Skip to main content

Quaestiones Naturales III by Seneca

1 section, 77 paragraphs, 4472 words

Praefatio

Non praeterit me, Lucili uirorum optime, quam magnarum rerum fundamenta ponam senex, qui mundum circuire constitui et causas secretaque eius eruere atque aliis noscenda producere: quando tam multa consequar, tam sparsa colligam, tam occulta perspiciam? 1 Premit a tergo senectus et obicit annos inter uana studia consumptos. Tanto magis urgeamus et damna aetatis male exemptae labor sarciat; nox ad diem accedat, occupationes recidantur, patrimonii longe a domino iacentis cura soluatur, sibi totus animus uacet et ad contemplationem sui saltem in ipso fine respiciat. 2 Faciet ac sibi instabit et cotidie breuitatem temporis metietur; quicquid amissum est, id diligenti usu praesentis uitae recolliget: fidelissimus est ad honesta ex paenitentia transitus. Libet igitur mihi exclamare illum poetae incliti uersum : "tollimus ingentes animos et maxima paruo tempore molimur." Hoc dicerem, si puer iuuenisque molirer (nullum enim non tam magnis rebus tempus angustum est): nunc uero ad rem seriam, grauem, immensam post meridianas horas accessimus. 3 Faciamus quod in itinere fieri solet: qui tardius exierunt, uelocitate pensant moram. Festinemus et opus nescio an superabile, magnum certe, sine aetatis excusatione tractemus. Crescit animus, quotiens coepti magnitudinem attendit, et cogitat quantum proposito, non quantum sibi supersit. 4 Consumpsere se quidam, dum acta regum externorum componunt quaeque passi inuicem ausique sunt populi. Quanto satius est sua mala extinguere quam aliena posteris tradere! Quanto potius deorum opera celebrare quam Philippi aut Alexandri latrocinia ceterorumque, qui exitio gentium clari non minores fuere pestes mortalium quam inundatio, qua planum omne perfusum est, quam conflagratio, qua magna pars animantium exarsit! 5 Quemadmodum Hannibal Alpes superiecerit scribunt, quemadmodum confirmatum Hispaniae cladibus bellum Italiae inopinatus intulerit fractisque rebus, etiam post Carthaginem pertinax, reges pererrauerit contra Romanos ducem promittens, exercitum petens; quemadmodum non desierit omnibus angulis bellum senex quaerere: adeo sine patria pati poterat, sine hoste non poterat! 6 Quanto satius est quid faciendum sit quam quid factum quaerere, ac docere eos, qui sua permisere fortunae, nihil stabile ab illa datum esse, munus eius omne aura fluere mobilius! Nescit enim quiescere, gaudet laetis tristia substituere, utique miscere; itaque secundis nemo confidat, aduersis nemo deficiat: alternae sunt uices rerum. 7 Quid exultas? Ista, quibus eueheris in summum, nescis ubi te relictura sint: habebunt suum, non tuum finem. Quid iaces? Ad imum delatus es: nunc locus est resurgendi; in melius aduersa, in deterius optata flectuntur. 8 Ita concipienda est animo uarietas non priuatarum tantum domuum, quas leuis casus impellit, sed publicarum. Regna ex infimo coorta supra imperantes constiterunt, uetera imperia in ipso flore ceciderunt; iniri non potest numerus, quam multa ab aliis fracta sint: nunc cum maxime deus extruit alia, alia summittit, nec molliter ponit sed ex fastigio suo nullas habitura reliquias iactat. 9 Magna ista, quia parui sumus, credimus: multis rebus non ex natura sua sed ex humilitate nostra magnitudo est. Quid praecipuum in rebus humanis est? Non classibus maria complesse nec in Rubri maris litore signa fixisse nec, deficiente ad iniurias terra, errasse in oceano ignota quaerentem, sed animo omne uidisse et, qua maior nulla uictoria est, uitia domuisse: innumerabiles sunt qui populos, qui urbes habuerunt in potestate, paucissimi qui se. 10 Quid est praecipuum? Erigere animum supra minas et promissa fortunae; nihil dignum putare, quod speres. Quid enim habet, quod concupiscas? qui a diuinorum conuersatione quotiens ad humana recideris, non aliter caligabis quam quorum oculi in densam umbram ex claro sole redierunt. 11 Quid est praecipuum? Posse laeto animo aduersa tolerare; quicquid acciderit, sic ferre, quasi tibi uolueris accidere (debuisses enim uelle, si scisses omnia ex decreto dei fieri: flere, queri et gemere desciscere est). 12 Quid est praecipuum? Animus contra calamitates fortis et contumax, luxuriae non auersus tantum sed infestus, nec auidus periculi nec fugax, qui sciat fortunam non expectare sed facere et aduersus utramque intrepidus inconfususque prodire, nec illius tumultu nec huius fulgore percussus. 13 Quid est praecipuum? Non admittere in animo mala consilia, puras ad caelum manus tollere, nullum bonum petere quod, ut ad te transeat, aliquis dare debet aliquis amittere, optare quod sine aduersario optatur: bonam mentem; cetera magno aestimata mortalibus, etiamsi quis domum casus adtulerit, sic intueri quasi exitura qua uenerint. 14 Quid est praecipuum? Altos supra fortuita spiritus tollere, hominis meminisse, ut, siue felix eris, scias hoc non futurum diu, siue infelix, scias hoc te non esse, si non putes. 15 Quid est praecipuum? In primis labris animam habere: haec res efficit non e iure Quiritium liberum sed e iure naturae. Liber est autem, qui seruitutem suam effugit: haec est assidua et ineluctabilis et per diem ac noctem aequaliter premens, sine interuallo, sine commeatu. 16 Sibi seruire grauissima est seruitus: quam discutere facile est, si desieris multa te poscere, si desieris tibi referre mercedem, si ante oculos et naturam tuam posueris et aetatem, licet prima sit, ac tibi ipse dixeris: "Quid insanio? quid anhelo? quid sudo? quid terram, quid forum uerso? Nec multo opus est nec diu." 17 Ad hoc proderit nobis inspicere rerum naturam: primo discedemus a sordidis; deinde animam ipsum, quo sano magnoque opus est, seducemus a corpore; deinde in occultis exercitata subtilitas non erit in aperta deterior. Nihil est autem apertius his salutaribus, quae contra nequitiam nostram furoremque discuntur, quae damnamus nec ponimus. 18

