Skip to main content

On Benefits II by Seneca

Inspiciamus, Liberalis uirorum optime, id quod ex priori parte adhuc superest, quemadmodum dandum sit beneficium; cuius rei expeditissimam uideor monstraturus uiam: sic demus, quomodo uellemus accipere. Ante omnia libenter, cito, sine ulla dubitatione; ingratum est beneficium, quod diu inter dantis manus haesit, quod quis aegre dimittere uisus est et sic dare, tamquam sibi eriperet. Etiam si quid interuenit morae, euitemus omni modo, ne deliberasse uideamur; proximus est a negante, qui dubitauit, nullamque iniit gratiam. Nam cum in beneficio iucundissima sit tribuentis uoluntas, quia nolentem se tribuisse ipsa cunctatione testatus est, non dedit sed aduersus ducentem male retinuit; multi autem sunt, quos liberales facit frontis infirmitas. Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurrentia, ubi nulla mora fuit nisi in accipientis uerecundia. Optimum est antecedere desiderium cuiusque, proximum sequi; illud melius, occupare ante quam rogemur, quia, cum homini probo ad rogandum os concurrat et subfundatur rubor, qui hoc tormentum remittit, multiplicat munus suum. Non tulit gratis, qui, cum rogasset, accepit, quoniam quidem, ut maioribus nostris grauissimis uiris uisum est, nulla res carius constat, quam quae precibus empta est. Vota homines parcius facerent, si palam facienda essent; adeo etiam deos, quibus honestissime supplicamus, tacite malumus et intra nosmet ipsos precari. 1 Molestum uerbum est, onerosum, demisso uoltu dicendum, rogo. Huius facienda est gratia amico et quemcumque amicum sis promerendo facturus; properet licet, sero beneficium dedit, qui roganti dedit. Ideo diuinanda cuiusque uoluntas et, cum intellecta est, necessitate grauissima rogandi liberanda est; illud beneficium iucundum uicturum in animo scias, quod obuiam uenit. Si non contigit praeuenire, plura rogantis uerba intercidamus; ne rogati uideamur sed certiores facti, statim promittamus facturosque nos, etiam ante quam interpellemur, ipsa festinatione adprobemus. Quemadmodum in aegris opportunitas cibi salutaris est et aqua tempestiue data remedii locum optinuit, ita, quamuis leue et uolgare beneficium est, si praesto fuit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adicit gratiamque pretiosi sed lenti et diu cogitati muneris uincit. Qui tam parate facit, non est dubium, quin libenter faciat; itaque laetus facit et induit sibi animi sui uoltum. 2 Ingentia quorundam beneficia silentium aut loquendi tarditas imitata grauitatem et tristitiam corrupit, cum promitterent uoltu negantium; quanto melius adicere bona uerba rebus bonis et praedicatione humana benignaque conmendare, quae praestes! Vt ille se castiget, quod tardior in rogando fuit, adicias licet familiarem querellam: 'Irascor tibi, quod, cum aliquid desiderasses, non olim scire me uoluisti, quod tam diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego uero gratulor mihi, quod experiri animum meum libuit; postea, quidquid desiderabis, tuo iure exiges; semel rusticitati tuae ignoscitur.' Sic efficies, ut animum tuum pluris aestimet quam illud, quidquid est, ad quod petendum uenerat. Tunc est summa uirtus tribuentis, tunc benignitas, ubi ille, qui discessit, dicet sibi: 'Magnum hodie lucrum feci; malo, quod illum talem inueni, quam si multiplicatum hoc ad me, de quo loquebar, alia uia peruenisset; huic eius animo numquam parem gratiam referam.' 3 At plerique sunt, qui beneficia asperitate uerborum et supercilio in odium adducunt eo sermone usi, ea superbia, ut inpetrasse paeniteat. Aliae deinde post rem promissam secuntur morae; nihil autem est acerbius, quam ubi quoque, <quod> inpetrasti, rogandum est. Repraesentanda sunt beneficia, quae a quibusdam accipere difficilius est quam inpetrare. Hic rogandus est, ut admoneat, ille, ut consummet; sic unum munus per multorum manus teritur, ex quo gratiae minimum apud promittentem remanet, quia auctori detrahit, quisquis post illum rogandus est. Hoc itaque curae hebebis, si grate aestimari, quae praestabis, uoles, ut beneficia tua inlibata, ut integra ad eos, quibus promissa sunt, perueniant, sine ulla, quod aiunt, deductione. Nemo illa intercipiat, nemo detineat; nemo in eo, quod daturus es, gratiam suam facere potest, ut non tuam minuat. 