia Tillius Cimber compararat, cui Turullius quaestor praeerat, Cyprum petivimus; ibi quae cognovimus, scribere ad vos quam celerrime voluimus. Dolabellam ut Tarsenses, pessimi socii, ita Laodiceni multo amentiores ultro arcessierunt; ex quibus utrisque civitatibus Graecorum militum numero speciem exercitus effecit. Castra habet ante oppidum Laodiceam posita et partem muri demolitus est et castra oppido coniunxit. Cassius noster cum decem legionibus et cohortibus XX auxiliariis et quattuor milium equitatu a milibus passuum viginti castra habet posita P­ltŸ et existimat se sine proelio posse vincere; nam iam ternis tetrachmis triticum apud Dolabellam est: nisi quid navibus Laodicenorum supportarit, cito fame pereat necesse est: ne supportare possit, et Cassii classis bene magna, cui praeest Sextilius Rufus, et tres, quas nos adduximus, ego, Turullius, Patiscus, facile praestabunt. Te volo bene sperare et rem publicam, ut vos istic expedistis, ita pro nostra parte celeriter a nobis expediri posse confidere. Vale. D. Idib. Iun. Cypro, a Crommyoacride. 39

Scr. Pergae IV. Nonas Iunias a.u.c. 711. 40 LENTULUS CICERONI SUO S. P. D. 41

Quum Brutum nostrum convenissem eumque tardius in Asiam venturum animadverterem, in Asiam redii, ut reliquias mei laboris colligerem et pecuniam quam primum Romam mitterem. Interim cognovi in Lycia esse classem Dolabellae ampliusque centum naves onerarias, in quas exercitus eius imponi posset, idque Dolabellam ea mente comparasse, ut, si Syriae spes eum frustrata esset, conscenderet in naves et Italiam peteret seque cum Antoniis et reliquis latronibus coniungeret: cuius rei tanto in timore fui, ut omnibus rebus relictis cum paucioribus et minoribus navibus ad illas ire conatus sim. Quae res, si a Rhodiis non essem interpellatus, fortasse tota sublata esset, tamen magna ex parte profligata est, quoniam quidem classis dissipata est adventus nostri timore, milites ducesque effugerunt, onerariae omnes ad unam a nobis sunt exceptae. Certequod maxime timuivideor esse consecutus, ut non possit Dolabella in Italiam pervenire nec suis sociis firmatis durius vobis efficere negotium. Rhodii nos et rem publicam quam valde desperaverint, ex litteris, quas publice misi, cognosces. Et quidem multo parcius scripsi; mirari noli: mira est eorum amentia. Nec moverunt me meae ullae privatim iniuriae umquam: malus animus eorum in nostram salutem, cupiditas partium aliarum, perseverantia in contemptione optimi cuiusque ferenda mihi non fuit. Nec tamen omnes perditos esse puto; sed iidem illi, qui tum fugientem patrem meum, qui L. Lentulum, qui Pompeium, qui ceteros viros clarissimos non receperunt, iidem tamquam aliquo fato et nunc aut magistratum gerunt aut eos, qui sunt in magistratu, in sua habent potestate: itaque eadem superbia in pravitate utuntur; quorum improbitatem aliquando retundi et non pati impunitate augeri non solum utile est rei publicae nostrae, sed etiam necessarium. De nostra dignitate velim tibi ut semper curae sit et, quocumque tempore occasionem habueris, et in senatu et ceteris rebus laudi nostrae suffragere. Quoniam consulibus decreta est Asia et permissum est iis, ut, dum ipsi venirent, darent negotium, qui Asiam obtineant, rogo te, petas ab iis, ut hanc dignitatem potissimum nobis tribuant et mihi dent negotium, ut Asiam obtineam, dum ipsorum alteruter venit; nam, quod huc properent in magistratu venire aut exercitum mittere, causam non habent; Dolabella enim in Syria est, et, ut tu divina tua mente prospexisti et praedicasti, dum isti veniunt, Cassius eum opprimet; exclusus enim ab Antiochea Dolabella et in oppugnando male acceptus, nulla alia confisus urbe, Laodiceam, quae est in Syria ad mare, se contulit: ibi spero celeriter eum poenas daturum; nam neque, quo refugiat, habet neque diutius ibi poterit tantum exercitum Cassii sustinere: spero etiam confectum esse iam et oppressum Dolabellam. Quare non puto Pansam et Hirtium in consulatu properaturos in provincias exire, sed Romae acturos consulatum: itaque, si ab iis petieris, ut interea nobis procurationem Asiae dent, spero te posse impetrare. Praeterea mihi promiserunt Pansa et Hirtius coram et absenti mihi scripserunt Verrioque nostro Pansa affirmavit se daturum operam, ne in suo consulatu mihi succedatur. Ego porro non medius fidius cupiditate provinciae produci longius spatium mihi volo; nam mihi fuit ista provincia plena laboris, periculi, detrimenti, quae ego ne frustra subierim neve, priusquam reliquias meae diligentiae consequar, decedere cogar, valde laboro; nam, si potuissem, quam exegeram pecuniam, universam mittere, postularem, ut mihi succederetur: nunc, quod Cassio dedi, quod Trebonii morte amisimus, quod etiam crudelitate Dolabellae aut perfidia eorum, qui fidem mihi reique publicae non praestiterunt, id consequi et reficere volo, quod aliter non potest fieri, nisi spatium habuero: id ut per te consequar, velim, ut solet, tibi curae sit. Ego me de re publica puto esse meritum, ut non provinciae istius beneficium exspectare debeam, sed tantum, quantum Cassius et Bruti, non solum illius facti periculique societate, sed etiam huius temporis studio et virtute; primus enim ego leges Antonias fregi, primus equitatum Dolabellae ad rem publicam traduxi Cassioque tradidi, primus delectus habui pro salute omnium contra coniurationem sceleratissimam, solus Cassio et rei publicae Syriam exercitusque, qui ibi erant, coniunxi, nam, nisi ego tantum pecuniam tantaque praesidia et tam celeriter Cassio dedissem, ne ausus quidem esset ire in Syriam, et nunc non minora pericula rei publicae a Dolabella instarent quam ab Antonio. Atque haec omnia is feci, qui sodalis et familiarissimus Dolabellae eram, coniunctissimus sanguine Antoniis, provinciam quoque illorum beneficio habebam, sed patr¤da §mąn m*llon filŤn omnibus meis bellum primus indixi. Haec etsi adhuc non magno opere mihi tulisse fructum animadverto, tamen non despero nec defetigabor permanere non solum in studio libertatis, sed etiam in labore et periculis. Ac tamen, si etiam aliqua gloria iusta et merita provocabimur senatus et optimi cuiusque officiis, maiore cum auctoritate apud ceteros erimus et eo plus prodesse rei publicae poterimus. Filium tuum, ad Brutum quum veni, videre non potui ideo, quod iam in hiberna cum equitibus erat profectus, sed medius fidius ea esse eum opinione et tua et ipsius et in primis mea causa gaudeo; fratris enim loco mihi est, qui ex te natus teque dignus est. Vale. D. IIII. Non. Iun. Perga. 42

