Skip to main content

Ad Atticum VIII by Cicero

Scr. in Formiano xiv K. Mart a. 705 (49). 1 CICERO ATTICO SAL. 2

Cum ad te litteras dedissem, redditae mihi litterae sunt a Pompeio: cetera de rebus in Piceno gestis quae ad se Vibullius scripsisset, de dilectu Domiti, quae sunt vobis nota nec tamen tam laeta erant in iis litteris quam ad me Philotimus scripserat. ipsam tibi epistulam misissem sed iam subito fratris puer proficiscebatur. cras igitur mittam. sed in ea Pompei epistula erat in extremo ipsius manu, 'tu censeo Luceriam venias. nusquam eris tutius.' id ego in eam partem accepi, haec oppida atque oram maritimam illum pro derelicto habere, nec sum miratus eum qui caput ipsum reliquisset reliquis membris non parcere. 3 ei statim rescripsi hominemque certum misi de comitibus meis, nec non quaerere ubi tutissimo essem; si me vellet sua aut rei publicae causa Luceriam venire, statim esse venturum; hortatusque sum ut oram maritimam retineret, si rem frumentariam sibi ex provinciis suppeditari vellet. hoc me frustra scribere videbam; sed uti in urbe retinenda tunc, sic nunc in Italia non relinquenda testificabar sententiam meam. sic enim parari video ut Luceriam omnes copiae contrahantur et ne is quidem locus (sit) stabilis sed ex eo ipso, si urgeamur, paretur fuga. quo minus mirere, si invitus in eam causam descendo in qua neque pacis neque victoriae ratio quaesita sit umquam sed semper flagitiosae et calamitosae fugae, eundum, ut quemcumque fors tulerit casum subeam potius cum iis qui dicuntur esse boni quam videar a bonis dissentire. etsi prope diem video bonorum, id est lautorum et locupletum, urbem refertam fore, municipiis vero his relictis refertissimam. quo ego in numero essem, si hos lictores molestissimos non haberem, nec me M'. Lepidi, L. Volcaci, Ser. Sulpici comitum paeniteret, quorum nemo nec stultior est quam L. Domitius nec inconstantior quam Ap. Claudius. 4 Vnus Pompeius me movet beneficio, non auctoritate. quam enim ille habeat auctoritatem in hac causa? qui, cum omnes Caesarem metuebamus, ipse eum diligebat, postquam ipse metuere coepit, putat omnis hostis illi esse oportere. ibimus tamen Luceriam. nec eum fortasse delectabit noster adventus; dissimulare enim non potero mihi quae adhuc acta sint displicere. ego si somnum capere possem, tam longis te epistulis non obtunderem. tu, si tibi eadem causa est, me remunerere sane velim. 5

