Skip to main content

Suasoriae by Seneca the Elder

3 sections, 40 paragraphs, 4326 words

(Suasoriarum Liber)

. . . sinunt. cuicumque rei magnitudinem natura dederat, dedit et modum. nihil infinitum est nisi Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem, nec usquam rerum naturam desinere sed semper inde, ubi desisse videatur, novam exsurgere. facile ista finguntur, quia Oceanus navigari non potest. Satis sit hactenus Alexandro vicisse, qua mundo lucere satis est. intra has terras caelum Hercules meruit. Stat immotum mare et quasi deficientis in suo fine naturae pigra moles; novae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta, quae profunda ista vastitas nutrit; confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies; ipsum vero grave et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera. Tua est, Alexander, rerum natura: post omnia Oceanus, post Oceanum nihil. 1 ARGENTARI. Resiste, orbis te tuus revocat. vicimus qua lucet. Nihil tantum est, quod ego Alexandri periculo petam. 2

POMPEI SILONIS. Venit ille dies, Alexander, exoptatus, quo tibi opera desset: idem sunt termini et regni tui et mundi. 3

MOSCHI. Tempus est Alexandrum cum orbe et cum sole desinere. Quod noveram, vici; nunc concupisco quod nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt, quae non Alexandrum posito genu adorarint? qui tam horridi montes, quorum non iuga victor miles calcaverit? Vltra Liberi patris trophaea constitimus. non quaerimus orbem sed amittimus. Immensum et humanae intemptatum experientiae pelagus, totius orbis vinculum terrarumque custodia, inagitata remigio vastitas, litora modo saeviente fluctu inquieta, modo fugiente deserta; taetra caligo fluctus premit, et nescio qui, quod humanis natura subduxit oculis, aeterna nox obruit. 4

MVSAE. Foeda beluarum magnitudo et immobile profundum. testatum est, Alexander, nihil ultra esse, quod vincas; revertere. 5 ALBVCI SILI. Terrae quoque suum finem habent et ipsius mundi aliquis occasus est. nihil infinitum est. Modum magnitudini facere debes, quoniam Fortuna non facit. Magni pectoris est inter secunda moderatio. Eundem Fortuna victoriae tuae quem naturae finem facit: imperium tuum cludit Oceanus. O quantum magnitudo tua rerum quoque naturam supergressa est: Alexander orbi magnus est, Alexandro orbis angustus est. Aliquis etiam magnitudini modus est: non procedit ultra spatia sua caelum; maria intra terminos suos agitantur. Quidquid ad summum pervenit, incremento non reliquit locum. non magis quicquam ultra Alexandrum novimus quam ultra Oceanum. 6

MARVLLI. Maria sequimur, terras cui tradimus? orbem, quem non novi, quaero, quem vici, relinquo. 7 FABIANI. Quid? ista toto pelago infusa caligo navigantem tibi videtur admittere, quae prospicientem quoque excludit? non haec India est nec ferarum terribilis ille conventus. immanes propone beluas, aspice, quibus procellis (Oceanus) fluctibusque saeviat, quas ad litora undas agat. tantus ventorum concursus, tanta convulsi funditus maris insania est. nulla praesens navigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum. rudis et imperfecta natura penitus recessit. ista maria ne illi quidem petierunt, qui fugiebant Alexandrum. sacrum quiddam terris natura circumfudit Oceanum. illi, qui iam siderum collegerunt meatus et annuas hiemis atque aestatis vices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant, utrumne terras velut vinculum circumfluat an in suum colligatur orbem et in hos per quos navigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet; ignem post se, cuius augmentum ipse sit, habeat an spiritum. quid agitis, commilitones? domitorem[que] generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis, quod adhuc quid sit disputatur? memento, Alexander, matrem in orbe victo adhuc magis quam (pa)cato relinquis. 8 Divisio. Aiebat CESTIVS hoc genus suasoriarum aliter declamandum, (cum magis adulandum) esset quam suadendum. non eodem modo in libera civitate dicendam sententiam quo apud reges, quibus etiam quae prosunt ita tamen, ut delectent, suadenda sunt. et inter reges ipsos esse discrimen: quosdam minus aut magis [us] veritatem pati; Alexandrum ex iis esse, quos superbissimos et supra mortalis animi modum inflatos accepimus. denique, ut alia dimittantur argumenta, ipsa suasoria insolentiam eius coarguit: orbis illum suus non capit. itaque nihil dicendum aiebat nisi cum summa veneratione regis, ne accideret idem quod praeceptori eius, amitino Aristotelis, accidit, quem occidit propter intempestive liberos sales. nam cum se (deum) vellet videri et vulneratus esset, viso sanguine eius philosophus mirari se dixerat, quod non esset ICHOR, OIOS PER TE REEI MACHARESSI THEOISIN. ille se ab hac urbanitate lancea vindicavit. 9