[1,1] Quaeramus ergo de terrestribus aquis et inuestigemus qua ratione fiant (siue, ut ait Ouidius, "fons erat illimis nitidis argenteus undis", siue, ut ait Uergilius, "unde per ora nouem uasto cum murmure montis it mare praeruptum et pelago premit arua sonanti; siue, ut apud te, lunior carissime, inuenio, "Elius Siculis de fontibus exilit amnis"; si qua ratio aquas subministrat; quomodo tot flumina ingentia per diem noctemque decurrant; quare alia hibernis aquis intumescant, alia in defectu ceterorum amnium crescant. 19

[1,2] Nilum interim seponemus a turba, propriae naturae ac singularis, et illi suum diem dabimus. Nunc uulgares aquas persequamur, tam frigidas quam calentes: in quibus [calentibus] quaerendum erit, utrum calidae nascantur an fiant. De ceteris quoque disseremus, quas insignes aut sapor aut aliqua reddit utilitas: quaedam enim oculos, quaedam neruos iuuant; quaedam inueterata et desperata a medicis uitia percurant; quaedam medentur ulceribus; quaedam interiora potu fouent et pulmonis ac uiscerum querelas leuant; quaedam supprimunt sanguinem: tam uarius singulis usus quam gustus est. 20

[2,1] Aut stant omnes aquae aut eunt aut colliguntur aut uarias habent uenas. Aliae dulces sunt, aliae uarie asperae; quippe interueniunt salsae amaraeque aut medicatae, ex quibus sulphuratas dicimus, ferratas, aluminosas: indicat uim sapor. 21

[2,2] Habent praeterea multa discrimina, primum tactus: frigidae calidaeque sunt; deinde ponderis: leues et graues sunt; deinde coloris: purae sunt, turbidae, caeruleae, luridae, deinde salubritatis: sunt enim utiles, sunt mortiferae, sunt quae cogantur in lapidem, quaedam tenues, quaedam pingues; quaedam alunt, quaedam sine ulla bibentis ope transeunt, quaedam haustae fecunditatem afferunt. 22 Ut stet aqua aut fluat, loci positio eficit: in deuexo fluit, in plano et defosso continetur et stagnat. Aliquando in aduersum spiritu impellitur: tunc cogitur, non fluit. Colligitur ex imbribus, ex suo fonte natiua est. Nihil tamen prohibet eodem loco aquam colligi et nasci; quod in Fucino uidemus, in quem montes circumiecti, quicquid fudit pluuia, deriuant, sed et magnae in ipso latentesque uenae sunt: itaque etiam cum hiberni defluxere torrentes, faciem suam seruat. 23