Scr. in Formiano xiii K. Mart. a. 705 (49). 6 CICERO ATTICO SAL. 7

mihi vero omnia grata, et quod scripsisti ad me quae audieras et quod non credidisti quae digna diligentia mea non erant et quod monuisti quod sentiebas. ego ad Caesarem unas Capua litteras dedi quibus ad ea rescripsi quae mecum ille de gladiatoribus suis egerat, brevis sed benevolentiam significantis, non modo sine contumelia sed etiam cum maxima laude Pompei. id enim illa sententia postulabat qua illum ad concordiam hortabar. eas si quo ille misit, in publico proponat velim. alteras eodem die dedi quo has ad te. non potui non dare, cum et ipse ad me scripsisset et Balbus. earum exemplum ad te misi. nihil arbitror fore quod reprehendas. si qua erunt, doce me quo modo mempsin effugere possim. 8 'nihil' inquies 'omnino scripseris.' qui magis effugias eos qui volent fingere? verum tamen ita faciam, quoad fieri poterit. nam quod me hortaris ad memoriam factorum, dictorum, . scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique gratissimum sed mihi videris aliud tu honestum meque dignum in hac causa iudicare atque ego existimem. mihi enim nihil ulla in gente umquam ab ullo auctore rei publicae ac duce turpius factum esse videtur quam a nostro amico factum est. quoius ego vicem doleo; qui urbem reliquit, id est patriam, pro qua et in qua mori praeclarum fuit. ignorare mihi videris haec quanta sit clades. 9 es enim etiam nunc domi tuae sed invitis perditissimis hominibus esse diutius non potes. hoc miserius, hoc turpius quicquam? vagamur egentes cum coniugibus et liberis; in unius hominis quotannis periculose aegrotantis anima positas omnis nostras spes habemus non expulsi sed evocati ex patria; quam non servandam ad reditum nostrum sed diripiendam et inflammandam reliquimus. ita multi nobiscum sunt? non in suburbanis? non in hortis? non in ipsa (urbe)? et, si nunc sunt, non erunt? nos interea ne Capuae quidem sed Luceriae, et oram quidem maritimam iam relinquemus, Afranium exspectabimus (et) Petreium. nam in Labieno parum est dignitatis. hic tu in me . . . illud desideras. nihil de me dico, alii viderint. hic quidem quae est . . .? domi vestrae estis et eritis omnes boni. quis tum se mihi non ostendit? quis nunc adest hoc bello? sic enim iam appellandum est. 10 Vibulli res gestae sunt adhuc maximae. id ex Pompei litteris cognosces; in quibus animadvertito illum locum ubi erit diplei. videbis de Gnaeo nostro ipse Vibullius quid existimet. quo igitur haec spectat oratio? ego pro Pompeio libenter emori possum; facio pluris omnium hominum neminem; sed non ita (ut tu) uno in eo iudico spem de salute rei publicae. significas enim aliquanto secus quam solebas, ut etiam Italia, si ille cedat, putes cedendum. quod ego nec rei publicae puto esse utile nec liberis meis, praeterea neque rectum neque honestum +sed cur+. 'poterisne igitur videre tyrannum?' quasi intersit audiam an videam, aut locupletior mihi sit quaerendus auctor quam Socrates qui, cum xxx tyranni essent, pedem porta non extulit. est mihi praeterea praecipua causa manendi. de qua utinam aliquando tecum loquar! ego xiii Kalend., cum eadem lucerna hanc epistulam scripsissem qua inflammaram tuam, Formiis ad Pompeium, si de pace agetur, profecturus, si de bello, quid ero? 11