Eleganter in C. Cassi epistula quadam ad M. Ciceronem missa positum: multum iocatur de stultitia Cn. Pompei adulescentis, qui in Hispania contraxit exercitum et ad Mundam acie victus est. deinde ait: 'nos quidem illum deridemus, sed timeo, ne ille nos gladio ANTIMUCHTERISE.' 10 In omnibus regibus haec urbanitas extimescenda est. aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam, ut multa adulatione animus eius permulceretur, servandum tamen aliquem modum, ne non veneratio (videretur sed irrisio) et accideret tale aliquid, quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae sed castigatae sunt. nam cum Antonius vellet se Liberum patrem dici et hoc nomen statuis (suis) subscribi iuberet, habitu quoque et comitatu Liberum imitaretur, occurrerunt venienti ei Athenienses cum coniugibus et liberis et DIONUSON salutaverunt. belle illis cesserat, si nasus Atticus ibi substitisset: dixerunt despondere ipsos in matrimonium illi Minervam suam et rogaverunt, ut duceret. Antonius ait ducturum sed dotis nomine imperare se illis mille talenta. tum ex Graeculis quidam ait: KURIE, O ZEUS TEN METERA SOU SEMELEN APROICHON EICHEN. huic quidem impune fuit, sed Atheniensium sponsalia mille talentis aestimata sunt. quae cum exigerentur, complures contumeliosi libelli proponebantur, quidam etiam ipsi Antonio tradebantur, sicut ille, qui subscriptus statuae eius fuit, cum eodem tempore et Octaviam uxorem haberet et Cleopatram: 'OCHTAOUIA CHAI ATHENA ANTONIO. res tuas tibi habe.' 11 bellissimam tamen rem Dellius dixit, quem Messala Corvinus desultorem bellorum civilium vocat, quia ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi pactus est, si Dolabellam occidisset, a Cassio deinde transit ad Antonium, novissime ab Antonio transfugit ad Caesarem. (hic est Dellius, cuius epistulae ad Cleopatram lascivae feruntur.) cum Athenienses tempus peterent ad pecuniam conferendam nec exorarent, Dellius ait: 'et tamen dicito illos tibi annua, bienni, trienni die debere.' 12 Longius me fabellarum dulcedo produxit; itaque ad propositum revertar. aiebat Cestius magnis cum laudibus Alexandri hanc suasoriam esse dicendam, quam sic divisit, ut primum diceret, etiamsi navigari posset Oceanus, navigandum non esse: satis gloriae quaesitum. regenda esse et disponenda quae in transitu vicisset. consulendum militi tot victoriis lasso. de matre illi cogitandum. et alias causas complures subiecit. deinde illam quaestionem subiecit, ne navigari quidem Oceanum posse. 13 FABIANVS philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiamsi navigari posset Oceanus, navigandum non esse. at rationem aliam primam fecit: modum imponendum esse rebus secundis. hic dixit sententiam: illa demum est magna felicitas, quae arbitrio suo constitit. dixit deinde locum de varietate fortunae, et, cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo attolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum ex fastigio suo devolutorum, adiecit: 'sine potius rerum naturam quam fortunam tuam deficere.' 14 secundam quoque quaestionem aliter tractavit; divisit enim illam sic, ut primum negaret ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. deinde: si essent, perveniri tamen ad illas non posse. hic difficultatem navigationis, ignoti maris naturam non patientem navigationis. novissime: ut posset perveniri, tanti tamen non esse. hic dixit incerta peti, certa deseri: descituras gentes, si Alexandrum rerum naturae terminos supergressum enotuisset. hic matrem, de qua dixit: 'quomodo illa trepidavit, etiam quod Granicum transiturus esses!' 15 GLYCONIS celebris sententia est: TOUTO OUCH ESTI SIMOEIS OUDE GRANICHOS. TOUTO EI ME TI CHACHON EN, OUCH AN ESCHATON ECHEITO. hoc omnes imitari voluerunt. PLVTION dixit: CHAI DIA TOUTO MEGISTON ESTIN, OTI AUTO MEN META PANTA, META DE AUTO OUTHEN. ARTEMON dixit: BOULEUOMETHA, EI CHRE PERAIOUSTHAI. OU TAIS ELLESPONTIAIS EOSIN EFESTOTES OUD' EPI TO PAMFULIO PELAGEI TEN EMPROTHESMON CHARADOCHOUMEN AMPOSIN. OUDE EUFRATES TOUT ESTIN OUDE INDOS, ALL EITE GES TERMA EITE FUSEOS OROS EITE PRESBUTATON STOICHEION EITE GENESIS THEON, IEROTERON ESTIN E CHATA NAUS UDOR. APATVRIVS dixit: ENTHA MEN E NAUS ECH MIAS FORAS (EIS) ANATOLAS, ENTHA DE EIS TAS AORATOUS DUSEIS. 16