[4,1] Primum ergo quaeramus quomodo ad continuandos fluminum cursus terra sufficiat, unde tantum aquarum exeat. Miramur, quod accessionem fluminum maria non sentiant; aeque mirandum est, quod detrimentum exeuntium terra non sentit. Quid est, quod illam aut sic impleuerit, ut praebere tantum ex recondito possit, aut subinde sic suppleat? Quamcumque rationem reddiderimus de flumine, eadem erit riuorum ac fontium. 24

[5,1] Quidam iudicant terram quicquid aquarum emisit rursus accipere et ob hoc maria non crescere, quia quod influxit, non in suum uertunt sed protinus reddunt. Occulto enim itinere subit terras et palam uenit, secreto reuertitur, colaturque in transitu mare, quod per multiplices terrarum anfractus euerberatum amaritudinem ponit et prauitatem: in tanta soli uarietate saporem exuit et in sinceram aquam transit. 25

[6,1] Quidam existimant, quicquid ex imbribus terra concepit, id illam rursus emittere et hoc argumenti loco ponunt, quod paucissima flumina in his sunt locis, quibus rarus est imber. 26

[6,2] Ideo siccas aiunt Aethiopiae solitudines esse paucosque inueniri in interiore Africa fontes, quia feruida natura caeli sit et paene semper aestiua; squalidae itaque sine arbore, sine cultore harenae iacent raris imbribus sparsae, quos statim combibunt. At contra constat Germaniam Galliamque et proxime ab illis Italiam abundare fluminibus et riuis, quia caelo umido utuntur et ne aestas quidem imbribus caret. 27

[7,1] Aduersus hoc multa posse dici uides. Primum ego tibi uinearum diligens fossor affirmo nullam pluuiam esse tam magnam, quae terram ultra decem in altitudinem pedes madefaciat; omnis umor intra primam crustam consumitur nec in inferiora descendit: 28

[7,2] quomodo ergo imber suggerere potest amnibus uires, qui summam humum tinguit? Pars maior eius per fluminum alueos in mare aufertur; exiguum est quod sorbeat terra, nec id seruat: aut enim arida est et absumit in se quicquid infusum est, aut satiata, si quid supra desiderium cecidit, excludit, et ideo primis imbribus non augentur amnes, quia totos in se terra sitiens trahit. 29

[7,3] Quid, quod quaedam flumina erumpunt saxis et montibus? His quid conferent pluuiae, quae per nudas rupes deferuntur nec habent terram, cui insidant? Adice quod siccissimis locis putei in altum acti ultra ducentorum aut trecentorum pedum spatium inueniunt aquarum uberes uenas in ea altitudine, in quam aqua non penetrat, ut scias illic non caelestem esse nec collecticium umorem, sed, quod dici solet, uiuam aquam. 30

[7,4] Illo quoque argumento haec opinio refellitur, quod quidam fontes in summo montis cacumine redundant: apparet illos sursum agi aut ibi concipi, cum omnis pluuialis aqua decurrat. 31

[8,1] Quidam existimant, quemadmodum in exteriore parte terrarum uastae paludes iacent magnique et nauigabiles lacus, quemadmodum ingenti spatio maria porrecta sunt infusa uallibus, sic interiora terrarum abundare aquis dulcibus nec minus illas late stagnare quam apud nos oceanum et sinus eius, immo eo latius, quo plus terra in altum patet. Ergo ex illa profunda copia isti amnes egeruntur: quos quid miraris, si terra detractos non sentit, cum adiectos maria non sentiant? 32

[9,1] Quibusdam haec placet causa: aiunt habere terram intra se recessus cauos et multum spiritus, qui necessario frigescit umbra graui pressus, deinde piger et immotus in aquam, cum se desiit ferre, conuertitur: quemadmodum supra nos mutatio aeris imbrem facit, ita infra terras flumen aut riuum; 33

[9,2] supra nos non potest stare segnis diu et grauis (aliquando enim sole tenuatur, aliquando uentis expanditur, itaque interualla magna imbribus sunt), sub terra uero quicquid est, quod illum in aquam conuertat, idem semper est, umbra perpetua, frigus aeternum, inexercitata densitas; semper ergo praebebit fonti aut flumini causas. 34

