Skip to main content

P. i Maronis Georgicon Liber Tertivs by Vergil

1 section, 451 lines, 2607 words

Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus 1 pastor ab Amphryso, uos, siluae amnesque Lycaei. 2 cetera, quae uacuas tenuissent carmine mentes, 3 omnia iam uulgata: quis aut Eurysthea durum 4 aut inlaudati nescit Busiridis aras? 5 cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos 6 Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno, 7 acer equis? temptanda uia est, qua me quoque possim 8 tollere humo uictorque uirum uolitare per ora. 9 primus ego in patriam mecum, modo uita supersit, 10 Aonio rediens deducam uertice Musas; 11 primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, 12 et uiridi in campo templum de marmore ponam 13 propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat 14 Mincius et tenera praetexit harundine ripas. 15 in medio mihi Caesar erit templumque tenebit: 16 illi uictor ego et Tyrio conspectus in ostro 17 centum quadriiugos agitabo ad flumina currus. 18 cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi 19 cursibus et crudo decernet Graecia caestu. 20 ipse caput tonsae foliis ornatus oliuae 21 dona feram. iam nunc sollemnis ducere pompas 22 ad delubra iuuat caesosque uidere iuuencos, 23 uel scaena ut uersis discedat frontibus utque 24 purpurea intexti tollant aulaea Britanni. 25 in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto 26 Gangaridum faciam uictorisque arma Quirini, 27 atque hic undantem bello magnumque fluentem 28 Nilum ac nauali surgentis aere columnas. 29 addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten 30 fidentemque fuga Parthum uersisque sagittis; 31 et duo rapta manu diuerso ex hoste tropaea 32 bisque triumphatas utroque ab litore gentis. 33 stabunt et Parii lapides, spirantia signa, 34 Assaraci proles demissaeque ab Ioue gentis 35 nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor. 36 Inuidia infelix Furias amnemque seuerum 37 Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis 38 immanemque rotam et non exsuperabile saxum. 39 interea Dryadum siluas saltusque sequamur 40 intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa: 41 te sine nil altum mens incohat. en age segnis 42 rumpe moras; uocat ingenti clamore Cithaeron 43 Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum, 44 et uox adsensu nemorum ingeminata remugit. 45 mox tamen ardentis accingar dicere pugnas 46 Caesaris et nomen fama tot ferre per annos, 47 Tithoni prima quot abest ab origine Caesar. 48 Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae 49 pascit equos, seu quis fortis ad aratra iuuencos, 50 corpora praecipue matrum legat. optima toruae 51 forma bouis cui turpe caput, cui plurima ceruix, 52 et crurum tenus a mento palearia pendent; 53 tum longo nullus lateri modus: omnia magna, 54 pes etiam, et camuris hirtae sub cornibus aures. 55 nec mihi displiceat maculis insignis et albo, 56 aut iuga detrectans interdumque aspera cornu 57 et faciem tauro propior, quaeque ardua tota 58 et gradiens ima uerrit uestigia cauda. 59 aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos 60 desinit ante decem, post quattuor incipit annos; 61 cetera nec feturae habilis nec fortis aratris. 62 interea, superat gregibus dum laeta iuuentas, 63 solue mares; mitte in Venerem pecuaria primus, 64 atque aliam ex alia generando suffice prolem. 65 optima quaeque dies miseris mortalibus aeui 66 prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus 67 et labor, et durae rapit inclementia mortis. 68 semper erunt quarum mutari corpora malis: 69 semper enim refice ac, ne post amissa requiras, 70 ante ueni et subolem armento sortire quotannis. 71 Nec non et pecori est idem dilectus equino: 72 tu modo, quos in spem statues summittere gentis, 73 praecipuum iam inde a teneris impende laborem. 74 continuo pecoris generosi pullus in aruis 75 altius ingreditur et mollia crura reponit; 76 primus et ire uiam et fluuios temptare minacis 77 audet et ignoto sese committere ponti, 78 nec uanos horret strepitus. illi ardua ceruix 79 argutumque caput, breuis aluus obesaque terga, 80 luxuriatque toris animosum pectus. honesti 81 spadices glaucique, color deterrimus albis 82 et giluo. tum, si qua sonum procul arma dedere, 83 stare loco nescit, micat auribus et tremit artus, 84 collectumque premens uoluit sub naribus ignem. 85 densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo; 86 at duplex agitur per lumbos spina, cauatque 87 tellurem et solido grauiter sonat ungula cornu. 88 talis Amyclaei domitus Pollucis habenis 89 Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae, 90 Martis equi biiuges et magni currus Achilli. 