CESTIVS (dixit, cum saevitiam maris) descripsit: fremit Oceanus, quasi indignetur, quod terras relinquas. 17 corruptissimam rem omnium, quae umquam dictae sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt, putabant DORIONIS esse in metaphrasi dictam Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare deiecit: *** haec quomodo ex corruptis eo perveniant, ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas apud Vergilium intellegi posse. tumidum est OROUS OROS APOSPATAI. Vergilius quid ait? rapit 18

ita magnitudini [scedat] studet, (ut) non imprudenter discedat a fide. est inflatum CHAI CHEIRIA BALLETAI NESSOS. Vergilius quid ait [qui] de navibus? 19

non dicit hoc fieri sed videri. propitiis auribus accipitur, quamvis incredibile sit, quod excusatur antequam dicitur. 20 Multo corruptiorem sententiam MENESTRATI cuiusdam, declamatoris non abiecti suis temporibus, nactus sum in hac ipsa suasoria, cum describeret beluarum in Oceano nascentium magnitudinem: *** efficit haec sententia, ut ignoscam MVSAE, qui dixit ipsis Charybdi et Scylla maius portentum: 'Charybdis ipsius maris naufragium' et, ne in una re semel insaniret: 'quid ibi potest esse salvi, ubi ipsum mare perit?' 21

DAMAS ethicos induxit matrem loquentem, cum describeret assidue prioribus periculis nova supervenisse: *** 22

BARBARVS dixit, cum introduxisset excusantem se exercitum Macedonum, hunc sensum: *** 23 FVSCVS ARELLIVS dixit: testor ante orbem tibi tuum deesse quam militem. 24

LATRO đsedens hancđ dixit. non excusavit militem sed dixit: dum sequar, quis mihi promittit hostem, quis terram, quis diem, quis mare? da, ubi castra ponam, ubi signa inferam. reliqui parentes, reliqui liberos; commeatum peto. numquid immature ab Oceano? 25 Latini declamatores in descriptione Oceani non nimis viguerunt, nam aut tumi(de) descripserunt aut curiose. nemo illorum potuit tanto spiritu dicere quanto PEDO, qui (in) navigante Germanico dicit: 26

Iam pridem post terga diem solemque relictum 27 iamque vident noti se extorres finibus orbis, 28 per non concessas audaces ire tenebras 29 Hesperii metas extremaque litora mundi. 30 nunc illum, pigris immania monstra sub undis 31 qui ferat, Oceanum, qui saevas undique pristis 32 aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis 33 ‚ accumulat fragor ipse metus ‚ iam sidere limo 34 navigia et rapido desertam flamine classem, 35 seque feris credunt per inertia fata marinis 36 iam non felici laniandos sorte relinqui. 37 atque aliquis prora caecum sublimis ab alta 38 aera pugnaci luctatus rumpere visu, 39 ut nihil erepto valuit dinoscere mundo, 40 obstructo talis effundit pectore voces: 41 'quo ferimur?' fugit ipse dies orbemque relictum 42 ultima perpetuis claudit natura tenebris. 43 anne alio positas ultra sub cardine gentes 44 atque alium bellis intactum quaerimus orbem? 45 di revocant rerumque vetant cognoscere finem 46 mortales oculos. aliena quid aequora remis 47 et sacras violamus aquas divumque quietas 48 turbamus sedes? 49 Ex Graecis declamatoribus nulli melius haec suasoria processit quam GLYCONI, sed non minus multa magnifice dixit quam corrupte. utr(or)umque faciam vobis potestatem, et volebam vos experiri non adiciendo iudicium meum nec separando a corruptis sana. potuisset [et] enim fieri, ut vos magis illa laudaretis, quae insaniunt ‚ et nihilo minus poterit fieri, quamvis distinxerim. illa belle dixit: *** sed fecit quod solebat, ut sententiam adiectione supervacua atque tumida perderet; adiecit enim: *** illud quosdam dubios iudicii sui habet, ego non dubito contra sententiam ferre: UGIAINE, GE, UGIAINE, ELIE. MACHEDONES ARA CHAOS EISASSOUSI. 50

