Skip to main content

Thyestes by Seneca

1 section, 499 lines, 2945 words

Personae

Tantali Vmbra 1 Furia 2 Atreus, rex Mycenarum 3 Satelles 4 Thyestes, frater Atrei 5 Tantalus, filius Thyestis 6 Nuntius 7 Chorus 8

TANTALI VMBRA: Quis inferorum sede ab infausta extrahit 9 auido fugaces ore captantem cibos? 10 quis male deorum Tantalo inuisas domos 11 ostendit iterum? peius inuentum est siti 12 arente in undis aliquid et peius fame 13 hiante semper? Sisyphi numquid lapis 14 gestandus umeris lubricus nostris uenit 15 aut membra celeri differens cursu rota, 16 aut poena Tityi qui specu uasto patens 17 uisceribus atras pascit effossis aues 18 et nocte reparans quidquid amisit die 19 plenum recenti pabulum monstro iacet? 20 in quod malum transcribor? O quisquis noua 21 supplicia functis durus umbrarum arbiter 22 disponis, addi si quid ad poenas potest 23 quod ipse custos carceris diri horreat, 24 quod maestus Acheron paueat, ad cuius metum 25 nos quoque tremamus, quaere. Iam nostra subit 26 e stirpe turba quae suum uincat genus 27 ac me innocentem faciat et inausa audeat. 28 regione quidquid impia cessat loci 29 complebo; numquam stante Pelopea domo 30 Minos uacabit. FVRIA: Perge, detestabilis 31 umbra, et penates impios furiis age. 32 certetur omni scelere et alterna uice 33 stringatur ensis; nec sit irarum modus 34 pudorue, mentes caecus instiget furor, 35 rabies parentum duret et longum nefas 36 eat in nepotes; nec uacet cuiquam uetus 37 odisse crimen: semper oriatur nouum, 38 nec unum in uno, dumque punitur scelus, 39 crescat. Superbis fratribus regna excidant 40 repetantque profugos; dubia uiolentae domus 41 fortuna reges inter incertos labet; 42 miser ex potente fiat, ex misero potens, 43 fluctuque regnum casus assiduo ferat. 44 ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus 45 in scelera redeant, sintque tam inuisi omnibus 46 quam sibi; nihil sit ira quod uetitum putet: 47 fratrem expauescat frater et natum parens 48 natusque patrem, liberi pereant male, 49 peius tamen nascantur; immineat uiro 50 infesta coniunx, bella trans pontum uehant, 51 effusus omnis irriget terras cruor, 52 supraque magnos gentium exultet duces 53 Libido uictrix. Impia stuprum in domo 54 leuissimum sit; fratris et fas et fides 55 iusque omne pereat. Non sit a uestris malis 56 immune caelum - cur micant stellae polo 57 flammaeque seruant debitum mundo decus? 58 nox alta fiat, excidat caelo dies. 59 misce penates, odia caedes funera 60 accerse et imple Tantalo totam domum. 61 ornetur altum columen et lauro fores 62 laetae uirescant, dignus aduentu tuo 63 splendescat ignis - Thracium fiat nefas 64 maiore numero. Dextra cur patrui uacat? 65 nondum Thyestes liberos deflet suos? 66 et quando tollet? ignibus iam subditis 67 spument aena, membra per partes eant 68 discerpta, patrios polluat sanguis focos, 69 epulae instruantur - non noui sceleris tibi 70 conuiua uenies. Liberum dedimus diem 71 tuamque ad istas soluimus mensas famem; 72 ieiunia exple, mixtus in Bacchum cruor 73 spectante te potetur; inueni dapes 74 quas ipse fugeres - siste, quo praeceps ruis? 75 VMBRA TANTALI: Ad stagna et amnes et recedentes aquas 76 labrisque ab ipsis arboris plenae fugas. 77 abire in atrum carceris liceat mei 78 cubile, liceat, si parum uideor miser, 79 mutare ripas: alueo medius tuo, 80 Phlegethon, relinquar igneo cinctus freto. 