91 talis et ipse iubam ceruice effundit equina 92 coniugis aduentu pernix Saturnus, et altum 93 Pelion hinnitu fugiens impleuit acuto. 94 Hunc quoque, ubi aut morbo grauis aut iam segnior annis 95 deficit, abde domo, nec turpi ignosce senectae. 96 frigidus in Venerem senior, frustraque laborem 97 ingratum trahit, et, si quando ad proelia uentum est, 98 ut quondam in stipulis magnus sine uiribus ignis, 99 incassum furit. ergo animos aeuumque notabis 100 praecipue: hinc alias artis prolemque parentum 101 et quis cuique dolor uicto, quae gloria palmae. 102 nonne uides, cum praecipiti certamine campum 103 corripuere, ruuntque effusi carcere currus, 104 cum spes adrectae iuuenum, exsultantiaque haurit 105 corda pauor pulsans? illi instant uerbere torto 106 et proni dant lora, uolat ui feruidus axis; 107 iamque humiles iamque elati sublime uidentur 108 aera per uacuum ferri atque adsurgere in auras. 109 nec mora nec requies; at fuluae nimbus harenae 110 tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum: 111 tantus amor laudum, tantae est uictoria curae. 112 primus Ericthonius currus et quattuor ausus 113 iungere equos rapidusque rotis insistere uictor. 114 frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere 115 impositi dorso, atque equitem docuere sub armis 116 insultare solo et gressus glomerare superbos. 117 aequus uterque labor, aeque iuuenemque magistri 118 exquirunt calidumque animis et cursibus acrem, 119 quamuis saepe fuga uersos ille egerit hostis 120 et patriam Epirum referat fortisque Mycenas, 121 Neptunique ipsa deducat origine gentem. 122 His animaduersis instant sub tempus et omnis 123 impendunt curas denso distendere pingui, 124 quem legere ducem et pecori dixere maritum, 125 florentisque secant herbas fluuiosque ministrant 126 farraque, ne blando nequeat superesse labori 127 inualidique patrum referant ieiunia nati. 128 ipsa autem macie tenuant armenta uolentes, 129 atque, ubi concubitus primos iam nota uoluptas 130 sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent. 131 saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant, 132 cum grauiter tunsis gemit area frugibus, et cum 133 surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes. 134 hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus 135 sit genitali aruo et sulcos oblimet inertis, 136 sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat. 137 Rursus cura patrum cadere et succedere matrum 138 incipit. exactis grauidae cum mensibus errant, 139 non illas grauibus quisquam iuga ducere plaustris, 140 non saltu superare uiam sit passus et acri 141 carpere prata fuga fluuiosque innare rapacis. 142 saltibus in uacuis pascunt et plena secundum 143 flumina, muscus ubi et uiridissima gramine ripa, 144 speluncaeque tegant et saxea procubet umbra. 145 est lucos Silari circa ilicibusque uirentem 146 plurimus Alburnum uolitans, cui nomen asilo 147 Romanum est, oestrum Grai uertere uocantes, 148 asper, acerba sonans, quo tota exterrita siluis 149 diffugiunt armenta; furit mugitibus aether 150 concussus siluaeque et sicci ripa Tanagri. 151 hoc quondam monstro horribilis exercuit iras 152 Inachiae Iuno pestem meditata iuuencae. 153 hunc quoque (nam mediis feruoribus acrior instat) 154 arcebis grauido pecori, armentaque pasces 155 sole recens orto aut noctem ducentibus astris. 156 Post partum cura in uitulos traducitur omnis; 157 continuoque notas et nomina gentis inurunt, 158 et quos aut pecori malint summittere habendo 159 aut aris seruare sacros aut scindere terram 160 et campum horrentem fractis inuertere glaebis. 161 cetera pascuntur uiridis armenta per herbas: 162 tu quos ad studium atque usum formabis agrestem 163 iam uitulos hortare uiamque insiste domandi, 164 dum faciles animi iuuenum, dum mobilis aetas. 165 ac primum laxos tenui de uimine circlos 166 ceruici subnecte; dehinc, ubi libera colla 167 seruitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos 168 iunge pares, et coge gradum conferre iuuencos; 169 atque illis iam saepe rotae ducantur inanes 170 per terram, et summo uestigia puluere signent. 171 post ualido nitens sub pondere faginus axis 172 instrepat, et iunctos temo trahat aereus orbis. 173 interea pubi indomitae non gramina tantum 174 nec uescas salicum frondes uluamque palustrem, 175 sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae 176 more patrum niuea implebunt mulctraria uaccae, 177 sed tota in dulcis consument ubera natos. 