Skip to main content

Ad Atticum IX by Cicero

1 section, 19 paragraphs, 4517 words

Scr. in Formiano prid. Non. Mart a. 705 (49). 1 CICERO ATTICO SAL. 2 etsi cum tu has litteras legeres putabam fore ut scirem iam quid Brundisi actum esset (nam Canusio viiii Kal. profectus erat Gnaeus; haec autem scribebam pridie Nonas xiiii die post quam ille Canusio moverat), tamen angebar singularum horarum exspectatione mirabarque nihil adlatum esse ne rumoris quidem; nam erat mirum silentium. sed haec fortasse kenospouda sunt, quae tamen iam sciantur necesse est; 3 illud molestum me adhuc investigare non posse ubi P. Lentulus noster sit, ubi Domitius. quaero autem, quo facilius scire possim quid acturi sint, iturine ad Pompeium et, si sunt, qua quandove ituri sint. Vrbem quidem iam refertam esse optimatium audio, Sosium et Lupum quos Gnaeus noster ante putabat Brundisium venturos esse quam se ius dicere. hinc vero vulgo vadunt; etiam M'. Lepidus quocum diem conterere solebam cras cogitabat. 4 nos autem in Formiano morabamur, quo citius audiremus; deinde Arpinum volebamus; inde iter qua maxime apanteton esset ad mare superum remotis sive omnino missis lictoribus. audio enim bonis viris qui et nunc et saepe antea magno praesidio rei publicae fuerunt hanc cunctationem nostram non probari multaque (in) me et severe in conviviis tempestivis quidem disputari. cedamus igitur et, ut boni cives simus, bellum Italiae terra marique inferamus et odia improborum rursus in nos quae iam exstincta erant incendamus et Luccei consilia ac Theophani persequamur. 5 nam Scinio vel in Syriam proficiscitur sorte vel cum genero honeste vel Caesarem fugit iratum. Marcelli quidem, nisi gladium Caesaris timuissent, manerent. Appius est eodem in timore et inimicitiarum recentium etiam. praeter hunc et C. Cassium reliqui legati, Faustus pro quaestore; ego unus cui utrumvis licet. frater accedit quem socium huius fortunae esse non erat aequum cui magis etiam Caesar irascetur, sed impetrare non possum ut maneat. dabimus hoc Pompeio quoi debemus. nam me quidem alius nemo movet, non sermo bonorum qui nulli sunt, non causa quae acta timide est, agetur improbe. Vni, uni hoc damus ne id quidem roganti nec suam causam, ut ait, agenti sed publicam. tu quid cogites de transeundo in Epirum scire sane velim. 6

Scr. in Formiano Non. Mart. a. 705 (49). 7 CICERO ATTICO SAL. 8 Etsi Nonis Martiis die tuo, ut opinor, exspectabam epistulam a te longiorem, tamen ad eam ipsam brevem quam IIII Nonas hupo ten dialepsin dedisti rescribendum putavi. gaudere ais te mansisse me et scribis in sententia te manere. mihi autem superioribus litteris videbare non dubitare quin cederem ita si et Gnaeus bene comitatus conscendisset et consules transissent. Vtrum hoc tu parum commeministi, an ego non satis intellexi, an mutasti sententiam? sed aut ex epistula quam exspecto perspiciam quid sentias aut alias abs te litteras eliciam. Brundisio nihildum erat adlatum. 9