4 Nihil aeque amarum quam diu pendere; aequiore quidam animo ferunt praecidi spem suam quam trahi. Plerisque autem hoc uitium est ambitione praua differendi promissa, ne minor sit rogantium turba, quales regiae potentiae ministri sunt, quos delectat superbiae suae longum spectaculum, minusque se iudicant posse, nisi diu multumque singulis, quid possint, ostenderint. Nihil confestim, nihil semel faciunt; iniuriae illorum praecipites, lenta beneficia sunt. Quare uerissimum existima, quod ille comicus dixit: 5

Quid? tu non intellegis 6 tantum te gratiae demere, quantum morae adicis? 7

Inde illae uoces, quas ingenuus dolor exprimit: 'Fac, si quid facis' et: 'Nihil tanti est; malo mihi iam neges.' Vbi in taedium adductus animus incipit beneficium odisse, dum expectat, potest ob id gratus esse? Quemadmodum acerbissima crudelitas est, quae trahit poenam, et misericordiae genus est cito occidere, quia tormentum ultimum finem sui secum adfert, quod antecedit tempus, maxima uenturi supplicii pars est, ita maior est muneris gratia, quo minus diu pependit. Est enim etiam bonarum rerum sollicita expectatio, et cum plurima beneficia remedium alicuius rei adferant, qui aut diutius torqueri patitur, quem protinus potest liberare, aut tardius gaudere, beneficio suo manus adfert. Omnis benignitas properat, et proprium est libenter facientis cito facere; qui tarde et diem de die extrahens profuit, non ex animo fecit. Ita duas res maximas perdidit, et tempus et argumentum amicae uoluntatis; tarde uelle nolentis est. 8 In omni negotio, Liberalis, non minima portio est, quomodo quidque aut dicatur aut fiat. Multum celeritas adiecit, multum abstulit mora. Sicut in telis eadem ferri uis est, sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur an remissa manu effluant, gladius idem et stringit et transforat, quam presso articulo uenerit, refert, <ita> idem est, quod datur, sed interest, quomodo detur. Quam dulce, quam pretiosum est, si gratias sibi agi non est passus, qui dedit, si dedisse, dum dat, oblitus est! Nam corripere eum, cui cum maxime aliquid praestes, dementia est et inserere contumeliam meritis. Itaque non sunt exasperanda beneficia nec quicquam illis triste miscendum. Etiam si quid erit, de quo uelis admonere, aliud tempus eligito. 9 Fabius Verrucosus beneficium ab homine duro aspere datum panem lapidosum uocabat, quem esurienti accipere necessarium sit, esse acerbum. Ti. Caesar rogatus a Nepote Mario praetorio, ut aeri alieno eius succurreret, edere illum sibi nomina creditorum iussit; hoc non est donare sed creditores conuocare. Cum edita essent, scripsit Nepoti iussisse se pecuniam solui adiecta contumeliosa admonitione; effecit, ut Nepos nec aes alienum haberet nec beneficium: liberauit illum a creditoribus, sibi non obligauit. Aliquid Tiberius secutus est; puto, noluit plures esse, qui idem rogaturi concurrerent. Ista fortasse efficax ratio fuerit ad hominum inprobas cupiditates pudore reprimendas, beneficium uero danti tota alia sequenda est uia. Omni genere, quod des, quo sit acceptatius, adornandum est; hoc uero non est beneficium dare, deprehendere est. 10 Et ut in transitu de hac quoque parte dicam, quid sentiam, ne principi quidem satis decorum est donare ignominiae causa. 'Tamen' inquit 'effugere Tiberius ne hoc quidem modo, quod uitabat, potuit; nam aliquot postea, qui idem rogarent, inuenti sunt, quos omnes iussit reddere in senatu aeris alieni causas, et ita illis certas summas dedit.' Non est illud liberalitas, censura est; auxilium est, principale tributum est: beneficium non est, cuius sine rubore meminisse non possum. Ad iudicem missus sum; ut inpetrarem, causam dixi. 11 Praecipiunt itaque omnes auctores sapientiae quaedam beneficia palam danda, quaedam secreto: palam, quae consequi gloriosum, ut militaria dona, ut honores et quidquid aliud notitia pulchrius fit; rursus, quae non producunt nec honestiorem faciunt, sed succurrunt infirmitati, egestati, ignominiae, tacite danda sunt, ut nota sint solis, quibus prosunt. 