Skip to main content

P. i Maronis Ecloga Qvinta by Vergil

Cur non, Mopse, boni quoniam conuenimus ambo 1 tu calamos inflare leuis, ego dicere uersus, 2 hic corylis mixtas inter consedimus ulmos? 3

Tu maior; tibi me est aequom parere, Menalca, 4 siue sub incertas Zephyris motantibus umbras, 5 siue antro potius succedimus. Aspice ut antrum 6 siluestris raris sparsit labrusca racemis. 7

Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignis 8 aut Alconis habes laudes aut iurgia Codri; 9 incipe; pascentis seruabit Tityrus haedos. 10

Immo haec in uiridi nuper quae cortice fagi 11 carmina descripsi et modulans alterna notaui, 12 experiar: tu deinde iubeto certet Amyntas. 13

Lenta salix quantum pallenti cedit oliuae, 14 puniceis humilis quantum saliunca rosetis, 15 iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas. 16 Sed tu desine plura, puer; successimus antro. 17

Exstinctum Nymphae crudeli funere Daphnim 18 flebant (uos coryli testes et flumina Nymphis), 19 cum complexa sui corpus miserabile nati 20 atque deos atque astra uocat crudelia mater. 21 Non ulli pastos illis egere diebus 22 frigida, Daphni, boues ad flumina: nulla neque amnem 23 libauit quadrupes, nec graminis attigit herbam. 24 Daphni, tuom Poenos etiam ingemuisse leones 25 interitum montesque feri siluaque loquontur. 26 Daphnis et Armenias curru subiungere tigris 27 instituit; Daphnis thiasos inducere Bacchi, 28 et foliis lentas intexere mollibus hastas. 29 Vitis ut arboribus decori est, ut uitibus uuae, 30 ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus aruis, 31 tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt, 32 ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo. 33 Grandia saepe quibus mandauimus hordea sulcis, 34 infelix lolium et steriles nascuntur auenae; 35 pro molli uiola, pro purpureo narcisso 36 carduos et spinis surgit paliurus acutis. 37 Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, 38 pastores (mandat fieri sibi talia Daphnis), 39 et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen: 40 Daphnis ego in siluis hinc usque ad sidera notus 41 formosi pecoris custos formosior ipse. 42

Tale tuom carmen nobis, diuine poeta, 43 quale sopor fessis in gramine, quale per aestum 44 dulcis aquae saliente sitim restinguere riuo. 45 Nec calamis solum aequiperas, sed uoce magistrum; 46 fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo. 47 Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra uicissim 48 dicemus, Daphnimque tuom tollemus ad astra; 49 Daphnim ad astra feremus: amauit nos quoque Daphnis. 50

An quicquam nobis tali sit munere maius? 51 Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista 52 iam pridem Stimichon laudauit carmina nobis. 53

Candidus insuetum miratur limen Olympi 54 sub pedibus uidet nubes et sidera Daphnis. 55 Ergo alacris siluas et cetera rura uoluptas 56 Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas. 57 Nec lupus insidias pecori, nec retia ceruis 58 ulla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis. 59 Ipsi laetitia uoces ad sidera iactant 60 intonsi montes; ipsae iam carmina rupes, 61 ipsa sonant arbusta: "Deus, deus ille, Menalca!" 62 Sis bonus o felixque tuis! En quattuor aras: 63 ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo. 64 Pocula bina nouo spumantia lacte quotannis, 65 craterasque duo statuam tibi pinguis oliui, 66 et multo in primis hilarans conuiuia Baccho, 67 ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra, 68 uina nouom fundam calathis Ariusia nectar. 69 Cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon; 70 saltantis Satyros imitabitur Alphesiboeus. 71 Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia uota 72 reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros. 73 Dum iuga montis aper, fluuios dum piscis amabit, 74 dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae, 75 semper honos nomenque tuom laudesque manebunt. 76 Vt Baccho Cererique, tibi sic uota quotannis 77 agricolae facient: damnabis tu quoque uotis. 78

Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona? 79 Nam neque me tantum uenientis sibilus Austri 80 nec percussa iuuant fluctu tam litora, nec quae 81 saxosas inter decurrunt flumina ualles. 82

Hac te nos fragili donabimus ante cicuta: 83 haec nos "Formosum Corydon ardebat Alexim", 84 haec eadem docuit "Cuium pecus? an Meliboei?" 85

At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret, 86 non tulit Antigenes (et erat tum dignus amari), 87 formosum paribus nodis atque aere, Menalca. 88

Poetry