Skip to main content

P. i Maronis Ecloga Prima by Vergil

Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi 1 silvestrem tenui Musam meditaris avena; 2 nos patriae fines et dulcia linquimus arva. 3 nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra 4 formosam resonare doces Amaryllida silvas. 5

O Meliboee, deus nobis haec otia fecit. 6 namque erit ille mihi semper deus, illius aram 7 saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. 8 ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum 9 ludere quae vellem calamo permisit agresti. 10

Non equidem invideo, miror magis; undique totis 11 usque adeo turbatur agris. en ipse capellas 12 protenus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco. 13 hic inter densas corylos modo namque gemellos, 14 spem gregis, a, silice in nuda conixa reliquit. 15 saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, 16 de caelo tactas memini praedicere quercus. 17 sed tamen iste deus qui sit da, Tityre,nobis. 18

Urbem quam dicunt Romam, Meliboee, putavi 19 stultus ego huic nostrae similem, cui saepe solemus 20 pastores ovium teneros depellere fetus. 21 sic canibus catulos similes, sic matribus haedos 22 noram, sic parvis componere magna solebam. 23 verum haec tantum alias inter caput extulit urbes 24 quantum lenta solent inter viburna cupressi. 25

Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi? 26

Libertas, quae sera tamen respexit inertem, 27 candidior postquam tondenti barba cadebat, 28 respexit tamen et longo post tempore venit, 29 postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit. 30 namque - fatebor enim - dum me Galatea tenebat, 31 nec spes libertatis erat nec cura peculi. 32 quamvis multa meis exiret victima saeptis 33 pinguis et ingratae premeretur caseus urbi, 34 non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat. 35

Mirabar quid maesta deos, Amarylli, vocares, 36 cui pendere sua patereris in arbore poma. 37 Tityrus hinc aberat. ipsae te, Tityre, pinus, 38 ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant. 39

Quid facerem? neque servitio me exire licebat 40 nec tam praesentis alibi cognoscere divos. 41 hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annis 42 bis senos cui nostra dies altaria fumant, 43 hic mihi responsum primus dedit ille petenti: 44 'pascite ut ante boves, pueri, submittite tauros.' 45

Fortunate senex, ergo tua rura manebunt 46 et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus 47 limosoque palus obducat pascua iunco. 48 non insueta gravis temptabunt pabula fetas 49 nec mala vicini pecoris contagia laedent. 50 fortunate senex, hic inter flumina nota 51 et fontis sacros frigus captabis opacum; 52 hinc tibi, quae semper, vicino ab limite saepes 53 Hyblaeis apibus florem depasta salicti 54 saepe levi somnum suadebit inire susurro; 55 hinc alta sub rupe canet frondator ad auras, 56 nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes 57 nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo. 58

Ante leves ergo pascentur in aethere cervi 59 et freta destituent nudos in litore pisces, 60 ante pererratis amborum finibus exsul 61 aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim, 62 quam nostro illius labatur pectore vultus. 63

At nos hinc alii sitientis ibimus Afros, 64 pars Scythiam et rapidum cretae veniemus Oaxen 65 et penitus toto divisos orbe Britannos. 66 en umquam patrios longo post tempore finis 67 pauperis et tuguri congestum caespite culmen, 68 post aliquot, mea regna, videns mirabor aristas? 69 impius haec tam culta novalia miles habebit, 70 barbarus has segetes. en quo discordia civis 71 produxit miseros; his nos consevimus agros! 72 insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites. 73 ite meae, felix quondam pecus, ite capellae. 74 non ego vos posthac viridi proiectus in antro 75 dumosa pendere procul de rupe videbo; 76 carmina nulla canam; non me pascente, capellae, 77 florentem cytisum et salices carpetis amaras. 78

Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem 79 fronde super viridi. sunt nobis mitia poma, 80 castaneae molles et pressi copia lactis, 81 et iam summa procul villarum culmina fumant 82 maioresque cadunt altis de montibus umbrae. 83

Poetry