12 Interdum etiam ipse, qui iuuatur, fallendus est, ut habeat nec, a quo acceperit, sciat. Arcesilan aiunt amico pauperi et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem et ne hoc quidem confitenti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum iudicasse; puluino eius ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter uerecundus, quod desiderabat, inueniret potius quam acciperet. 'Quid ergo? ille nesciet, a quo acceperit?' Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii pars est; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intellegat et illius auctorem; denique ille nesciet accepisse se, ego sciam me dedisse. 'Parum est' inquis. Parum, si fenerare cogitas; sed si dare, quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis. Contentus eris te teste; alioqui non bene facere delectat sed uideri bene fecisse. 'Volo utique sciat.' Debitorem quaeris. 'Volo utique sciat.' Quid? si illi utilius est nescire, si honestius, si gratius, non in aliam partem abibis? 'Volo sciat.' Ita tu hominem non seruabis in tenebris? Non nego, quotiens patitur res, respiciendum gaudium ex accipientis uoluntate; sin adiuuari illum et oportet et pudet, si, quod praestamus, offendit, nisi absconditur, beneficium in acta non mitto. Quidni? ego illi non sum indicaturus me dedisse, cum inter prima praecepta ac maxime necessaria sit, ne umquam exprobrem, immo ne admoneam quidem. Haec enim beneficii inter duos lex est: alter statim obliuisci debet dati, alter accepti numquam. 13 Lacerat animum et premit frequens meritorum conmemoratio. Libet exclamare, quod ille triumuirali proscriptione seruatus a quodam Caesaris amico exclamauit, cum superbiam eius ferre non posset: 'Redde me Caesari!' Quousque dices: 'Ego te seruaui, ego eripui morti'? istud, si meo arbitrio memini, uita est, si tuo, mors est; nihil tibi debeo, si me seruasti, ut haberes, quem ostenderes. Quousque me circumducis? quousque obliuisci fortunae meae non sinis? semel in triumpho ductus essem. Non est dicendum, quid tribuerimus: qui admonet, repetit; non est instandum, non est memoria renouanda, nisi ut aliud dando prioris admoneas. Ne aliis quidem narrare debemus; qui dedit beneficium, taceat, narret, qui accepit. Dicetur enim, quod illi ubique iactanti beneficium suum: 'Non negabis' inquit 'te recepisse'; et cum respondisset: 'Quando?' 'Saepe quidem' inquit 'et multis locis, id est, quotiens et ubicumque narrasti.' Quid opus est eloqui, quid alienum occupare officium? est, qui istud facere honestius possit, quo narrante et hoc laudabitur, quod ipse non narras. Ingratum me iudicas, si istud te tacente nemo sciturus est. Quod adeo non est conmittendum, ut etiam, si quis coram nobis narrabit, respondendum sit: 'Dignissimus quidem ille est maioribus beneficiis, sed ego magis uelle me scio omnia illi praestare quam adhuc praestitisse'; et haec ipsa non uerniliter nec ea figura, qua quidam reiciunt, quae magis ad se uolunt adtrahere. Deinde adicienda omnis humanitas. Perdet agricola, quod sparsit, si labores suos destituit in semine; multa cura sata perducuntur ad segetem; nihil in fructum peruenit, quod non a primo usque ad extremum aequalis cultura prosequitur. Eadem beneficiorum condicio est. Numquid ulla maiora possunt esse, quam quae in liberos patres conferunt? haec tamen inrita sunt, si in infantia deserantur, nisi longa pietas munus suum nutrit. Eadem ceterorum beneficiorum condicio est: nisi illa adiuueris, perdes; parum est dedisse, fouenda sunt. Si gratos uis habere, quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed ames. Praecipue, ut dixi, parcamus auribus; admonitio taedium facit, exprobratio odium. Nihil aeque in beneficio dando uitandum est quam superbia. Quid opus adrogantia uoltus, quid tumore uerborum? ipsa res te extollit. Detrahenda est inanis iactatio; res loquentur nobis tacentibus. Non tantum ingratum, sed inuisum est beneficium superbe datum. 