[9,3] Placet nobis terram esse mutabilem. Haec quoque quicquid efflauit, quia non libero aere concipitur, crassescit protinus et in umorem conuertitur: habes primam aquarum sub terra nascentium causam. 35

[10,1] Adicias etiam licet quod fiunt omnia ex omnibus, ex aqua aer, ex aere aqua, ignis ex aere, ex igne aer: quare ergo non ex terra fiat aqua? quae si in alia mutabilis, est etiam in aquam, immo maxime in hanc: utraque enim cognata res est, utraque grauis, utraque densa, utraque in extremum mundi compulsa. Ex aqua terra fit: cur non aqua fiat e terra? 36

[10,2] At magna flumina sunt. Cum uideris quanta sint, rursus ex quanto prodeant adspice. Miraris, cum labantur assidue, quaedam uero concitata rapiantur, quod praesto sit illis aqua semper noua: quid, si mireris, quod, cum uenti totum aera impellant, non deficit spiritus sed per dies noctesque aequaliter fluit, nec (ut flumina) certo alueo fertur sed per uastum caeli spatium lato impetu uadit? Quid, si ullam undam superesse mireris, quae superueniat tot fluctibus fractis? 37

[10,3] Nihil deficit quod in se redit: omnium elementorum alterni recursus sunt; quicquid alteri perit, in alterum transit, et natura partes suas uelut in ponderibus constitutas examinat, ne portionum aequitate turbata mundus praeponderet. 38

[10,4] Omnia in omnibus sunt: non tantum aer in ignem transit sed numquam sine igne est (detrahe illi calorem: rigescet, stabit, durabitur); transit aer in umorem sed nihilominus non sine umore est; et aera et aquam facit terra sed non magis umquam sine aqua est quam sine aere. Et ideo facilior est inuicem transitus, quia illis, in quae transeundum est, iam mixta sunt. 39

[10,5] Habet ergo terra umorem, hunc exprimit; habet aera, hunc umbra hiberni frigoris densat, ut faciat umorem; ipsa quoque mutabilis est in umorem: natura sua utitur. 40

[11,1] Quid ergo?, inquit, si perpetuae sunt causae, quibus flumina oriuntur ac fontes, quare aliquando siccantur, aliquando quibus non fuerunt locis exeunt? Saepe motu terrarum itinera turbantur et ruina interscindit cursum aquis, quae retentae nouos exitus quaerunt et aliquo impetum faciunt aut ipsius quassatione terrae aliunde alio transferuntur. 41

[11,2] Apud nos solet euenire, ut amisso canali suo flumina primum refundantur, deinde quia perdiderunt uiam faciant. Hoc ait accidisse Theophrastus in Coryco monte, in quo post terrarum tremorem noua uis fontium emersit. 42

[11,3] Sicut alias quoque causas interuenire opinatur, quae aliter euocent aquas aut cursu suo deiciant et auertant; fuit aliquando aquarum inops Haemus, sed cum Gallorum gens a Cassandro obsessa in illum se contulisset et suas cecidisset, ingens aquarum copia apparuit, quas uidelicet in alimentum suum nemora ducebant; quibus euersis umor, qui desiit in arbusta consumi, superfusus est. 43

[11,4] Idem ait et circa Magnesiam accidisse. Sed pace Theophrasti dixisse liceat: non est hoc simile ueri, quia fere aquosissima sunt quaecumque umbrosissima; quod non eueniret, si aquas arbusta siccarent, quibus alimentum ex proximo est (fluminum uero uis ex intimo manat ultraque concipitur quam radicibus euagari licet). Deinde succisae arbores plus umoris desiderant: non enim tantum id, quo uiuant, sed quo crescant trahunt. 44

[11,5] Idem ait circa Arcadiam, quae urbs in Creta insula fuit, fontes et riuos substitisse, quia desierit coli terra diruta urbe, postea uero quam cultores receperit, aquas quoque recepisse. Causam siccitatis hanc ponit, quod obduruerit constricta tellus nec potuerit imbres inagitata transmittere. Quomodo ergo plurimos uidemus in locis desertissimis fontes? 45