81 Quicumque poenas lege fatorum datas 82 pati iuberis, quisquis exeso iaces 83 pauidus sub antro iamque uenturi times 84 montis ruinam, quisquis auidorum feros 85 rictus leonum et dira Furiarum agmina 86 implicitus horres, quisquis immissas faces 87 semiustus abigis, Tantali uocem excipe 88 properantis ad uos: credite experto mihi, 89 amate poenas. Quando continget mihi 90 effugere superos? FVRIA: Ante perturba domum 91 inferque tecum proelia et ferri malum 92 regibus amorem, concute insano ferum 93 pectus tumultu. VMBRA TANTALI: Me pati poenas decet, 94 non esse poenam. Mittor ut dirus uapor 95 tellure rupta uel grauem populis luem 96 sparsura pestis? ducam in horrendum nefas 97 auus nepotes? magne diuorum parens 98 nosterque quamuis pudeat, ingenti licet 99 taxata poena lingua crucietur loquax, 100 nec hoc tacebo: moneo, ne sacra manus 101 uiolate caede neue furiali malo 102 aspergite aras. Stabo et arcebo scelus. 103 Quid ora terres uerbere et tortos ferox 104 minaris angues? Quid famem infixam intimis 105 agitas medullis? flagrat incensum siti 106 cor et perustis flamma uisceribus micat. 107 Sequor. FVRIA: Hunc, hunc furorem diuide in totam domum. 108 sic, sic ferantur et suum infensi inuicem 109 sitiant cruorem. Sentit introitus tuos 110 domus et nefando tota contactu horruit. 111 actum est abunde! gradere ad infernos specus 112 amnemque notum; iam tuum maestae pedem 113 terrae grauantur: cernis ut fontis liquor 114 introrsus actus linquat, ut ripae uacent 115 uentusque raras igneus nubes ferat? 116 pallescit omnis arbor ac nudus stetit 117 fugiente pomo ramus, et qui fluctibus 118 illinc propinquis Isthmos atque illinc fremit 119 uicina gracili diuidens terra uada, 120 longe remotos latus exaudit sonos. 121 iam Lerna retro cessit et Phoronides 122 latuere uenae nec suas profert sacer 123 Alpheos undas et Cithaeronis iuga 124 stant parte nulla cana deposita niue 125 timentque ueterem nobiles Argi sitim. 126 en ipse Titan dubitat an iubeat sequi 127 cogatque habenis ire periturum diem. 128

CHORVS: Argos de superis si quis Achaicum 129 Pisaeasque domos curribus inclitas, 130 Isthmi si quis amat regna Corinthii, 131 et portus geminos et mare dissidens, 132 si quis Taygeti conspicuas niues, 133 quas cum Sarmaticus tempore frigido 134 in summis Boreas composuit iugis, 135 aestas ueliferis soluit Etesiis, 136 quem tangit gelido flumine lucidus 137 Alpheos, stadio notus Olympico, 138 aduertat placidum numen et arceat, 139 alternae scelerum ne redeant uices 140 nec succedat auo deterior nepos 141 et maior placeat culpa minoribus. 142 tandem lassa feros exuat impetus 143 sicci progenies impia Tantali. 144 peccatum satis est; fas ualuit nihil 145 aut commune nefas. Proditus occidit 146 deceptor domini Myrtilus, et fide 147 uectus qua tulerat nobile reddidit 148 mutato pelagus nomine: notior 149 nulla est Ioniis fabula nauibus. 150 exceptus gladio paruulus impio 151 dum currit patrium natus ad osculum, 152 immatura focis uictima concidit 153 diuisusque tua est, Tantale, dextera, 154 mensas ut strueres hospitibus deis. 155 hos aeterna fames persequitur cibos, 156 hos aeterna sitis; nec dapibus feris 157 decerni potuit poena decentior. 158 Stat lassus uacuo gutture Tantalus; 159 impendet capiti plurima noxio 160 Phineis auibus praeda fugacior; 161 hinc illinc grauidis frondibus incubat 162 et curuata suis fetibus ac tremens 163 alludit patulis arbor hiatibus. 164 haec, quamuis auidus nec patiens morae, 165 deceptus totiens tangere neglegit 166 obliquatque oculos oraque comprimit 167 inclusisque famem dentibus alligat. 168 sed tunc diuitias omne nemus suas 169 demittit propius pomaque desuper 170 insultant foliis mitia languidis 171 accenduntque famem, quae iubet irritas 172 exercere manus. Has ubi protulit 173 et falli libuit, totus in arduum 174 autumnus rapitur siluaque mobilis. 175 instat deinde sitis non leuior fame; 176 qua cum percaluit sanguis et igneis 177 exarsit facibus, stat miser obuios 178 fluctus ore petens, quos profugus latex 179 auertit sterili deficiens uado 180 conantemque sequi deserit; hic bibit 181 altum de rapido gurgite puluerem. 182