14 C. Caesar dedit uitam Pompeio Penno, si dat, qui non aufert; deinde absoluto et agenti gratias porrexit osculandum sinistrum pedem. Qui excusant et negant id insolentiae causa factum, aiunt socculum auratum, immo aureum, margaritis distinctum ostendere eum uoluisse. Ita prorsus: quid hic contumeliosum est, si uir consularis aurum et margaritas osculatus est alioquin nullam partem in corpore eius electurus, quam purius oscularetur? Homo natus in hoc, ut mores liberae ciuitatis Persica seruitute mutaret, parum iudicauit, si senator, senex, summis usus honoribus in conspectu principum supplex sibi eo more iacuisset, quo hostes uicti hostibus iacuere; inuenit aliquid infra genua, quo libertatem detruderet. Non hoc est rem publicam calcare, et quidem, licet id aliquis non putet ad rem pertinere, sinistro pede? Parum enim foede furioseque insolens fuerat, qui de capite consularis uiri soccatus audiebat, nisi in os senatoris ingessisset imperator epigros suos. 15 O superbia, magnae fortunae stultissimum malum! ut a te nihil accipere iuuat! ut omne beneficium in iniuriam conuertis! ut te omnia dedecent! quoque altius te subleuasti, hoc depressior es ostendisque tibi non datum adgnoscere ista bona, quibus tantum inflaris; quidquid das, corrumpis. Libet itaque interrogare, quid se tanto opere resupinet, quid uoltum habitumque oris peruertat, ut malit personam habere quam faciem? Iucunda sunt, quae humana fronte, certe leni placidaque tribuuntur, quae cum daret mihi superior, non exultauit supra me, sed quam potuit benignissimus fuit descenditque in aequum et detraxit muneri suo pompam, si obseruauit idoneum tempus, ut in occasione potius quam in necessitate succurreret. Vno modo istis persuadebimus, ne beneficia sua insolentia perdant, si ostenderimus non ideo uideri maiora, quod tumultuosius data sunt; ne ipsos quidem ob id cuiquam posse maiores uideri; uanam esse superbiae magnitudinem et quae in odium etiam amanda perducat. 16 Sunt quaedam nocitura inpetrantibus, quae non dare sed negare beneficium est; aestimabimus itaque utilitatem potius quam uoluntatem petentium. Saepe enim noxia concupiscimus, nec dispicere, quam perniciosa sint, licet, quia iudicium interpellat adfectus; sed cum subsedit cupiditas, cum inpetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit, detestamur perniciosos malorum munerum auctores. Vt frigidam aegris negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, ut amentibus, quidquid contra se usurus ardor petit, sic omnium, quae nocitura sunt, inpense ac submisse, non numquam etiam miserabiliter rogantibus perseuerabimus non dare. Cum initia beneficiorum suorum spectare tum etiam exitus decet et ea dare, quae non tantum accipere, sed etiam accepisse delectet. Multi sunt, qui dicant: 'Scio hoc illi non profuturum, sed quid faciam? rogat, resistere precibus eius non possum; uiderit: de se, non de me queretur.' Falsum est: immo de te et merito quidem; cum ad mentem bonam redierit, cum accessio illa, quae animum inflammabat, remiserit, quidni eum oderit, a quo in damnum ac periculum suum adiutus est? Exorari in perniciem rogantium saeua bonitas est. Quemadmodum pulcherrimum opus est etiam inuitos nolentesque seruare, ita rogantibus pestifera largiri blandum et adfabile odium est. Beneficium demus, quod in usu magis ac magis placeat, quod numquam in malum uertat. Pecuniam non dabo, quam numeraturum adulterae sciam, nec in societate turpis facti aut consilii inueniar; si potero, reuocabo, si minus, non adiuuabo scelus. Siue illum ira, quo non debebit, inpellet, siue ambitionis calor abducet a tutis, in nullum malum uires a <me> sumere ipsas patiar nec conmittam, ut possit quandoque dicere: 'Ille amando me occidit.' Saepe nihil interest inter amicorum munera et hostium uota; quidquid illi accidere optant, in id horum intempestiua indulgentia inpellit atque instruit. Quid autem turpius quam quod euenit frequentissime, ut nihil intersit inter odium et beneficium? 