Skip to main content

P. i Maronis Georgicon Liber Qvartvs by Vergil

1 section, 461 lines, 3000 words

Protinus aerii mellis caelestia dona 1 exsequar: hanc etiam, Maecenas, adspice partem. 2 Admiranda tibi levium spectacula rerum 3 magnanimosque duces totiusque ordine gentis 4 mores et studia et populos et proelia dicam. 5 In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem 6 numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo. 7

Principio sedes apibus statioque petenda, 8 quo neque sit ventis aditus—nam pabula venti 9 ferre domum prohibent—neque oves haedique petulci 10 floribus insultent aut errans bucula campo 11 decutiat rorem et surgentes atterat herbas. 12 Absint et picti squalentia terga lacerti 13 pinguibus a stabulis meropesque aliaeque volucres 14 et manibus Procne pectus signata cruentis; 15 omnia nam late vastant ipsasque volantes 16 ore ferunt dulcem nidis immitibus escam. 17 At liquidi fontes et stagna virentia musco 18 adsint et tenuis fugiens per gramina rivus, 19 palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret, 20 ut, cum prima novi ducent examina reges 21 vere suo ludetque favis emissa iuventus, 22 vicina invitet decedere ripa calori, 23 obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. 24 In medium, seu stabit iners seu profluet umor, 25 transversas salices et grandia conice saxa, 26 pontibus ut crebris possint consistere et alas 27 pandere ad aestivum solem, si forte morantes 28 sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus. 29 Haec circum casiae virides et olentia late 30 serpylla et graviter spirantis copia thymbrae 31 floreat inriguumque bibant violaria fontem. 32 Ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis, 33 seu lento fuerint alvaria vimine texta, 34 angustos habeant aditus: nam frigore mella 35 cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit. 36 Utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae 37 nequiquam in tectis certatim tenuia cera 38 spiramenta linunt fucoque et floribus oras 39 explent collectumque haec ipsa ad munera gluten 40 et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae. 41 Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris 42 sub terra fovere larem, penitusque repertae 43 pumicibusque cavis exesaeque arboris antro. 44 Tu tamen et levi rimosa cubilia limo 45 ungue fovens circum et raras superinice frondes. 46 Neu propius tectis taxum sine, neve rubentes 47 ure foco cancros, altae neu crede paludi, 48 aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu 49 saxa sonant vocisque offensa resultat imago. 50

Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit 51 sub terras caelumque aestiva luce reclusit, 52 illae continuo saltus silvasque peragrant 53 purpureosque metunt flores et flumina libant 54 summa leves. Hinc nescio qua dulcedine laetae 55 progeniem nidosque fovent, hinc arte recentes 56 excudunt ceras et mella tenacia fingunt. 57 Hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli 58 nare per aestatem liquidam suspexeris agmen 59 obscuramque trahi vento mirabere nubem, 60 contemplator: aquas dulces et frondea semper 61 tecta petunt. Huc tu iussos adsperge sapores, 62 trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, 63 tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum. 64 ipsae consident medicatis sedibus, ipsae 65 intima more suo sese in cunabula condent. 66

Sin autem ad pugnam exierint, nam saepe duobus 67 regibus incessit magno discordia motu, 68 continuoque animos vulgi et trepidantia bello 69 corda licet longe praesciscere; namque morantes 70 Martius ille aeris rauci canor increpat et vox 71 auditur fractos sonitus imitata tubarum; 72 tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant 73 spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos 74 et circa regem atque ipsa ad praetoria densae 75 miscentur magnisque vocant clamoribus hostem. 76 Ergo ubi ver nactae sudum camposque patentes, 77 erumpunt portis; concurritur, aethere in alto 78 fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem 79 praecipitesque cadunt; non densior aëre grando, 80 nec de concussa tantum pluit ilice glandis. 81 ipsi per medias acies insignibus alis 82 ingentes animos angusto in pectore versant, 83 usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos 84 aut hos versa fuga victor dare terga subegit. 85 Hi motus animorum atque haec certamina tanta 86 pulveris exigui iactu compressa quiescent. 87 Verum ubi ductores acie revocaveris ambo, 88 deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit, 89 dede neci; melior vacua sine regnet in aula. 90 Alter erit maculis auro squalentibus ardens; 91 nam duo sunt genera: hic melior, insignis et ore 92 et rutilis clarus squamis, ille horridus alter 93 desidia latamque trahens inglorius alvum. 94