ATREVS: Ignaue, iners, eneruis et (quod maximum 183 probrum tyranno rebus in summis reor) 184 inulte, post tot scelera, post fratris dolos 185 fasque omne ruptum questibus uanis agis 186 iratus Atreus? fremere iam totus tuis 187 debebat armis orbis et geminum mare 188 utrimque classes agere, iam flammis agros 189 lucere et urbes decuit ac strictum undique 190 micare ferrum. Tota sub nostro sonet 191 Argolica tellus equite; non siluae tegant 192 hostem nec altis montium structae iugis 193 arces; relictis bellicum totus canat 194 populus Mycenis, quisquis inuisum caput 195 tegit ac tuetur, clade funesta occidat. 196 haec ipsa pollens incliti Pelopis domus 197 ruat uel in me, dummodo in fratrem ruat. 198 Age, anime, fac quod nulla posteritas probet, 199 sed nulla taceat. Aliquod audendum est nefas 200 atrox, cruentum, tale quod frater meus 201 suum esse mallet. Scelera non ulcisceris, 202 nisi uincis. Et quid esse tam saeuum potest 203 quod superet illum? numquid abiectus iacet? 204 numquid secundis patitur in rebus modum, 205 fessis quietem? noui ego ingenium uiri 206 indocile; flecti non potest- frangi potest. 207 proinde antequam se firmat aut uires parat, 208 petatur ultro, ne quiescentem petat. 209 aut perdet aut peribit: in medio est scelus 210 positum occupanti. SATELLES: Fama te populi nihil 211 aduersa terret? ATREVS: Maximum hoc regni bonum est, 212 quod facta domini cogitur populus sui 213 tam ferre quam laudare. SATELLES: Quos cogit metus 214 laudare, eosdem reddit inimicos metus. 215 at qui fauoris gloriam ueri petit, 216 animo magis quam uoce laudari uolet. 217 ATREVS: Laus uera et humili saepe contingit uiro, 218 non nisi potenti falsa. Quod nolunt uelint. 219 SATELLES: Rex uelit honesta: nemo non eadem uolet. 220 ATREVS: Vbicumque tantum honesta dominanti licent, 221 precario regnatur. SATELLES: Vbi non est pudor 222 nec cura iuris sanctitas pietas fides, 223 instabile regnum est. ATREVS: Sanctitas pietas fides 224 priuata bona sunt; qua iuuat reges eant. 225 SATELLES: Nefas nocere uel malo fratri puta. 226 ATREVS: Fas est in illo quidquid in fratre est nefas. 227 quid enim reliquit crimine intactum aut ubi 228 sceleri pepercit? coniugem stupro abstulit 229 regnumque furto: specimen antiquum imperi 230 fraude est adeptus, fraude turbauit domum. 231 est Pelopis altis nobile in stabulis pecus, 232 arcanus aries, ductor opulenti gregis, 233 cuius per omne corpus effuso coma 234 dependet auro, cuius e tergo noui 235 aurata reges sceptra Tantalici gerunt; 236 possessor huius regnat, hunc tantae domus 237 fortuna sequitur. Tuta seposita sacer 238 in parte carpit prata, quae cludit lapis 239 fatale saxeo pascuum muro tegens. 240 hunc facinus ingens ausus assumpta in scelus 241 consorte nostri perfidus thalami auehit. 242 Hinc omne cladis mutuae fluxit malum: 243 per regna trepidus exul erraui mea, 244 pars nulla nostri tuta ab insidiis uacat, 245 corrupta coniunx, imperi quassa est fides, 246 domus aegra, dubius sanguis et certi nihil 247 nisi frater hostis. Quid stupes? tandem incipe 248 animosque sume: Tantalum et Pelopem aspice; 249 ad haec manus exempla poscuntur meae. 250 profare, dirum qua caput mactem uia. 251 SATELLES: Ferro peremptus spiritum inimicum expuat. 