Skip to main content

Medea by Seneca

Di coniugales tuque genialis tori, 1 Lucina, custos quaeque domituram freta 2 Tiphyn nouam frenare docuisti ratem, 3 et tu, profundi saeue dominator maris, 4 clarumque Titan diuidens orbi diem, 5 tacitisque praebens conscium sacris iubar 6 Hecate triformis, quosque iurauit mihi 7 deos Iason, quosque Medeae magis 8 fas est precari: noctis aeternae chaos, 9 auersa superis regna manesque impios 10 dominumque regni tristis et dominam fide 11 meliore raptam, uoce non fausta precor. 12 nunc, nunc adeste sceleris ultrices deae, 13 crinem solutis squalidae serpentibus, 14 atram cruentis manibus amplexae facem, 15 adeste, thalamis horridae quondam meis 16 quales stetistis: coniugi letum nouae 17 letumque socero et regiae stirpi date. 18 Num peius aliquid? quod precer sponso malum? 19 uiuat; per urbes erret ignotas egens 20 exul pauens inuisus incerti laris, 21 iam notus hospes limen alienum expetat; 23a,22b 22 me coniugem opto, quoque non aliud queam 22a,23b 23 peius precari, liberos similes patri 24 similesque matri++parta iam, parta ultio est: 25 peperi. Querelas uerbaque in cassum sero? 26 non ibo in hostes? manibus excutiam faces 27 caeloque lucem++spectat hoc nostri sator 28 Sol generis, et spectatur, et curru insidens 29 per solita puri spatia decurrit poli? 30 non redit in ortus et remetitur diem? 31 da, da per auras curribus patriis uehi, 32 committe habenas, genitor, et flagrantibus 33 ignifera loris tribue moderari iuga: 34 gemino Corinthos litori opponens moras 35 cremata flammis maria committat duo. 36 hoc restat unum, pronubam thalamo feram 37 ut ipsa pinum postque sacrificas preces 38 caedam dicatis uictimas altaribus. 39 Per uiscera ipsa quaere supplicio uiam, 40 si uiuis, anime, si quid antiqui tibi 41 remanet uigoris; pelle femineos metus 42 et inhospitalem Caucasum mente indue. 43 quodcumque uidit Phasis aut Pontus nefas, 44 uidebit Isthmos. effera ignota horrida, 45 tremenda caelo pariter ac terris mala 46 mens intus agitat: uulnera et caedem et uagum 47 funus per artus++leuia memoraui nimis: 48 haec uirgo feci; grauior exurgat dolor: 49 maiora iam me scelera post partus decent. 50 accingere ira teque in exitium para 51 furore toto. paria narrentur tua 52 repudia thalamis: quo uirum linques modo? 53 hoc quo secuta es. rumpe iam segnes moras: 54 quae scelere parta est, scelere linquenda est domus. 55 Chorvs Ad regum thalamos numine prospero 56 qui caelum superi quique regunt fretum 57 adsint cum populis rite fauentibus. 58 Primum sceptriferis colla Tonantibus 59 taurus celsa ferat tergore candido; 60 Lucinam niuei femina corporis 61 intemptata iugo placet, et asperi 62 Martis sanguineas quae cohibet manus, 63 quae dat belligeris foedera gentibus 64 et cornu retinet diuite copiam, 65 donetur tenera mitior hostia. 66 Et tu, qui facibus legitimis ades, 67 noctem discutiens auspice dextera 68 huc incede gradu marcidus ebrio, 69 praecingens roseo tempora uinculo. 70 Et tu, quae, gemini praeuia temporis, 71 tarde, stella, redis semper amantibus: 72 te matres, auide te cupiunt nurus 73 quamprimum radios spargere lucidos. 74 Vincit uirgineus decor 75 longe Cecropias nurus, 76 et quas Taygeti iugis 77 exercet iuuenum modo 78 muris quod caret oppidum, 79 et quas Aonius latex 80 Alpheosque sacer lauat. 81 Si forma uelit aspici, 82 cedent Aesonio duci 83 proles fulminis improbi 84 aptat qui iuga tigribus, 85 nec non, qui tripodas mouet, 86 frater uirginis asperae, 87 cedet Castore cum suo 88 Pollux caestibus aptior. 89 Sic, sic, caelicolae, precor, 90 uincat femina coniuges, 91 uir longe superet uiros. 92 Haec cum femineo constitit in choro, 93 unius facies praenitet omnibus. 94 sic cum sole perit sidereus decor, 95 et densi latitant Pleiadum greges, 96 cum Phoebe solidum lumine non suo 97 orbem circuitis cornibus alligat. 