Scr. in Formiano viii Id. Mart. a. 705 (49). 10 CICERO ATTICO SAL. 11 O rem difficilem planeque perditam! quam nihil praetermittis in consilio dando; quam nihil tamen quod tibi ipsi placeat explicas! non esse me una cum Pompeio gaudes ac proponis quam sit turpe me adesse cum quid de illo detrahatur; nefas esse approbare. certe; contra igitur? 'di' inquis 'averruncent!' quid ergo fiet si in altero scelus est, in altero supplicium? 'impetrabis' inquis 'a Caesare ut tibi abesse liceat et esse otioso.' supplicandum igitur? miserum. quid si non impetraro? 'et de triumpho erit' inquis 'integrum.' quid si hoc ipso premar? accipiam? quid foedius? negem? repudiari se totum , magis etiam quam olim in xxviratu, putabit. ac solet, cum se purgat, in me conferre omnem illorum temporum culpam. ita me sibi fuisse inimicum ut ne honorem quidem a se accipere vellem. quanto nunc hoc idem accipiet asperius! tanto scilicet quanto et honos hic illo est amplior et ipse robustior. 12 nam quod negas te dubitare quin magna in offensa sim apud Pompeium hoc tempore, non video causam cur ita sit hoc quidem tempore. qui enim amisso Corfinio denique certiorem me sui consili fecit, is queretur Brundisium me non venisse cum inter me et Brundisium Caesar esset? deinde etiam scit aparręsiaston esse in ea causa querelam suam. me putat de municipiorum imbecillitate, de dilectibus, de pace, de urbe, de pecunia, de Piceno occupando plus vidisse quam se. sin cum potuero non venero tum erit inimicus, quod ego non eo vereor ne mihi noceat (quid enim faciet? tis d' esti doulos tou thanein aphrontis ôn;, sed quia ingrati animi crimen horreo. confido igitur adventum nostrum illi, quoquo tempore fuerit, ut scribis, asmeniston fore. nam quod ais, si hic temperatius egerit, consideratius consilium te daturum, qui hic potest se gerere non perdite? <vetant> vita, mores, ante facta, ratio suscepti negoti, socii, vires bonorum aut etiam constantia. 13 vixdum epistulam tuam legeram cum ad me currens ad illum Postumus Curtius venit nihil nisi classis loquens et exercitus. eripiebat Hispanias, tenebat Asiam, Siciliam, Africam, Sardiniam, confestim in Graeciam persequebatur. eundum igitur est, nec tam ut belli quam ut fugae socii simus. nec enim ferre potero sermones istorum quicumque sunt; non sunt enim certe, ut appellantur, boni. sed tamen id ipsum scire cupio quid loquantur idque ut exquiras meque certiorem facias te vehementer rogo. nos adhuc quid Brundisi actum esset plane nesciebamus. Cum sciemus , tum ex re et ex tempore consilium capiemus sed utemur tuo. 14

Scr. in Formiano vii Id. Mart. a. 705 (49). 15 CICERO ATTICO SAL. 16 Domiti filius transiit Formias viii Idus currens ad matrem Neapolim mihique nuntiari iussit patrem ad urbem esse cum de eo curiose quaesisset servus noster Dionysius. nos autem audieramus eum profectum sive ad Pompeium sive in Hispaniam. id cuius modi sit scire sane velim. nam ad id quod delibero pertinet, si ille certe nusquam discessit, intellegere Gnaeum non esse facilis nobis ex Italia exitus, cum ea tota armis praesidiisque teneatur, hieme praesertim. nam si commodius anni tempus esset, vel infero mari liceret uti. nunc nihil potest nisi supero tramitti quo iter interclusum est. quaeres igitur et de Domitio et de Lentulo. 17 A Brundisio nulla adhuc fama venerat, et erat hic dies vii Idus quo die suspicabamur aut pridie (ad) Brundisium venisse Caesarem. nam Kal. Arpis manserat. sed si Postumum audire velles, persecuturus erat Gnaeum; transisse enim iam putabat coniectura tempestatum ac dierum. ego nautas eum non putabam habiturum, ille confidebat et eo magis quod audita naviculariis hominis liberalitas esset. sed tota res Brundisina quo modo habeat se diutius nescire non possum. 18