252 ATREVS: De fine poenae loqueris; ego poenam uolo. 253 perimat tyrannus lenis: in regno meo 254 mors impetratur. SATELLES: Nulla te pietas mouet? 255 ATREVS: Excede, Pietas, si modo in nostra domo 256 umquam fuisti. Dira Furiarum cohors 257 discorsque Erinys ueniat et geminas faces 258 Megaera quatiens. Non satis magno meum 259 ardet furore pectus, impleri iuuat 260 maiore monstro. SATELLES: Quid noui rabidus struis? 261 ATREVS: Nil quod doloris capiat assueti modum; 262 nullum relinquam facinus et nullum est satis. 263 SATELLES: Ferrum? ATREVS: Parum est. 264 SATELLES: Quid ignis? ATREVS: Etiamnunc parum est. 265 SATELLES: Quonam ergo telo tantus utetur dolor? 266 ATREVS: Ipso Thyeste. SATELLES: Maius hoc ira est malum. 267 ATREVS: Fateor. Tumultus pectora attonitus quatit 268 penitusque uoluit; rapior et quo nescio, 269 sed rapior. Imo mugit e fundo solum, 270 tonat dies serenus ac totis domus 271 ut fracta tectis crepuit et moti lares 272 uertere uultum: fiat hoc, fiat nefas 273 quod, di, timetis. SATELLES: Facere quid tandem paras? 274 ATREVS: Nescio quid animus maius et solito amplius 275 supraque fines moris humani tumet 276 instatque pigris manibus - haud quid sit scio, 277 sed grande quiddam est. Ita sit. Hoc, anime, occupa 278 dignum est Thyeste facinus et dignum Atreo, 279 quod uterque faciat. Vidit infandas domus 280 Odrysia mensas - fateor, immane est scelus, 281 sed occupatum; maius hoc aliquid dolor 282 inueniat. Animum Daulis inspira parens 283 sororque; causa est similis; assiste et manum 284 impelle nostram. Liberos auidus pater 285 gaudensque laceret et suos artus edat. 286 bene est, abunde est: hic placet poenae modus 287 tantisper. Vbinam est? Tam diu cur innocens 288 uersatur Atreus? tota iam ante oculos meos 289 imago caedis errat, ingesta orbitas 290 in ora patris - anime, quid rursus times 291 et ante rem subsidis? Audendum est, age!: 292 quod est in isto scelere praecipuum nefas, 293 hoc ipse faciet. SATELLES: Sed quibus captus dolis 294 nostros dabit perductus in laqueos pedem? 295 inimica credit cuncta. ATREVS: Non poterat capi, 296 nisi capere uellet. Regna nunc sperat mea: 297 hac spe minanti fulmen occurret Ioui, 298 hac spe subibit gurgitis tumidi minas 299 dubiumque Libycae Syrtis intrabit fretum, 300 hac spe, quod esse maximum retur malum, 301 fratrem uidebit. SATELLES: Quis fidem pacis dabit? 302 cui tanta credet? ATREVS: Credula est spes improba. 303 natis tamen mandata quae patruo ferant 304 dabimus: relictis exul hospitiis uagus 305 regno ut miserias mutet atque Argos regat 306 ex parte dominus. Si nimis durus preces 307 spernet Thyestes, liberos eius rudes 308 malisque fessos grauibus et faciles capi 309 prece commouebunt. Hinc uetus regni furor, 310 illinc egestas tristis ac durus labor 311 quamuis rigentem tot malis subigent uirum. 312 SATELLES: Iam tempus illi fecit aerumnas leues. 313 ATREVS: Erras: malorum sensus accrescit die. 314 leue est miserias ferre, perferre est graue. 315 SATELLES: Alios ministros consili tristis lege. 316 Peiora iuuenes facile praecepta audiunt. 317 In patre facient quidquid in patruo doces; 318 saepe in magistrum scelera redierunt sua. 319 ATREVS: Vt nemo doceat fraudis et sceleris uias, 320 regnum docebit. Ne mali fiant times? 