17 Numquam in turpitudinem nostram reditura tribuamus. Cum summa amicitiae sit amicum sibi aequare, utrique simul consulendum est: dabo egenti, sed ut ipse non egeam; succurram perituro, sed ut ipse non peream, nisi si futurus ero magni hominis aut magnae rei merces. Nullum beneficium dabo, quod turpiter peterem. Nec exiguum dilatabo nec magna pro paruis accipi patiar; nam ut qui, quod <dedit>, inputat, gratiam destruit, ita qui, quantum det, ostendit, munus suum conmendat, non exprobrat. Respiciendae sunt cuique facultates suae uiresque, ne aut plus praestemus, quam possumus, aut minus. Aestimanda est eius persona, cui damus; quaedam enim minora sunt, quam ut exire a magnis uiris debeant, quaedam accipiente maiora sunt. Vtriusque itaque personam confer et ipsum inter illas, quod donabis, examina, numquid aut danti graue sit aut parum, numquid rursus, qui accepturus est, aut fastidiat aut non capiat. 18 Vrbem cuidam Alexander donabat, uesanus et qui nihil animo nisi grande conciperet. Cum ille, cui donabatur, se ipse mensus tanti muneris inuidiam refugisset dicens non conuenire fortunae suae: 'Non quaero' inquit, 'quid te accipere deceat, sed quid me dare.' Animosa uox uidetur et regia, cum sit stultissima. Nihil enim per se quemquam decet; refert, qui det, cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine quibus facti ratio non constabit. Tumidissimum animal! si illum accipere hoc non decet, nec te dare; habetur personarum ac dignitatium portio et, cum sit ubique uirtus modus, aeque peccat, quod excedit, quam quod deficit. Liceat istud sane tibi et te in tantum fortuna sustulerit, ut congiaria tua urbes sint (quas quanto maioris animi fuit non capere quam spargere!): est tamen aliquis minor, quam <ut> in sinu eius condenda sit ciuitas. 19 Ab Antigono Cynicus petit talentum: respondit plus esse, quam quod Cynicus petere deberet; repulsus petit denarium: respondit minus esse, quam quod regem deceret dare. 'Turpissima eiusmodi cauillatio est: inuenit, quomodo neutrum daret. In denario regem, in talento Cynicum respexit, cum posset et denarium tamquam Cynico dare et talentum tamquam rex. Vt sit aliquid maius, quam quod Cynicus accipiat, nihil tam exiguum est, quod non honeste regis humanitas tribuat.' Si me interrogas, probo; est enim intolerabilis res poscere nummos et contemnere. Indixisti pecuniae odium; hoc professus es, hanc personam induisti: agenda est. Iniquissimum est te pecuniam sub gloria egestatis adquirere. Adspicienda ergo non minus sua cuique persona est quam eius, de quo iuuando quis cogitat. Volo Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu, quam cadere non est dubium aut mittentis uitio aut excipientis; tum cursum suum seruat, ubi inter manus utriusque apte ab utroque et iactata et excepta uersatur. Necesse est autem lusor bonus aliter illam conlusori longo, aliter breui mittat. Eadem beneficii ratio est: nisi utrique personae, dantis et accipientis, aptatur, nec ab hoc exibit nec ad illum perueniet, ut debet. Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus; utcumque enim uenerit, manus illam expedita et agilis repercutiet; si cum tirone et indocto, non tam rigide nec tam excusse sed languidius et in ipsam eius derigentes manum remisse occurremus. Idem faciendum est in beneficiis: quosdam doceamus et satis iudicemus, si conantur, si audent, si uolunt. Facimus autem plerumque ingratos et, ut sint, fauemus, tamquam ita demum magna sint beneficia nostra, si gratia illis referri non potuit; ut malignis lusoribus propositum est conlusorem traducere, cum damno scilicet ipsius lusus, qui non potest, nisi consentitur, extendi. Multi sunt tam prauae naturae, ut malint perdere, quae praestiterunt, quam uideri recepisse, superbi et inputatores; quanto melius quantoque humanius id agere, ut illis quoque partes suae constent, et fauere, ut gratia sibi referri possit, benigne omnia interpretari, gratias agentem non aliter, quam si referat, audire, praebere se facilem ad hoc, ut, quem obligauit, etiam exolui uelit! Male audire solet fenerator, si acerbe exigit, aeque, si in recipiendo tardus ac difficilis moras quaerit. Beneficium tam recipiendum est quam non exigendum. Optimus ille, qui facile dedit, numquam exegit, reddi gauisus est, bona fide, quid praestitisset, oblitus, qui accipientis animo recepit. 