Scr. in Formiano iv Id. Mart. a. 705 (49). 19 CICERO ATTICO SAL. 20 ego etsi tam diu requiesco quam diu aut ad te scribo aut tuas litteras lego, tamen et ipse egeo argumento epistularum et tibi idem accidere certo scio. quae enim soluto animo familiariter scribi solent ea temporibus his excluduntur, quae autem sunt horum temporum ea iam contrivimus. sed tamen ne me totum aegritudini dedam, sumpsi mihi quasdam tamquam theseis quae et politikai sunt et temporum horum, ut et abducam animum ab querelis et in eo ipso de quo agitur exercear. eae sunt huius modi: 21 Ei meneteon en tei patridi turannoumenes autes. Ei panti tropoi turannidos katalusin pragmateuteon, kan mellei dia touto peri ton holon he polis kinduneusein e eulabeteon ton kataluonta me autos airetai. Ei peirateon aregein tei patridi turannoumenei kairoi kai logoi mallon e polemoi. Ei politikon to hesuchazein anachoresanta poi tes patridos turannoumenes e dia pantos iteon kindunou tes eleutherias peri. Ei polemon epakteon tei chorai kai poliorketeon auten turannoumenen. ei kai me dokimazonta ten dia polemou katalusin tes turannidos sunapograpteon homos tois aristois. Ei tois euergetais kai philois sunkinduneuteon en tois politikois kan me dokosin eu bebouleusthai peri ton holon. Ei ho megala ten patrida euergetesas di' auto te touto anekesta pathon kai phthonetheis kinduneuseien an ethelontes huper tes patridos e epheteon autoi heautou pote kai ton oikeiotaton poieisthai pronoian aphemenoi tas pros tous ischuontas diapoliteias. 22 in his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum Graece tum Latine et abduco parumper animum a molestiis et ton prourgou ti delibero. sed vereor ne tibi akairos sim. si enim recte ambulavit is qui hanc epistulam tulit, in ipsum tuum diem incidit. 23

Scr. im Formiano vi Id. Mart. a. 705 (49). 24 CICERO ATTICO SAL. 25 Natali die tuo scripsisti epistulam ad me plenam consili summaeque cum benevolentiae tum etiam prudentiae. eam mihi Philotimus postridie quam a te acceperat reddidit. sunt ista quidem quae disputas difficillima, iter ad superum, navigatio infero, discessus Arpinum ne hunc fugisse, mansio Formiis ne obtulisse nos gratulationi videamur, sed miserius nihil quam ea videre quae tamen iam, inquam, videnda erunt. 26

fuit apud me Postumus, scripsi ad te quam gravis. venit ad me etiam Q. Fufius quo vultu, quo spiritu! properans Brundisium, scelus accusans Pompei, levitatem et stultitiam senatus. haec qui in mea villa non feram, Curtium in curia potero ferre? 27 age, finge me quamvis eustomachos haec ferentem; quid illa 'dic, M. TVLLI'? quem habebunt exitum? et omitto causam rei publicae quam ego amissam puto cum vulneribus suis tum medicamentis iis quae parantur, de Pompeio quid agam? quoi plane (quid enim hoc negem?) suscensui. semper enim me causae eventorum magis movent quam ipsa eventa. haec igitur mala (quibus maiora esse quae possunt?) considerans vel potius iudicans eius opera accidisse et culpa inimicior eram huic quam ipsi Caesari. Vt maiores nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo (itaque alter religiosus etiam nunc dies, alter in vulgus ignotus), sic ego decem annorum peccata recordans in quibus inerat ille etiam annus qui nos hoc (non) defendente, ne dicam gravius, adflixerat praesentisque temporis cognoscens temeritatem, ignaviam, neglegentiam suscensebam. 28 sed ea iam mihi exciderunt; beneficia eiusdem cogito, cogito etiam dignitatem; intellego serius equidem quam vellem propter epistulas sermonesque Balbi, sed video plane nihil aliud agi, nihil actum ab initio, (nisi) ut hunc occideret. ego igitur, sicut ille apud Homerum cui et mater et dea dixisset , autika gar toi epeita meth' Hektora potmos hetoimos, matri ipse respondit, 29

autika tethnaien, epei ouk ar' emellon hetairoi 30 kteinomenoi epamunai,-- 31

quid si non hetairoi solum sed etiam euergetei, adde tali viro talem causam agenti? ego vero haec officia mercanda vita puto. optimatibus vero tuis nihil confido, nihil iam ne inservio quidem. 32 video ut se huic dent, ut daturi sint. quicquam tu illa putas fuisse de valetudine decreta municipiorum prae his de victoria gratulationibus? 'timent' inquies. at ipsi tum se timuisse dicunt. sed videamus quid actum sit Brundisi. ex eo fortasse nea consilia nascentur aliaeque litterae. 33