321 nascuntur. Istud quod uocas saeuum asperum, 322 agique dure credis et nimium impie, 323 fortasse et illic agitur. SATELLES: Hanc fraudem scient 324 nati parari? ATREVS: Tacita tam rudibus fides 325 non est in annis. Detegent forsan dolos: 326 tacere multis discitur uitae malis. 327 SATELLES: Ipsosne, per quos fallere alium cogitas, 328 falles? ATREVS: Vt ipsi crimine et culpa uacent. 329 quid enim necesse est liberos sceleri meo 330 inserere? per nos odia se nostra explicent. 331 male agis, recedis, anime! Si parcis tuis, 332 parces et illis. Consili Agamemnon mei 333 sciens minister fiat et fratri sciens 334 Menelaus adsit. Prolis incertae fides 335 ex hoc petatur scelere: Si bella abnuunt 336 et gerere nolunt odia, si patruum uocant, 337 pater est. Eatur! Multa sed trepidus solet 338 detegere uultus, magna nolentem quoque 339 consilia produnt: nesciant quantae rei 340 fiant ministri. Nostra tu coepta occules. 341 SATELLES: Haud sum monendus: ista nostro in pectore 342 fides timorque, sed magis claudet fides. 343 344 CHORVS: Tandem regia nobilis, 345 antiqui genus Inachi, 346 fratrum composuit minas. 347 Quis uos exagitat furor, 348 alternis dare sanguinem 349 et sceptrum scelere aggredi? 350 Nescitis, cupidi arcium, 351 regnum quo iaceat loco. 352 Regem non faciunt opes, 353 non uestis Tyriae color, 354 non frontis nota regia, 355 non auro nitidae fores: 356 rex est qui posuit metus 357 et diri mala pectoris. 358 Quem non ambitio impotens 359 et numquam stabilis fauor 360 uulgi praecipitis mouet, 361 non quidquid fodit Occidens 362 aut unda Tagus aurea 363 claro deuehit alueo, 364 non quidquid Libycis terit 365 feruens area messibus, 366 quem non concutiet cadens 367 obliqui uia fulminis, 368 non Eurus rapiens mare 369 aut saeuo rabidus freto 370 uentosi tumor Hadriae, 371 quem non lancea militis, 372 non strictus domuit chalybs, 373 qui tuto positus loco 374 infra se uidet omnia 375 occurritque suo libens 376 fato nec queritur mori. 377 Reges conueniant licet 378 qui sparsos agitant Dahas, 379 qui rubri uada litoris 380 et gemmis mare lucidis 381 late sanguineum tenent, 382 aut qui Caspia fortibus 383 recludunt iuga Sarmatis, 384 certet Danuuii uadum 385 audet qui pedes ingredi 386 et (quocumque loco iacent) 387 Seres uellere nobiles, 388 mens regnum bona possidet. 389 nihil ullis opus est equis, 390 nihil armis et inertibus 391 telis quae procul ingerit 392 Parthus, cum simulat fugas, 393 admotis nihil est opus 394 urbes sternere machinis 395 longe saxa rotantibus. 396 Rex est qui metuet nihil, 397 rex est qui cupiet nihil: 398 hoc regnum sibi quisque dat. 399 Stet quicumque uolet potens 400 aulae culmine lubrico: 401 me dulcis saturet quies; 402 obscuro positus loco 403 leni perfruar otio, 404 nullis nota Quiritibus 405 aetas per tacitum fluat. 406 Sic cum transierint mei 407 nullo cum strepitu dies, 408 plebeius moriar senex. 409 illi mors grauis incubat 410 qui, notus nimis omnibus, 411 ignotus moritur sibi. 412

THYESTES: Optata patriae tecta et Argolicas opes 413 miserisque summum ac maximum exulibus bonum, 414 tractum soli natalis et patrios deos 415 (si sunt tamen di) cerno, Cyclopum sacras 416 turres, labore maius humano decus, 417 celebrata iuueni stadia, per quae nobilis 418 palmam paterno non semel curru tuli. 419 occurret Argos, populus occurret frequens - 420 sed nempe et Atreus. Repete siluestres fugas 421 saltusque densos potius et mixtam feris 422 similemque uitam; clarus hic regni nitor 423 fulgore non est quod oculos falso auferat; 424 cum quod datur spectabis, et dantem aspice. 