Scr. Pergae IIII. Nonas Iunias a.u.c. 711. 43 P. LENTULUS P. F. PRO Q. PRO PR. S. D. COSS. PR. TR. PL. SENATUI POPULO PLEBIQUE ROMANAE. 44

S. v. l. q. v. v. b. e. e. v. Scelere Dolabellae oppressa Asia in proximam provinciam Macedoniam praesidiaque rei publicae, quae M. Brutus, v. c., tenebat, me contuli et id egi, ut, per quos celerrime possent, Asia provincia vectigaliaque in vestram potestatem redigerentur: quod quum pertimuisset Dolabella vastataque provincia, correptis vectigalibus, praecipue civibus Romanis omnibus crudelissime denudatis ac divenditis celerius Asia excessisset, quam eo praesidium adduci potuisset, diutius morari aut exspectare praesidium non necesse habui et quam primum ad meum officium revertendum mihi esse existimavi, ut et reliqua vectigalia exigerem et quam deposui pecuniam colligerem, quidque ex ea correptum esset aut quorum id culpa accidisset, cognoscerem quam primum et vos de omni re facerem certiores. Interim quum per insulas in Asiam naviganti mihi nuntiatum esset classem Dolabellae in Lycia esse Rhodiosque naves complures instructas et paratas in aqua habere, cum iis navibus, quas aut mecum adduxeram aut comparaverat Patiscus proq., homo mihi quum familiaritate, tum etiam sensibus in re publica coniunctissimus, Rhodum deverti confisus auctoritate vestra senatusque consulto, quo hostem Dolabellam iudicaratis, foedere quoque, quod cum iis M. Marcello Ser. Sulpicio coss. renovatum erat, quo iuraverant Rhodii eosdem hostes se habituros, quos senatus populusque R: quae res nos vehementer fefellit; tantum enim afuit, ut illorum praesidio nostram firmaremus classem, ut etiam a Rhodiis urbe, portu, statione, quae extra urbem est, commeatu, aqua denique prohiberentur nostri milites, nos vix ipsi singulis cum navigolis reciperemur. Quam indignitatem deminutionemque non solum iuris nostri, sed etiam maiestatis imperiique populi Romani idcirco tulimus, quod interceptis litteris cognoramus Dolabellam, si desperasset de Syria Aegyptoque, quod necesse erat fieri, in naves cum omnibus suis latronibus atque omni pecunia conscendere esse paratum Italiamque petere; idcirco etiam naves onerarias, quarum minor nulla erat duum milium amphorum, contractas in Lycia a classe eius obsideri. Huius rei timore, p. c., percitus iniurias perpeti et cum contumelia etiam nostra omnia prius experiri malui: itaque ad illorum voluntatem introductus in urbem et in senatum eorum quam diligentissime potui causam rei publicae egi periculumque omne, quod instaret, si ille latro cum suis omnibus naves conscendisset, exposui; Rhodios autem tanta in pravitate animadverti, ut omnes firmiores putarent quam bonos, ut hanc concordiam et conspirationem omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent esse factam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque 45

Prose