Scr. in Formiano v Id. Mart. a. 705 (49). 34 CICERO ATTICO SAL. 35 nos adhuc Brundisio nihil. Roma scripsit Balbus putare iam Lentulum consulem tramisisse nec eum a minore Balbo conventum, quod is hoc iam Canusi audisset; inde ad se eum scripsisse; cohortesque sex quae Albae fuissent ad Curium via Minucia transisse; id Caesarem ad se scripsisse et brevi tempore eum ad urbem futurum. ergo utar tuo consilio neque me Arpinum hoc tempore abdam, etsi, Ciceroni meo togam puram quom dare Arpini vellem, hanc eram ipsam excusationem relicturus ad Caesarem. sed fortasse in eo ipso offendetur, cur non Romae potius. ac tamen si est conveniendus, hic potissimum. tum reliqua videbimus, id est et quo et qua et quando. 36 Domitius , ut audio, in Cosano est et quidem, ut aiunt, paratus ad navigandum, si in Hispaniam, non probo, si ad Gnaeum, laudo; quovis potius certe quam ut Curtium videat quem ego patronus aspicere non possum. quid alios? sed, opinor, quiescamus, ne nostram culpam coarguamus qui, dum urbem, id est patriam, amamus dumque rem conventuram putamus, ita nos gessimus ut plane interclusi captique simus. 37 scripta iam epistula Capua litterae sunt adlatae hoc a exemplo: 'Pompeius mare transiit cum omnibus militibus quos secum habuit. hic numerus est hominum milia triginta et consules duo et tribuni pl. et senatores qui fuerunt cum eo omnes cum uxoribus et liberis. conscendisse dicitur a. d. iiii Nonas Martias. ex ea die fuere septemtriones venti. Navis quibus usus non est omnis aut praecidisse aut incendisse dicunt.' de hac re litterae L. Metello tribuno pl. Capuam adlatae sunt a Clodia socru quae ipsa transiit. 38 ante sollicitus eram et angebar, sicut res scilicet ipsa cogebat, quom consilio explicare nihil possem; nunc autem postquam Pompeius et consules ex Italia exierunt, non angor sed ardeo dolore, 39

non sum, inquam, mihi crede, mentis compos; tantum mihi dedecoris admisisse videor. mene non primum cum Pompeio qualicumque consilio usus (est), deinde cum bonis esse quamvis causa temere instituta? praesertim cum ii ipsi quorum ego causa timidius me fortunae committebam, uxor, filia, Cicerones pueri me illud sequi mallent, hoc turpe et me indignum putarent. nam Quintus quidem frater quicquid mihi placeret id rectum se putare aiebat, id animo aequissimo sequebatur. 40 tuas nunc epistulas a primo lego. hae me paulum recreant. primae monent et rogant ne me proiciam, proximae gaudere te ostendunt me remansisse. eas cum lego, minus mihi turpis videor, sed tam diu dum lego. deinde emergit rursum dolor et aischrou phantasia. quam ob rem obsecro te, mi Tite, eripe mihi hunc dolorem aut minue saltem aut consolatione aut consilio aut quacumque re potes. quid tu autem possis? aut quid homo quisquam? vix iam deus. 41 equidem illud molior quod tu mones sperasque fieri posse, ut mihi Caesar concedat ut absim cum aliquid in senatu contra Gnaeum agatur. sed timeo ne non impetrem. venit ab eo Furnius. Vt quidem scias quos sequamur, Q. Titini filium cum Caesare esse nuntiat, sed illum maiores mihi gratias agere quam vellem. quid autem me roget paucis ille quidem verbis sed en dunamei, cognosce ex ipsius epistula. me miserum quod tu non valuisti! una fuissemus; consilium certe non defuisset; 'sun te du' erchomeno'--. 42 sed acta ne agamus, reliqua paremus. me adhuc haec duo fefellerunt, initio spes compositionis, qua facta volebam uti populari vita, sollicitudine senectutem nostram liberare; deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a Pompeio intellegebam. melioris medius fidius civis et viri putabam quovis supplicio adfici quam illi crudelitati non solum praeesse verum etiam interesse. videtur vel mori satius fuisse quam esse cum his. ad haec igitur cogita, mi Attice, vel potius excogita. quemvis eventum fortius feram quam hunc dolorem. 43