[11,6] Plura denique inuenimus, quae propter aquas coli coeperunt quam quae aquas habere coeperint, quia colebantur. Non esse enim pluuialem hanc, quae uastissima flumina a fonte statim magnis apta nauigiis defert, ex hoc intellegas licet, quod per hiemem aestatemque par est a capite deiectus. Pluuia potest facere torrentem, non potest amnem aequali inter ripas suas tenore labentem, quem non faciunt imbres sed incitant. 46

[12,1] Paulo repetamus hoc altius, si uidetur, et scies te non habere quod quaeras, cum ad ueram amnium originem accesseris. Flumen nempe facit copia cursusque aquae perennis. Ergo quaeris a me quomodo aqua fiat: interrogabo inuicem quomodo aer fiat aut terra. 47

[12,2] Sed si in rerum natura elementa sunt quattuor, non potes interrogare unde aqua sit: quarta enim pars naturae est. Quid ergo miraris, si rerum naturae tam magna portio potest aliquid ex se semper effundere? 48

[12,3] Quomodo aer, et ipse quarta pars mundi, uentos et auras mouet, sic aqua riuos et flumina: si uentus est fluens aer, et flumen est fluens aqua. Satis et multum illi uirium dedi, cum dixi: "elementum est": intellegis quod ab illo proficiscitur non posse deficere. 49

[13,1] Adiciam, ut Thales ait, "ualentissimum elementum est." Hoc fuisse primum putat, ex hoc surrexisse omnia. Sed nos quoque aut in eadem sententia aut in uicinia eius sumus: dicimus enim ignem esse qui occupet mundum et in se cuncta conuertat, hunc euanidum languentemque considere et nihil relinqui aliud in rerum natura igne restincto quam umorem, in hoc futuri mundi spem latere: 50

[13,2] ita ignis exitus mundi est, umor primordium. Miraris ex hoc posse amnes semper exire, qui pro omnibus fuit et ex quo sunt omnia? Hic umor in diductione rerum ad quartas redactus est, sic positus, ut sufficere fluminibus edendis, ut riuis, ut fontibus posset. 51

[14,1] Quae sequitur Thaletis inepta sententia est. Ait enim terrarum orbem aqua sustineri et uehi more nauigii mobilitateque eius fluctuare tunc, cum dicitur tremere: non est ergo mirum, si abundat umor ad flumina profundenda, cum mundus in umore sit totus. 52

[14,2] Hanc ueterem et rudem sententiam explode: nec est quod credas in hunc orbem aquam subire per rimas et facere sentinam. Aegyptii quattuor elementa fecerunt, deinde ex singulis bina paria: aera marem iudicant qua uentus est, feminam qua nebulosus et iners; aquam uirilem uocant mare, muliebrem omnem aliam; ignem uocant masculum, qua ardet flamma, et feminam, qua lucet innoxius tactu; terram fortiorem marem uocant, saxa cautesque, feminae nomen assignant huic tractabili et cultae. 53

[14,3] Mare unum est, ab initio scilicet ita constitutum; habet suas uenas, quibus impletur atque aestuat. Quomodo maris sic et huius aquae mitioris uasta in occulto uis est, quam nullius fluminis cursus exhauriet. Abdita est uirium ratio: tantum ex illa, quantum semper fluere <pos>sit, emittitur. 54

[15,1] Quaedam ex istis sunt, quibus assentire possumus. Sed hoc amplius censeo: placet natura regi terram et quidem ad nostrorum corporum exemplar, in quibus et uenae sunt et arteriae, illae sanguinis, hae spiritus receptacula. In terra quoque sunt alia itinera per quae aqua, alia per quae spiritus currit; adeoque ad similitudinem illa humanorum corporum natura formauit, ut maiores quoque nostri aquarum appellauerint uenas. 55

[15,2] Sed quemadmodum in nobis non tantum sanguis est sed multa genera umoris, alia necessarii, alia corrupti ac paulo pinguioris (in capite cerebrum, in ossibus medullae, muci saliuaeque et lacrimae et quiddam additum articulis, per quod citius flectantur ex lubrico), sic in terra quoque sunt umoris genera complura, quaedam quae mature durantur, 56

[15,3] (hinc est omnis metallorum fructus, ex quibus petit aurum argentumque auaritia), et quae in lapidem ex liquore uertuntur; in quaedam uero terra umorque putrescunt, sicut bitumen et cetera huic similia. Haec est causa aquarum secundum legem naturae uoluntatemque nascentium. 57