Scr. in Caleno xii K. Mart. a. 705 (49). 12 CICERO ATTICO SAL. 13

maximis et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum mihi potestas deliberandi non esset, uti tamen tuo consilio volui. deliberatio autem omnis haec est, si Pompeius Italia excedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum putes. et quo facilius consilium dare possis, quid in utramque partem mihi in mentem veniat explicabo brevi. 14 Cum merita Pompei summa erga salutem meam familiaritasque quae mihi cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me adducit ut mihi vel consilium meum cum illius consilio vel fortuna (mea cum illius fortuna) coniungenda esse videatur. accedit illud. si maneo et illum comitatum optimorum et clarissimorum civium desero, cadendum est in unius potestatem. qui etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et ut esset a me est, tute scis, propter suspicionem huius impendentis tempestatis multo ante provisum), tamen utrumque considerandum est et quanta fides ei sit habenda et, si maxime exploratum sit eum nobis amicum fore, sitne viri fortis et boni civis esse in ea urbe in qua cum summis honoribus imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit amplissimo praeditus, non futurus (sit, qui fuerit), subeundumque periculum sit cum aliquo fore dedecore, si quando Pompeius rem publicam reciperarit. 15 in hac parte haec sunt. vide nunc quae sint in altera. nihil actum est a Pompeio nostro sapienter, nihil fortiter, addo etiam nihil nisi contra consilium auctoritatemque meam. omitto illa vetera, quod istum in rem publicam ille aluit, auxit, armavit, ille legibus per vim et contra auspicia ferendis auctor, ille Galliae ulterioris adiunctor, ille gener, ille in adoptando P. Clodio augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior, ille provinciae propagator, ille absentis in omnibus adiutor, idem etiam tertio consulatu, postquam esse defensor rei publicae coepit, contendit ut decem tribuni pl. ferrent ut absentis ratio haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua, Marcoque Marcello consuli finienti provincias Gallias Kalendarum Martiarum die restitit—sed ut haec omittam, quid foedius, quid perturbatius hoc ab urbe discessu sive potius turpissima fuga? quae condicio non accipienda fuit potius quam relinquenda patria? 16 malae condiciones erant, fateor, sed num quid hoc peius? at reciperabit rem publicam. quando? aut quid ad eam spem est parati? non ager Picenus amissus? non patefactum iter ad urbem? non pecunia omnis et publica et privata adversario tradita? denique nulla causa, nullae vires, nulla sedes quo concurrant qui rem publicam defensam velint. Apulia delecta est, inanissima pars Italiae et ab impetu huius belli remotissima; fuga et maritima opportunitas visa quaeri desperatione. invite cepi Capuam, non quo munus illud defugerem, sed in ea causa in qua nullus esset ordinum, nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensi, esset multitudo et infimus quisque propensus in alteram partem, multi mutationis rerum cupidi, dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia. itaque habui nihil omnino negoti, quod ab initio vidi nihil quaeri praeter fugam. eam si nunc sequor, quonam? Cum illo non; ad quem cum essem profectus, cognovi in iis locis esse Caesarem, ut tuto Luceriam venire non possem. infero mari nobis incerto cursu hieme maxima navigandum est. age iam, cum fratre an sine eo cum filio? at quo modo? in utraque enim re summa difficultas erit summus animi dolor; qui autem impetus illius erit in nos absentis fortunasque nostras! acrior quam in ceterorum, quod putabit fortasse in nobis violandis aliquid se habere populare. age iam, has compedes, fascis, inquam, hos laureatos ecferre ex Italia quam molestum est! qui autem locus erit nobis tutus, ut iam placatis utamur fluctibus, ante quam ad illum venerimus? qua autem aut quo nihil scimus. 17 at si restitero et fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero quod in Cinnae dominatione (L.) Philippus, quod L. Flaccus, quod Q. Mucius, quoquo modo ea res huic quidem cecidit; qui tamen ita dicere solebat se id fore videre quod factum est sed malle quam armatum ad patriae moenia accedere. aliter Thrasybulus et fortasse melius. sed est certa quaedam illa Muci ratio atque sententia, est illa etiam Philippi, et cum sit necesse servire tempori et non amittere tempus cum sit datum. sed in hoc ipso habent tamen idem fasces molestiam. sit enim nobis amicus, quod incertum est, sed sit; deferet triumphum. +non accipere ne periculosum sit,+ invidiosum ad bonos. 'O rem' inquis 'difficilem et inexplicabilem!' atqui explicanda est. quid enim fieri potest? ac ne me existimaris ad manendum esse propensiorem quod plura in eam partem verba fecerim, potest fieri, quod fit in multis quaestionibus, ut res verbosior haec fuerit, illa verior. quam ob rem ut maxima de re aequo animo deliberanti ita mihi des consilium velim. Navis et in Caieta est parata nobis et Brundisi. 18 sed ecce nuntii scribente me haec ipsa noctu in Caleno, ecce litterae Caesarem ad Corfinium, Domitium Corfini cum firmo exercitu et pugnare cupiente. non puto etiam hoc Gnaeum nostrum commissurum ut Domitium relinquat; etsi Brundisium Scipionem cum cohortibus duabus praemiserat, legionem ei Fausto conscriptam in Siciliam sibi placere a consule duci scripserat ad consules. sed turpe Domitium deserere erit implorantem eius auxilium. est quaedam spes mihi quidem non magna sed in his locis firma Afranium in Pyrenaeo cum Trebonio pugnasse, pulsum Trebonium, etiam Fabium tuum transisse cum cohortibus, summa autem Afranium cum magnis copiis adventare. id si est, in Italia fortasse manebitur. ego autem cum esset incertum iter Caesaris, quod vel ad Capuam vel ad Luceriam iturus putabatur, Leptam misi ad Pompeium (et) litteras; ipse ne quo inciderem reverti Formias. haec te scire volui scripsique sedatiore animo quam proxime scripseram, nullum meum iudicium interponens sed exquirens tuum. 19