Scr. in itinere in m. Mart. a 705 (49). 44 CAESAR IMP. S. D. CICERONI IMP. 45 Cum Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui neque audire meo commodo potuissem, properarem atque essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire tamen non potui quin et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc et feci saepe et saepius mihi facturus videor; ita de me merens. in primis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te ibi videam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. ad propositum revertar; festinationi meae brevitatique litterarum ignosces. reliqua ex Furnio cognosces. 46

Scr. in Formiano iii Id. Mart. a. 705(49). 47 CICERO ATTICO SAL. 48 scripseram ad te epistulam quam darem iiii Idus. sed eo die is cui dare volueram non est profectus. venit autem eo ipso die ille 'celeripes' quem Salvius dixerat. attulit uberrimas tuas litteras; quae mihi quiddam quasi animulae instillarunt; recreatum enim me non queo dicere. sed plane to sunechon effecisti. ego enim non iam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus consequar. sic enim video, nec duobus his vivis nec hoc uno nos umquam rem publicam habituros. ita neque de otio nostro spero iam nec ullam acerbitatem recuso. Vnum illud extimescebam, ne quid turpiter facerem vel dicam iam ne fecissem. 49 sic ergo habeto, salutaris te mihi litteras misisse neque solum has longiores quibus nihil potest esse explicatius, nihil perfectius, sed etiam illas breviores in quibus hoc mihi iucundissimum fuit, consilium factumque nostrum a Sexto probari, pergratumque mihi tu . . . fecisti; a quo et diligi me et quid rectum sit intellegi scio. longior vero tua epistula non me solum sed meos omnis aegritudine levavit. itaque utar tuo consilio et ero in Formiano, ne aut ad urbem apantesis mea animadvertatur aut, si nec hic nec illic eum videro, devitatum se a me putet. 50 quod autem suades ut ab eo petam ut mihi concedat ut idem tribuam Pompeio quod ipsi tribuerim, id me iam pridem agere intelleges ex litteris Balbi et Oppi quarum exempla tibi misi. misi etiam Caesaris ad eos sana mente scriptas quo modo in tanta insania. sin mihi Caesar hoc non concedat, video tibi placere illud, me politeuma de pace suscipere; in quo non extimesco periculum (cum enim tot impendeant, cur non honestissimo depecisci velim?) sed vereor ne Pompeio quid oneris imponam, me moi gorgeien kephalen deinoio pelorou intorqueat. mirandum enim in modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem concupivit. eidos soi lego. nihil ille umquam minus obscure tulit. 'Cum hocne igitur' inquies 'esse vis?' beneficium sequor, mihi crede, non causam, ut in Milone, ut in . . . sed hactenus. 'causa igitur non bona est?' 51 immo optima, sed agetur, memento, foedissime. primum consilium est suffocare urbem et Italiam fame, deinde agros vastare, urere, pecuniis locupletum non abstinere. sed cum eadem metuam ab hac parte, si illim beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti. sed ita meruisse illum de me puto ut acharistias crimen subire non audeam, quamquam a te eius quoque rei iusta defensio est explicata. 52 de triumpho tibi adsentior quem quidem totum facile et libenter abiecero. Egregie probo fore ut, dum vagamur, ploos horaios obrepat. 'si modo' inquis 'satis ille erit firmus.' est firmior etiam quam putabamus. de isto licet bene speres. promitto tibi, si valebit, tegulam illum in Italia nullam relicturum. 'Tene igitur socio?' contra me hercule meum iudicium et contra omnium antiquorum auctoritatem, nec tam ut illa adiuvem quam ut haec ne videam cupio discedere. noli enim putare tolerabilis horum insanias nec unius modi fore. etsi quid te horum fugit, legibus, iudiciis, senatu sublato libidines, audacias, sumptus, egestates tot egentissimorum hominum nec privatas posse res nec rem publicam sustinere? abeamus igitur inde qualibet navigatione; etsi id quidem ut tibi videbitur, sed certe abeamus. sciemus enim, id quod exspectas, quid Brundisi actum sit. 53 bonis viris quod ais probari quae adhuc fecerimus scirique ab iis (nos) non profectos valde gaudeo, si est nunc ullus gaudendi locus. de Lentulo investigabo diligentius. id mandavi Philotimo, homini forti ac nimium optimati. 54 extremum est ut tibi argumentum ad scribendum fortasse iam desit. nec enim alia de re nunc ulla scribi potest, et de hac quid iam amplius inveniri potest? sed quoniam et ingenium suppeditat (dico me hercule ut sentio) et amor quo et meum ingenium incitatur, perge, ut facis, et scribe quantum potes. in Epirum quod me non invitas, comitem non molestum, subirascor. sed vale. nam ut tibi ambulandum, ungendum, sic mihi dormiendum. etenim litterae tuae mihi somnum attulerunt 55