20 Quidam non tantum dant beneficia superbe, sed etiam accipiunt, quod non est conmittendum; iam enim transeamus ad alteram partem tractaturi, quomodo se gerere homines in accipiendis beneficiis debeant. Quodcumque ex duobus constat officium, tantundem ab utroque exigit: qualis pater esse debeat, cum inspexeris, scies non minus operis illic superesse, ut dispicias, qualem esse oporteat filium; sunt aliquae partes mariti, sed non minores uxoris. In uicem ista, quantum exigunt, praestant et parem desiderant regulam, quae, ut ait Hecaton, difficilis est; omne enim honestum in arduo est, etiam quod uicinum honesto est; non enim tantum fieri debet, sed ratione fieri. Hac duce per totam uitam eundum est, minima maximaque ex huius consilio gerenda; quomodo haec suaserit, dandum. Haec autem hoc primum censebit non ab omnibus accipiendum. A quibus ergo accipiemus? Vt breuiter tibi respondeam: ab his, quibus dedissemus. Videamus, num etiam maiore dilectu quaerendus sit, cui debeamus, quam cui praestemus. Nam ut non sequantur ulla incommoda (secuntur autem plurima), graue tamen tormentum est debere, cui nolis; contra iucundissimum ab eo accepisse beneficium, quem amare etiam post iniuriam possis, ubi amicitiam alioqui iucundam causa fecit et iustam. Illud uero homini uerecundo et probo miserrimum est, si eum amare oportet, quem non iuuat. Totiens admoneam necesse est non loqui me de sapientibus, quos, quidquid oportet, et iuuat, qui animum in potestate habent et legem sibi, quam uolunt, dicunt, quam dixerunt, seruant, sed de inperfectis hominibus honestam uiam sequi uolentibus, quorum adfectus saepe contumaciter parent. Itaque eligendum est, a quo beneficium accipiam; et quidem diligentius quaerendus beneficii quam pecuniae creditor. Huic enim reddendum est, quantum accepi, et, si reddidi, solutus sum ac liber; at illi et plus soluendum est, et nihilo minus etiam relata gratia cohaeremus; debeo enim, cum reddidi, rursus incipere, manetque amicitia; <et ut in amicitiam> non reciperem indignum, sic ne in beneficiorum quidem sacratissimum ius, ex quo amicitia oritur. 'Non semper' inquit 'mihi licet dicere: nolo; aliquando beneficium accipiendum est et inuito. Dat tyrannus crudelis et iracundus, qui munus suum fastidire te iniuriam iudicaturus est: non accipiam? eodem loco latronem pone, piratam, regem animum latronis ac piratae habentem. Quid faciam? parum dignus est, cui debeam?' Cum eligendum dico, cui debeas, uim maiorem et metum excipio, quibus adhibitis electio perit. Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum uelis an non, id apud te ipse perpendes; si necessitas tollit arbitrium, scies te non accipere, sed parere. Nemo id accipiendo obligatur, quod illi repudiare non licuit; si uis scire, an uelim, effice, ut possim nolle. 'Vitam tamen tibi dedit.' Non refert, quid sit, quod datur, nisi a uolente, nisi uolenti datur; si seruasti me, non ideo seruator es. Venenum aliquando pro remedio fuit; non ideo numeratur inter salubria. Quaedam prosunt nec obligant: tuber quidam tyranni gladio diuisit, qui ad occidendum eum uenerat; non ideo illi tyrannus gratias egit, quod rem, quam medicorum manus reformidauerant nocendo sanauit. 