98 ostro sic niueus puniceo color 99 perfusus rubuit, sic nitidum iubar 100 pastor luce noua roscidus aspicit. 101 Ereptus thalamis Phasidis horridi, 102 effrenae solitus pectora coniugis 103 inuita trepidus prendere dextera, 104 felix Aeoliam corripe uirginem 105 nunc primum soceris sponse uolentibus. 106 Concesso, iuuenes, ludite iurgio, 107 hinc illinc, iuuenes, mittite carmina: 108 rara est in dominos iusta licentia. 109 Candida thyrsigeri proles generosa Lyaei, 110 multifidam iam tempus erat succendere pinum: 111 excute sollemnem digitis marcentibus ignem. 112 festa dicax fundat conuicia fescenninus, 113 soluat turba iocos++tacitis eat illa tenebris, 114 si qua peregrino nubit furtiua marito. 115 Medea Occidimus: aures pepulit hymenaeus meas. 116 uix ipsa tantum, uix adhuc credo malum. 117 hoc facere Iason potuit, erepto patre 118 patria atque regno sedibus solam exteris 119 deserere durus? merita contempsit mea 120 qui scelere flammas uiderat uinci et mare? 121 adeone credit omne consumptum nefas? 122 incerta uecors mente non sana feror 123 partes in omnes; unde me ulcisci queam? 124 utinam esset illi frater! est coniunx: in hanc 125 ferrum exigatur. hoc meis satis est malis? 126 si quod Pelasgae, si quod urbes barbarae 127 nouere facinus quod tuae ignorent manus, 128 nunc est parandum. scelera te hortentur tua 129 et cuncta redeant: inclitum regni decus 130 raptum et nefandae uirginis paruus comes 131 diuisus ense, funus ingestum patri 132 sparsumque ponto corpus et Peliae senis 133 decocta aeno membra: funestum impie 134 quam saepe fudi sanguinem++et nullum scelus 135 irata feci: saeuit infelix amor. 136 Quid tamen Iason potuit, alieni arbitri 137 iurisque factus? debuit ferro obuium 138 offerre pectus++melius, a melius, dolor 139 furiose, loquere. si potest, uiuat meus, 140 ut fuit, Iason; si minus, uiuat tamen 141 memorque nostri muneri parcat meo. 142 Culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens 143 coniugia soluit quique genetricem abstrahit 144 gnatis et arto pignore astrictam fidem 145 dirimit: petatur, solus hic poenas luat, 146 quas debet. alto cinere cumulabo domum; 147 uidebit atrum uerticem flammis agi 148 Malea longas nauibus flectens moras. 149 Nutrix Sile, obsecro, questusque secreto abditos 150 manda dolori. grauia quisquis uulnera 151 patiente et aequo mutus animo pertulit, 152 referre potuit: ira quae tegitur nocet; 153 professa perdunt odia uindictae locum. 154 Medea Leuis est dolor, qui capere consilium potest 155 et clepere sese: magna non latitant mala. 156 libet ire contra. Nutrix Siste furialem impetum, 157 alumna: uix te tacita defendit quies. 158 Medea Fortuna fortes metuit, ignauos premit. 159 Nutrix Tunc est probanda, si locum uirtus habet. 160 Medea Numquam potest non esse uirtuti locus. 161 Nutrix Spes nulla rebus monstrat adflictis uiam. 162 Medea Qui nil potest sperare, desperet nihil. 163 Nutrix Abiere Colchi, coniugis nulla est fides 164 nihilque superest opibus e tantis tibi. 165 Medea Medea superest: hic mare et terras uides 166 ferrumque et ignes et deos et fulmina. 167 Nutrix Rex est timendus. Medea Rex meus fuerat pater. 168 Nutrix Non metuis arma? Medea Sint licet terra edita. 169 Nutrix Moriere. Medea Cupio. Nutrix Profuge. Medea Paenituit fugae. 170 Nutrix Medea++Medea Fiam. Nutrix Mater es. Medea Cui sim uide. 171 Nutrix Profugere dubitas? Medea Fugiam, at ulciscar prius. 172 Nutrix Vindex sequetur. Medea Forsan inueniam moras. 173 Nutrix Compesce uerba, parce iam, demens, minis 174 animosque minue: tempori aptari decet. 175 Medea Fortuna opes auferre, non animum potest. 176 Sed cuius ictu regius cardo strepit? 177 ipse est Pelasgo tumidus imperio Creo. 178 Creo Medea, Colchi noxium Aeetae genus, 179 nondum meis exportat e regnis pedem? 