Scr. in Formiano viii K. Mart. ante lucem a. 705 (49). 20 CICERO ATTICO SAL. 21

Dionysius quidem tuus potius quam noster, cuius ego cum satis cognossem mores tuo tamen potius stabam iudicio quam meo, ne tui quidem testimoni quod ei saepe apud me dederas veritus superbum se praebuit in fortuna quam putavit nostram fore; cuius fortunae nos, quantum humano consilio effici poterit, motum ratione quadam gubernabimus. cui qui noster honos, quod obsequium, quae etiam ad ceteros contempti cuiusdam hominis commendatio defuit? ut meum iudicium reprehendi a Quinto fratre vulgoque ab omnibus mallem quam illum non efferre me laudibus Ciceronesque nostros meo potius labore subdoceri quam me alium iis magistrum quaerere; ad quem ego quas litteras, di immortales, miseram, quantum honoris significantis, quantum amoris! Dicaearchum me hercule aut Aristoxenum diceres arcessi, non unum hominem omnium loquacissimum et minime aptum ad docendum. 22 sed est memoria bona. me dicet esse meliore. quibus litteris ita respondit ut ego nemini cuius causam non reciperem. semper enim, 'si potero, si ante suscepta causa non impediar.' numquam reo cuiquam tam humili, tam sordido, tam nocenti, tam alieno tam praecise negavi quam hic mihi plane nulla exceptione praecidit. nihil cognovi ingratius; in quo vitio nihil mali non inest. sed de hoc nimis multa. 23 ego navem paravi. tuas litteras tamen exspecto, ut sciam quid respondeant consultationi meae. Sulmone C. Atium Paelignum aperuisse Antonio portas, cum essent cohortes quinque, Q. Lucretium inde effugisse +scis Gnaeum ire Brundisium desertum+. confecta res est. 24

Scr. in Formiano vii K. Mart. a. 705 (49). 25 CICERO ATTICO SAL. 26

Cum ante lucem viii Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem, vesperi ad nos eodem die venit ipse Dionysius auctoritate tua permotus, ut suspicor; quid enim putem aliud? etsi solet eum, cum aliquid furiose fecit, paenitere. numquam autem cerritior fuit quam in hoc negotio. nam quod ad te non scripseram, postea audivi a tertio miliario tum eum isse polla maten keraessin es eera thumenanta, multa, inquam, mala cum dixisset: suo capiti, ut aiunt. sed en meam mansuetudinem! Coniecenim in fasciculum una cum tua vehementem ad illum epistulam. hanc ad me referri volo nec ullam ob aliam causam Pollicem servum a pedibus meum Romam misi. eo autem ad te scripsi ut, si tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perveniret. 27 Novi si quid esset scripsissem. pendeo animi exspectatione (de re) Corfiniensi, in qua de salute rei publicae decernetur. tu fasciculum, qui est M'. Curio inscriptus, velim cures ad eum perferendum Tironemque Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges. 28

Scr. imi Formniano ix K Mart., ut videtur, a. 705 (49). 29 CICERO ATTICO SAL. 30

obsignata iam ista epistula quam de nocte daturus eram, sicut dedi (nam eam vesperi scripseram), C. Sosius praetor in Formianum venit ad M'. Lepidum vicinum nostrum quoius quaestor fuit. Pompei litterarum ad consules exemplum attulit: 31 'Litterae mihi a L. Domitio a. d. xiii Kalend. Mart. adlatae sunt. earum exemplum infra scripsi. nunc ut ego non scribam, tua sponte te intellegere scio quanti rei publicae intersit omnis copias in unum locum primo quoque tempore convenire. tu, si tibi videbitur, dabis operam ut quam primum ad nos venias, praesidi Capuae quantum constitueris satis esse relinquas.' deinde supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego ad te pridie miseram. di immortales, qui me horror perfudit! quam sum sollicitus quidnam futurum sit! hoc tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in adventu terrorem. spero etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit + nihil mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam me hercule+. 32 modo enim audivi quartanam a te discessisse. moriar si magis gauderem si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aequum eam diutius habere nec id esse vestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum audio. sed eum video in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem Curium nostrum si quid opus esset rogaram. malo Tironis verecundiam in culpa esse quam inliberalitatem Curi. 33

Scr. ut Formiano vii K Mart., ut videtur, a. 705 (49). 34 CICERO ATTICO SAL. 35

Vnum etiam restat amico nostro ad omne dedecus ut Domitio non subveniat. 'at nemo dubitat quin subsidio venturus sit.' ego non puto. 'deseret igitur talem civem et eos quos una scis esse cum habeat praesertim is ipse cohortis triginta?' Nisi me omnia fallunt, deseret. incredibiliter pertimuit, nihil spectat nisi fugam. 36 quoi tu (video enim quid sentias) me comitem putas debere esse. ego vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. quod enim tu meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio vinci quam cum istis vincere, ego vero malo sed cum illo Pompeio qui tum erat aut qui mihi esse videbatur, cum hoc vero qui ante fugit quam scit aut quem fugiat aut quo, qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit, si malui, contigit, victus sum. quod superest, nec ista videre possum quae numquam timui ne viderem nec me hercule istum propter quem mihi non modo meis sed memet ipso carendum est. 37 ad Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit) sive ab Oppiis tuis contubernalibus. cetera apposita tibi mandabo. 38