Prose

(Suasoriarum Liber)

Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant, an et ipsi fugiant 1 ARELLI FVSCI patris. At, puto, rudis lecta aetas, animus qui frangeretur metu insuetaque arma non passurae manus, hebetataque senio aut vulneribus corpora. quid dicam, potissimos Graeciae an Lacedaemoniorum electos? an repetam tot acies patrum totque excidia urbium, tot victarum gentium spolia? et nunc produntur condita sine moenibus templa? pudet consilii nostri; pudet, etiamsi non fugimus, deliberasse talia. 'at cum tot milibus Xerses venit.' hoc Lacedaemonii, et adversus barbaros? non refero opera vestra, non avos, non patres, quorum [non] exemplo ab infantia surgit ingenium; pudet Lacedaemonios sic adhortari, sed loco tuti sumus. licet totum classe Orientem trahat, licet intuentibus explicet inutilem numerum; hoc mari quod tantum ex vasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis vixque minimo aditus navigio est, et huius quoque remigium arcet inquietum omne quod circumfluit mare, fallentia cursus vada altioribus internata, aspera scopulor(um) et cetera, quae navigantium vota decipiunt. pudet, inquam, Lacedaemonios et armatos quaerere, quemadmodum tuti sint. 2 Non referam Persarum spolia; certe super spolia nudus cadam. sciet et alios habere nos trecentos, qui sic non fugiant et sic cadant. Hunc sumite animum: nescio an vincere possimus; vinci non possumus. Haec non utique perituris refero, sed et si cadendum est, erratis, si metuendam creditis mortem. nulli natura in aeternum spiritum dedit statque nascentibus in finem vitae dies. ex inbecilla enim nos materia deus orsus est; quippe minimis succidunt corpora. indenuntiata sorte rapimur; sub eodem pueritia fato est, eadem iuventus causa cadit. optamus quoque plerumque mortem; adeo in securam quietem recessus ex vita est. at gloriae nullus finis est proximique deos hic acie caesi sacrum (habebitis.) feminis quoque frequens hoc in mortem pro gloria điteres illudđ quid Lycurgum, quid interritos omni periculo quos memoria sacravit viros referam? ut unum Othryadem excitem, adnumerare trecentis exempla possum. 3 TRIARI. Non pudet Laconas ne pugna quidem hostium sed fabula vinci? Magnum aes alienum virtutis est nasci Laconem. Ad certam victoriam omnes remansissent, ad certam mortem tantum Lacones. Ne sit Sparta lapidibus circumdata: ibi muros habet ubi viros. Melius revocabimus fugientes trecenos quam sequemur. 'Sed montes perforat, maria contegit.' numquam (in) solido stetit superba felicitas, et ingentium imperiorum magna fastigia oblivione fragilitatis humanae conlapsa sunt. scias licet ad finem non pervenisse quae ad invidiam perducta sunt. maria terrasque, rerum naturam statione mutavit sua: moriamur trecenti, ut hic primum invenerit quod mutare non possit. Si tam demens placiturum consilium erat, cur non potius in turba fugimus? 4 PORCI LATRONIS. In hoc scilicet morati sumus, ut agmen fugientium cogeremus? Rumori terga vertitis? sciamus saltem, qualis sit iste quem fugimus. Vix illud victoria dedecus elui potest; ut omnia fortiter fiant, feliciter cadant, multum tamen nomini nostro detractum est: iam Lacones, an fugeremus, deliberavimus. 'At enim moriemur.' quantum ad me quidem pertinet, post hanc deliberationem nihil aliud timeo, quam ne revertar. Arma nobis fabulae excutiunt? Nunc, nunc pugnemus; latuisset virtus inter trecenos. 'Ceteri quidem fugerunt.' si me quidem interrogatis, quid sentiam, et in nostrum et in Graeciae patrocinium loquar: electi sumus, non relicti. 5 GAVI SABINI. Turpe est cuilibet viro fugisse, Laconi etiam deliberasse. 6