425 modo inter illa, quae putant cuncti aspera, 426 fortis fui laetusque; nunc contra in metus 427 reuoluor; animus haeret ac retro cupit 428 corpus referre, moueo nolentem gradum. 429 TANTALVS: Pigro (quid hoc est?) genitor incessu stupet 430 uultumque uersat seque in incerto tenet. 431 THYESTES: Quid, anime, pendes, quidue consilium diu 432 tam facile torques? rebus incertissimis, 433 fratri atque regno, credis ac metuis mala 434 iam uicta, iam mansueta et aerumnas fugis 435 bene collocatas? Esse iam miserum iuuat. 436 reflecte gressum, dum licet, teque eripe. 437 TANTALVS: Quae causa cogit, genitor, a patria gradum 438 referre uisa? cur bonis tantis sinum 439 subducis? ira frater abiecta redit 440 partemque regni reddit et lacerae domus 441 componit artus teque restituit tibi. 442 THYESTES: Causam timoris ipse quam ignoro exigis. 443 nihil timendum uideo, sed timeo tamen. 444 placet ire, pigris membra sed genibus labant, 445 alioque quam quo nitor abductus feror. 446 sic concitatam remige et uelo ratem 447 aestus resistens remigi et uelo refert. 448 TANTALVS: Euince quidquid obstat et mentem impedit 449 reducemque quanta praemia expectent uide. 450 pater, potes regnare. THYESTES: Cum possim mori. 451 TANTALVS: Summa est potestas - THYESTES: Nulla, si cupias nihil. 452 TANTALVS: Natis relinques. THYESTES: Non capit regnum duos. 453 TANTALVS: Miser esse mauult esse qui felix potest? 454 THYESTES: Mihi crede, falsis magna nominibus placent, 455 frustra timentur dura. Dum excelsus steti, 456 numquam pauere destiti atque ipsum mei 457 ferrum timere lateris. O quantum bonum est 458 obstare nulli, capere securas dapes 459 humi iacentem! scelera non intrant casas, 460 tutusque mensa capitur angusta cibus; 461 uenenum in auro bibitur - expertus loquor: 462 malam bonae praeferre fortunam licet. 463 Non uertice alti montis impositam domum 464 et eminentem ciuitas humilis tremit 465 nec fulget altis splendidum tectis ebur 466 somnosque non defendit excubitor meos; 467 non classibus piscamur et retro mare 468 iacta fugamus mole nec uentrem improbum 469 alimus tributo gentium, nullus mihi 470 ultra Getas metatur et Parthos ager; 471 non ture colimur nec meae excluso Ioue 472 ornantur arae; nulla culminibus meis 473 imposita nutat silua, nec fumant manu 474 succensa multa stagna, nec somno dies 475 Bacchoque nox iungenda peruigili datur: 476 sed non timemur, tuta sine telo est domus 477 rebusque paruis magna praestatur quies. 478 immane regnum est posse sine regno pati. 479 TANTALVS: Nec abnuendum est, si dat imperium deus. 480 nec appetendum est: frater ut regnes rogat. 481 THYESTES: Rogat? timendum est. Errat hic aliquis dolus. 482 TANTALVS: Redire pietas unde submota est solet, 483 reparatque uires iustus amissas amor. 484 THYESTES: Amat Thyesten frater? Aetherias prius 485 perfundet Arctos pontus et Siculi rapax 486 consistet aestus unda et Ionio seges 487 matura pelago surget et lucem dabit 488 nox atra terris, ante cum flammis aquae, 489 cum morte uita, cum mari uentus fidem 490 foedusque iungent. TANTALVS: Quam tamen fraudem times? 491 THYESTES: Omnem: timori quem meo statuam modum? 492 tantum potest quantum odit. TANTALVS: In te quid potest? 493 THYESTES: Pro me nihil iam metuo: uos facitis mihi 494 Atrea timendum. TANTALVS: Decipi cautus times? 495 THYESTES: Serum est cauendi tempus in mediis malis. 496 eatur. Vnum genitor hoc testor tamen: 497 ego uos sequor, non duco. TANTALVS: Respiciet deus 498 bene cogitata. Perge non dubio gradu. 499

Poetry