Scr. in itinere circ. Non. Mart 56 CAESAR OPPIO CORNELIO SAL. 57 gaudeo me hercule vos significare litteris quam valde probetis ea quae apud Corfinium sunt gesta. consilio vestro utar libenter et hoc libentius quod mea sponte facere constitueram ut quam lenissimum me praeberem et Pompeium darem operam ut reconciliarem. temptemus hoc modo si possimus omnium voluntates reciperare et diuturna victoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque victoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam quem imitaturus non sum. haec nova sit ratio vincendi ut misericordia et liberalitate nos muniamus. id quem ad modum fieri possit non nulla mi in mentem veniunt et multa reperiri possunt. de his rebus rogo vos ut cogitationem suscipiatis. N. Magium Pompei praefectum deprehendi. 58 scilicet meo instituto usus sum et eum statim missum feci. iam duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et a me missi sunt. si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari ut malit mihi esse amicus quam iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis effectum est ut res publica in hunc statum perveniret. 59

Scr. in Formiano prid. Id. Mart. a. 705 (49). 60 CICERO ATTICO SAL. 61 cenantibus ii Idus nobis ac noctu quidem Statius a te epistulam brevem attulit. de L. Torquato quod quaeris, non modo Lucius sed etiam Aulus profectus est, . . . alter multos. de Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis. senatores multos esse Romae nos quoque audieramus. ecquid potes dicere cur exierint? 62 in his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut litteris Caesarem Formiis a. d. xi Kal. Aprilis fore. hic ego vellem habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori cui dicerem, Mentor, pos t' ar' io, pos t' ar prosptuxomai auton; nullam rem umquam difficiliorem cogitavi, sed cogito tamen nec ero, ut in malis, imparatus. sed cura ut valeas. puto enim diem tuum heri fuisse. 63

