Skip to main content

P. i Maronis Aeneidos Liber Sextvs by Vergil

1 section, 433 lines, 2842 words

Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas 1 et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris. 2 obvertunt pelago proras; tum dente tenaci 3 ancora fundabat navis et litora curvae 4 praetexunt puppes. iuvenum manus emicat ardens 5 litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae 6 abstrusa in venis silicis, pars densa ferarum 7 tecta rapit silvas inventaque flumina monstrat. 8 at pius Aeneas arces quibus altus Apollo 9 praesidet horrendaeque procul secreta Sibyllae, 10 antrum immane, petit, magnam cui mentem animumque 11 Delius inspirat vates aperitque futura. 12 iam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta. 13

Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna 14 praepetibus pennis ausus se credere caelo 15 insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos, 16 Chalcidicaque levis tandem super astitit arce. 17 redditus his primum terris tibi, Phoebe, sacravit 18 remigium alarum posuitque immania templa. 19 in foribus letum Androgeo; tum pendere poenas 20 Cecropidae iussi (miserum!) septena quotannis 21 corpora natorum; stat ductis sortibus urna. 22 contra elata mari respondet Cnosia tellus: 23 hic crudelis amor tauri suppostaque furto 24 Pasiphae mixtumque genus prolesque biformis 25 Minotaurus inest, Veneris monimenta nefandae, 26 hic labor ille domus et inextricabilis error; 27 magnum reginae sed enim miseratus amorem 28 Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit, 29 caeca regens filo vestigia. tu quoque magnam 30 partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes. 31 bis conatus erat casus effingere in auro, 32 bis patriae cecidere manus. quin protinus omnia 33 perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates 34 adforet atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, 35 Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi: 36 'non hoc ista sibi tempus spectacula poscit; 37 nunc grege de intacto septem mactare iuvencos 38 praestiterit, totidem lectas ex more bidentis.' 39 talibus adfata Aenean (nec sacra morantur 40 iussa viri) Teucros vocat alta in templa sacerdos. 41

Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum, 42 quo lati ducunt aditus centum, ostia centum, 43 unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae. 44 ventum erat ad limen, cum virgo 'poscere fata 45 tempus' ait; 'deus ecce deus!' cui talia fanti 46 ante fores subito non vultus, non color unus, 47 non comptae mansere comae; sed pectus anhelum, 48 et rabie fera corda tument, maiorque videri 49 nec mortale sonans, adflata est numine quando 50 iam propiore dei. 'cessas in vota precesque, 51 Tros' ait 'Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent 52 attonitae magna ora domus.' et talia fata 53 conticuit. gelidus Teucris per dura cucurrit 54 ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo: 55 'Phoebe, gravis Troiae semper miserate labores, 56 Dardana qui Paridis derexti tela manusque 57 corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras 58 tot maria intravi duce te penitusque repostas 59 Massylum gentis praetentaque Syrtibus arva: 60 iam tandem Italiae fugientis prendimus oras. 61 hac Troiana tenus fuerit fortuna secuta; 62 vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti, 63 dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens 64 gloria Dardaniae. tuque, o sanctissima vates, 65 praescia venturi, da (non indebita posco 66 regna meis fatis) Latio considere Teucros 67 errantisque deos agitataque numina Troiae. 68 tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum 69 instituam festosque dies de nomine Phoebi. 70 te quoque magna manent regnis penetralia nostris: 71 hic ego namque tuas sortis arcanaque fata 72 dicta meae genti ponam, lectosque sacrabo, 73 alma, viros. foliis tantum ne carmina manda, 74 ne turbata volent rapidis ludibria ventis; 75 ipsa canas oro.' finem dedit ore loquendi. 76