Scr. in Formiano vi K. Mart. a. 705(49). 39 CICERO ATTICO SAL. 40

O rem turpem et ea re miseram! sic enim sentio, id demum aut potius id solum esse miserum quod turpe sit. aluerat Caesarem; eundem repente timere coeperat, condicionem pacis nullam probarat, nihil ad bellum pararat, urbem reliquerat, Picenum amiserat culpa, in Apuliam se compegerat, ibat in Graeciam, omnis nos aprosphonetous, expertis sui tanti, tam inusitati consili relinquebat. 41 ecce subito litterae Domiti ad illum, ipsius ad consules. fulsisse mihi videbatur to kalon ad oculos eius et exclamasse ille vir qui esse debuit, pros tauth' ho ti chre kai palamasthon kai pant' ep' emoi tektainesthon: to gar eu met' emou. at ille tibi polla chairein toi kaloi dicens pergit Brundisium. Domitium autem aiunt re audita et eos qui una essent se tradidisse. O rem lugubrem! itaque intercludor dolore quo (minus) ad te plura scribam. tuas litteras exspecto. 42

Scr. in Formiano v K. Mart. a. 705 (49). 43 CICERO ATTICO SAL. 44

epistulam meam quod pervulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam ipse multis dedi describendam. ea enim et acciderunt iam et impendent, ut testatum esse velim de pace quid senserim. Cum autem ad eam hortarer eum praesertim hominem, non videbar ullo modo facilius moturus quam si id quod eum hortarer convenire eius sapientiae dicerem. eam si admirabilem dixi quom eum ad salutem patriae hortabar, non sum veritus ne viderer adsentari quoi tali in re libenter me ad pedes abiecissem. qua autem est 'aliquid impertias temporis,' non est de pace sed de me ipso et de meo officio ut aliquid cogitet. nam quod testificor me expertem belli fuisse, etsi id re perspectum est, tamen eo scripsi quo in suadendo plus auctoritatis haberem; eodemque pertinet quod causam eius probo. 45 sed quid haec nunc? Vtinam aliquid profectum esset! ne ego istas litteras in contione recitari velim, si quidem ille ipse ad eundem scribens in publico proposuit epistulam illam in qua est 'pro tuis rebus gestis amplissimis' (amplioribusne quam suis, quam Africani? ita tempus ferebat), si quidem etiam vos duo tales ad quintum miliarium quid nunc ipsum de se recipienti, quid agenti, quid acturo? quanto autem ferocius ille causae suae confidet, cum vos, cum vestri similis non modo frequentis sed laeto vultu gratulantis viderit! num igitur peccamus?' minime vos quidem; sed tamen signa conturbantur quibus voluntas a simulatione distingui posset. quae vero senatus consulta 'o video? sed apertius quam proposueram. 46 ego Arpini volo esse pridie Kal., deinde circum villulas nostras errare quas visurum me postea desperavi. Eugene tua consilia et tamen pro temporibus non incauta mihi valde probantur. Lepido quidem (nam fere sundiemereuomen, quod gratissimum illi est) numquam placuit ex Italia exire, Tullo multo minus. crebro enim illius litterae ab aliis ad nos commeant. sed me illorum sententiae minus movebant; minus multa dederant illi rei publicae pignora. tua me hercule auctoritas vehementer movet; adfert enim et reliqui temporis reciperandi rationem et praesentis tuendi. sed obsecro te, quid hoc miserius quam alterum plausus in foedissima causa quaerere, alterum offensiones in optima? alterum existimari conservatorem inimicorum, alterum desertorem amicorum? et me hercule quamvis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen hoc quod talibus viris non subvenit laudare non possum. nam sive timuit, quid ignavius? sive, ut quidam putant, meliorem suam causam illorum caede fore putavit, quid iniustius? sed haec omittamus; augemus enim dolorem retractando. 47 vi Kal. vesperi Balbus minor ad me venit occulta via currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum litteris, cum mandatis, cum promissione provinciae, Romam ut redeat. quoi persuaderi posse non arbitror, nisi erit conventus. idem aiebat nihil malle Caesarem quam ut Pompeium adsequeretur (id credo) et rediret in gratiam. id non credo et metuo ne omnis haec clementia ad Cinneam illam crudelitatem conligatur. Balbus quidem maior ad me scribit nihil malle Caesarem quam principe Pompeio sine metu vivere. tu, puto, haec credis. sed cum haec scribebam v Kalend., Pompeius iam Brundisium venisse poterat; expeditus enim antecesserat legiones xi (K.) Luceria. sed hoc teras horribili vigilantia, celeritate, diligentia est. plane quid futurum sit nescio. 48