21 Vides non esse magnum in ipsa re momentum, quoniam non uidetur dedisse beneficium, qui a malo animo profuit; casus enim beneficium est, hominis iniuria. Leonem in amphitheatro spectauimus, qui unum e bestiariis agnitum, cum quondam eius fuisset magister, protexit ab inpetu bestiarum; num ergo beneficium est ferae auxilium? minime, quia nec uoluit facere nec faciendi animo fecit. Quo loco feram posui, tyrannum pone: et hic uitam dedit et illa, nec hic nec illa beneficium. Quia non est beneficium accipere cogi, non est beneficium debere, cui nolis. Ante des oportet mihi arbitrium mei, deinde beneficium. 22 Disputari de M. Bruto solet, an debuerit accipere ab diuo Iulio uitam, cum occidendum eum iudicaret. Quam rationem in occidendo secutus sit, alias tractabimus; mihi enim, cum uir magnus in aliis fuerit, in hac re uidetur uehementer errasse nec ex institutione Stoica se egisse; qui aut regis nomen extimuit, cum optimus ciuitatis status sub rege iusto sit, aut ibi sperauit libertatem futuram, ubi tam magnum praemium erat et imperandi et seruiendi, aut existimauit ciuitatem in priorem formam posse reuocari amissis pristinis moribus futuramque ibi aequalitatem ciuilis iuris et staturas suo loco leges, ubi uiderat tot milia hominum pugnantia, non an seruirent, sed utri. Quanta uero illum aut rerum naturae aut urbis suae tenuit obliuio, qui uno interempto defuturum credidit alium, qui idem uellet, cum Tarquinius esset inuentus post tot reges ferro ac fulminibus occisos! Sed uitam accipere debuit, ob hoc tamen <non> habere illum parentis loco, quia in ius dandi beneficii iniuria uenerat; non enim seruauit is, qui non interfecit, nec beneficium dedit, sed missionem. 23 Illud magis uenire in aliquam disputationem potest, quid faciendum sit captiuo, cui redemptionis pretium homo prostituti corporis et infamis ore promittit. Patiar me ab inpuro seruari? seruatus deinde quam illi gratiam referam? uiuam cum obsceno? non uiuam cum redemptore? Quid ergo placeat, dicam: etiam a tali accipiam pecuniam, quam pro capite dependam, accipiam autem tamquam creditum, non tamquam beneficium; soluam illi pecuniam et, si occasio fuerit seruandi periclitantem, seruabo; in amicitiam, quae similes iungit, non descendam, nec seruatoris illum loco numerabo sed feneratoris, cui sciam reddendum, quod accepi. Est aliquis dignus, a quo beneficium accipiam, sed danti nociturum est; ideo non accipiam, quia ille paratus est mihi cum incommodo aut etiam periculo suo prodesse. Defensurus est me reum, sed illo patrocinio regem sibi facturus inimicum; inimicus sum, si, cum ille pro me periclitari uelit, ego, quod facilius est, non facio, ut sine illo pericliter. Ineptum et friuolum hoc Hecaton ponit exemplum Arcesilai, quem ait a filio familiae adlatam pecuniam non accepisse, ne ille patrem sordidum offenderet; quid fecit laude dignum, quod furtum non recepit, quod maluit non accipere quam reddere? Quae est enim alienam rem non accipere moderatio? Si exemplo magni animi opus est, utamur Graecini Iulii, uiri egregii, quem C. Caesar occidit ob hoc unum, quod melior uir erat, quam esse quemquam tyranno expedit. Is cum ab amicis conferentibus ad inpensam ludorum pecunias acciperet, magnam pecuniam a Fabio Persico missam non accepit et obiurgantibus iis, qui non aestimant mittentes, sed missa, quod repudiasset: 'Ego' inquit 'ab eo beneficium accipiam, a quo propinationem accepturus non sum?' Cum illi Rebilus consularis, homo eiusdem infamiae, maiorem summam misisset instaretque, ut accipi iuberet: 'Rogo' inquit 'ignoscas; et a Persico non accepi.' Vtrum hoc munera accipere est an senatum legere? 24 Cum accipiendum iudicauerimus, hilares accipiamus profitentes gaudium, et id danti manifestum sit, ut fructum praesentem capiat; iusta enim causa laetitiae est laetum amicum uidere, iustior fecisse; quam grate ad nos peruenisse indicemus effusis adfectibus, quos non ipso tantum audiente sed ubique testemur. Qui grate beneficium accipit, primam eius pensionem soluit. 25 Sunt quidam, qui nolint nisi secreto accipere; testem beneficii et conscium uitant; quos scias licet male cogitare. Quomodo danti in tantum producenda notitia est muneris sui, in quantum delectatura est, cui datur, ita accipienti adhibenda contio est; quod pudet debere, ne acceperis. Quidam furtiue gratias agunt et in angulo et ad aurem; non est ista uerecundia, sed infitiandi genus; ingratus est, qui remotis arbitris agit gratias. Quidam nolunt nomina secum fieri nec interponi pararios nec signatores aduocari, <uix> chirographum dare; idem faciunt, qui dant operam, ut beneficium in ipsos conlatum quam ignotissimum sit. Verentur palam ferre, ut sua potius uirtute quam alieno adiutorio consecuti dicantur; rariores in eorum officiis sunt, quibus uitam aut dignitatem debent, et, dum opinionem clientium timent, grauiorem subeunt ingratorum. 26