At Phoebi nondum patiens immanis in antro 77 bacchatur vates, magnum si pectore possit 78 excussisse deum; tanto magis ille fatigat 79 os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo. 80 ostia iamque domus patuere ingentia centum 81 sponte sua vatisque ferunt responsa per auras: 82 'o tandem magnis pelagi defuncte periclis 83 (sed terrae graviora manent), in regna Lavini 84 Dardanidae venient (mitte hanc de pectore curam), 85 sed non et venisse volent. bella, horrida bella, 86 et Thybrim multo spumantem sanguine cerno. 87 non Simois tibi nec Xanthus nec Dorica castra 88 defuerint; alius Latio iam partus Achilles, 89 natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno 90 usquam aberit, cum tu supplex in rebus egenis 91 quas gentis Italum aut quas non oraveris urbes! 92 causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris 93 externique iterum thalami. 94 tu ne cede malis, sed contra audentior ito, 95 qua tua te Fortuna sinet. via prima salutis 96 (quod minime reris) Graia pandetur ab urbe.' 97

Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla 98 horrendas canit ambages antroque remugit, 99 obscuris vera involvens: ea frena furenti 100 concutit et stimulos sub pectore vertit Apollo. 101 ut primum cessit furor et rabida ora quierunt, 102 incipit Aeneas heros: 'non ulla laborum, 103 o virgo, nova mi facies inopinave surgit; 104 omnia praecepi atque animo mecum ante peregi. 105 unum oro: quando hic inferni ianua regis 106 dicitur et tenebrosa palus Acheronte refuso, 107 ire ad conspectum cari genitoris et ora 108 contingat; doceas iter et sacra ostia pandas. 109 illum ego per flammas et mille sequentia tela 110 eripui his umeris medioque ex hoste recepi; 111 ille meum comitatus iter maria omnia mecum 112 atque omnis pelagique minas caelique ferebat, 113 inualidus, viris ultra sortemque senectae. 114 quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, 115 idem orans mandata dabat. gnatique patrisque, 116 alma, precor, miserere (potes namque omnia, nec te 117 nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis), 118 si potuit manis accersere coniugis Orpheus 119 Threicia fretus cithara fidibusque canoris, 120 si fratrem Pollux alterna morte redemit 121 itque reditque viam totiens. quid Thesea, magnum 122 quid memorem Alciden? et mi genus ab Iove summo.' 123

Talibus orabat dictis arasque tenebat, 124 cum sic orsa loqui vates: 'sate sanguine divum, 125 Tros Anchisiade, facilis descensus Averno: 126 noctes atque dies patet atri ianua Ditis; 127 sed revocare gradum superasque evadere ad auras, 128 hoc opus, hic labor est. pauci, quos aequus amavit 129 Iuppiter aut ardens evexit ad aethera virtus, 130 dis geniti potuere. tenent media omnia silvae, 131 Cocytusque sinu labens circumvenit atro. 132 quod si tantus amor menti, si tanta cupido est 133 bis Stygios innare lacus, bis nigra videre 134 Tartara, et insano iuvat indulgere labori, 135 accipe quae peragenda prius. latet arbore opaca 136 aureus et foliis et lento vimine ramus, 137 Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis 138 lucus et obscuris claudunt convallibus umbrae. 139 sed non ante datur telluris operta subire 140 auricomos quam quis decerpserit arbore fetus. 141 hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus 142 instituit. primo avulso non deficit alter 143 aureus, et simili frondescit virga metallo. 144 ergo alte vestiga oculis et rite repertum 145 carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur, 146 si te fata vocant; aliter non viribus ullis 147 vincere nec duro poteris convellere ferro. 148 praeterea iacet exanimum tibi corpus amici 149 (heu nescis) totamque incestat funere classem, 150 dum consulta petis nostroque in limine pendes. 151 sedibus hunc refer ante suis et conde sepulcro. 152 duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto. 153 sic demum lucos Stygis et regna invia vivis 154 aspicies.' dixit, pressoque obmutuit ore. 155 Aeneas maesto defixus lumina vultu 156 ingreditur linquens antrum, caecosque volutat 157 eventus animo secum. cui fidus Achates 158 it comes et paribus curis vestigia figit. 159 multa inter sese vario sermone serebant, 160 quem socium exanimum vates, quod corpus humandum 161 diceret. atque illi Misenum in litore sicco, 162 ut venere, vident indigna morte peremptum, 163 Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter 164 aere ciere viros Martemque accendere cantu. 165 Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum 166 et lituo pugnas insignis obibat et hasta. 167 postquam illum vita victor spoliavit Achilles, 168 Dardanio Aeneae sese fortissimus heros 169 addiderat socium, non inferiora secutus. 170 sed tum, forte cava dum personat aequora concha, 171 demens, et cantu vocat in certamina divos, 172 aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, 173 inter saxa virum spumosa immerserat unda. 174 ergo omnes magno circum clamore fremebant, 175 praecipue pius Aeneas. tum iussa Sibyllae, 176 haud mora, festinant flentes aramque sepulcri 177 congerere arboribus caeloque educere certant. 178 itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum; 179 procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex 180 fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur 181 scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos. 182