178 Sin ad bella magis studium turmasque ferocis, 179 aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae 180 et Iouis in luco currus agitare uolantis, 181 primus equi labor est animos atque arma uidere 182 bellantum lituosque pati, tractuque gementem 183 ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis; 184 tum magis atque magis blandis gaudere magistri 185 laudibus et plausae sonitum ceruicis amare. 186 atque haec iam primo depulsus ab ubere matris 187 audeat, inque uicem det mollibus ora capistris 188 inualidus etiamque tremens, etiam inscius aeui. 189 at tribus exactis ubi quarta accesserit aestas, 190 carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare 191 compositis, sinuetque alterna uolumina crurum, 192 sitque laboranti similis; tum cursibus auras 193 tum uocet, ac per aperta uolans ceu liber habenis 194 aequora uix summa uestigia ponat harena: 195 qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris 196 incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt 197 nubila; tum segetes altae campique natantes 198 lenibus horrescunt flabris, summaeque sonorem 199 dant siluae, longique urgent ad litora fluctus; 200 ille uolat simul arua fuga simul aequora uerrens. 201 hinc uel ad Elei metas et maxima campi 202 sudabit spatia et spumas aget ore cruentas, 203 Belgica uel molli melius feret esseda collo. 204 tum demum crassa magnum farragine corpus 205 crescere iam domitis sinito; namque ante domandum 206 ingentis tollent animos, prensique negabunt 207 uerbera lenta pati et duris parere lupatis. 208 Sed non ulla magis uiris industria firmat 209 quam Venerem et caeci stimulos auertere amoris, 210 siue boum siue est cui gratior usus equorum. 211 atque ideo tauros procul atque in sola relegant 212 pascua post montem oppositum et trans flumina lata, 213 aut intus clausos satura ad praesepia seruant. 214 carpit enim uiris paulatim uritque uidendo 215 femina, nec nemorum patitur meminisse nec herbae 216 dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos 217 cornibus inter se subigit decernere amantis. 218 pascitur in magna Sila formosa iuuenca: 219 illi alternantes multa ui proelia miscent 220 uulneribus crebris; lauit ater corpora sanguis, 221 uersaque in obnixos urgentur cornua uasto 222 cum gemitu; reboant siluaeque et longus Olympus. 223 nec mos bellantis una stabulare, sed alter 224 uictus abit longeque ignotis exsulat oris, 225 multa gemens ignominiam plagasque superbi 226 uictoris, tum quos amisit inultus amores, 227 et stabula aspectans regnis excessit auitis. 228 ergo omni cura uiris exercet et inter 229 dura iacet pernox instrato saxa cubili 230 frondibus hirsutis et carice pastus acuta, 231 et temptat sese atque irasci in cornua discit 232 arboris obnixus trunco, uentosque lacessit 233 ictibus, et sparsa ad pugnam proludit harena. 234 post ubi collectum robur uiresque refectae, 235 signa mouet praecepsque oblitum fertur in hostem: 236 fluctus uti medio coepit cum albescere ponto, 237 longius ex altoque sinum trahit, utque uolutus 238 ad terras immane sonat per saxa neque ipso 239 monte minor procumbit, at ima exaestuat unda 240 uerticibus nigramque alte subiectat harenam. 241 Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque 242 et genus aequoreum, pecudes pictaeque uolucres, 243 in furias ignemque ruunt: amor omnibus idem. 244 tempore non alio catulorum oblita leaena 245 saeuior errauit campis, nec funera uulgo 246 tam multa informes ursi stragemque dedere 247 per siluas; tum saeuus aper, tum pessima tigris; 248 heu male tum Libyae solis erratur in agris. 249 nonne uides ut tota tremor pertemptet equorum 250 corpora, si tantum notas odor attulit auras? 251 ac neque eos iam frena uirum neque uerbera saeua, 252 non scopuli rupesque cauae atque obiecta retardant 253 flumina correptosque unda torquentia montis. 254 ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus 255 et pede prosubigit terram, fricat arbore costas 256 atque hinc atque illinc umeros ad uulnera durat. 257 quid iuuenis, magnum cui uersat in ossibus ignem 258 durus amor? nempe abruptis turbata procellis 259 nocte natat caeca serus freta, quem super ingens 260 porta tonat caeli, et scopulis inlisa reclamant 261 aequora; nec miseri possunt reuocare parentes, 262 nec moritura super crudeli funere uirgo. 263 quid lynces Bacchi uariae et genus acre luporum 264 atque canum? quid quae imbelles dant proelia cerui? 265 scilicet ante omnis furor est insignis equarum; 266 et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci 267 Potniades malis membra absumpsere quadrigae. 268 illas ducit amor trans Gargara transque sonantem 269 Ascanium; superant montis et flumina tranant. 