MARVLLI. In hoc restitimus, ne in turba fugientium lateremus? Habent quemadmodum se excusent Graeciae treceni: 'mu(ni)tas Thermopylas putavimus, cum relinqueremus illic Laconas'. 7

CESTI PII. Quam turpe es(se)t fugere, iudicastis, Lacones, tam diu non fugiendo. Omnibus sua decora sunt: Athenae eloquentia inclutae sunt, Thebae sacris, Sparta armis. ideo hanc Eurotas amnis circumfluit, qui pueritiam indurat ad futurae militiae patientiam, ideo Taygeti nemoris difficilia nisi Laconibus iuga; ideo Hercule gloriamur deo operibus caelum merito; ideo muri nostri arma sunt. 8 O grave maiorum virtutis dedecus: Lacones se numerant, non aestimant! Videamus, quanta turba sit, ut habeat certe Sparta etiamsi non fortes milites at nuntios veros. Ita ne bello quidem sed nuntio vincimur? merito hercules omnia contempsit quem Lacones audire non sustinent. Si vincere Xersen non licet, videre liceat; volo scire, quid fugiam. Adhuc non sum ex ulla parte Atheniensium similis, non muris nec (e)ducatione; nihil prius illorum imitabor quam fugam? 9 POMPEI SILONIS. Xerses multos secum adducit, Thermopylae paucos recipiunt. nihil refert, quantas gentes in orbem nostrum Oriens effuderit, quantumque nationum secum Xerses trahat; tot ad nos pertinent quot locus ceperit. (Erimus inter fortes fugacissimi, inter fugaces tardissimi.) 10

CORNELI HISPANI. Pro Sparta venimus, pro Graecia stemus. Vincamus hostes, socios iam vicimus. Sciat iste insolens barbarus nihil esse difficilius quam Laconis armati latus fodere. Ego vero, quod discesserunt gaudeo: liberas nobis reliquere Thermopylas. nil erit, quod virtuti nostrae se opponat, quod inserat; non latebit in turba Laco;. quocumque Xerses aspexerit, Spartanos videbit. 11 BLANDI. Referam praecepta matrum, 'aut in his aut cum his'? minus turpe est a bello inermem reverti quam armatum fugere. referam captivorum verba? captus Laco 'occide' inquit, 'non servio'. non potuit capi, si fugere voluisset. Describite terrores Persicos; omnia ista, cum mitteremur, audivimus. Videat trecentos Xerses et sciat, quanti bellum aestimatum sit, quanto aptus numero locus. Revertamur ne nuntii quidem nisi novissimi? Quis fugerit, nescio; hos mihi Sparta commilitones dedit. Descriptio Thermopylarum. nunc me delectat quod fugerunt treceni; angustas mihi Thermopylas fecerunt. 12 Contra. CORNELI (HI)SPANI. At ego maximum (video) dedecus futurum rei publicae nostrae, si Xerses nihil prius in Graecia vicerit quam Laconas. Ne testem quidem virtutis nostrae habere possumus; id de nobis credetur quod hostes narraverint. Habetis consilium meum; id est autem meum quod totius Graeciae. si quis aliud suadet, non fortes vos vult esse sed perditos. 13

CLAVDI MARCELLI. Non vincent nos sed obruent. satis fecimus nomini, ultumi cessimus. ante nos rerum natura victa est. 14 Divisio. Huius suasoriae feci mentionem, non quia in ea subtilitatis erat aliquid, quod vos excitare posset, (sed) ut sciretis, quam nitide Fuscus dixisset vel quam licenter. ipse sententiam (non) feram: vestri arbitrii erit, utrum explicationes eius luxuriosas putetis an đut poetasđ Pollio Asinius aiebat hoc non esse suadere (sed) lascivere. recolo nihil fuisse me iuvene tam notum quam has explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alius alia inclinatione vocis velut sua quisque modulatione cantabat. at quia semel in mentionem incidi Fusci, ex (ordine) omnibus suasoriis celebres descriptiunculas subtexam, etiamsi nihil occurrerit, quod quisquam alius in his suasor(iis) dixerit. 15 Divisione autem (in) hac suasoria FVSCVS usus est illa volgari, ut diceret non esse honestum fugere, etiam si tutum esset. deinde, aeque periculum esse fugere et pugnare. novissime, periculosius esse fugere: pugnantibus hostes timendos, fugientibus et hostes et suos. 16

