Skip to main content

P. i Maronis Aeneidos Liber Septimvs by Vergil

1 section, 844 lines, 2748 words

Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, 1 2 aeternam moriens famam, Caieta, dedisti; 3 4 et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen 5 6 Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat. 7

At pius exsequiis Aeneas rite solutis, 8 9 aggere composito tumuli, postquam alta quierunt 10 11 aequora, tendit iter velis portumque relinquit. 12 13 aspirant aurae in noctem nec candida cursus 14 15 luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus. 16 17 proxima Circaeae raduntur litora terrae, 18 19 dives inaccessos ubi Solis filia lucos 20 21 adsiduo resonat cantu, tectisque superbis 22 23 urit odoratam nocturna in lumina cedrum 24 25 arguto tenuis percurrens pectine telas. 26 27 hinc exaudiri gemitus iraeque leonum 28 29 vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, 30 31 saetigerique sues atque in praesepibus ursi 32 33 saevire ac formae magnorum ululare luporum, 34 35 quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis 36 37 induerat Circe in vultus ac terga ferarum. 38 39 quae ne monstra pii paterentur talia Troes 40 41 delati in portus neu litora dira subirent, 42 43 Neptunus ventis implevit vela secundis, 44 45 atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit. 46

Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto 47 48 Aurora in roseis fulgebat lutea bigis, 49 50 cum venti posuere omnisque repente resedit 51 52 flatus, et in lento luctantur marmore tonsae. 53 54 atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum 55 56 prospicit. hunc inter fluvio Tiberinus amoeno 57 58 verticibus rapidis et multa flavus harena 59 60 in mare prorumpit. variae circumque supraque 61 62 adsuetae ripis volucres et fluminis alveo 63 64 aethera mulcebant cantu lucoque volabant. 65 66 flectere iter sociis terraeque advertere proras 67 68 imperat et laetus fluvio succedit opaco. 69

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora, rerum 70 71 quis Latio antiquo fuerit status, advena classem 72 73 cum primum Ausoniis exercitus appulit oris, 74 75 expediam, et primae revocabo exordia pugnae. 76 77 tu vatem, tu, diva, mone. dicam horrida bella, 78 79 dicam acies actosque animis in funera reges, 80 81 Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam 82 83 Hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo, 84 85 maius opus moveo. 86 Rex arva Latinus et urbes 87 88 iam senior longa placidas in pace regebat. 89 90 hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica 91 92 accipimus; Fauno Picus pater, isque parentem 93 94 te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor. 95 96 filius huic fato divum prolesque virilis 97 98 nulla fuit, primaque oriens erepta iuventa est. 99 100 sola domum et tantas servabat filia sedes 101 102 iam matura viro, iam plenis nubilis annis. 103 104 multi illam magno e Latio totaque petebant 105 106 Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnis 107 108 Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx 109 110 adiungi generum miro properabat amore; 111 112 sed variis portenta deum terroribus obstant. 113 114 laurus erat tecti medio in penetralibus altis 115 116 sacra comam multosque metu servata per annos, 117 118 quam pater inventam, primas cum conderet arces, 119 120 ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus, 121 122 Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis. 123 124 huius apes summum densae (mirabile dictu) 125 126 stridore ingenti liquidum trans aethera vectae 127 128 obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis 129 130 examen subitum ramo frondente pependit. 131 132 continuo vates 'externum cernimus' inquit 133 134 'adventare virum et partis petere agmen easdem 135 136 partibus ex isdem et summa dominarier arce.' 137 138 praeterea, castis adolet dum altaria taedis, 139 140 et iuxta genitorem astat Lavinia virgo, 141 142 visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem 143 144 atque omnem ornatum flamma crepitante cremari, 145 146 regalisque accensa comas, accensa coronam 147 148 insignem gemmis; tum fumida lumine fuluo 149 150 involvi ac totis Volcanum spargere tectis. 151 152 id vero horrendum ac visu mirabile ferri: 153 154 namque fore inlustrem fama fatisque canebant 155 156 ipsam, sed populo magnum portendere bellum. 157 At rex sollicitus monstris oracula Fauni, 158 159 fatidici genitoris, adit lucosque sub alta 160 161 consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro 162 163 fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim. 164 165 hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus 166 167 in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos 168 169 cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti 170 171 pellibus incubuit stratis somnosque petivit, 172 173 multa modis simulacra videt volitantia miris 174 175 et varias audit voces fruiturque deorum 176 177 conloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis. 178 179 hic et tum pater ipse petens responsa Latinus 180 181 centum lanigeras mactabat rite bidentis, 182 183 atque harum effultus tergo stratisque iacebat 184 185 velleribus: subita ex alto vox reddita luco est: 186 187 'ne pete conubiis natam sociare Latinis, 188 189 o mea progenies, thalamis neu crede paratis; 190 191 externi venient generi, qui sanguine nostrum 192 193 nomen in astra ferant, quorumque a stirpe nepotes 194 195 omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens 196 197 aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.' 198 199 haec responsa patris Fauni monitusque silenti 200 201 nocte datos non ipse suo premit ore Latinus, 202 203 sed circum late volitans iam Fama per urbes 204 205 Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes 206 207 gramineo ripae religavit ab aggere classem. 208