[24 Alii pessime locuntur de optime meritis. Tutius est quosdam offendere quam demeruisse; argumentum enim nihil debentium odio quaerunt; atqui nihil magis praestandum est, quam ut memoria nobis meritorum haereat, quae subinde reficienda est, quia nec referre potest gratiam, nisi qui meminit, <et>, qui meminit,> eam refert. Nec delicate accipiendum est nec submisse et humiliter; nam qui neclegens est in accipiendo, cum omne beneficium recens pateat, quid faciat, cum prima eius uoluptas refrixit? Alius accipit fastidiose, tamquam qui dicat: 'Non quidem mihi opus est, sed quia tam ualde uis, faciam tibi mei potestatem'; alius supine, ut dubium praestanti relinquat, an senserit; alius uix labra diduxit et ingratior, quam si tacuisset, fuit. Loquendum est pro magnitudine rei inpensius et illa adicienda: 'Plures, quam putas, obligasti' (nemo enim non gaudet beneficium suum latius patere); 'nescis, quid mihi praestiteris, sed scire te oportet, quanto plus sit, quam existimas' (statim gratus est, qui se onerat); 'numquam tibi referre gratiam potero; illud certe non desinam ubique confiteri me referre non posse.' 27 Nullo magis Caesarem Augustum demeruit et ad alia inpetranda facilem sibi reddidit Furnius, quam quod, cum patri Antonianas partes secuto ueniam inpetrasset, dixit: 'Hanc unam, Caesar, habeo iniuriam tuam: effecisti, ut et uiuerem et morerer ingratus.' Quid est tam grati animi, quam nullo modo sibi satis facere, quam ne ad spem quidem exaequandi umquam beneficii accedere? His atque eiusmodi uocibus id agamus, ut uoluntas nostra non lateat, sed aperiatur et luceat. Verba cessent licet: si, quemadmodum debemus, adfecti sumus, conscientia eminebit in uoltu. Qui gratus futurus est, statim, dum accipit, de reddendo cogitet. Chrysippus quidem ait illum uelut in certamen cursus conpositum et carceribus inclusum opperiri debere tempus suum, ad quod uelut dato signo prosiliat; et quidem magna illi contentione opus est, magna celeritate, ut consequatur antecedentem. 28 Videndum est nunc, quid maxime faciat ingratos. Facit aut nimius sui suspectus et insitum mortalitati uitium se suaque mirandi aut auiditas aut inuidia. Incipiamus a primo. Nemo non benignus est sui iudex; inde est, ut omnia meruisse se existimet et in solutum accipiat nec satis suo pretio se aestimatum putet. 'Hoc mihi dedit, sed quam sero, sed post quot labores? quanto consequi plura potuissem, si illum aut illum ita me colere maluissem? non hoc speraueram; in turbam coniectus sum; tam exiguo dignum 29 me iudicauit? honestius praeteriri fuit.' Cn. Lentulus augur, diuitiarum maximum exemplum, ante quam illum libertini pauperem facerent, hic, qui quater miliens sestertium suum uidit (proprie dixi; nihil enim amplius quam uidit), ingenii fuit sterilis, tam pusilli quam animi. Cum esset auarissimus, nummos citius emittebat quam uerba: tanta illi inopia erat sermonis. Hic cum omnia incrementa sua diuo Augusto deberet, ad quem adtulerat paupertatem sub onere nobilitatis laborantem, princeps iam ciuitatis et pecunia et gratia subinde <de> Augusto solebat queri dicens a studiis se abductum; nihil tantum in se congestum esse, quantum perdidisset relicta eloquentia. At illi inter alia hoc quoque diuus Augustus praestiterat, quod illum derisu et labore inrito liberauerat. Non patitur auiditas quemquam esse gratum; numquam enim inprobae spei, quod datur, satis est, et maiora cupimu 30

Prose