CESTIVS primam partem sic transit, quasi nemo dubitaret, an turpe esset fugere. deinde illo transit, an non esset necesse. haec sunt, inquit, quae vos confundunt, hostes, sociorum (fuga, vestra ipsorum) paucitas. 17

Non quidem (in) hac suasoria sed in hac materia disertissima illa fertur sententia DORIONIS, cum posuisset hoc dixisse trecentis Leonidam, quod puto etiam apud Herodotum esse: (ARISTOPOIEISTHE OS EN AIDOU DEIPNESOMENOI. ***) 18 SABINVS ASILIVS, venustissimus inter rhetoras scurra, cum hanc sententiam Leonidae rettulisset, ait: ego illi ad prandium promisissem, ad cenam renuntiassem. 19

ATTALVS Stoicus, qui solum vertit a Seiano circumscriptus, magnae vir eloquentiae, ex his philosophis, quos vestra aetas vidit, longe et subtilissimus et facundissumus, cum tam magna et nobili sententia certavit et mihi dixisse videtur animosius quam prior: *** 20

Occurrit mihi sensus in eiusmodi materia a SEVERO CORNELIO dictus, tamquam de Romanis nescio an parum fortiter. edicta in posterum diem pugna epulantes milites inducit et ait: 21

stratique per herbam 22 'hic meus est' dixere 'dies'. 23

elegantissime quidem adfectum animorum incerta sorte pendentium expressit, sed parum Romani animi servata est magnitudo: cenant enim tamquam crastinum desperent. quantum melius Laconibus animus servatus, qui non poterant dicere 'hic dies est meus'! 24 Illud PORCELLVS grammaticus arguebat in hoc versu quasi soloecismum, quod, cum plures [dicerent] induxisset, diceret: 'hic meus [dies] est dies', non 'hic noster est', et in sententia optima id accusabat quod (erat) optimum. muta enim, ut 'noster' sit: peribit omnis versus elegantia, in quo hoc est decentissimum, quod ex communi sermone trahitur; nam quasi proverbii loco est 'hic dies meus est'. et cum ad sensum rettuleris, ne grammaticorum quidem calumnia ab omnibus magnis ingeniis sum(mov)enda habebit locum; dixerunt enim non omnes semel tamquam in choro manum ducente grammatico, sed singuli ex iis 'hic meus est dies'. 25 Sed ut revertar ad Leonidam et trecentos, pulcherrima illa fertur GLYCONIS sententia: *** 26

In hac ipsa suasoria non sane refero memoria (dignam) ullam sententiam Graeci cuiusquam nisi DAMAE: POI FEUKSESTHE, OPLITAI, (EPI TA) TEICHE; 27

positione loci eleganter dixit HATERIVS, cum angustias loco facundissime descripsisset: natus trecentis locus. 28

CESTIVS, cum descripsisset, quos (honores) habituri essent, si pro patria cecidissent, adiecit: per sepulchra nostra iurabitur. NICETES longe disertius hanc phantasiam movit et adiecit: *** nisi antiquior Xerses fuisset quam (ut) Demosthenes ORCHON hic diceret. *** hanc suam dixit sententiam aut certe non deprehensam, cum descripsisset oportunitatem loci et tuta undique pugnantium latera et angustias a tergo positas sed adversas hostibus: *** 29 POTAMON magnus declamator fuit Mitylenis, qui eodem tempore viguit quo LESBOCLES, magni nominis et nomini respondentis ingenii. in quibus quanta fuerit animorum diversitas in simili fortuna, puto vobis indicandum, multo magis quia ad vitam pertinet quam si ad eloquentiam pertineret. utrique filius eisdem diebus decessit: Lesbocles scholam solvit, nemo umquam amplius (declamantem audivit. maiore) animo se gessit Potamon; a funere filii contulit se in scholam et declamavit. utriusque tamen adfectum temperandum puto: hic durius tulit fortunam quam patrem decebat, ille mollius (quam) virum. 30 Potamon, cum suasoriam de trecentis diceret, tractabat, quam turpiter fecissent Lacones hoc ipsum quod deliberassent de fuga, et sic novissime clausit: *** 31