Aeneas primique duces et pulcher Iulus 209 210 corpora sub ramis deponunt arboris altae, 211 212 instituuntque dapes et adorea liba per herbam 213 214 subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat) 215 216 et Cereale solum pomis agrestibus augent. 217 218 consumptis hic forte aliis, ut vertere morsus 219 220 exiguam in Cererem penuria adegit edendi, 221 222 et violare manu malisque audacibus orbem 223 224 fatalis crusti patulis nec parcere quadris: 225 226 'heus, etiam mensas consumimus?' inquit Iulus, 227 228 nec plura, adludens. ea vox audita laborum 229 230 prima tulit finem, primamque loquentis ab ore 231 232 eripuit pater ac stupefactus numine pressit. 233 234 continuo 'salve fatis mihi debita tellus 235 236 vosque' ait 'o fidi Troiae salvete penates: 237 238 hic domus, haec patria est. genitor mihi talia namque 239 240 (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit: 241 242 "cum te, nate, fames ignota ad litora vectum 243 244 accisis coget dapibus consumere mensas, 245 246 tum sperare domos defessus, ibique memento 247 248 prima locare manu molirique aggere tecta." 249 250 haec erat illa fames, haec nos suprema manebat 251 252 exitiis positura modum. 253 254 quare agite et primo laeti cum lumine solis 255 256 quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis, 257 258 vestigemus et a portu diversa petamus. 259 260 nunc pateras libate Iovi precibusque vocate 261 262 Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.' 263

Sic deinde effatus frondenti tempora ramo 264 265 implicat et geniumque loci primamque deorum 266 267 Tellurem Nymphasque et adhuc ignota precatur 268 269 flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa 270 271 Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem 272 273 invocat, et duplicis caeloque Ereboque parentis. 274 275 hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto 276 277 intonuit, radiisque ardentem lucis et auro 278 279 ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem. 280 281 diditur hic subito Troiana per agmina rumor 282 283 advenisse diem quo debita moenia condant. 284 285 certatim instaurant epulas atque omine magno 286 287 crateras laeti statuunt et vina coronant. 288

Postera cum prima lustrabat lampade terras 289 290 orta dies, urbem et finis et litora gentis 291 292 diversi explorant: haec fontis stagna Numici, 293 294 hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos. 295 296 tum satus Anchisa delectos ordine ab omni 297 298 centum oratores augusta ad moenia regis 299 300 ire iubet, ramis velatos Palladis omnis, 301 302 donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris. 303 304 haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur 305 306 passibus. ipse humili designat moenia fossa 307 308 moliturque locum, primasque in litore sedes 309 310 castrorum in morem pinnis atque aggere cingit. 311 312 iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum 313 314 ardua cernebant iuvenes muroque subibant. 315 316 ante urbem pueri et primaevo flore iuventus 317 318 exercentur equis domitantque in pulvere currus, 319 320 aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis 321 322 spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt: 323 324 cum praevectus equo longaevi regis ad auris 325 326 nuntius ingentis ignota in veste reportat 327 328 advenisse viros. ille intra tecta vocari 329 330 imperat et solio medius consedit avito. 331

Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis 332 333 urbe fuit summa, Laurentis regia Pici, 334 335 horrendum silvis et religione parentum. 336 337 hic sceptra accipere et primos attollere fascis 338 339 regibus omen erat; hoc illis curia templum, 340 341 hae sacris sedes epulis; hic ariete caeso 342 343 perpetuis soliti patres considere mensis. 344 345 quin etiam veterum effigies ex ordine avorum 346 347 antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus 348 349 vitisator curvam servans sub imagine falcem, 350 351 Saturnusque senex Ianique bifrontis imago 352 353 vestibulo astabant, aliique ab origine reges, 354 355 Martiaque ob patriam pugnando vulnera passi. 356 357 multaque praeterea sacris in postibus arma, 358 359 captiui pendent currus curvaeque secures 360 361 et cristae capitum et portarum ingentia claustra 362 363 spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis. 364 365 ipse Quirinali lituo parvaque sedebat 366 367 succinctus trabea laevaque ancile gerebat 368 369 Picus, equum domitor, quem capta cupidine coniunx 370 371 aurea percussum virga versumque venenis 372 373 fecit avem Circe sparsitque coloribus alas. 374

Tali intus templo divum patriaque Latinus 375 376 sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit, 377 378 atque haec ingressis placido prior edidit ore: 379 380 'dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem 381 382 et genus, auditique advertitis aequore cursum), 383 384 quid petitis? quae causa rates aut cuius egentis 385 386 litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit? 387 388 sive errore viae seu tempestatibus acti, 389 390 qualia multa mari nautae patiuntur in alto, 391 392 fluminis intrastis ripas portuque sedetis, 393 394 ne fugite hospitium, neve ignorate Latinos 395 396 Saturni gentem haud vinclo nec legibus aequam, 397 398 sponte sua veterisque dei se more tenentem. 399 400 atque equidem memini (fama est obscurior annis) 401 402 Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris 403 404 Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes 405 406 Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur. 407 408 hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum 409 410 aurea nunc solio stellantis regia caeli 411 412 accipit et numerum divorum altaribus auget.' 413

Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus: 414 415 'rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos 416 417 atra subegit hiems vestris succedere terris, 418 419 nec sidus regione viae litusve fefellit: 420 421 consilio hanc omnes animisque volentibus urbem 422 423 adferimur pulsi regnis, quae maxima quondam 424 425 extremo veniens sol aspiciebat Olympo. 426 427 ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes 428 429 gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema: 430 431 Troius Aeneas tua nos ad limina misit. 432 433 quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis 434 435 tempestas ierit campos, quibus actus uterque 436 437 Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, 438 439 audiit et si quem tellus extrema refuso 440 441 summovet Oceano et si quem extenta plagarum 442 443 quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui. 444 445 diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti 446 447 dis sedem exiguam patriis litusque rogamus 448 449 innocuum et cunctis undamque auramque patentem. 450 451 non erimus regno indecores, nec vestra feretur 452 453 fama levis tantique abolescet gratia facti, 454 455 nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit. 456 457 fata per Aeneae iuro dextramque potentem, 458 459 sive fide seu quis bello est expertus et armis: 460 461 multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro 462 463 praeferimus manibus vittas ac verba precantia) 464 465 et petiere sibi et volvere adiungere gentes; 466 467 sed nos fata deum vestras exquirere terras 468 469 imperiis egere suis. hinc Dardanus ortus, 470 471 huc repetit iussisque ingentibus urget Apollo 472 473 Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici. 474 475 dat tibi praeterea fortunae parva prioris 476 477 munera, reliquias Troia ex ardente receptas. 478 479 hoc pater Anchises auro libabat ad aras, 480 481 hoc Priami gestamen erat cum iura vocatis 482 483 more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras 484 485 Iliadumque labor vestes.' 486

