Skip to main content

P. i Maronis Ecloga Septima by Vergil

1 section, 70 lines, 413 words

Forte sub arguta consederat ilice Daphnis, 1 compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, 2 Thyrsis ouis, Corydon distentas lacte capellas, 3 ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, 4 et cantare pares et repondere parati. 5 Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, 6 uir gregis ipse caper deerrauerat; atque ego Daphnim 7 adspicio. Ille ubi me contra uidet: "Ocius" inquit 8 "huc ades, o Meliboee; caper tibi saluos et haedi, 9 et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. 10 Huc ipsi potum uenient per prata iuuenci; 11 hic uiridis tenera praetexit harundine ripas 12 Mincius, eque sacra resonant examina quercu." 13 Quid facerem? Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam, 14 depulsos a lacte domi quae clauderet agnos, 15 et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. 16 Posthabui tamen illorum mea seria ludo. 17 Alternis igitur contendere uersibus ambo 18 coepere; alternos Musae meminisse uolebant. 19 Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. 20

Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen, 21 quale meo Codro, concedite (proxima Phoebi 22 uersibus ille facit), aut, si non possumus omnes, 23 hic arguta sacra pendebit fistula pinu. 24

Pastores, hedera nascentem ornate poetam, 25 Arcades, inuidia rumpantur ut ilia Codro; 26 aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem 27 cingite, ne uati noceat mala lingua futuro. 28

Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, paruos 29 et ramosa Micon uiuacis cornua cerui. 30 Si proprium hoc fuerit, leui de marmore tota 31 puniceo stabis suras euincta coturno. 32

Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis 33 exspectare sat est: custos es pauperis horti. 34 Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, 35 si fetura gregem suppleuerit, aureus esto. 36

Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, 37 candidior cycnis, hedera formosior alba, 38 cum primum pasti repetent praesepia tauri, 39 si qua tui Corydonis habet te cura, uenito. 40

Immo ego Sardoniis uidear tibi amarior herbis 41 horridior rusco, proiecta uilior alga, 42 si mihi non haec lux toto iam longior anno est. 43 Ite domum pasti, si quis pudor, ite, iuuenci. 44

Muscosi fontes, et somno mollior herba, 45 et quae uos rara uiridis tegit arbutus umbra, 46 solstitium pecori defendite: iam uenit aestas 47 torrida, iam lento turgent in palmite gemmae. 48

Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis 49 semper, et adsidua postes fuligine nigri; 50 hic tantum Boreae curamus frigora, quantum 51 aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas. 52

Stant et iuniperi et castaneae hirsutae; 53 strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma; 54 omnia nunc rident: at, si formosus Alexis 55 montibus his abeat, uideas et flumina sicca. 56

Aret ager; uitio moriens sitit aeris herba; 57 Liber pampineas inuidit collibus umbras: 58 Phyllidis aduentu nostrae nemus omne uirebit, 59 Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri. 60

Populus Alcidae gratissima, uitis Iaccho, 61 formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo, 62 Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit, 63 nec myrtus uincet corylos, nec laurea Phoebi. 64

Fraxinus in siluis pulcherrima, pinus in hortis, 65 populus in fluuiis, abies in montibus altis: 66 saepius at si me, Lycida formose, reuisas, 67 fraxinus in siluis cedat tibi, pinus in hortis. 68

Haec memini, et uictum frustra contendere Thyrsim. 69 Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis. 70

Poetry