Scr. in Formiano xvi K Apr. a. 705(49). 64 CICERO ATTICO SAL. 65 tris epistulas tuas accepi postridie Idus. erant autem iiii, iii, pridie Idus datae. igitur antiquissimae cuique primum respondebo. adsentio tibi, ut in Formiano potissimum commorer, etiam de supero mari, plaboque, ut antea ad te scripsi, ecquonam modo possim voluntate eius nullam rei publicae partem attingere. quod laudas quia oblivisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici, ego vero ita facio. quin ea ipsa, quae a te commemorantur, secus ab eo in me ipsum facta esse non memini. tanto plus apud me valere benefici gratiam quam iniuriae dolorem volo. faciamus igitur, ut censes, conligamusque nos. Sophisteuo enim simul ut rus decurro atque in decursu theseis meas commentari non desino. sed sunt quaedam earum perdifficiles ad iudicandum. de optimatibus sit sane ita ut vis; sed nosti illud 'Dionusios en Korinthoi.' 66 Titini filius apud Caesarem est. quod autem quasi vereri videris ne mihi tua consilia displiceant, me vero nihil delectat aliud nisi consilium et litterae tuae. qua re fac, ut ostendis, ne destiteris ad me quicquid tibi in mentem venerit scribere. mihi nihil potest esse gratius. venio ad alteram nunc epistulam. recte non credis de numero militum; ipso dimidio plus scripsit Clodia. falsum etiam de corruptis navibus. quod consulem laudas, ego quoque animum laudo sed consilium reprehendo; dispersu enim illorum actio de pace sublata est quam quidem ego meditabar. itaque postea Demetri librum de concordia tibi remisi et Philotimo dedi. nec vero dubito quin exitiosum bellum impendeat cuius initium ducetur a fame. et me tamen doleo non interesse huic bello! in quo tanta vis sceleris futura est ut, cum parentis non alere nefarium sit, nostri principes antiquissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame necandam putent. atque hoc non opinione timeo sed interfui sermonibus. omnis haec classis Alexandrea, Colchis, Tyro, Sidone, arado, Cypro, Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio, Byzantio, Lesbo, Zmyrna, Mileto, Coo ad intercludendos commeatus Italiae et ad occupandas frumentarias provincias comparatur. at quam veniet iratus! et iis quidem maxime qui eum maxime salvum volebant, quasi relictus ab iis quos reliquit. itaque mihi dubitanti quid me facere par sit, permagnum pondus adfert benevolentia erga illum; qua dempta perire melius esset in patria quam patriam servando evertere. de septemtrione plane ita est. metuo ne vexetur Epirus; sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas? praedicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem quam hunc fore. illud me praeclare admones, cum illum videro, ne nimis indigenter et ut cum gravitate potius loquar. plane sic faciendum. Arpinum, cum eum convenero, cogito, ne forte aut absim cum veniet aut cursem huc illuc via deterrima. Bibulum, ut scribis, audio venisse et redisse pridie Idus. 67 Philotimum, ut ais in epistula tertia, exspectabas. at ille Idibus a me profectus est. eo serius ad tuam illam epistulam quoi ego statim rescripseram redditae sunt meae litterae. de Domitio, ut scribis, ita opinor esse ut et in Cosano sit et consilium eius ignoretur. iste omnium turpissimus et sordidissimus qui consularia comitia a praetore ait haberi posse est ille idem qui semper in re publica fuit. itaque nimirum hoc illud est quod Caesar scribit in ea epistula cuius exemplum ad te misi, se velle uti 'consilio' meo (age, esto; hoc commune est), 'gratia' (ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias), 'dignitate' (fortasse sententia consulari). illud extremum est, 'ope omnium rerum.' id ego suspicari coepi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo secus. nam permagni eius interest rem ad interregnum non venire. id adsequitur, si per praetorem consules creantur. nos autem in libris habemus non modo consules a praetore sed ne praetores quidem creari ius esse idque factum esse numquam; consules eo non esse ius quod maius imperium a minore rogari non sit ius, praetores autem quod ita rogentur ut conlegae consulibus sint quorum est maius imperium. aberit non longe quin hoc a me decerni velit neque sit contentus Galba, Scaevola, Cassio, Antonio, tote moi chanoi eureia chthon. 68 sed quanta tempestas impendeat vides. qui transierint senatores scribam ad te cum certum habebo. de re frumentaria recte intellegis quae nullo modo administrari sine vectigalibus potest; nec sine causa et eos qui circum illum sunt omnia postulantis et bellum nefarium times. Trebatium nostrum, etsi, ut scribis, nihil bene sperat, tamen videre sane velim. quem fac horteris ut properet; opportune enim ad me ante adventum Caesaris venerit. de Lanuvino, statim ut audivi Phameam mortuum, optavi, si modo esset futura res publica, ut id aliquis emeret meorum neque tamen de te qui maxime meus es cogitavi. sciebam enim te 'quoto anno' et 'quantum in solo' solere quaerere neque solum Romae sed etiam Deli tuum diagramma videram. verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum antiquam quam tum habebam iucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si Tusculanum refecissem. volui HS Q. Egi per + predum ille daret tanti quom+ haberet venale. noluit. sed nunc omnia ista iacere puto propter nummorum caritatem. mihi quidem erit aptissimum vel nobis potius si tu emeris; sed eius dementias cave contemnas. valde est venustum. quamquam mihi ista omnia iam addicta vastitati videntur. 69