270 continuoque auidis ubi subdita flamma medullis 271 (uere magis, quia uere calor redit ossibus), illae 272 ore omnes uersae in Zephyrum stant rupibus altis, 273 exceptantque leuis auras, et saepe sine ullis 274 coniugiis uento grauidae (mirabile dictu) 275 saxa per et scopulos et depressas conuallis 276 diffugiunt, non, Eure, tuos neque solis ad ortus, 277 in Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster 278 nascitur et pluuio contristat frigore caelum. 279 hic demum, hippomanes uero quod nomine dicunt 280 pastores, lentum destillat ab inguine uirus, 281 hippomanes, quod saepe malae legere nouercae 282 miscueruntque herbas et non innoxia uerba. 283 Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus, 284 singula dum capti circumuectamur amore. 285 hoc satis armentis: superat pars altera curae, 286 lanigeros agitare greges hirtasque capellas; 287 hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni. 288 nec sum animi dubius uerbis ea uincere magnum 289 quam sit et angustis hunc addere rebus honorem; 290 sed me Parnasi deserta per ardua dulcis 291 raptat amor; iuuat ire iugis, qua nulla priorum 292 Castaliam molli deuertitur orbita cliuo. 293 nunc, ueneranda Pales, magno nunc ore sonandum. 294 Incipiens stabulis edico in mollibus herbam 295 carpere ouis, dum mox frondosa reducitur aestas, 296 et multa duram stipula filicumque maniplis 297 sternere subter humum, glacies ne frigida laedat 298 molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras. 299 post hinc digressus iubeo frondentia capris 300 arbuta sufficere et fluuios praebere recentis, 301 et stabula a uentis hiberno opponere soli 302 ad medium conuersa diem, cum frigidus olim 303 iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno. 304 hae quoque non cura nobis leuiore tuendae, 305 nec minor usus erit, quamuis Milesia magno 306 uellera mutentur Tyrios incocta rubores. 307 densior hinc suboles, hinc largi copia lactis; 308 quam magis exhausto spumauerit ubere mulctra, 309 laeta magis pressis manabunt flumina mammis. 310 nec minus interea barbas incanaque menta 311 Cinyphii tondent hirci saetasque comantis 312 usum in castrorum et miseris uelamina nautis. 313 pascuntur uero siluas et summa Lycaei, 314 horrentisque rubos et amantis ardua dumos, 315 atque ipsae memores redeunt in tecta suosque 316 ducunt et grauido superant uix ubere limen. 317 ergo omni studio glaciem uentosque niualis, 318 quo minor est illis curae mortalis egestas, 319 auertes, uictumque feres et uirgea laetus 320 pabula, nec tota claudes faenilia bruma. 321 At uero Zephyris cum laeta uocantibus aestas 322 in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet, 323 Luciferi primo cum sidere frigida rura 324 carpamus, dum mane nouum, dum gramina canent, 325 et ros in tenera pecori gratissimus herba. 326 inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora 327 et cantu querulae rumpent arbusta cicadae, 328 ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo 329 currentem ilignis potare canalibus undam; 330 aestibus at mediis umbrosam exquirere uallem, 331 sicubi magna Iouis antiquo robore quercus 332 ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum 333 ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra; 334 tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus 335 solis ad occasum, cum frigidus aera Vesper 336 temperat, et saltus reficit iam roscida luna, 337 litoraque alcyonen resonant, acalanthida dumi. 338 Quid tibi pastores Libyae, quid pascua uersu 339 prosequar et raris habitata mapalia tectis? 340 saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem 341 pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis 342 hospitiis: tantum campi iacet. omnia secum 343 armentarius Afer agit, tectumque laremque 344 armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram; 345 non secus ac patriis acer Romanus in armis 346 iniusto sub fasce uiam cum carpit, et hosti 347 ante exspectatum positis stat in agmine castris. 348 At non qua Scythiae gentes Maeotiaque unda, 349 turbidus et torquens flauentis Hister harenas, 350 quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem. 351 illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae 352 aut herbae campo apparent aut arbore frondes; 353 sed iacet aggeribus niueis informis et alto 354 terra gelu late septemque adsurgit in ulnas. 355 semper hiems, semper spirantes frigora Cauri; 356 tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras, 357 nec cum inuectus equis altum petit aethera, nec cum 358 praecipitem Oceani rubro lauit aequore currum. 