Scr. in Formiano iv K. Mart. a. 705 (49). 49 CICERO ATTICO SAL. 50

Dionysius cum ad me praeter opinionem meam venisset, locutus sum cum eo liberalissime; tempora exposui, rogavi ut diceret quid haberet in animo; me nihil ab ipso invito contendere. respondit se quod in nummis haberet nescire quo loci esset; alios non solvere, aliorum diem nondum esse. dixit etiam alia quaedam de servulis suis qua re nobiscum esse non posset. morem gessi; dimisi a me ut magistrum Ciceronum non libenter, ut hominem ingratum non invitus. volui te scire et quid ego de eius facto iudicarem. 51

Scr. in Formiano in K. Mart. a. 705 (49). 52 CICERO ATTICO SAL. 53

quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem sed non tam magno quam tibi fortasse videor. levatur enim omnis cura cum aut constitit consilium aut cogitando nihil explicatur. lamentari autem licet illud quidem totos dies; sed vereor ne nihil cum proficiam etiam dedecori sim studiis ac litteris nostris. consumo igitur omne tempus considerans quanta vis sit illius viri quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus. tenesne igitur moderatorem illum rei publicae quo referre velimus omnia? nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio, 'Vt enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit. huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo.' 54 hoc Gnaeus noster cum antea numquam tum in hac causa minime cogitavit. dominatio quaesita ab utroque est, non id actum beata et honesta civitas ut esset. nec vero ille urbem reliquit quod eam tueri non posset nec Italiam quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitavit, omnis terras, omnia maria movere, reges barbaros incitare, gentis feras armatas in Italiam adducere, exercitus conficere maximos. genus illud Sullani regni iam pridem appetitur multis qui una sunt cupientibus. an censes nihil inter eos convenire, nullam pactionem fieri potuisse? hodie potest. sed neutri skopos est ille ut nos beati simus; uterque regnare vult. 55 haec a te invitatus breviter exposui. voluisti enim me o quid de his malis sentirem ostendere. Prothespizo igitur, noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura prospiciens, iamque mari magno— non multo, inquam, secus possum vaticinari. tanta malorum impendet Ilias. atque hoc nostra gravior est causa qui domi sumus quam illorum qui una transierunt, quod illi [qui] alterum metuunt, nos utrumque. 56 'cur igitur' inquis 'remansimus?' vel tibi paruimus vel non occurrimus vel hoc fuit rectius. conculcari, inquam, miseram Italiam videbis proxima aestate +qaut utriusque in+ mancipiis ex omni genere conlectis, nec tam +iptio+ pertimescenda, quae Luceriae multis sermonibus denuntiata esse dicitur, quam +universam+ interitus tantas in confligendo utriusque viris video futuras. habes coniecturam meam. tu autem consolationis fortasse aliquid exspectasti. nihil invenio nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil foedius. quod quaeris quid Caesar ad me scripserit, quod saepe, gratissimum sibi esse quod quierim, oratque in eo ut perseverem. Balbus minor haec eadem mandata. iter autem eius erat ad Lentulum consulem cum litteris Caesaris praemiorumque promissis si Romam revertisset. verum cum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam potuerit conveniri. 57 epistularum Pompei duarum quas ad me misit neglegentiam meamque in rescribendo diligentiam volui tibi notam esse. earum exempla ad te misi. 58 Caesaris hic per Apuliam ad Brundisium cursus quid efficiat exspecto. Vtinam aliquid simile Parthicis rebus! simul aliquid audiero, scribam ad te. tu ad me velim bonorum sermones Romae frequentes esse dicuntur. scio equidem te in publicum non prodire, sed tamen audire te multa necesse est. memini librum tibi adferri a Demetrio Magnete ad te missum [scio] peri homonoias. Eum mihi velim mittas. vides quam causam mediter. 59

