Skip to main content

P. i Maronis Ecloga Nona by Vergil

Quo te, Moeri, pedes? An, quo uia ducit, in urbem? 1

O Lycida, uiui peruenimus, aduena nostri 2 (quod nunquam ueriti sumus) ut possessor agelli 3 diceret: "Haec mea sunt; ueteres migrate coloni." 4 Nunc uicti, tristes, quoniam fors omnia uersat, 5 hos illi (quod nec uertat bene!) mittimus haedos. 6

Certe equidem audieram, qua se subducere colles 7 incipiunt mollique iugum demittere cliuo, 8 usque ad aquam et ueteres, iam fracta cacumina, fagos, 9 omnia carminibus uestrum seruasse Menalcan. 10

Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum 11 nostra ualent, Lycida, tela inter Martia, quantum 12 Chaonias dicunt aquila ueniente columbas. 13 Quod nisi me quacumque nouas incidere litis 14 ante sinistra caua monuisset ab ilice cornix, 15 nec tuos hic Moeris nec uiueret ipse Menalcas. 16

Heu! Cadit in quemquam tantum scelus? Heu! Tua nobis 17 paene simul tecum solacia rapta, Menalca? 18 Quis caneret Nymphas? Quis humum florentibus herbis 19 spargeret, aut uiridi fontis induceret umbra? 20 uel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, 21 cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras? 22 "Tityre, dum redeo (breuis est uia) pasce capellas; 23 et potum pastas age, Tityre, et inter agendum 24 occursare capro (cornu ferit ille) caueto." 25

Immo haec quae Varo, necdum perfecta, canebat: 26 "Vare, tuom nomen, superet modo Mantua nobis, 27 Mantua uae miserae nimium uicina Cremonae, 28 cantantes sublime ferent ad sidera cycni." 29

Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, 30 sic cytiso pastae distendant ubera uaccae, 31 incipe, si quid habes. Et me fecere poetam 32 Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt 33 uatem pastores: sed non ego credulus illis; 34 nam neque adhuc Vario uideor nec dicere Cinna 35 digna, sed argutos inter strepere anser olores. 36

Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse uoluto, 37 si ualeam meminisse; neque est ignobile carmen: 38 "Huc ades, o Galarea: quis est nam ludus in undis? 39 Hic uer purpureum, uarios hic flumina circum 40 fundit humus flores; hic candida populus antro 41 imminet et lentae texunt umbracula uites. 42 Huc ades; insani feriant sine litora fluctus." 43

Quid, quae te pura solum sub nocte canentem 44 audieram? Numeros memini, si uerba tenerem: 45 "Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? 46 Ecce Dionaei processit Caesaris astrum, 47 astrum quo segetes gauderent frugibus et quo 48 duceret apricis in collibus uua colorem. 49 Insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes." 50

Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos 51 cantando puerum memini me condere soles: 52 nunc oblita mihi tot carmina, uox quoque Moerim 53 iam fugit ipsa: lupi Moerim uidere priores. 54 Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. 55

Causando nostros in longum ducis amores. 56 Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, 57 aspice, uentosi ceciderunt murmuris aurae. 58 Hinc adeo media est nobis uia; namque sepulcrum 59 incipit apparere Bianoris. Hic, ubi densas 60 agricolae stringunt frondis, hic, Moeri, canamus: 61 hic haedos depone, tamen ueniemus in urbem. 62 Aut, si nox pluuiam ne colligat ante ueremur, 63 cantantes licet usque (minus uia laedit) eamus: 64 cantantes ut eamus, ego hoc te fasce leuabo. 65

Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus. 66 Carmina tum melius, cum uenerit ipse, canemus. 67

Poetry