359 concrescunt subitae currenti in flumine crustae, 360 undaque iam tergo ferratos sustinet orbis, 361 puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris; 362 aeraque dissiliunt uulgo, uestesque rigescunt 363 indutae, caeduntque securibus umida uina, 364 et totae solidam in glaciem uertere lacunae, 365 stiriaque impexis induruit horrida barbis. 366 interea toto non setius aere ningit: 367 intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis 368 corpora magna boum, confertoque agmine cerui 369 torpent mole noua et summis uix cornibus exstant. 370 hos non immissis canibus, non cassibus ullis 371 puniceaeue agitant pauidos formidine pennae, 372 sed frustra oppositum trudentis pectore montem 373 comminus obtruncant ferro grauiterque rudentis 374 caedunt et magno laeti clamore reportant. 375 ipsi in defossis specubus secura sub alta 376 otia agunt terra, congestaque robora totasque 377 aduoluere focis ulmos ignique dedere. 378 hic noctem ludo ducunt, et pocula laeti 379 fermento atque acidis imitantur uitea sorbis. 380 talis Hyperboreo Septem subiecta trioni 381 gens effrena uirum Riphaeo tunditur Euro 382 et pecudum fuluis uelatur corpora saetis. 383 Si tibi lanitium curae, primum aspera silua 384 lappaeque tribolique absint; fuge pabula laeta; 385 continuoque greges uillis lege mollibus albos. 386 illum autem, quamuis aries sit candidus ipse, 387 nigra subest udo tantum cui lingua palato, 388 reice, ne maculis infuscet uellera pullis 389 nascentum, plenoque alium circumspice campo. 390 munere sic niueo lanae, si credere dignum est, 391 Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit 392 in nemora alta uocans; nec tu aspernata uocantem. 393 At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis 394 ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas: 395 hinc et amant fluuios magis, et magis ubera tendunt 396 et salis occultum referunt in lacte saporem. 397 multi etiam excretos prohibent a matribus haedos, 398 primaque ferratis praefigunt ora capistris. 399 quod surgente die mulsere horisque diurnis, 400 nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente, 401 sub lucem: exportant calathis (adit oppida pastor), 402 aut parco sale contingunt hiemique reponunt. 403 Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una 404 uelocis Spartae catulos acremque Molossum 405 pasce sero pingui. numquam custodibus illis 406 nocturnum stabulis furem incursusque luporum 407 aut impacatos a tergo horrebis Hiberos. 408 saepe etiam cursu timidos agitabis onagros, 409 et canibus leporem, canibus uenabere dammas; 410 saepe uolutabris pulsos siluestribus apros 411 latratu turbabis agens, montisque per altos 412 ingentem clamore premes ad retia ceruum. 413 Disce et odoratam stabulis accendere cedrum 414 galbaneoque agitare grauis nidore chelydros. 415 saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu 416 uipera delituit caelumque exterrita fugit, 417 aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae 418 (pestis acerba boum) pecorique aspergere uirus 419 fouit humum. cape saxa manu, cape robora, pastor, 420 tollentemque minas et sibila colla tumentem 421 deice! iamque fuga timidum caput abdidit alte, 422 cum medii nexus extremaeque agmina caudae 423 soluuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis. 424 est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis 425 squamea conuoluens sublato pectore terga 426 atque notis longam maculosus grandibus aluum, 427 qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum 428 uere madent udo terrae ac pluuialibus Austris, 429 stagna colit ripisque habitans hic piscibus atram 430 improbus ingluuiem ranisque loquacibus explet; 431 postquam exusta palus terraeque ardore dehiscunt, 432 exsilit in siccum, et flammantia lumina torquens 433 saeuit agris asperque siti atque exterritus aestu. 434 ne mihi tum mollis sub diuo carpere somnos 435 neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, 436 cum positis nouus exuuiis nitidusque iuuenta 437 uoluitur, aut catulos tectis aut oua relinquens, 438 arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis. 439 Morborum quoque te causas et signa docebo. 440 turpis ouis temptat scabies, ubi frigidus imber 441 altius ad uiuum persedit et horrida cano 442 bruma gelu, uel cum tonsis inlotus adhaesit 443 sudor, et hirsuti secuerunt corpora uepres. 444 dulcibus idcirco fluuiis pecus omne magistri 445 perfundunt, udisque aries in gurgite uillis 446 mersatur, missusque secundo defluit amni; 447 aut tonsum tristi contingunt corpus amurca 448 et spumas miscent argenti uiuaque sulpura 449 Idaeasque pices et pinguis unguine ceras 450 scillamque elleborosque gra 451

Poetry