respondi epistulis tribus sed exspecto alias; nam me adhuc tuae litterae sustentarunt. D. Liberalibus. 70

Scr. Romae vi aut v Id. Mart a. 705 (49). 71 BALBVS ET OPPIVS S. D. M. CICERONI 72 nedum hominum humilium, ut nos sumus, sed etiam amplissimorum virorum consilia ex eventu, non ex voluntate a plerisque probari solent. tamen freti tua humanitate quod verissimum nobis videbitur de eo quod ad nos scripsisti tibi consilium dabimus. quod si non fuerit prudens, at certe ab optima fide et optimo animo proficiscetur. nos si id quod nostro iudicio Caesarem facere oportere existimamus, ut, simul Romam venerit, agat de reconciliatione gratiae suae et Pompei, id eum facturum ex ipso cognovissemus, te hortari <non desineremus> ut velles iis rebus interesse, quo facilius et maiore cum dignitate per te qui utrique es coniunctus res tota confieret, aut si ex contrario putaremus Caesarem id non facturum et etiam velle cum Pompeio bellum gerere sciremus, numquam tibi suaderemus contra hominem optime de te meritum arma ferres, sicuti te semper oravimus ne contra Caesarem pugnares. 73 sed cum etiam nunc quid facturus Caesar sit magis opinari quam scire <possimus>, non possumus nisi hoc, non videri eam tuam esse dignitatem neque fidem omnibus cognitam ut contra alterutrum, cum utrique sis maxime necessarius, arma feras, et hoc non dubitamus quin Caesar pro sua humanitate maxime sit probaturus. nos tamen, si tibi videbitur, ad Caesarem scribemus ut nos certiores faciat quid de hac re acturus sit. A quo si erit nobis rescriptum, statim quae sentiemus ad te scribemus et tibi fidem faciemus nos ea suadere quae nobis videntur tuae dignitati, non Caesaris actioni esse utilissima, et hoc Caesarem pro indulgentia in suos probaturum putamus. 74

Scr. Romae v aut iv Id. Mart a. 705 (49). 75 BALBVS CICERONI IMP. SAL. 76 S. V. B. <E.> postea quam litteras communis cum Oppio ad te dedi, ab Caesare epistulam accepi cuius exemplum tibi misi; ex qua perspicere poteris quam cupiat concordiam <suam> et Pompei reconciliare et quam remotus sit ab omni crudelitate; quod eum sentire, ut debeo, valde gaudeo. de te et tua fide et pietate idem me hercule, mi Cicero, sentio quod tu, non posse tuam famam et officium sustinere ut contra eum arma feras a quo tantum beneficium te accepisse praedices. 77 Caesarem hoc idem probaturum exploratum pro singulari eius humanitate habeo eique cumulatissime satis facturum te certo scio cum nullam partem belli contra eum suscipias neque socius eius a 78

Prose