Nec non Aeneas opera inter talia primus 183 hortatur socios paribusque accingitur armis. 184 atque haec ipse suo tristi cum corde volutat 185 aspectans silvam immensam, et sic forte precatur: 186 'si nunc se nobis ille aureus arbore ramus 187 ostendat nemore in tanto! quando omnia vere 188 heu nimium de te vates, Misene, locuta est.' 189 vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae 190 ipsa sub ora viri caelo venere volantes, 191 et viridi sedere solo. tum maximus heros 192 maternas agnovit avis laetusque precatur: 193 'este duces, o, si qua via est, cursumque per auras 194 derigite in lucos ubi pinguem dives opacat 195 ramus humum. tuque, o, dubiis ne defice rebus, 196 diva parens.' sic effatus vestigia pressit 197 observans quae signa ferant, quo tendere pergant. 198 pascentes illae tantum prodire volando 199 quantum acie possent oculi servare sequentum. 200 inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni, 201 tollunt se celeres liquidumque per aera lapsae 202 sedibus optatis geminae super arbore sidunt, 203 discolor unde auri per ramos aura refulsit. 204 quale solet silvis brumali frigore viscum 205 fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, 206 et croceo fetu teretis circumdare truncos, 207 talis erat species auri frondentis opaca 208 ilice, sic leni crepitabat brattea vento. 209 corripit Aeneas extemplo avidusque refringit 210 cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae. 211

Nec minus interea Misenum in litore Teucri 212 flebant et cineri ingrato suprema ferebant. 213 principio pinguem taedis et robore secto 214 ingentem struxere pyram, cui frondibus atris 215 intexunt latera et feralis ante cupressos 216 constituunt, decorantque super fulgentibus armis. 217 pars calidos latices et aena undantia flammis 218 expediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt. 219 fit gemitus. tum membra toro defleta reponunt 220 purpureasque super vestis, velamina nota, 221 coniciunt. pars ingenti subiere feretro, 222 triste ministerium, et subiectam more parentum 223 aversi tenuere facem. congesta cremantur 224 turea dona, dapes, fuso crateres olivo. 225 postquam conlapsi cineres et flamma quievit, 226 reliquias vino et bibulam lavere favillam, 227 ossaque lecta cado texit Corynaeus aeno. 228 idem ter socios pura circumtulit unda 229 spargens rore levi et ramo felicis olivae, 230 lustravitque viros dixitque novissima verba. 231 at pius Aeneas ingenti mole sepulcrum 232 imponit suaque arma viro remumque tubamque 233 monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo 234 dicitur aeternumque tenet per saecula nomen. 235 His actis propere exsequitur praecepta Sibyllae. 236 spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, 237 scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, 238 quam super haud ullae poterant impune volantes 239 tendere iter pennis: talis sese halitus atris 240 faucibus effundens supera ad convexa ferebat. 241 [unde locum Grai dixerunt nomine Aornum.] 242 quattuor hic primum nigrantis terga iuvencos 243 constituit frontique invergit vina sacerdos, 244 et summas carpens media inter cornua saetas 245 ignibus imponit sacris, libamina prima, 246 voce vocans Hecaten caeloque Ereboque potentem. 247 supponunt alii cultros tepidumque cruorem 248 succipiunt pateris. ipse atri velleris agnam 249 Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori 250 ense ferit, sterilemque tibi, Proserpina, vaccam; 251 tum Stygio regi nocturnas incohat aras 252 et solida imponit taurorum viscera flammis, 253 pingue super oleum fundens ardentibus extis. 254 ecce autem primi sub limina solis et ortus 255 sub pedibus mugire solum et iuga coepta moveri 256 silvarum, visaeque canes ululare per umbram 257 adventante dea. 'procul, o procul este, profani,' 258 conclamat vates, 'totoque absistite luco; 259 tuque invade viam vaginaque eripe ferrum: 260 nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.' 261 tantum effata furens antro se immisit aperto; 262 ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat. 263

Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes 264 et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late, 265 sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro 266 pandere res alta terra et caligine mersas. 267

Ibant obscuri sola sub nocte per umbram 268 perque domos Ditis vacuas et inania regna: 269 quale per incertam lunam sub luce maligna 270 est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra 271 Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem. 272 vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci 273 Luctus et ultrices posuere cubilia Curae, 274 pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus, 275 et Metus et malesuada Fames ac turpis Egestas, 276 terribiles visu formae, Letumque Labosque; 277 tum consanguineus Leti Sopor et mala mentis 278 Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, 279 ferreique Eumenidum thalami et Discordia demens 280 vipereum crinem vittis innexa cruentis. 281 in medio ramos annosaque bracchia pandit 282 ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia vulgo 283 vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent. 284 multaque praeterea variarum monstra ferarum, 285 Centauri in foribus stabulant Scyllaeque biformes 286 et centumgeminus Briareus ac belua Lernae 287 horrendum stridens, flammisque armata Chimaera, 288 Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae. 289 corripit hic subita trepidus formidine ferrum 290 Aeneas strictamque aciem venientibus offert, 291 et ni docta comes tenuis sine corpore vitas 292 admoneat volitare cava sub imagine formae, 293 inruat et frustra ferro diverberet umbras. 294

Hinc via Tartarei quae fert Acherontis ad undas. 295 turbidus hic caeno vastaque voragine gurges 296 aestuat atque omnem Cocyto eructat harenam. 297 portitor has horrendus aquas et flumina servat 298 terribili squalore Charon, cui plurima mento 299 canities inculta iacet, stant lumina flamma, 300 sordidus ex umeris nodo dependet amictus. 301 ipse ratem conto subigit velisque ministrat 302 et ferruginea subvectat corpora cumba, 303 iam senior, sed cruda deo viridisque senectus. 304 huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, 305 matres atque viri defunctaque corpora vita 306 magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, 307 impositique rogis iuvenes ante ora parentum: 308 quam multa in silvis autumni frigore primo 309 lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto 310 quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus 311 trans pontum fugat et terris immittit apricis. 312 stabant orantes primi transmittere cursum 313 tendebantque manus ripae ulterioris amore. 314 navita sed tristis nunc hos nunc accipit illos, 315 ast alios longe summotos arcet harena. 316 Aeneas miratus enim motusque tumultu 317 'dic,' ait, 'o virgo, quid vult concursus ad amnem? 318 quidve petunt animae? vel quo discrimine ripas 319 hae linquunt, illae remis vada livida verrunt?' 320 olli sic breviter fata est longaeva sacerdos: 321 'Anchisa generate, deum certissima proles, 322 Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem, 323 di cuius iurare timent et fallere numen. 324 haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est; 325 portitor ille Charon; hi, quos vehit unda, sepulti. 326 nec ripas datur horrendas et rauca fluenta 327 transportare prius quam sedibus ossa quierunt. 328 centum errant annos volitantque haec litora circum; 329 tum demum admissi stagna exoptata revisunt.' 330 constitit Anchisa satus et vestigia pressit 331 multa putans sortemque animo miseratus iniquam. 332 cernit ibi maestos et mortis honore carentis 333 Leucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten, 334 quos simul a Troia ventosa per aequora vectos 335 obruit Auster, aqua involvens navemque virosque. 336