Ut binae regum facies, ita corpora plebis. 95 Namque aliae turpes horrent, ceu pulvere ab alto 96 cum venit et sicco terram spuit ore viator 97 aridus; elucent aliae et fulgore coruscant 98 ardentes auro et paribus lita corpora guttis. 99 Haec potior suboles, hinc caeli tempore certo 100 dulcia mella premes, nec tantum dulcia, quantum 101 et liquida et durum Bacchi domitura saporem. 102

At cum incerta volant caeloque examina ludunt 103 contemnuntque favos et frigida tecta relinquunt, 104 instabiles animos ludo prohibebis inani. 105 Nec magnus prohibere labor: tu regibus alas 106 eripe; non illis quisquam cunctantibus altum 107 ire iter aut castris audebit vellere signa. 108 Invitent croceis halantes floribus horti 109 et custos furum atque avium cum falce saligna 110 Hellespontiaci servet tutela Priapi. 111 Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis 112 tecta serat late circum, cui talia curae; 113 ipse labore manum duro terat, ipse feraces 114 figat humo plantas et amicos inriget imbres. 115

Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum 116 vela traham et terris festinem advertere proram, 117 forsitan et, pingues hortos quae cura colendi 118 ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti, 119 quoque modo potis gauderent intiba rivis 120 et virides apio ripae, tortusque per herbam 121 cresceret in ventrem cucumis; nec sera comantem 122 narcissum aut flexi tacuissem vimen acanthi 123 pallentesque hederas et amantes litora myrtos. 124 Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis, 125 qua niger umectat flaventia culta Galaesus, 126 Corycium vidisse senem, cui pauca relicti 127 iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis 128 nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho. 129 Hic rarum tamen in dumis olus albaque circum 130 lilia verbenasque premens vescumque papaver 131 regum aequabat opes animis seraque revertens 132 nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis. 133 Primus vere rosam atque autumno carpere poma, 134 et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa 135 rumperet et glacie cursus frenaret aquarum, 136 ille comam mollis iam tondebat hyacinthi 137 aestatem increpitans seram Zephyrosque morantes. 138 Ergo apibus fetis idem atque examine multo 139 primus abundare et spumantia cogere pressis 140 mella favis; illi tiliae atque uberrima pinus, 141 quotque in flore novo pomis se fertilis arbos 142 induerat, totidem autumno matura tenebat. 143 Ille etiam seras in versum distulit ulmos 144 eduramque pirum et spinos iam pruna ferentes 145 iamque ministrantem platanum potantibus umbras. 146 Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis 147 praetereo atque aliis post me memoranda relinquo. 148

Nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipse 149 addidit, expediam, pro qua mercede canoros 150 Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae 151 Dictaeo caeli regem pavere sub antro. 152 Solae communes natos, consortia tecta 153 urbis habent magnisque agitant sub legibus aevum, 154 et patriam solae et certos novere penates, 155 venturaeque hiemis memores aestate laborem 156 experiuntur et in medium quaesita reponunt. 157 Namque aliae victu invigilant et foedere pacto 158 exercentur agris; pars intra saepta domorum 159 Narcissi lacrimam et lentum de cortice gluten 160 prima favis ponunt fundamina, deinde tenaces 161 suspendunt ceras: aliae spem gentis adultos 162 educunt fetus, aliae purissima mella 163 stipant et liquido distendunt nectare cellas. 164 Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti, 165 inque vicem speculantur aquas et nubila caeli 166 aut onera accipiunt venientum aut agmine facto 167 ignavum fucos pecus a praesepibus arcent. 168 Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. 169 ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis 170 cum properant, alii taurinis follibus auras 171 accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt 172 aera lacu; gemit impositis incudibus Aetna; 173 illi inter sese magna vi bracchia tollunt 174 in numerum versantque tenaci forcipe ferrum: 175 non aliter, si parva licet componere magnis, 176 Cecropias innatus apes amor urget habendi, 177 munere quamque suo. Grandaevis oppida curae 178 et munire favos et daedala fingere tecta. 179 At fessae multa referunt se nocte minores, 180 crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passim 181 et glaucas salices casiamque crocumque rubentem 182 et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos. 183 Omnibus una quies operum, labor omnibus unus: 184 mane ruunt portis; nusquam mora; rursus easdem 185 vesper ubi e pastu tandem decedere campis 186 admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant; 187 fit sonitus, mussantque oras et limina circum. 188 Post, ubi iam thalamis se composuere, siletur 189 in noctem fessosque sopor suus occupat artus. 190 Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt 191 longius aut credunt caelo adventantibus Euris, 192 sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur, 193 excursusque breves temptant et saepe lapillos, 194 ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram, 195 tollunt, his sese per inania nubila librant. 196 Illum adeo placuisse apibus mirabere morem, 197 quod neque concubitu indulgent nec corpora segnes 198 in Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt: 199 verum ipsae e foliis natos, e suavibus herbis 200 ore legunt, ipsae regem parvosque Quirites 201 sufficiunt aulasque et cerea regna refigunt. 202 Saepe etiam duris errando in cotibus alas 203 attrivere ultroque animam sub fasce dedere: 204 tantus amor florum et generandi gloria mellis. 205 Ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi 206 excipiat, neque enim plus septima ducitur aestas, 207 at genus immortale manet multosque per annos 208 stat fortuna domus et avi numerantur avorum. 209 Praeterea regem non sic Aegyptus et ingens 210 Lydia nec populi Parthorum aut Medus Hydaspes 211 observant. Rege incolumi mens omnibus una est; 212 amisso rupere fidem constructaque mella 213 diripuere ipsae et crates solvere favorum. 214 Ille operum custos, illum admirantur et omnes 215 circumstant fremitu denso stipantque frequentes 216 et saepe attollunt umeris et corpora bello 217 obiectant pulchramque petunt per vulnera mortem. 218

His quidam signis atque haec exempla secuti 219 esse apibus partem divinae mentis et haustus 220 aetherios dixere; deum namque ire per omnes 221 terrasque tractusque maris caelumque profundum. 222 Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, 223 quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas; 224 scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri 225 omnia nec morti esse locum, sed viva volare 226 sideris in numerum atque alto succedere caelo. 227

Siquando sedem angustam servataque mella 228 thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum 229 ora fove fumosque manu praetende sequaces. 230 Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis, 231 Taygete simul os terris ostendit honestum 232 Pleas et Oceani spretos pede reppulit amnes, 233 aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi 234 tristior hibernas caelo descendit in undas. 235 Illis ira modum supra est, laesaeque venenum 236 morsibus inspirant et spicula caeca relinquunt 237 adfixae venis animasque in vulnere ponunt. 238 Sin duram metues hiemem parcesque futuro 239 contunsosque animos et res miserabere fractas, 240 at suffire thymo cerasque recidere inanes 241 quis dubitet? nam saepe favos ignotus adedit 242 stellio et lucifugis congesta cubilia blattis 243 immunisque sedens aliena ad pabula fucus 244 aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, 245 aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae 246 laxos in foribus suspendit aranea casses. 247 Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes 248 incumbent generis lapsi sarcire ruinas 249 complebuntque foros et floribus horrea texent. 250

Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros 251 vita tulit, tristi languebunt corpora morbo— 252 quod iam non dubiis poteris cognoscere signis: 253 continuo est aegris alius color, horrida vultum 254 deformat macies, tum corpora luce carentum 255 exportant tectis et tristia funera ducunt; 256 aut illae pedibus conexae ad limina pendent, 257 aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes 258 ignavaeque fame et contracto frigore pigrae. 259 Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant, 260 frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster, 261 ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, 262 aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis: 263 hic iam galbaneos suadebo incendere odores 264 mellaque harundineis inferre canalibus, ultro 265 hortantem et fessas ad pabula nota vocantem. 266 Proderit et tunsum gallae admiscere saporem 267 Arentesque rosas aut igni pinguia multo 268 defruta vel psithia passos de vite racemos 269 Cecropiumque thymum et grave olentia centaurea. 270 Est etiam flos in pratis, cui nomen amello 271 fecere agricolae, facilis quaerentibus herba; 272 namque uno ingentem tollit de caespite silvam, 273 aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum 274 funduntur, violae sublucet purpura nigrae; 275 [saepe deum nexis ornatae torquibus arae;] 276 asper in ore sapor; tonsis in vallibus illum 277 pastores et curva legunt prope flumina Mellae. 278 Huius odorato radices incoque Baccho 279 pabulaque in foribus plenis adpone canistris. 280