Insanierunt in hac suasoria multi circa Othryadem: MVRREDIVS, qui dixit: fugerunt Athenienses; non enim Othryadis nostri litteras didicerant. GARGONIVS dixit: Othryades, qui perit, ut falleret, revixit, ut vinceret. LICINIVS NEPOS: cum exemplo vobis etiam mortuis vincendum fuit. ANTONIVS ATTICVS inter has pueriles sententias videtur palmam meruisse; dixit enim: Othryades paene a sepulchro victor digitis vulnera pressit, ut tropaeo Laconem inscriberet. o dignum [in] Spartano atramentum, (o) virum, cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine! CATIVS CRISPVS, municipalis (rhetor), cacozelos dixit post relatum exemplum Othryadis: aliud ceteros, aliud Laconas decet; nos sine deliciis educamur, sine muris vivimus, sine vita vincimus. 32 SENECA fuit, cuius nomen ad vos potuit pervenisse, ingenii confusi ac turbulenti, qui cupiebat grandia dicere, adeo ut novissime morbo huius rei et teneretur et rideretur. nam et servos nolebat habere nisi grandes et argentea vasa non nisi grandia. credatis mihi velim non iocanti: eo pervenit insania ius, ut calceos quoque maiores sumeret, ficus non esset nisi mariscas, concubinam ingentis staturae haberet. omnia grandia probanti impositum est cognomen vel, ut Messala ait, cognomentum, et vocari coepit Seneca Grandio. aliquando iuvene me is in hac suasoria, cum [in] posuisset contradictionem 'at omnes qui missi erant a Graecia fugerunt', sublatis manibus, insistens summis digitis ‚ sic enim solebat, quo grandior fieret ‚ exclama(vi)t: gaudeo, gaudeo! mirantibus nobis, quod tantum illi bonum contigisset, adiecit: totus Xerses meus erit. item dixit: iste, qui classibus suis maria subripuit, qui terras circumscripsit, dilatavit profundum, novam rerum naturae faciem imperat; ponat sane contra caelum castra: commilitones habebo deos. 33 SAENIANVS multo potentius dixit: terras armis obsidet, caelum sagittis, maria vinculis; Lacones, nisi succurritis, mundus captus est. 34

Decentissimi generis stultam sententiam referam VICTORIS STATORI, municipis mei, cuius fabulis memoria dignissimis aliquis (delectetur. is huius) suasoriae occasione sumpsit contradictionem: 'at' inquit 'trecenti sumus' et ita respondit: trecenti, sed viri, sed armati, sed Lacones, sed ad Thermopylas. numquam vidi plures trecentos. 35 LATRO in hac suasoria, cum tractasset omnia, quae materia capiebat, posse ipsos et vincere, posse certe invictos reverti (virtute) et beneficio loci, tum illam sententiam: si nihil aliud, erimus certe belli mora. postea memini auditorem Latronis ABRONIVM SILONEM, patrem huius Silonis, qui pantomimis fabulas scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit, recitare carmen, in quo agnovimus sensum Latronis in his versibus: 36

ite agite, (o) Danai, magnum paeana canentes, 37 ite triumphantes: belli mora concidit Hector. 38

tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam tam maligni, ut una syllaba surripi non posset; at nunc quilibet orationes in Verrem tuto dicet pro suo. 39 sed ut sciatis sensum bene dictum dici tamen posse melius, non đprae ceterisđ quanto decentius Vergilius dixerit hoc, quod valde erat celebre, 'belli mora concidit Hector': 40

quidquid ad adversae cessatum est moenia Troiae, 41 Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium 42 haesit. 43

MESSALA aiebat hic Vergilium debuisse desinere; quod sequitur 44 Sed ut ad Thermopylas revertar, DIOCLES CARYSTIVS dixit: *** APATVRIVS dixit *** CORVO (rhe)tori testimonium stuporis reddendum est, qui dixit: quid(ni), si iam Xerses ad nos suo mari navigat, fugiamus, antequam nobis terra subripiatur? hic est Corvus, qui, cum temperaret scholam Romae, Sosio illi, qui Iudaeos subegerat, declamavit controversiam de ea, quae apud matronas disserebat liberos non esse tollendos et ob hoc accusatur rei publicae laesae. in hac controversia sententia eius haec ridebatur: inter pyxides et redolentis animae medicamina constitit mirata contio. 45 sed si vultis, historicum quoque vobis fatuum dabo. TVSCVS ille, qui Scaurum Mamercum, in quo Scau(ro)rum familia extincta est, maiestatis reum fecerat, homo quam improbi animi, tam infelicis ingenii, cum hanc suasoriam declamaret, dixit: expectemus, si nihil aliud, hoc effecturi, ne insolens barbarus dicat: 'veni, vidi, vici', cum hoc post multos annos divus Iulius victo Pharnace dixerit. 46