[15,4] Ceterum, ut in nostris corporibus, ita in illa saepe umores uitia concipiunt: aut ictus aut quassatio aliqua aut loci senium aut frigus aut aestus corrupere naturam; et sulphuratio contraxit umorem, qui modo diuturnus est, modo breuis. 58

[15,5] Ergo ut in corporibus nostris sanguis, cum percussa uena est, tam diu manat donec omnis effluxit aut donec uenae scissura subsedit atque iter elusit, uel aliqua alia causa retro dedit sanguinem, ita in terra solutis ac patefactis uenis riuus aut flumen effunditur. 59

[15,6] Interest quanta aperta sit uena: quae modo consumpta aqua deficit, modo excaecatur aliquo impedimenta, modo coit uelut in cicatricem comprimitque quam perfecerat uiam; modo illa uis terrae, quam esse mutabilem diximus, desinit posse alimenta in umorem conuertere. 60

[15,7] Aliquando autem exhausta replentur modo per se uiribus recollectis, modo aliunde translatis: saepe enim inania apposita plenis umorem in se auocauerunt; saepe terra, si facilis est in tabem, ipsa soluitur et umescit; <saepe> idem euenit sub terra quod in nubibus, ut spissetur <aer> grauiorque, quam ut manere in natura sua possit, gignat umorem; saepe colligitur roris modo tenuis et dispersus liquor, qui ex multis in unum locis confluit (sudorem aquileges uocant, quia guttae quaedam uel pressura loci eliduntur uel aestu euocantur). 61

[15,8] Haec tenuis unda uix fonti sufficit: et ex magnis caueis magnisque conceptibus excidunt amnes, nonnumquam leuiter emissi, si aqua pondere suo se tantum detulit, nonnumquam uehementer et cum sono, si illam spiritus intermixtus eiecit. 62

[16,1] Sed quare quidam fontes senis horis pleni senisque sicci sunt? Superuacuum est nominare singula flumina, quae certis mensibus magna certis angusta sunt, et occasionem singulis quaerere, cum possim eandem causam omnibus reddere. 63

[16,2] Quemadmodum quartana ad horam uenit, quemadmodum ad tempus podagra respondet, quemadmodum purgatio, si nihil obstitit, statum diem seruat, quemadmodum praesto est ad mensem suum partus, sic aquae interualla habent, quibus se retrahant et quibus redeant. Quaedam autem interualla minora sunt et ideo notabilia, quaedam maiora nec minus certa. 64

[16,3] Ecquid hic mirum est, cum uideas ordinem rerum et naturam per constituta procedere? Hiems numquam aberrauit, aestas suo tempore incaluit, autumni uerisque, unde solet, facta mutatio est; tam solstitium quam aequinoctium suos dies rettulit. 65

[16,4] Sunt et sub terra minus nota nobis iura naturae sed non minus certa: crede infra quicquid uides supra. Sunt et illic specus uasti ingentesque recessus ac spatia suspensis hinc et inde montibus laxa; sunt abrupti in infinitum hiatus, qui saepe illapsas urbes receperunt et ingentem ruinam in alto condiderunt 66

[16,5] (haec spiritu plena sunt, nihil enim usquam inane est); et stagna obsessa tenebris et lacus ampli. Animalia quoque illis innascuntur, sed tarda et informia ut in aere caeco pinguique concepta et aquis torpentibus situ; pleraque ex his caeca ut talpae et subterranei mures, quibus deest lumen, quia superuacuum est; inde, ut Theophrastus affirmat, pisces quibusdam locis eruuntur. 67

[17,1] Multa hoc loco tibi in mentem ueniunt quibus urbane in re incredibili fabulae dicas, "non cum retibus aliquem nec cum hamis sed cum dolabra ire piscatum! Expecto ut aliquis in mari uenetur." Quid est autem quare non pisces in terram transeant, si nos maria transimus? Permutabimus sedes! 68

[17,2] Hoc miraris accidere: quanto incredibiliora sunt opera luxuriae, quotiens naturam aut mentitur aut uincit? In cubili natant pisces, et sub ipsa mensa capitur qui statim transferatur in mensam: parum uidetur recens mullus, nisi qui in conuiuae manu moritur; uitreis ollis inclusi afferuntur et obseruatur morientium color, quem in multas mutationes mors luctante spiritu uertit; alios necant in garo et condiunt uiuos. 69

[17,3] Hi sunt qui fabulas putant piscem uiuere posse sub terra et effodi, non capi! Quam incredibile illis uideretur, si audirent natare in garo piscem nec cenae causa occidi sed super cenam, cum multum in deliciis fuit et oculos ante quam gulam pauit? 70