180 molitur aliquid: nota fraus, nota est manus. 181 cui parcet illa quemue securum sinet? 182 abolere propere pessimam ferro luem 183 equidem parabam: precibus euicit gener. 184 concessa uita est, liberet fines metu 185 abeatque tuta.++fert gradum contra ferox 186 minaxque nostros propius affatus petit.++ 187 Arcete, famuli, tactu et accessu procul, 188 iubete sileat. regium imperium pati 189 aliquando discat. Vade ueloci uia 190 monstrumque saeuum horribile iamdudum auehe. 191 Medea Quod crimen aut quae culpa multatur fuga? 192 Creo Quae causa pellat, innocens mulier rogat. 193 Medea Si iudicas, cognosce, si regnas, iube. 194 Creo Aequum atque iniquum regis imperium feras. 195 Medea Iniqua numquam regna perpetuo manent. 196 Creo I, querere Colchis. Medea Redeo: qui auexit, ferat. 197 Creo Vox constituto sera decreto uenit. 198 Medea Qui statuit aliquid parte inaudita altera, 199 aequum licet statuerit, haud aequus fuit. 200 Creo Auditus a te Pelia supplicium tulit? 201 sed fare, causae detur egregiae locus. 202 Medea Difficile quam sit animum ab ira flectere 203 iam concitatum quamque regale hoc putet 204 sceptris superbas quisquis admouit manus, 205 qua coepit ire, regia didici mea. 206 quamuis enim sim clade miseranda obruta, 207 expulsa supplex sola deserta, undique 208 afflicta, quondam nobili fulsi patre 209 auoque clarum Sole deduxi genus. 210 quodcumque placidis flexibus Phasis rigat 211 Pontusque quidquid Scythicus a tergo uidet, 212 palustribus qua maria dulcescunt aquis, 213 armata peltis quidquid exterret cohors 214 inclusa ripis uidua Thermodontiis, 215 hoc omne noster genitor imperio regit. 216 generosa, felix, decore regali potens 217 fulsi: petebant tunc meos thalamos proci, 218 qui nunc petuntur. rapida fortuna ac leuis 219 praecepsque regno eripuit, exilio dedit. 220 confide regnis, cum leuis magnas opes 221 huc ferat et illuc casus++hoc reges habent 222 magnificum et ingens, nulla quod rapiat dies: 223 prodesse miseris, supplices fido lare 224 protegere. Solum hoc Colchico regno extuli, 225 decus illud ingens Graeciae et florem inclitum, 226 praesidia Achiuae gentis et prolem deum 227 seruasse memet. munus est Orpheus meum, 228 qui saxa cantu mulcet et siluas trahit, 229 geminumque munus Castor et Pollux meum est 230 satique Borea quique trans Pontum quoque 231 summota Lynceus lumine immisso uidet, 232 omnesque Minyae: nam ducum taceo ducem, 233 pro quo nihil debetur: hunc nulli imputo; 234 uobis reuexi ceteros, unum mihi. 235 Incesse nunc et cuncta flagitia ingere: 236 fatebor; obici crimen hoc solum potest, 237 Argo reuersa. uirgini placeat pudor 238 paterque placeat: tota cum ducibus ruet 239 Pelasga tellus, hic tuus primum gener 240 tauri ferocis ore flagranti occidet. 241 [fortuna causam quae uolet nostram premat, 242 non paenitet seruasse tot regum decus] 243 quodcumque culpa praemium ex omni tuli, 244 hoc est penes te. si placet, damna ream; 245 sed redde crimen. sum nocens, fateor, Creo: 246 talem sciebas esse, cum genua attigi 247 fidemque supplex praesidis dextra peti; 248 terra hac miseriis angulum et sedem rogo 249 latebrasque uiles: urbe si pelli placet, 250 detur remotus aliquis in regnis locus. 251 Creo Non esse me qui sceptra uiolentus geram 252 nec qui superbo miserias calcem pede, 253 testatus equidem uideor haud clare parum 254 generum exulem legendo et adflictum et graui 255 terrore pauidum, quippe quem poenae expetit 256 letoque Acastus regna Thessalica optinens. 257 senio trementem debili atque aeuo grauem 258 patrem peremptum queritur et caesi senis 259 discissa membra, cum dolo captae tuo 260 piae sorores impium auderent nefas. 261 potest Iason, si tuam causam amoues, 262 suam tueri: nullus innocuum cruor 263 contaminauit, afuit ferro manus 264 proculque uestro purus a coetu stetit. 