Sed siquem proles subito defecerit omnis, 281 nec genus unde novae stirpis revocetur habebit, 282 tempus et Arcadii memoranda inventa magistri 283 pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis 284 insincerus apes tulerit cruor. Altius omnem 285 expediam prima repetens ab origine famam. 286 Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi 287 accolit effuso stagnantem flumine Nilum 288 et circum pictis vehitur sua rura phaselis, 289 quaque pharetratae vicinia Persidis urget, 290 [et viridem Aegyptum nigra fecundat harena, 291 et diversa ruens septem discurrit in ora 292 usque coloratis amnis devexus ab Indis] 293 omnis in hac certam regio iacit arte salutem. 294 Exiguus primum atque ipsos contractus in usus 295 eligitur locus; hunc angustique imbrice tecti 296 parietibusque premunt artis et quattuor addunt, 297 quattuor a ventis obliqua luce fenestras. 298 Tum vitulus bima curvans iam cornua fronte 299 quaeritur; huic geminae nares et spiritus oris 300 multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto 301 tunsa per integram solvuntur viscera pellem. 302 Sic positum in clauso linquunt et ramea costis 303 subiciunt fragmenta, thymum casiasque recentes. 304 Hoc geritur Zephyris primum impellentibus undas, 305 ante novis rubeant quam prata coloribus, ante 306 garrula quam tignis nidum suspendat hirundo. 307 Interea teneris tepefactus in ossibus umor 308 aestuat et visenda modis animalia miris, 309 trunca pedum primo, mox et stridentia pennis, 310 miscentur tenuemque magis magis aëra carpunt, 311 donec, ut aestivis effusus nubibus imber, 312 erupere aut ut nervo pulsante sagittae, 313 prima leves ineunt si quando proelia Parthi. 314

Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem? 315 Unde nova ingressus hominum experientia cepit? 316 Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe, 317 amissis, ut fama, apibus morboque fameque, 318 tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis 319 multa querens atque hac adfatus voce parentem: 320 'Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius 321 ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum, 322 si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo, 323 invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri 324 pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas? 325 En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem, 326 quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers 327 omnia temptanti extuderat, te matre relinquo. 328 Quin age et ipsa manu felices erue silvas, 329 fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes, 330 ure sata et validam in vites molire bipennem, 331 tanta meae si te ceperunt taedia laudis.' 332 At mater sonitum thalamo sub fluminis alti 333 sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae 334 carpebant hyali saturo fucata colore, 335 drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, 336 caesariem effusae nitidam per candida colla, 337 Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque, 338 Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, 339 altera tum primos Lucinae experta labores, 340 Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae, 341 ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, 342 atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea 343 et tandem positis velox Arethusa sagittis. 344 Inter quas curam Clymene narrabat inanem 345 Vulcani Martisque dolos et dulcia furta, 346 aque Chao densos divum numerabat amores 347 carmine quo captae dum fusis mollia pensa 348 devolvunt, iterum maternas impulit aures 349 luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes 350 obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores 351 prospiciens summa flavum caput extulit unda 352 et procul: 'O gemitu non frustra exterrita tanto, 353 Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura, 354 tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam 355 stat lacrimans et te crudelem nomine dicit.' 356 Huic percussa nova mentem formidine mater, 357 'duc, age, duc ad nos; fas illi limina divum 358 tangere,' ait. Simul alta iubet discedere late 359 flumina, qua iuvenis gressus inferret. At illum 360 curvata in montis faciem circumstetit unda 361 accepitque sinu vasto misitque sub amnem. 362 Iamque domum mirans genetricis et umida regna 363 speluncisque lacus clausos lucosque sonantes 364 ibat et ingenti motu stupefactus aquarum 365 omnia sub magna labentia flumina terra 366 spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque 367 et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus 368 unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta 369 saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus, 370 et gemina auratus taurino cornua vultu 371 Eridanus, quo non alius per pinguia culta 372 in mare purpureum violentior effluit amnis. 373 Postquam est in thalami pendentia pumice tecta 374 perventum et nati fletus cognovit inanes 375 Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontes 376 germanae tonsisque ferunt mantelia villis; 377 pars epulis onerant mensas et plena reponunt 378 pocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae; 379 et mater, 'Cape Maeonii carchesia Bacchi: 380 Oceano libemus,' ait. Simul ipsa precatur 381 Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores 382 centum quae silvas, centum quae flumina servant. 383 Ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam, 384 ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit. 385 Omine quo firmans animum sic incipit ipsa: 386