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus 487 488 obtutu tenet ora soloque immobilis haeret, 489 490 intentos volvens oculos. nec purpura regem 491 492 picta movet nec sceptra movent Priameia tantum 493 494 quantum in conubio natae thalamoque moratur, 495 496 et veteris Fauni volvit sub pectore sortem: 497 498 hunc illum fatis externa ab sede profectum 499 500 portendi generum paribusque in regna vocari 501 502 auspiciis, huic progeniem virtute futuram 503 504 egregiam et totum quae viribus occupet orbem. 505 506 tandem laetus ait: 'di nostra incepta secundent 507 508 auguriumque suum! dabitur, Troiane, quod optas. 509 510 munera nec sperno: non vobis rege Latino 511 512 divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit. 513 514 ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, 515 516 si iungi hospitio properat sociusque vocari, 517 518 adveniat, vultus neve exhorrescat amicos: 519 520 pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni. 521 522 vos contra regi mea nunc mandata referte: 523 524 est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae 525 526 non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo 527 528 monstra sinunt; generos externis adfore ab oris, 529 530 hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum 531 532 nomen in astra ferant. hunc illum poscere fata 533 534 et reor et, si quid veri mens augurat, opto.' 535 536 haec effatus equos numero pater eligit omni 537 538 (stabant ter centum nitidi in praesepibus altis); 539 540 omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci 541 542 instratos ostro alipedes pictisque tapetis 543 544 (aurea pectoribus demissa monilia pendent, 545 546 tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum), 547 548 absenti Aeneae currum geminosque iugalis 549 550 semine ab aetherio spirantis naribus ignem, 551 552 illorum de gente patri quos daedala Circe 553 554 supposita de matre nothos furata creavit. 555 556 talibus Aeneadae donis dictisque Latini 557 558 sublimes in equis redeunt pacemque reportant. 559 Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis 560 561 saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat, 562 563 et laetum Aenean classemque ex aethere longe 564 565 Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno. 566 567 moliri iam tecta videt, iam fidere terrae, 568 569 deseruisse rates: stetit acri fixa dolore. 570 571 tum quassans caput haec effundit pectore dicta: 572 573 'heu stirpem invisam et fatis contraria nostris 574 575 fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis, 576 577 num capti potuere capi? num incensa cremavit 578 579 Troia viros? medias acies mediosque per ignis 580 581 invenere viam. at, credo, mea numina tandem 582 583 fessa iacent, odiis aut exsaturata quievi. 584 585 quin etiam patria excussos infesta per undas 586 587 ausa sequi et profugis toto me opponere ponto. 588 589 absumptae in Teucros vires caelique marisque. 590 591 quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis 592 593 profuit? optato conduntur Thybridis alveo 594 595 securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem 596 597 immanem Lapithum valuit, concessit in iras 598 599 ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, 600 601 quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem? 602 603 ast ego, magna Iovis coniunx, nil linquere inausum 604 605 quae potui infelix, quae memet in omnia verti, 606 607 vincor ab Aenea. quod si mea numina non sunt 608 609 magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est: 610 611 flectere si nequeo superos, Acheronta movebo. 612 613 non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, 614 615 atque immota manet fatis Lavinia coniunx: 616 617 at trahere atque moras tantis licet addere rebus, 618 619 at licet amborum populos exscindere regum. 620 621 hac gener atque socer coeant mercede suorum: 622 623 sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo, 624 625 et Bellona manet te pronuba. nec face tantum 626 627 Cisseis praegnas ignis enixa iugalis; 628 629 quin idem Veneri partus suus et Paris alter, 630 631 funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.' 632

Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petivit; 633 634 luctificam Allecto dirarum ab sede dearum 635 636 infernisque ciet tenebris, cui tristia bella 637 638 iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi. 639 640 odit et ipse pater Pluton, odere sorores 641 642 Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora, 643 644 tam saevae facies, tot pullulat atra colubris. 645 646 quam Iuno his acuit verbis ac talia fatur: 647 648 'hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem, 649 650 hanc operam, ne noster honos infractave cedat 651 652 fama loco, neu conubiis ambire Latinum 653 654 Aeneadae possint Italosve obsidere finis. 655 656 tu potes unanimos armare in proelia fratres 657 658 atque odiis versare domos, tu verbera tectis 659 660 funereasque inferre faces, tibi nomina mille, 661 662 mille nocendi artes. fecundum concute pectus, 663 664 dissice compositam pacem, sere crimina belli; 665 666 arma velit poscatque simul rapiatque iuventus.' 667 Exim Gorgoneis Allecto infecta venenis 668 669 principio Latium et Laurentis tecta tyranni 670 671 celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae, 672 673 quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis 674 675 femineae ardentem curaeque iraeque coquebant. 676 677 huic dea caeruleis unum de crinibus anguem 678 679 conicit, inque sinum praecordia ad intima subdit, 680 681 quo furibunda domum monstro permisceat omnem. 682 683 ille inter vestis et levia pectora lapsus 684 685 volvitur attactu nullo, fallitque furentem 686 687 vipeream inspirans animam; fit tortile collo 688 689 aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae 690 691 innectitque comas et membris lubricus errat. 692 693 ac dum prima lues udo sublapsa veneno 694 695 pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem 696 697 necdum animus toto percepit pectore flammam, 698 699 mollius et solito matrum de more locuta est, 700 701 multa super natae lacrimans Phrygiisque hymenaeis: 702 703 'exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris, 704 705 o genitor, nec te miseret nataeque tuique? 706 707 nec matris miseret, quam primo Aquilone relinquet 708 709 perfidus alta petens abducta virgine praedo? 710 711 at non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor, 712 713 Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes? 714 715 quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum 716 717 et consanguineo totiens data dextera Turno? 718 719 si gener externa petitur de gente Latinis, 720 721 idque sedet, Faunique premunt te iussa parentis, 722 723 omnem equidem sceptris terram quae libera nostris 724 725 dissidet externam reor et sic dicere divos. 726 727 et Turno, si prima domus repetatur origo, 728 729 Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.' 730

His ubi nequiquam dictis experta Latinum 731 732 contra stare videt, penitusque in viscera lapsum 733 734 serpentis furiale malum totamque pererrat, 735 736 tum vero infelix ingentibus excita monstris 737 738 immensam sine more furit lymphata per urbem. 739 740 ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, 741 742 quem pueri magno in gyro vacua atria circum 743 744 intenti ludo exercentille actus habena 745 746 curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra 747 748 impubesque manus mirata volubile buxum; 749 750 dant animos plagae: non cursu segnior illo 751 752 per medias urbes agitur populosque ferocis. 753 754 quin etiam in silvas simulato numine Bacchi 755 756 maius adorta nefas maioremque orsa furorem 757 758 evolat et natam frondosis montibus abdit, 759 760 quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur, 761 762 euhoe Bacche fremens, solum te virgine dignum 763 764 vociferans: etenim mollis tibi sumere thyrsos, 765 766 te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem. 767 768 fama volat, furiisque accensas pectore matres 769 770 idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta. 771 772 deseruere domos, ventis dant colla comasque; 773 774 ast aliae tremulis ululatibus aethera complent 775 776 pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas. 777 778 ipsa inter medias flagrantem fervida pinum 779 780 sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos 781 782 sanguineam torquens aciem, torvumque repente 783 784 clamat: 'io matres, audite, ubi quaeque, Latinae: 785 786 si qua piis animis manet infelicis Amatae 787 788 gratia, si iuris materni cura remordet, 789 790 solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.' 791 792 talem inter silvas, inter deserta ferarum 793 794 reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi. 795 Postquam visa satis primos acuisse furores 796 797 consiliumque omnemque domum vertisse Latini, 798 799 protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis 800 801 audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem 802 803 Acrisioneis Danae fundasse colonis 804 805 praecipiti delata Noto. locus Ardea quondam 806 807 dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen, 808 809 sed fortuna fuit. tectis hic Turnus in altis 810 811 iam mediam nigra carpebat nocte quietem. 812 813 Allecto toruam faciem et furialia membra 814 815 exuit, in vultus sese transformat anilis 816 817 et frontem obscenam rugis arat, induit albos 818 819 cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae; 820 821 fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos, 822 823 et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert: 824 825 'Turne, tot incassum fusos patiere labores, 826 827 et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis? 828 829 rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes 830 831 abnegat, externusque in regnum quaeritur heres. 832 833 i nunc, ingratis offer te, inrise, periclis; 834 835 Tyrrhenas, i, sterne acies, tege pace Latinos. 836 837 haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres, 838 839 ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit. 840 841 quare age et armari pubem portisque moveri 842 843 laetus in ar 844

Poetry