Ecce gubernator sese Palinurus agebat, 337 qui Libyco nuper cursu, dum sidera servat, 338 exciderat puppi mediis effusus in undis. 339 hunc ubi vix multa maestum cognovit in umbra, 340 sic prior adloquitur: 'quis te, Palinure, deorum 341 eripuit nobis medioque sub aequore mersit? 342 dic age. namque mihi, fallax haud ante repertus, 343 hoc uno responso animum delusit Apollo, 344 qui fore te ponto incolumem finisque canebat 345 venturum Ausonios. en haec promissa fides est?' 346 ille autem: 'neque te Phoebi cortina fefellit, 347 dux Anchisiade, nec me deus aequore mersit. 348 namque gubernaclum multa vi forte revulsum, 349 cui datus haerebam custos cursusque regebam, 350 praecipitans traxi mecum. maria aspera iuro 351 non ullum pro me tantum cepisse timorem, 352 quam tua ne spoliata armis, excussa magistro, 353 deficeret tantis navis surgentibus undis. 354 tris Notus hibernas immensa per aequora noctes 355 vexit me violentus aqua; vix lumine quarto 356 prospexi Italiam summa sublimis ab unda. 357 paulatim adnabam terrae; iam tuta tenebam, 358 ni gens crudelis madida cum veste gravatum 359 prensantemque uncis manibus capita aspera montis 360 ferro invasisset praedamque ignara putasset. 361 nunc me fluctus habet versantque in litore venti. 362 quod te per caeli iucundum lumen et auras, 363 per genitorem oro, per spes surgentis Iuli, 364 eripe me his, invicte, malis: aut tu mihi terram 365 inice, namque potes, portusque require Velinos; 366 aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix 367 ostendit (neque enim, credo, sine numine divum 368 flumina tanta paras Stygiamque innare paludem), 369 da dextram misero et tecum me tolle per undas, 370 sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.' 371 talia fatus erat coepit cum talia vates: 372 'unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido? 373 tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum 374 Eumenidum aspicies, ripamve iniussus adibis? 375 desine fata deum flecti sperare precando, 376 sed cape dicta memor, duri solacia casus. 377 nam tua finitimi, longe lateque per urbes 378 prodigiis acti caelestibus, ossa piabunt 379 et statuent tumulum et tumulo sollemnia mittent, 380 aeternumque locus Palinuri nomen habebit.' 381 his dictis curae emotae pulsusque parumper 382 corde dolor tristi; gaudet cognomine terra. 383

Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant. 384 navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda 385 per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae, 386 sic prior adgreditur dictis atque increpat ultro: 387 'quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, 388 fare age, quid venias, iam istinc et comprime gressum. 389 umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae: 390 corpora viva nefas Stygia vectare carina. 391 nec vero Alciden me sum laetatus euntem 392 accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque, 393 dis quamquam geniti atque invicti viribus essent. 394 Tartareum ille manu custodem in vincla petivit 395 ipsius a solio regis traxitque trementem; 396 hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.' 397 quae contra breviter fata est Amphrysia vates: 398 'nullae hic insidiae tales (absiste moveri), 399 nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro 400 aeternum latrans exsanguis terreat umbras, 401 casta licet patrui servet Proserpina limen. 402 Troius Aeneas, pietate insignis et armis, 403 ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras. 404 si te nulla movet tantae pietatis imago, 405 at ramum hunc' (aperit ramum qui veste latebat) 406 'agnoscas.' tumida ex ira tum corda residunt; 407 nec plura his. ille admirans venerabile donum 408 fatalis virgae longo post tempore visum 409 caeruleam advertit puppim ripaeque propinquat. 410 inde alias animas, quae per iuga longa sedebant, 411 deturbat laxatque foros; simul accipit alveo 412 ingentem Aenean. gemuit sub pondere cumba 413 sutilis et multam accepit rimosa paludem. 414 tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque 415 informi limo glaucaque exponit in ulua. 416

Cerberus haec ingens latratu regna trifauci 417 personat adverso recubans immanis in antro. 418 cui vates horrere videns iam colla colubris 419 melle soporatam et medicatis frugibus offam 420 obicit. ille fame rabida tria guttura pandens 421 corripit obiectam, atque immania terga resolvit 422 fusus humi totoque ingens extenditur antro. 423 occupat Aeneas aditum custode sepulto 424 evaditque celer ripam inremeabilis undae. 425 Continuo auditae voces vagitus et ingens 426 infantumque animae flentes, in limine primo 427 quos dulcis vitae exsortis et ab ubere raptos 428 abstulit atra dies et funere mersit acerbo; 429 hos iuxta falso damnati crimine mortis. 430 nec vero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes: 431 quaesitor Minos urnam movet; ille silentum 432 consiliumque vocat vitasque et crimina disc 433

Poetry