DORION dixit: ANDRES *** aiebat NICOCRATES Lacedaemonius insignem hanc sententiam futuram fuisse, si media intercideretur. 47 Sed ne vos diutius infatuem, quia dixeram me Fusci Arelli explicationes subiecturum, hic (finem) suasoriae faciam. quarum nimius cultus et fracta compositio poterit vos offendere, cum ad meam aetatem veneritis. interim (non) dubito, quin haec vos ipsa quae offensura sunt vitia delectent. 48

Prose

(Suasoriarum Liber)

Deliberat Agamemnon, an Iphigeniam immolet negante Calchante aliter navigari fas esse 1 ARELLI FVSCI patris. Non in aliam condicionem deus fudit aequora quam ne omnis ex voto iret dies. nec ea sors mari tantum est; ceterum ipsa non sub eadem condicione sidera sunt? alias negatis imbribus exurunt solum, et miseri cremata agricolae legunt semina, et hoc interdum anno lex est. alias serena clauduntur, et omnis dies caelum nubilo gravat; subsidit solum, et creditum sibi terra non retinet. alias incertus sideribus cursus est et variantur tempora, neque soles nimis urgent neque ultra debitum imbres cadunt. quidquid asperatum aestu est, quidquid nimio diffluxit imbre, invicem temperatur altero. sive ita natura disposuit, sive, ut ferunt, luna cursu gerit ‚ quae sive plena lucis suae est splendensque pariter adsurgit in cornua, imbres prohibet, sive occurrente nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non ante finit quam in lucem redit ‚ sive ne lunae quidem ista potentia est, sed flatus qui occupavere annum tenent; quidquid horum est, extra iussum dei tutum fuit adultero mare. 'At non potero vindicare adulteram.' prior est salus pudicae. ne quid huius virginitati timerem, persequebar adulterum. Victa Troia virginibus hostium parcam, nihil adhuc virgo Priami timet. 2 CESTI PII. Vos ego [adhunc], di immortales, invoco: sic reclusuri estis maria? obstate potius. Ne Priami quidem liberos immolaturus es. Describe nunc tempestatem. omnia ista patimur, nec parricidium fecimus. Quod hoc sacrum est, virginis deae templo virginem occidere? libentius hanc sacerdotem habebit quam victimam. 3

CORNELI HISPANI. Infestae sunt, inquit, tempestates et saeviunt maria; neque adhuc parricidium feci. ista maria, si numine suo deus regeret, adulteris clauderentur. 4

MARVLLI. Si non datur nobis ad bellum iter, revertamur ad liberos. 5

ARGENTARI. Iterum in malum familiae nostrae fatale revolvimur: propter adulteram fratris liberi pereunt. Ista mercede nollem reverti. At Priamus bellum pro adultero filio gerit. 6 Divisio. Hanc suasoriam sic divisit FVSCVS, ut diceret, etiamsi aliter navigari non posset, non esse faciendum, et sic tractavit, ut negaret faciendum, quia homicidium esset, quia parricidium, quo plus impenderetur quam peteretur: peti (Helenam), impendi Iphigeniam; vindicari adulterium, committi parricidium. deinde dixit, etiamsi non immolasset, navigaturum; illam enim moram naturae, maris et ventorum. deorum voluntatem ab hominibus non intellegi. 7

Hoc CESTIVS diligenter divisit: dixit enim deos rebus humanis non interponere arbitrium suum. (ut) interponant, voluntatem eorum ab homine non intellegi. ut intellegatur, non posse fata revocari. si non sint fata, (ne)sciri futura. si sint, non posse mutari. 8 SILO POMPEIVS, etiamsi quod esset divinandi genus certum, auguriis negavit credendum: quare ergo, si nescit, Calchas, adfirmat? primum [et] scire se putat (hic communem locum dixit in omnes qui hanc adfectarent scientiam); deinde irascitur tibi; invitus militat. quaerit sibi tam magno testimonio apud omnes gentes fidem. 9

In ea descriptione, (quam) primam in hac suasoria posui, FVSCVS ARELLIVS Vergilii versus voluit im 10

Prose