[18,1] Permitte mihi quaestione seposita castigare luxuriam. Nihil est, inquis, mullo expirante illis formosius: ipsa colluctatione animae deficientis rubor primum, deinde pallor subfunditur, squamaeque uariantur et <in> incertas facies inter uitam ac mortem coloris est uagatio. Languor somniculosae inertisque luxuriae quam<quam> sero experrectus circumscribi se et fraudari tanto bono sensit: hoc adhuc tam pulchro spectaculo piscatores fruebantur. 71

[18,2] " Quo coctum piscem? quo exanimem? In ipso ferculo expiret." Mirabamur tantum illis inesse fastidium, ut nollent attingere nisi eodem die captum, qui, ut aiunt, saperet ipsum mare: ideo cursu aduehebatur, ideo gerulis cum anhelitu et clamore properantibus dabatur uia. 72

[18,3] Quo peruenere deliciae? Iam pro putrido his est piscis occisus. "Hodie eductus est." - "Nescio de re magna tibi credere: ipsi oportet me credere; huc afferatur, coram me animam agat." Ad hunc fastum peruenit uenter delicatorum, ut gustare non possint, nisi quem in ipso conuiuio natantem palpitantemque uiderunt: tantum ad sollertiam luxuriae pereuntis accedit, tantoque subtilius cotidie et elegantius aliquid excogitat furor usitata contemnens! 73

[18,4] Illa audiebamus: "Nihil est melius saxatili mullo," at nunc audimus: "Nihil est moriente formosius; da mihi in manus uitreum, in quo exsultet et trepidet." Ubi multum diuque laudatus est, ex illo perlucido uiuario extrahitur. 74

[18,5] Tunc, ut quisque peritior est, monstrat: "Uide quomodo exarserit rubor omni acrior minio! uide quas per latera uenas agat! ecce sanguineum putes uentrem! quam lucidum quiddam caeruleumque sub ipso tempore effulsit! iam porrigitur et pallet et in unum colorem componitur." 75

[18,6] Ex his nemo morienti amico assidet, nemo uidere mortem patris sui sustinet, quam optauit. Quotusquisque funus domesticum ad rogum prosequitur? Fratrum propinquorumque extrema hora deseritur; ad mortem mulli concurritur: "Nihil est enim illa formosius." 76

[18,7] Non tempero mihi quin utar interdum temerarie uerbis et proprietatis modum excedam: non sunt ad popinam dentibus et uentre et ore contenti: oculis quoque gulosi sunt. 77

[19,1] Sed ut ad propositum reuertar, accipe argumentum, magnam uira aquarum in subterraneis occuli fertilem foedorum situ piscium: si quando erupit, effert secum immensam animalium turbam, horridam aspici et turpem ac noxiam gustu. 78

[19,2] Certe cum in Caria circa Idymum urbem talis exiluisset unda, perierunt quicumque illos ederant pisces, quos ignoto ante eam diem caelo nouus amnis ostendit. Nec id mirum: erant enim pinguia et differta ut ex longo otio corpora, ceterum inexercitata et tenebris saginata et lucis expertia, ex qua salubritas ducitur. 79

[19,3] Nasci autem posse pisces in illo terrarum profundo sit indicium, quod anguillae latebrosis locis nascuntur, grauis et ipsae cibus ob ignauiam, utique si altitudo illas luti penitus abscondit. 80

[19,4] Habet ergo non tantum uenas aquarum terra, ex quibus conriuatis flumina effici possint, sed amnes magnitudinis uastae, quorum aliis semper in occulto cursus est, donec aliquo sinu terrae deuorentur, alii sub aliquo lacu emergunt. Nam quis ignorat esse quaedam stagna sine fundo? Quorsus hoc pertinet? ut appareat hanc aquam magnis amnibus aeternam esse materiam, cuius non tanguntur extrema sicut fluminum fontes. 81

[20,1] At quare aquis sapor uarius? Propter quattuor causas: ex solo prima est, per quod fertur; secunda ex eodem, si mutatione eius nascitur; tertia ex spiritu, qui in aquam transfiguratus est; quarta ex uitio, quod saepe concipiunt corruptae per iniuriam. 82