'Est in Carpathio Neptuni gurgite vates 387 caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor 388 et iuncto bipedum curru metitur equorum. 389 Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit 390 Pallenen, hunc et Nymphae veneramur et ipse 391 grandaevus Nereus; novit namque omnia vates, 392 quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur; 393 quippe ita Neptuno visum est, immania cuius 394 armenta et turpes pascit sub gurgite phocas. 395 Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem 396 expediat morbi causam eventusque secundet. 397 Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum 398 orando flectes; vim duram et vincula capto 399 tende; doli circum haec demum frangentur inanes. 400 Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus, 401 cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est, 402 in secreta senis ducam, quo fessus ab undis 403 se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem. 404 Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, 405 tum variae eludent species atque ora ferarum 406 Fiet enim subito sus horridus atraque tigris 407 squamosusque draco et fulva cervice leaena, 408 aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis 409 excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit. 410 Sed quanto ille magis formas se vertet in omnes, 411 tanto, nate, magis contende tenacia vincla, 412 donec talis erit mutato corpore, qualem 413 videris, incepto tegeret cum lumina somno". 414

Haec ait et liquidum ambrosiae defundit odorem, 415 quo totum nati corpus perduxit; at illi 416 dulcis compositis spiravit crinibus aura 417 atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens 418 exesi latere in montis, quo plurima vento 419 cogitur inque sinus scindit sese unda reductos, 420 deprensis olim statio tutissima nautis; 421 intus se vasti Proteus tegit obice saxi. 422 Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha 423 collocat; ipsa procul nebulis obscura resistit. 424 Iam rapidus torrens sitientes Sirius Indos 425 ardebat, caelo et medium sol igneus orbem 426 hauserat; arebant herbae et cava flumina siccis 427 faucibus ad limum radii tepefacta coquebant: 428 cum Proteus consueta petens e fluctibus antra 429 ibat; eum vasti circum gens umida ponti 430 exsultans rorem late dispergit amarum. 431 Sternunt se somno diversae in litore phocae. 432 Ipse, velut stabuli custos in montibus olim, 433 vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit, 434 auditisque lupos acuunt balatibus agni, 435 considit scopulo medius numerumque recenset. 436 Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas, 437 vix defessa senem passus componere membra 438 cum clamore ruit magno manicisque iacentem 439 occupat. Ille suae contra non immemor artis 440 omnia transformat sese in miracula rerum, 441 ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem. 442 Verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus 443 in sese redit atque hominis tandem ore locutus: 444 'Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras 445 iussit adire domos? Quidve hinc petis?' inquit. At ille: 446 'Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquam 447 sed tu desine velle. Deum praecepta secuti 448 venimus hinc lapsis quaesitum oracula rebus". 449 Tantum effatus. Ad haec vates vi denique multa 450 ardentes oculos intorsit lumine glauco 451 et graviter frendens sic fatis ora resolvit. 452

"Non te nullius exercent numinis irae; 453 magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus 454 haudquaquam ob meritum poenas, ni fata resistant, 455 suscitat et rapta graviter pro coniuge saevit. 456 Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps, 457 immanem ante pedes hydrum moritura puella 458 servantem ripas alta non vidit in herba. 459 At chorus aequalis Dryadum clamore supremos 460 implerunt montes; flerunt Rho 461

Poetry