265 Tu, tu malorum machinatrix facinorum, 266 cui feminae nequitia, ad audendum omnia 267 robur uirile est, nulla famae memoria, 268 egredere, purga regna, letales simul 269 tecum aufer herbas, libera ciues metu, 270 alia sedens tellure sollicita deos. 271 Medea Profugere cogis? redde fugienti ratem 272 uel redde comitem++fugere cur solam iubes? 273 non sola ueni. bella si metuis pati, 274 utrumque regno pelle. cur sontes duos 275 distinguis? illi Pelia, non nobis iacet; 276 fugam, rapinas adice, desertum patrem 277 lacerumque fratrem, quidquid etiamnunc nouas 278 docet maritus coniuges, non est meum: 279 totiens nocens sum facta, sed numquam mihi. 280 Creo Iam exisse decuit. quid seris fando moras? 281 Medea Supplex recedens illud extremum precor, 282 ne culpa natos matris insontes trahat. 283 Creo Vade: hos paterno ut genitor excipiam sinu. 284 Medea Per ego auspicatos regii thalami toros, 285 per spes futuras perque regnorum status, 286 Fortuna uaria dubia quos agitat uice, 287 precor, breuem largire fugienti moram, 288 dum extrema natis mater infigo oscula, 289 fortasse moriens. Creo Fraudibus tempus petis. 290 Medea Quae fraus timeri tempore exiguo potest? 291 Creo Nullum ad nocendum tempus angustum est malis. 292 Medea Parumne miserae temporis lacrimis negas? 293 Creo Etsi repugnat precibus infixus timor, 294 unus parando dabitur exilio dies. 295 Medea Nimis est, recidas aliquid ex isto licet; 296 et ipsa propero. Creo Capite supplicium lues, 297 clarum priusquam Phoebus attollat diem 298 nisi cedis Isthmo.++Sacra me thalami uocant, 299 uocat precari festus Hymenaeo dies. 300 Chorvs Audax nimium qui freta primus 301 rate tam fragili perfida rupit 302 terrasque suas posterga uidens 303 animam leuibus credidit auris, 304 dubioque secans aequora cursu 305 potuit tenui fidere ligno 306 inter uitae mortisque uices 307 nimium gracili limite ducto. 308 Nondum quisquam sidera norat, 309 stellisque, quibus pingitur aether, 310 non erat usus, nondum pluuias 311 Hyadas poterat uitare ratis, 312 non Oleniae lumina caprae, 313 nec quae sequitur flectitque senex 314 Attica tardus plaustra Bootes, 315 nondum Boreas, nondum Zephyrus 316 nomen habebant. 317 Ausus Tiphys pandere uasto 318 carbasa ponto 319 legesque nouas scribere uentis: 320 nunc lina sinu tendere toto, 321 nunc prolato pede transuersos 322 captare notos, nunc antemnas 323 medio tutas ponere malo, 324 nunc in summo religare loco, 325 cum iam totos auidus nimium 326 nauita flatus optat et alto 327 rubicunda tremunt sipara uelo. 328 Candida nostri saecula patres 329 uidere procul fraude remota. 330 sua quisque piger litora tangens 331 patrioque senex factus in aruo, 332 paruo diues nisi quas tulerat 333 natale solum non norat opes. 334 Bene dissaepti foedera mundi 335 traxit in unum Thessala pinus 336 iussitque pati uerbera pontum 337 partemque metus fieri nostri 338 mare sepositum. 339 Dedit illa graues improba poenas 340 per tam longos ducta timores, 341 cum duo montes, claustra profundi, 342 hinc atque illinc subito impulsu 343 uelut aetherio gemerent sonitu, 344 spargeret arces nubesque ipsas 345 mare deprensum. 346 Palluit audax Tiphys et omnes 347 labente manu misit habenas, 348 Orpheus tacuit torpente lyra 349 ipsaque uocem perdidit Argo. 350 Quid cum Siculi uirgo Pelori, 351 rabidos utero succincta canes, 352 omnis pariter soluit hiatus? 353 quis non totos horruit artus 354 totiens uno latrante malo? 355 Quid cum Ausonium dirae pestes 356 uoce canora mare mulcerent, 357 cum Pieria resonans cithara 358 Thracius Orpheus 359 solitam cantu retinere rates 360 paene coegit Sirena sequi? 361 Quod fuit huius pretium cursus? 362 aurea pellis 363 maiusque mari Medea malum, 364 merces prima digna carina 365

Poetry