[20,2] Hae causae saporem dant aquis uarium, hae medicatam potentiam, hae grauera spiritum odoremque pestiferum, hae leuitatem grauitatemque, <hae> aut calorem aut nimium rigorem. Interest utrum loca sulphure an nitro an bitumine plena transierint; hac ratione corruptae cum uitae periculo bibuntur. 83

[20,3] Illinc illud, de quo Ouidius ait "flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit uiscera, quod tactis inducit marmora rebus;" medicatum est et eius naturae habet limum, ut corpora adglutinet et obduret. Quemadmodum Puteolanus puluis, si aquam attigit, saxum est, sic e contrario haec aqua, si solidum tetigit, haeret et affigitur. 84

[20,4] Inde est quod res abiectae in Uelinum lacum lapideae subinde extrahuntur; quod in Italia quibusdam locis euenit: siue uirgam siue frondem demerseris, lapidem post paucos dies extrahis; circumfunditur enim corpori limus adliniturque paulatim. Hoc minus tibi uidebitur mirum, si notaueris Albulas et fere sulphuratam aquam circa canales suos riuosque durari. 85

[20,5] Aliam naturam habent [causam] illi lacus, "quos quisquis faucibus hausit", ut idem poeta ait, "aut furit aut patitur mirum grauitate soporem;" similem habent uim mero, sed uehementiorem (nam quemadmodum ebrietas, donec exsiccetur, dementia est et nimia grauitate defertur in somnum, sic huius aquae sulphurea uis habens quoddam acrius ex aere noxio uirus mentem aut furore mouet aut sopore opprimit). 86

[20,6] Hoc habet mali "Lynceius amnis, quem quicumque parum moderato gutture traxit, haut aliter titubat, quam si mera uina bibisset." 87

[21,1] In quosdam specus qui despexere, moriuntur; tam uelox malum est, ut transuolantes aues deiciat: talis est aer, talis locus, ex quo letalis aqua destillat. Quod si remissior fuit aeris et loci pestis, ipsa quoque temperatior noxa nihil amplius quam temptat neruos uelut ebrietate torpentes. 88

[21,2] Nec miror, si locus atque aer aquas inficit similesque regionibus reddit, per quas et ex quibus ueniunt: pabuli sapor apparet in lacte, et uini uis existit in aceto. Nulla res est, quae non eius, quo nascitur, notas reddat. 89

[22,1] Aliud est aquarum genus, quod nobis placet coepisse cum mundo: siue ille aeternus est, haec quoque fuit semper, siue initium aliquod est illi, haec quoque cum toto disposita est. Quae sit haec quaeris? Oceanus et quodcumque ex illo mare terras interluit. Iudicant quidam flumina quoque, quorum inenarrabilis natura est, cum ipso mundo traxisse principia, ut Histrum, ut Nilum, uastos amnes magisque insignes, quam ut dici possit eandem illis originem quam ceteris esse. 90

[23,1] Haec est ergo aquarum diuisio, ut quibusdam uidetur: prosiliunt ex superioribus caelestes, quas nubila excutiunt; ex terrenis aliae sunt ut ita dicam supernatantes, quae in summa humo repunt, aliae abditae, quarum reddita est ratio. 91

[24,1] Quare quaedam aquae caleant, quaedam etiam ferueant in tantum, ut non possint esse usui, nisi aut in aperto euanuerunt aut mixtura frigidae intepuerunt, plures causae redduntur. Empedocles existimat ignibus, quos multis locis terra opertos tegit, aquam calescere, si subiecti sunt ei solo, per quod aquis transcursus est. 92

[24,2] Facere solemus dracones et miliaria et complures formas, in quibus aere tenui fistulas struimus per decliue circumdatas, ut saepe eundem ignem ambiens aqua per tantum fluat spatii, quantum efficiendo calori sat est: frigida itaque intrat, effluit calida. 93

[24,3] Idem sub terra Empedocles existimat fieri, quem non falli crede Baianis, quibus balnearia sine igne calefiunt: spiritus in illa feruens loco aestuante infunditur; hic per tubos lapsus non aliter quam igne subdito parietes et uasa balnei calefacit, omnis denique frigida transitu mutatur in calidam nec trahit saporem e uaporario, quia clausa praelabitur. 94

[24,4] Quidam existimant per loca sulphure plena uel nitro euntes aquas calorem beneficio materiae, per quam fluunt, trahere: quod ipso odore gustuque testantur; reddunt enim qualitatem eius, qua caluere, materiae. Quod ne ac 95

Prose