Skip to main content

P. i Maronis Ecloga Octava by Vergil

Pastorum musam Damonis et Alphesiboei, 1 immemor herbarum quos est mirata iuuenca 2 certantis, quorum stupefactae carmine lynces, 3 et mutata suos requierunt flumina cursus, 4 Damonis musam dicemus et Alphesiboei. 5 Tu mihi seu magni superas iam saxa Timaui, 6 siue oram Illyrici legis aequoris, en erit umquam 7 ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? 8 En erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem 9 sola Sophocleo tua carmina digna coturno? 10 A te principium; tibi desinet: accipe iussis 11 carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum 12 inter uictricis hederam tibi serpere laurus. 13 Frigida uix caelo noctis decesserat umbra, 14 cum ros in tenera pecori gratissimus herba, 15 incumbens tereti Damon sic coepit oliuae: 16 "Nascere, praeque diem ueniens age, Lucifer, almum, 17 coniugis indigno Nysae deceptus amore 18 dum queror, et diuos, quamquam nil testibus illis 19 profeci, extrema moriens tamen adloquor hora. 20

Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis 21 semper habet; semper pastorum ille audit amores 22 Panaque, qui primus calamos non passus inertis. 23

Mopso Nysa datur: quid non speremus amantes? 24 Iungentur iam grypes equis, aeuoque sequenti 25 cum canibus timidi ueniet ad pocula dammae. 26

Mopse, nouas incide faces: tibi ducitur uxor; 27 sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam. 28

O digno coniuncta uiro, dum despicis omnis, 29 dumque tibi est odio mea fistula dumque capellae 30 hirsutumque supercilium promissaque barba, 31 nec curare deum credis mortalia quemquam! 32

Saepibus in nostris paruam te roscida mala 33 (dux ego uester eram) uidi cum matre legentem; 34 alter ab undecimo tum me iam acceperat annus; 35 iam fragilis poteram a terra contingere ramos: 36 ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error! 37

Nunc scio quid sit Amor: duris in cautibus illum 38 aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes 39 nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt. 40

Saeuos Amor docuit natorum sanguine matrem 41 commaculare manus; crudelis tu quoque, mater: 42 crudelis mater magis, an puer improbus ille? 43 Improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater. 44

Nunc et ouis ultro fugiat lupus; aurea durae 45 mala ferant quercus, narcisso floreat alnus, 46 pinguia corticibus sudent electra myricae, 47 certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus, 48 Orpheus in siluis, inter delphinas Arion. 49

Omnia uel medium fiat mare. Viuite, siluae: 50 praeceps aerii specula de montis in undas 51 deferar; extremum hoc munus morientis habeto. 52

Haec Damon. Vos, quae responderit Alphesiboeus, 53 ducite, Pierides: non omnia possumus omnes. 54 "Effer aquam, et molli cinge haec altaria uitta, 55 uerbenasque adole pinguis et mascula tura, 56 coniugis ut magicis sanos auertere sacris 57 experiar sensus: nihil hic nisi carmina desunt. 58

Carmina uel caelo possunt deducere lunam; 59 caminibus Circe socios mutauit Vlixi; 60 frigidus in pratis cantando rumpitur anguis. 61

Terna tibi haec primum triplici diuersa colore 62 licia circumdo, terque haec altaria circum 63 effigiem duco: numero deus impare gaudet. 64

Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores; 65 necte, Amarylli, modo et "Veneris" dic "uincula necto". 66

Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit 67 uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore. 68 Sparge molam et fragilis incende bitumine laurus. 69 Daphnis me malus urit; ego hanc in Daphnide laurum. 70

Talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuuencum 71 per nemora atque altos quaerendo bucula lucos, 72 propter aquae riuom, uiridi procumbit in ulua 73 perdita, nec serae meminit decedere nocti, 74 talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi. 75

Has olim exuuias mihi perfidus ille reliquit, 76 pignora cara sui; quae nunc ego limine in ipso, 77 terra, tibi mando: debent haec pignora Daphnim. 78

Has herbas atque haec Ponto mihi lecta uenena 79 ipse dedit Moeris (nascuntur pluruma Ponto); 80 his ego saepe lupum fieri et se condere siluis 81 Moerim, saepe animas imis excire sepulcris, 82 atque satas alio uidi traducere messis. 83

Fer cineres, Amarylli, foras, riuoque fluenti 84 transque caput iace, nec respexeris. His ego Daphnim 85 adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat. 86

Aspice: corripuit tremulis altaria flammis 87 sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit! 88 Nescio quid certe est, et Hylax in limine latrat. 89 Credimus? an qui amant ipsi sibi somnia fingunt? 90

Poetry