Scr. in Formiano prid. K. Mart. a. 705 (49). 60 CICERO ATTICO SAL. 61

mihi molestior (lippitudo) erat etiam quam ante fuerat. dictare tamen hanc epistulam malui quam Gallo Fadio amantissimo utriusque nostrum nihil ad te litterarum dare. nam pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram ipse eas litteras quarum vaticinationem falsam esse cupio. huius autem epistulae non solum ea causa est ut ne quis a me dies intermittatur quin dem ad te litteras sed etiam haec iustior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis +quod tibi et quia+ perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane volo, ut penitus intellegam. 62 omnia sunt integra nobis; nihil praetermissum est quod non habeat sapientem excusationem, non modo probabilem. nam certe neque tum peccavi cum imperatam iam Capuam non solum ignaviae delictum sed etiam perfidiae suspicionem fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per L. Caesarem et (L.) fabatum adlatas cavi ne animum eius offenderem cui Pompeius iam armatus armato consulatum triumphumque deferret. 63 nec vero haec extrema quisquam potest iure reprehendere quod mare non transierim. id enim, etsi erat deliberationis, tamen obire non potui. neque enim suspicari debui, praesertim cum ex ipsius Pompei litteris, idem quod video te existimasse, non dubitarim quin is Domitio subventurus esset, et plane quid rectum et quid faciendum mihi esset diutius cogitare malui. 64 primum igitur, haec qualia tibi esse videantur, etsi significata sunt a te, tamen accuratius mihi perscribas velim, deinde aliquid etiam in posterum prospicias fingasque quem me esse deceat et ubi me plurimum prodesse rei publicae sentias, ecquae pacifica persona desideretur an in bellatore sint omnia. 65 atque ego qui omnia officio metior recordor tamen tua consilia; quibus si paruissem, tristitiam illorum temporum non subissem. memini quid mihi tum suaseris per Theophanem, per Culleonem, idque saepe ingemiscens sum recordatus. qua re nunc saltem ad illos calculos revertamur quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur sed etiam paulo salubrioribus. sed nihil praescribo accurate velim perscribas tuam ad me sententiam. 66 volo etiam exquiras quam diligentissime poteris (habebis autem per quos possis) quid Lentulus noster, quid Domitius agat, quid acturus sit, quem ad modum nunc se gerant, num quem accusent, num quoi suscenseant—quid dico num quoi? num Pompeio. omnino culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius litteris cognosci potest quarum exemplum ad te misi. haec igitur videbis et, quod ad te ante scripsi, Demetri Magnetis librum quem ad te misit de concordia velim mihi mittas. 67

Scr. in Formiano K. Mart. a. 705 (49). 68 CICERO ATTICO SAL. 69

lippitudinis meae signum tibi sit librari manus et eadem causa brevitatis; etsi nunc quidem quod scriberem nihil erat. omnis exspectatio nostra erat in nuntiis Brundisinis si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus. sed videsne in quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam vigilantem, quam paratum? si me hercule neminem occiderit nec cuiquam quicquam ademerit, ab iis qui eum maxime timuerant maxime diligetur. 70 multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. et vide quam conversa res sit; illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem timebant. id quantis nostris peccatis vitiisque evenerit non possum sine molestia cogitare. quae autem impendere putarem, scripseram ad te et iam tuas litteras exspectabam. 71

Scr. in Formiammo vi Non. Mart. a. 705 (49). 72 CICERO ATTICO SAL. 73

non dubito quin tibi odiosae sint epistulae cotidianae, cum praesertim neque nova de re aliqua certiorem te faciam neque novam denique iam reperiam scribendi ullam sententiam. sed si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios ad te cum inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; euntibus vero, domesticis praesertim, ut nihil ad te dem litterarum facere non possum et simul, crede mihi, requiesco paulum in his miseriis, cum quasi tecum loquor, cum vero tuas epistulas lego, multo etiam magis. omnino intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines nostras quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae quicquam auditur novi nec in his locis quae a Brundisio absunt propius quam tu bidui aut tridui. Brundisi autem omne certamen vertitur huius primi temporis. qua quidem exspectatione torqueor. sed omnia ante Nonas sciemus. eodem enim die video Caesarem a Corfinio post meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo Canusio mane Pompeium. eo modo autem ambulat Caesar et iis +diariis+ militum celeritatem incitat ut timeam ne citius ad Brundisium quam opus sit accesserit. 74 dices, 'quid igitur proficis qui anticipes eius rei molestiam 75

Prose